Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

441쪽

oratae pacis indicium: ad quae, cum Mauritiani praeter vulnera nihil redderent , illi in arcem integram adhuc refugi objecere insequentibus miserabilem turbam feminarum dc infantium , quam in genua sidentcm protentis manibus, quamvis irato victori, sexus aut aetas concili bat. In fuga interempti sere septuaginta : qui penetraverant continuo se atque arcem potestati principis permisere : qui laetus expleta ultione superesse veniae locum, Vitam dedit, pretiumque imposuit, quod expugnatori militi selveretur : in ad obsides dilegit. Sed oppidanis & hoc

postea renusum,habitationi recolendae adversus Incendium, quod ortum nocte globo ex ignito qui extinctis aliis inoblervatus, domos plera que corruperat, vetante supprimi flammam str menti copia. Atque interiin praesectus hon munus odii suorum ob acerba imperia, quam irae hostilis conscius, dc metuens ne miles pertin clam supplicio ducis expiaret, non communem cum aliis fugam intenderat, sed specu sub oppido nigra delitescens molliora tempora exspectabat: unde protractus in lucem , ubi Mauricio adstulit, multum Veteris contilinaciae retinens, inci- lpit pro se disserere,de fide partium, quaeque alia istachis rebus haud tuto jactantur. Ad ea cum princeps contra ingenium modo saevire coactus hoc ipsum illi imputaret, cujus proinde poena justius quam plebis aut manipularium sanguine. tanta temeritas lueretur, dc vox simul dc vultus concidere: demissusque ad preces δc lachrymas vitam retinuit. Pauci dies militi inter exham istos exhauriendosque labores renoVandis co

poribus dati, nec leve ex praeda solatium. Nam vicini undique velut tutissimum in receptum suas illuc

442쪽

HISTORIAR v Μ, LIB. VI. 423 illuc sarcinas contulerant. Foedo per imbres cano seloque Transisalanum iter imminebat,

saevius bello , cujus pleraque terror consecerat: nec erant oppida quae prioribus comparares.

Gova sponte deserta est : Enschedae praesidi xii, pars obvii in itinere concisi : & qui remanserant , admota tormenta Videre tantum : idque satis fuit. Divisis inde copiae Olmarsum & Oldens aliam petiere. Priscam oppidi utriusque originem a Marsis saliisque haud ignobiles Germaniae populi fuerunt)nominibus indicari existimant. Othomarsum, quod quinquennio ante oppressum amissumque xctulimus , redditum nnnc statim : nec moram milites faciebant, sed ab hoste impetraVerant,

Ut moenia tormentis percutiendo speciem a

geret necessitatis. Oldensalia triduo herstitit. Nam circumjecta oppido valla tria, fossasque centuriae sex impleverant, Verbo magis quam numero, sed quae veteres stipendiorum majoris turbae loco esse poterant. Celerem deditionem oppidanis se gratificari praeserebant, ne aedificia nullo morae praemio lacerarentur. Simul haec oppida cesserant, decreto Transii alan rum cardinum dejectae munitiones, quia perficere haud dignum , & metus erat, ne sic relictae hosti redditum darent. Vnus adhuc, sed arduus propinqua jam hyeme,exstabat labor, quo omne dextrum Rheni latus pacaretur. Nam pars illa Germaniae , quae cum Belgis in nomen imp xiumque coaluit, ad solem orientem accolas Resiphalos, & prope littus mdanos habet. In hoc confinio Linga est, trans Amasium flumen et Teclenborgiae domus haereditas: sed Imperator

Carolus, quo bello sciam Smalcaldi cum pem

443쪽

hr Η V G O N IS GROTII culit, Maximiliano Burensi in praemium miliatiae concessam possessionem, inde in se traxerat, avidus transeundi vetero terminos , ut de inte rioribus praesidiuin obtenderet, dc promineret ipse in ripam ulteriorem , qua Hamburgum de Brema Germaniae maritima adeuntur. Civilia per arma Arausionensis, quo tempore Belga rum secundissimis studiis utebatur, inter caetera hanc urbem regionemque dono acceperat. Lii gae haud nimia firmitudo, quanquam Fredericus nuper Herembergentis transfugae indicio

praelocare munimenta coeperat. Arx Valid ordimidios in orbes quatuor pari spatio siuuatur :prauidium id temporis sexcenti erant, pedites plerique, modicus eques, sed flos non dubie pamtium regiarum. Plures ne contraheret, obstabat juramentiun,quo, qui proximis exierant o pidis, militare trans Rhenum intra tres menses Vetabantur. Notant, quibus promtum eta eventu retro judicare , rectius facturos fuisse Hispanos, quando perrumpere obsidia spes nulla

erat, si nudatis caeteris in unum locum vires Contraxissent: nunc,caeteris perditis, ipse huc se Contulerat, pro ultimo praesecturae munimento cunctis viribus certaturus: aderantque torme ta ex aere & ferro , aliaque ad tutelam aut utitionem. Hoc contra oppidum Mauricius , praemissis qui Dinciae armus transit Un Occuparent , subsecutus ipse quarto die trans Amasium stetit; ubi hostem invenit villas ac stabula ii cendio populantem, quo cogitur oppido lon-nius per vicos militem disponere. Ea tum c stra fuere, nullo hostis externi metu : proinde neglecta terga , frons leviter muniebatur; adsversus opposita tormentis tormenta, subitosque

444쪽

HISTORIARUM, LIB. VI. qas impetus, queis obleui prorumpebant. Coelum hac tempestate clementius, dc humus in colles ' Placide tumens opus occultum facile accepxa bat. Penetrato , quod actuis maderet, specust patuere depressi oppidanis in pernitiem super-g edientiain, sed Sc globis succedentes Mauritiani obruebantur, vi tanta , ut arx corum ignibus colluceret. idque impunius tunc habitum , quia celerando itineri paucas machinas Princeps Sc leves convexerat. Maj ora jussa Ainasti ostia

subire , tardo navium ni tu , dum Ventus eodem quo amuis rapit. Quae postqlum advenerant, bellum omne circa arcem haesit. Nam dc H rembergensis quod habebat roboris huc transtulerat, dc Princeps oppido , Ur moX suo, parcebat , ne oppugnando dc castris , dc prius ca tum ex arce deformaretur. Pix puus dc hic labor aquam deducere, Ram fossam intra septo continebatur: cui munimentum praejacebat , defensum obsessis acriter, ita ut dc ius illa ejus cuspide novam molirentur. Sed ubi id omne vis longa eripuit , oppleta dila , promota: Vineae, tum demum fit denuntiatio, dilata hactenus ob toleratas prioribus obsidiis irrisiones. sed additum , primam eandemque ultimam fore. Hoc audito Herembergensis, & acceptis ab Alberto Iiteris, queis suam militumque vitam servare inusius meliores jubebatur, ob idii die decimo texto arcem Oppiaumque tradidit, armis consanguineis exutus omni imperio, quod hactenus obtinebat. Tum reductus in hyberna miles. clarumqrie principis reditum, quod trimestri

tempore, nec magnis sane copiis,tanta agrorum

itinerumque spatia hostiinia stipendiis aut pia dis erepta, objectu amnium tuta in posterum

445쪽

r6 HVGONIS GROTII reddidisset, ut tanta externa, ita majora solito, patrum ac plebis studia celebrabat. Ac fuere Germaniae principes , qui minus tum forre pros peris Hungariae rebus Turcico bello ducem lini um Palam in conveutu destinarent. Non tamen integrian id illi gaudium fuit, sed corruptum moerore domeltico, dum soror ipsius , etiam ex matre, jEmilia nuptiale foedus peragit, clam fratrem, ordinesque amore saucia , dc quia tale ad factum facilius venia quam assensus sperabatur. Intactam hactenus eo malo Germanisque moribus, Emanuel vultu dc sermone pellexerat, haud absurdus inter obsequii sim Iachra & miserationem ciere , quod juvenis r gio sanguiue per vim atque injuriam paternis1bilibus exsularet. Antonium enim patrem oste tabat, cui breve in Lusitanos regnuris. Hic cum

fratre Christophoro Galliam Angliamque 3c cuncta Philippo hostilia oberrans, Visa Virgine, re quoties libuit adita , s quam mos Iicentiam dabat, retentus ex veteri simplicitate, Postquain ipsa periit) in spem Nassaviae assinitatis inciderat, quanquam, praeter caetera mrtunae, religio,

utrique patria, dissidebat. Prohibiti conspectu principis novi conjuges , leniendae ejus irae Ve- 1 aliam concesserunt : inde regressi in Hollandiam , haud amplis facultatibus privatum intra modum vivere speAabantur. Ideo tristius fuit

in Arausionensis filia, Saxonum nepte,quod a te atque etiam tum Borboniae soro res auctoriatate procerum dc dicta e publico dote florentes in domos magnis solennibus deducebantur.

Quippe Palatinoprincipi, ex his qui Imperatorem legunt, Luaovi Iuliana nuptum ierat:

446쪽

MI ST O RI AR VM, LIB. VI. q27 Comiti Hanoviensi haud spernendae inter Fran-Cones opulentiae Catharina Belgica cognome to collocabatur. Carolam vero, quam Brabanti quondam suo de nomine dixerant, ambierat Claudius Tremolia stirpe , Tuartii dux, apud Pictones clarae potentiae : cujus conjugii ergo, simul ad visendos cum matre Galliae in res , regemque, Henricus Fredericus legationem liberam ab Ordinibus impetrarat. Hyems haud innoxia perruptis Hollandiae, qua in aquia Ionem vergit , Groniuganaeque aggeribus. Etiam Amstelodami renata saepe incendia suspicionem doli hostilis secerant. Aqud archi- duces pecuniae manente inopia α seditio militum latissime serpebat. Initio Geldrae facto, Wach-

tendoncain exemplum transiit: mox Caletum ,

Cameracum , Ardea, Cnpella, Castelletum Liam , Dorsarium , Clusia, Saxum , Gandavense contage eadem tentabantur. Alibi exacti d ces : alibi ipsi se ultro militibus junxere. Et ubi quibusdam paulum numerari pecuniae coeperat, id quiescentibus adhuc incitamentum erat, ne inutile obsequium quam praemia licentiae mallent. Hinc urbes praesidia abnuebant, atque ipse

cum comitatu suo archidux Ventoa exclusus,

quod hyemis restabat, diversis belli pacisque amitibus in annum sequentem continuavit. Einti

proditores, qui Tholam insulam Hispanum imducerent, impia & infausta consilia capite expiarunt. Et rursus, missum agmen, quod propugnaculum sergarum ad Zomam , naudauin Consummato opere , impetu caperet, re aliud quod Gertrudisbergae portam irrumperet, e ploratoribus indicata , abiere. At paci cuncta

proniora. Nam & ipse Philippus fessus virium

447쪽

animique , duin bellum per Gallias externum, maritimum ab Anglia , in Belgica velut civile aspicit, exemplis edoctus. spes alias aliis corrumpi , sive re praeceps morbis que fracta ipsum senectus ad mitiora consita inclinaverat, comdere arma , aut distrahere firmatam nuper limstium societatem cupiebat. Plerique existim runt potissimum illi visum, Gallico Batavic que exsolvi bello, quo se promtius de Irit vinia vindicaret, sumtu breviore. Nam in Gallia Ambiano , circa Belgicam Transrhenanis urabibus millis,auctae hostium, suae Vires imminutae : vastatum & solum: exhausta fides: inde seditiones dc nunquam constans sine stipendiis disciplina: dc si militis pars aliqua mitteretur , vergente hac & illac hoste , sit spectis ob anteacta Belgarum dc nobilitate , dc civitatibus,

quantum vix alias, instare periculum: cum B tavis interim securus ager, sed praecipue apertum mare, daret multa, plura promitteret. Alberti certe ad Philippum interceptae literae, quae talia loquebantur. Sed a Gallo incipere placuit , quippe id ob speciem etiam religionis liaud indecorum , cum Pontifex Clemens sypemonuisset, ne, recepta Romana ad sacra Bombonio, si ultra tenderet, priora etiam arma Videri vellet movisse dominandi cupidine , quam cura pietatis : additis quae pro concordia Christiani generis , dc bello Turcico magnifice dicuntur. Quae Philippus diu spreta , probare

niuic demum coeperat, postquam profusas in Gallos largitiones, missos exercitus contra cecidisse videt, irritis quae speraVerat, re , suae poena nimia sperantibus, his,quae tenebat avita, excussus. Nec displicebat Henrico sua recupe-

448쪽

tur , cunctaque dissidiis corrupta per annos qua-; draginta , legibus firmaret. Et trahebant huc cunctantem Romanae religionis homines , ad-l Versa quondam ipsi iactio , nunc gratia primi. , Quin per vias eunti objecta pauperum turba , quae pacem suppliciter oraret. Conciliandorum G regum honos oblisit Alexandro Medicaeo , Pontificis legato,& Bonaventurae Calatagironio Srculo, principi sectae Franciscanor uin, qui non; Omittebant ostendere Gallo, inter armorum 2- cios, belli praemia ejus ese qui pacem praeripes rei. Nec ante tamen ad colloquia Venire vo-ς luit, quam fides ipsi facta pacis leges ejusmodis fore , queis regnum Galliae integrum retinerςt. Hac spe a Gallo Belleurius dc Brutardus , ab , Alberto, cui pacis arbitrium Philippus permiserat , Mendosa Taxis , Ricardotus &Marte sardus Fanum Quintini convenere , tarde ad-a Inodum procedente negotio. Henricus int γ rilia, ne parum religiose foedus exuere videreturia ' Angiae per Maseium demonstrat, lento bello, et non ut hactenus tabescere , sed emori Galliam. Domos nobiles exhaustas praeliis : populum, egestate oppressum : jacere oppida diruta , in-ρ censa, squallentes agros, iniserrimam principi speciein. Extremum malorum, quod dc rein dia deficerent. Quare ni propere sumtu socio: min exercitus sibi traderetur,qui posset uno in petu bellum abrumpere, quid se facturum, cum

morum praemia. Operam tamen daturum , ut

q uas ipse leges pacisceretur, eisdem Re inae so- cusque uti liceret : quibus si non idem videre- j

pacem & illi velint, quibus deserenda sint am

tur, at nihil mirum, aliter consultare eos, qui

449쪽

salutem aut praedam bello quaererent, aliter qui Certa cum pernitie certaret. Quo minus fidem

regis accusare posset Elisabeta, & hoc ac d bat quod illa isdem quatuor millia auxilio ipsi pollicita, nuper, paucissimis consciis, ut duobus

contentus esset extorserat. Toleratumque id

Gallo,dum vel vanae societatis famam cupit retinere, sed ut meminisset injuriae. Adversus B tavos non aeque facilis color. Misiis tamen B Eanualius qui promissa praestitaque ab ipsis auxilia exigua diceret, ac plus Ba Vos pendere

merces , quae e Gallia aVectarentur. Senserunt utrique artes regis arinoriam pertaesi. Elisabeta sua in Batavos impendia memorare. Nec H bernia tacebatur , quae eo tempore, quanquam

fractis rebellium rebus, iohannem Norisium &Thomam Borrugium , claros olim in Belgica duces , dc illic etiam aegros aemulatu, non quidem proelio, at certe bello absumpserat. It que sic responsum temperabat, ut socii bello pergentis necessitatilius se non deBre, ita,si pax placeret, adfuturam audiendis conditionibus. Soli Batavi facile cernere, se,quibuscum bellum commune gererent,ab his pace distingui: Nam reges inter, lex certa concordiae r abstinere in posterum injuriis, factorum impunitatem accupere & d re: principem dc poeulum si recomponas , alter rerum arbitrio potitur , alter luit, quod utrique peccatum est. Non ignari interim, quam arduum inirent certamen, si tota moles Hispaniae in ipses verteret, vim & fallaciam hostium jactare,his alios frustra deterrere, offerre o Pnia : & regi adversum Nannetas

eunti praeter socias cohones, naves quantas Vel

lat obsideudum ad Ligerim polliceri : majora

450쪽

RI STO RI ARV M , LIB. VI. 63 Iinsuper auxilia, siqua Belgarum Galliae proxima invaderent. Sed de ipsi novis invitamentis tentabantur. Rex Philippus cum filias haberet duas, minorem Sabaudo dederat, majorem Is . bellam Claram Eugeniam nomine domi servabat, qu a plures spe tanti matrimonii inescaret: dolpho quondam Imperatori, Ernestoque &Guiso Duci sperata, postquam praecipuos -- cunditatis annos coelebs transmiserat , Alberto tandem Austriaco desipondetur: indignante , ut multi tradiderunt, Rudolis Imperatore , quod non sibi potius pridem petenti is honos habidus. Dotem Philippus Burgundiam cum Belgica dixerat: non tantum ut legitimae haeredi adve siis fratrem minorem divisione consuleretur, sed ει conciliandis eorum animis qui desciverant: si quidem gratius Austriacum Hispanico nomen , quod illius familiae vetera benefacta, hujus gentis recentes injuriae memorarentur. Vana cuncta & irrita , apud populos tenaces sormidinis & libertatis, qui tot illas unius domus necessitudines & involucra, tum Vi retenta traditum nomen Belgici imperii, suspecta omnia arguebant. At portis alterius Belgae ad literas , queis Philippus sibi decreta transmiserat, convenientia tempori respondere : invitos se avellia regis obsequio, cuius & justitiam dc cleme tiam , plurimis exemplis didicissent. nisi hoc etiam ossicii sui aestimarent, agnoscere princiapis jussit veram ejus erigiem. Inde in laudes d

minorum recentium evecti, illius auditas, at hujus etiam visas virtutes celebrabant, Unum orantes , ne, robus jam cum maxime amictis, opem subtraherct. Quae ipsi cura religionis, quae miseratio, externas etiam gentes innumeris

SEARCH

MENU NAVIGATION