장음표시 사용
471쪽
sa HVGONIS GROT II sius, quibus ex colloquio ad Fanum Quintini
spes pacis aliquantum restiaeerat. Praetulerant enim Hispani, sociorum nomine, quibus pax Gallica prodesset, cos sic demum Velle Coinprehentas qui Romana Sacra servarent. Paulli serius Batavi advenere , Ventis reflantibus. Amdegavi Rex ea tempestate agebat, pacandae Brμtanniae Acinoricorum intentus,quam adhuc dux Mercurius: e Lotharingis principibus , emo tua partium gratia , per on detinebat, tradito
Hispanis Blavetia portu, quo mari propinquo auxilia penetrarent. Sed is, ubi paratum Ro-gis exercitum, paratam & Veniam ridet, nec ignarus ubi bello finis immineat ab omnibus peccata postremis tui, conditiones non damn sas paciscitur & honorum Velamenta. Rex tum λrte matrimonii vacuus agitabat, Pulsa domo Margareta Valesia: sed obnoxium, quamvis inter bella, oribus animum,Gabrictis Estrara, mulier nobilis abducta pacti conjugis amplexti ibus, ita λrma, perque blandimenta & artes d Vinxerat, ut ducatus aucta titulo, tum, quod in Gallia haud novum , supra uxoriam potentiam pellex insurgeret. Et numerabatur ipsa quoque Uter causas emolliti ad pacem Regis animi, quo gaudiis securius fraeretur. Huic filius ex
Rege quadrimus eo tempore taesar vocabatur.
quem Rex Mercurio serat & huic filia vix in- . Tantes annos egressa ) generum sponsionibus de- . stinat, adjicitque pecuniam Mercurio , filio Vendocinae ducatum & Britanniae praesecti ram. His rebus simulque Hispanica pacific tione distentum Regem , & tamen si ea sorte
falleret, evocato Brittonuin concilio obsidium Blavetiae molientem, legati Batavorum invonimi:
472쪽
ιHISTORIARUM , LIA. VII. Asyniunt: dicente Busanualio, qui rerum illic agendarum sciens, Regique consultor & ipsis Commendator aderat. Postquam comiter resine ullo fastu excepta salus, incipit Oldenba
neveldius gravi & pressa qui mos ipsi ) tacui
dia , spes societatis extollere, urgere foeduS tam recens : in eo servando fidem exigere qua maxime regum auctoritas staret, pacem suspectare. Adjecta ordinum nomine promissa pecuniae auxiliorumque in posterum terrestrium ac Ia Valium , quocunque Rex duci juberet, ut bellum aliquando Hispano reponeretur, quae alia eductum inter arma ingenium poterant incendere. Sed dc apud dilectos e regio consilio disseruere quanto tutius ac gloriosius foret hostem aerarii inopem dc anxium ambigua subdiatorum fide , suaque mala dc metum hostili ex foedere,pacis potitione testantem,exemplum facere post futuris, nequis aliena imperia temere concupisceret. Aderant Angli , Batavorumque orationem silentio, interdum voce adjuvabant liberius sua benefacta commemorantes, & quam turpe praesenti utilitati juratam fidem postponere: nec de pecunia etiam quam mutuam dederant interpellantes. Rex simpliciter egit, necessitates suas fassus tardis remediis impares. Dubitare tamen an Caletum Blaveriamque redditurus esset Hispanus. ni faceret,mansurum se m armis, gratias: agens quod auxilia tam liuberaliter pollicerentur. Legati ordinum, si ea regi sederet sententia, sperare se tamen dixere adventum suum M quae offerebant, usui fore Galliae ut plura hostis concederet. Vici sim, si pax coiret, orabant, maneret tamen ea societas, qua pace Gallica Batavi ad tacitam. Opem,
473쪽
amicitiae siue constiturum respondit. Amota in praesens , queis gentium commercia turbari s lent: quantumque effectum sit sequentium temporum usus edocuit, cum Rex attentus servandis inon minus, quam conquirendis pecuniis,tantum
dedit tuendae libertati, quantum Vix Prisci reges populis dabant, quorum libertati insidiabantur. Prima liberalitas ducenties quadragies mille
renorum fuit . quae in annos sequentes pro necessitatibus crevit. Scilicet memor & quo sociorum tempore accepisset, & quo suo redd rei non ut mutuum, sed ut beneficium exstavebat. Ac tum sollicite, suum excusans , Ordinum laudabat consilium, quod defensioni insisterent, iquomodo non ut regibus paucis consciis ad Occasiones promtum esset exurgere, ita facile residem multitudinem nova necessitas armaret. i vendae Regis amicitiae, quia Laevinus Caia Vardus eo in munere vita excesserat, relinquitur in Gallia Franciscus Arsenius, cui pater CO .nelius Ordinum Federatorum acta compon hat. Multis jam argumentis constabat Hispanum Gallos exarmasse, contentum Anglos a huc hostes malle, quam aequis legibus pacatos. Id cauta fuit, cur Batavi oratores Nassavius a
que oldenbarnevelatus e Gallia in Angliam Veherentur, digressa jam inde priori legatione,
audaciamque usurpantes antehac formidatam ,
' sermonem ita instituerent, si regina Gallum λqueretur, nulla Batavis pericula pacis tanti sere ut immensum belli onus soli subirent. Suis sciulicet simulatores artibus tentabantur, credito talos pacificationem ultra turbaturos, si ad
474쪽
n ISTORIARUM, LI B. VII. eam induci Batavos posse sperassent. Simul re- ginae, si bello insisteret, aequa omnia offerebantur , & de expediendo nomine spes transigendi. queis hactenus mota ut pacis actioni ad tempus supersederet. Atque interim Verbini suam- que huc a Fano Quintini conventus transierat opera legatorum inter duo ominentissima rei
Christianae carita pax coiit,eisdem legibus, quae novem & viginti ante annos Philippo & He
rico secundo convenerant. Accessore aliae, quarum verba hic inserere non ejus sit, qui se rerum Belgicarum seriptorem profiteatur. In si urima tamen, ut populis commercia ., captivis
libertas, egressis in sua postliminium esset : Η
spanusque Carolesium Comitatum recepturus eo nomine fidem clientelarem Galliae deberet: Gallo Caletum, perque Picardiam alia, uti tunc erant, Jc ultimo Blavetta,std haec dejectis quae Hispani munierant, redderetur: placuere haec , tresque intronenses datis obsidibus ora acta iunt. Sed injuriarum oblivio, & aeterna in posteros concordia, suintis in alterum armis
. alter nec opem ferret, nec suorum quenquam
interesse pateretur, &, si quid ambigui juris r stabat, non fraude & vi, sed sub arbitris disceditarent,in speciem magis convenere,quam quod tantae magnitudinis aequalitas aliquid ad amicitiam securum relinqueret. Suos uterque socio , reges, principes, popes que foederibus . comprehenderunt praecipue Philippus filiae, cui Belgicam traditurus erat, & Sabaudo cavit. Arscholius, Mendosa, Arembergius in Galliamivere: Bruxellas Bironius Dux a rege missus,
qui ab Alberto vicem jurisiurandi exigeret, ubi viri militaris animus impotens, semperque se
475쪽
416 HVGONIS GROTII luna ulterior, in perfidiam, qNr post multocmicuit, corruptus dicitur. Facta utrinque omnia significatione pacis, inVisae nonnullis, qu rum virtus omnis ac spes alienis malis alitur, at Iaetae in Vulgus, . non tam religione Christiani sanguinis,quam quia jus soro,stcuritas possessi nibus, reditus agris, Viis commercia redibant. Galliae triginta sex per annos cruentae proeliis, Vastae bello, primus tum dies solidae pacis illuxit,& regno quondam florentissimo vetus reddita facies, sollicito Rege, ut, praesectis & magistratibus in ordinem coaetis, test rerum potens,Rm
manensibus temporum ratione emusatus, alteram religionem professis metum & injuriam arceret: cum Belgae interim relicti in armis, ut spem pacis ita ex vicinis malis intervallum M solρtium amitterent. Sed Buzanvallium Rex ad Batavos remisit, quo teste amicitiae, secretique commercii internuntio bello alieno suam pacem firmaret. Periatis Galliae rebus,non intinus grave xegiae societatis experimentum ab Anglia acceptum est, acribus Elisabetae flagit, tionibus, quae Francisci Vetii verbis ad Ordines perlatae, cum eodem tempore aliis ad Albertum missis legatis spem pacis videri vellet retinere, cujus unam hactenus Hebat moram, quod arma pro quibus stansisset eisdem sociis optaret deponere. Neque nunc quicquam a se Batavis pro
ripi , sed aequum interim, qui bello causam d dissent , ab his finiendi, si posset, sin mitius gerendi in posterum rationes peti. Etiam sic satis gravem invidiam sibi apud principes sore, quod vita Europae paci obstaret. Illud quidem nec Deus sinit, ut ingratis praescriptionibus elusa emplum regibus foret , abstinendi auxilio
476쪽
HI STO RI A R V Μ, LIB. VII. gyrpopulorum, qui nulla in eminentes reverentia, nec commodi, nisi sui, cura tenerentur. Sentiebant Ordines uno se impetu obrui oneribus a riquis , venturisque: sed Vel nomen Anglicae societatis tanti erat, ut subirentur leges, quas ser bat potentior. Misit igitur, qui in priore utraque legatione fuerant, simulque Andreas Acselius tacitis mandatis, quae ad centies usque centena forenorum millia transigendi stuper pecuniis debitis facerent potestatem. Reginae varios fi genti metus , qui ipsam a bello dehortarentur, eo tempore diversi casus ultro se offerebant. Nam Iacobus Scottae rex Anglicanam haerediatatem, cujus Elisabeta mentionem nullam fer
bat , sibi palam addici postulans , nisi externa
ope sustentatus, huc fiduciae venisse non putabatur. Nec deerant, qui, comperto literas ad Pontificem pervenisse Iacobo subscriptas, inde suspiaciones atque odia accenderent. Super haec R pinam Bur eius, senecta morboque eger, Deum& suprema sua testatus, oraverat, ut sibi non jam humanis obnoxio affectibus crederet, ipsi que eidem necessitati proxima, regno consul ret , paceque in terris constituta coelestem pa-Cem mereretur. Nec omittebat,quae improsi eraper Americam evenerant, aut per Hiberniam metuebantur ostendere , & Belgicis armis finem Vincendo non posse sperari. Hic ubi mo talitatem expleverat, dc Essextus vitandae in-.vidiae consessum declinabat , vacua studiis& sui juris curia sertioribus consiliis patuit. Ad quam admissi Depius Foederatorum legati,
adversus crediti exactionem tempora excusi
bant: prosessi, quod ad Hispaniensem negoti tionem pertineret, nihil se intercedere, quo indi. V nus
477쪽
HVGONIS GROTII nus & Angli, si ita videretur, velut Batavi mlebant, pacati alicujus populi nomen ementire tur, nisi lucrosius crederent, armis, quae cupias, quam pretio parare. Non tamen exorarunt,
quin octodecim ante annis, cum Antverpiar j lctura Anglum non minus quam BataV terre bat, conceptum, nec unquam pie servatum, fo, 'dus tam longe aliam in formulam mutaretur,ut
ipsa omni praestatione libera obstrictos alios te. neret. Disputatum aliquamdiu de summa debiti, cum Angli delectus & vecturas & stipendia si
pra modum imputarent, pari altera mendaces numeros argueretur, nec taceretur , Anniorum rapinas terra pelagoque tanti Batavo stetisse, quanto omne aes alienum posset exsolvi. Tamdem in octuagies centena millia florenorum perstripta cautione deciditur, quorum pars altera trecenis millibus annua pensione manente lbello, eo consecto, si quid reliquum λret, vic ius penderetur: alterius semissis, de itutione, reddendisque oppidis, ubi data λret pacis occaso, benigne conveniret. Interim Angli ad milute centum & quinquaginta locis pignori datis prauidio essent: eo nomine damnati Ordines in
remos menses florenos quinquies mille de centenos numerare, tum quicquid praeberi militibus mos habet. Remissa in posterum Reginae mi
tendi auxilii pollicitatio: Angli qui sub signis
erant, quique posthac conscriberentur, in sola ordinum verba adacti, Ordinum imperio de sumtu militarent. Proinde peremta legati Amsticani, quae prisco ex foedere fuerat, potestas invidiosa: retento jure, ut unus a Regina asses. Hr s enatui daretur. Seu terra , seu mari hostis
Riuiuae, aut Regina hosti Una iubaret, jube
478쪽
ΗISTO RI ARUM, LIB. VII. Assa, tur Batavi classem augere triginta aut quadra- ginta justis navibus: exercitum vero pedite adra quinque millia, equite ad quingentos. In haecia Paeta conventa accePto utrinque latum qui quid retro debebatur, integro tamen jure, quod saer in Belgas Hispano subactos Regina sibi vindi-ai, caret. Et Horatii Palvicini Liguris, apud Eli m. fabetam gratiosi, creditum ad octingenta mibis: Ita florenorum exceptum hoc foedere, priv it, timque compositum est. Non erat cur Angliae, 'pacem mallet,quam bellum tali foedere, quo &tis onere levabatur, & munimentum sibi circum ti dabat. Mox deprehensi iterum, qui in Elisabeas in i Venemun parassent, & in Hibernia selico 3 praelio captoque castello ferox Tironius' in sons cietatem desectionis Momoniam trahens, anu 1ε mum illius asperavere. Nec magis Batavos, s quanquam nova apud hostes rerum imago &ur multa invitamenta quaerebantur, Veteris PGp
ui siti poenitebat. Clarescente in dies novi cor i gii fama perlatae ad Belgas literae, misio Fri s ho , quibus imperium in ipsos Isabellae transcrura bebatur. Causa' legesque pactorum Philippus , has vulgaverat. ἄiando aestinatum sibi Pom ' tificis venia, deque gentilium consensu filiam
' optime de se meritam agnato in manum dare, ιγ Belgarumque vel maxime interesset, ad spem si pacis, aut praesens regimen coram Principis ora ac nutus intueri, quod suis hactenus majoribus; curis negatum, Belgieam se omnem ac singulas di partes filia: concedere cum Carolesia & Bu la gundia quae Comitatus dicatur: simulque no- ,
F men Burgundiae Ducis, quippe pusscssionem s jam olim Galli obtinebant, ita tamen ut ejus-1 dem tituli Duorem ipse ac postfuturi Hispani
479쪽
Tum reges usurparent cum loco principe inter Aureae lanae sodales, institutum proavis Camam. Addita cuncta , quae legum prudentes firmandis contractibus invenere , quo rectius jura princia Iatus & obventiones hisque innexa onera in sabellam ejusque posteros transirent. Insigni ra haec fuere, quoa Philippus, clientelare Voc bulum usurpans, dare se eas ditiones studi aut subinlaudati nomine testabatur , quorum hoc iccirco adjectum videatur, quia pars magna
terrarum sub majestatis imperatoriae reveret
tia, quaedam & sub Gallici imperii fide possi
Mntur : tum, quod facta prioris sacramenti gratia primores subditoriun in I sistellae verba iustii sitio adigebat: ac si quid his tabuliS contin .retur, quod minus per leses liceret,id sanciebat summa atque regia potessate. Si matrimonium lsine liberis sol ve retur, prolesve mascula dc in liebris unquam deficeret, praedictum, uti jus
omne ad Hispaniae dominos reverteretur. D tam tamen Alberti metitis , ut viduitatis sol
liuin haberet Belgicae praefecturam , dc, si qua soboles superesset, usuin fructumque, sed ad has redem nihil transmitteret praeter Ducatus LG cenaburgici dc Comitatus Chiniaci vectigalia. Praeseriptus & succedendi ordo, mas uti serm- lnae, inde robustior juniori, neposque etiam e filia maiore minori filio anteponeretur. Divia dere aut alienare ditiones, nisi placito reguin Hisipaniae vetitum. Quoque pluribus viis d num ad auctores rediret, provisum , si qua mulier Belgicam in poster im adipisceretur', ea lxegnatori aut haeredi Hispaniae in manum eol Veniret. Neu filio uxorem filiaeve conditionem
Maerere principibui liceret, visi regum eorun
480쪽
ΗI STO RI AR VM, LIB. VII. Asidem arbitratu. Iubentur insuper Americae . Indiae commercio seque & suos abstinere: tum auspicantes imperium jurare in has leges , religionemque Romanam: quae contra, si quid ii xet, jus Belgicum Hispano committeretur. Sigia rat has tabulas pater, adhibitis testibus, pridie Nonas Majas. Eodem die filius idemque haeres, Philippus & hic nomine, assensium perscripserat, quaesitis anxie cautionibus adversum jura, quae aetatis lubrico , aut ob paterni nominis re-vurentiam sua largientibus succurrunt. Varii sermoneS, ut in re magna, nec concordes. Erant qui pravum morem arguerent, quod libera hominum capita, ceu privatum servitium,in censu ac commercio haberentur. Barbaris certe usu
patum, ut imperia donarent legarentve, quippe ignaris domino princeps quid intersit: at qui bus aliud fas ac nefas, minime his ambiguum, rem esse populi, indeque dici Rempublicam: cujus procurationem, ut apud alias gentes comitiis , aut senatui, ita apua serasque principi permissam. Nec ullum omnino justum imp rium nisi ex consensu gentium coepisse, quae tutelam omnium uni aut homini, aut ob turbida suffragiorum familiae crediderint, solo honoris pretio inductis ut sua post habita civium utiliutati studerent. Quod, ut ubique verum , ita in Belgis manifestius , qui nec armis subacti, nec ultro concupita servitute, sed desinitis praemiis,& potestate, multa principibus non permiserint. vetito inter prima, ne quam partem fidei
suae commissam abrumperent: itaque filias olim in pecunia, eaque non magna, dotem accepisse: caeteris liberorum praesed iuras & minora mun