Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

411쪽

I ohenlotus praetervectus caeteras hostium cohortes prunas invadit. Eques Objectus tutando

lateri, redit, & peditem suum turbat. Ita Germani facile perrumpuntur. Ne Itali quidem immissum in terga Verium, cum parte equitis, quem penes se Princeps retinuerat, sustinuere. Quibus fusis profligantur mediae cohortes, 'rara vincendi celeritate. Tam facile locum a vetere milite proditum, ipsi qui vicerant mir bantur. Sed praeter quod dilapsus equm pavorem intulerat, ipsae cohortes haud prudenter satis ordinatae. Non enim densa hastatorum omni

ex agmine consertorum series tegebat caeteros,

sed rari sparsimque circuinsteterant, ut facile irrumpendi spatium Mauritianis darent: --que impunius, quod & jaculatores non alaematim, sed pariter cuncti tubos exploserant. A cusatus postea Basta, quod non terga potius p ditum clausisset, mandata Varacis ostendit. I

rumpentium mortui quatuor duntaxat , sex vulnerati: novaeque armaturae insigne documei

tum is dies dedit. Nam Mauritius equites non Ianceis, qui mos valebat hactenus, sed Carabianis armaverat,id tuborum longioribus militare Vocabulum est. Igitur, quae primum jaciuntur, vitatis, priusquam hastas protendendi spatium

sit, tam certa vulnerum vis irruit, ut non arma hostes, non ordines retineant. At turbatis pulsisque nulla jam effugia P quippe arbusta dc

aquae praesidio futura pugnantibus , contra ipsos venerant. Sed & victo res nimia prope fiducia periculum adierunt. Nam dum caediabus nonnulli, caeteri praedae insistunt, Basta pamcis suoruin comitatus, cum fugienti sibi viarum angustias currusque obstare sensisset, coactus

fingit

412쪽

HISTORIARUM, LIB. VI. . 393fingit audaciam, retroque enusis frenis ruit. Complures Mauritianoruin spoliis aflixos, dc impedimenta scrutantes, quod genus pavidissimum est, tam repens Vitas , ut terga darent

subegit. Sed pD secti peditum, quorum pars

major ac tardior pone secuta tum forte advel tabat, occursare paVentibus, retinere cedentes ,re, ni in hostem redirent, majus a se periculum intentare. Eodemque pavore captiri aliquot, qui Principem deprecabundi circumsteterant,

metu mutantis fortunae abacti transfodiuntur.

Providus)talium Princeps iam ante turmas quatuor exemtas discrumni praesidium sibi vietoriaeque posuerat. Sed turmae unius rector suam jussus ducere , male excepto imperio, cunctas pugnae miscuerat, sponte etiam praedae quam obsequio promtiores. Tamen ad ducem concursantibus, queis major ossicii aut famaereVerentia, Vitatum discrimen: hostes iterum

refugi suorum stragibus & angustiis viarum

conflictabantur: nec ultra inquietarunt vici

riam , tam facilem paratamque, ut vix decem evictoribus desiderarentur: & peditum agmen in partem duntaxat spoliorum advenerit. Sepulti hostium super duo millia : captivi ferine quingenti, pars magna signiferi. Quidam vulneribus desecere. Sequente die accepta in dediationem arx Turnhottana cincta lassis: pedes in praesidia remisius: eques quoque jussus continuo abscedere, de insequendo fessum recollectis vitiribus hostis noetii invaderet. Inde ovans Ma ritius inter festas populi gratulationes erepta hostibus sigivi centuriarum octo & triginta, turmale unum, quod Draconis fuerat, Hagae in

Capitolio suspendit. Nec minor victoriae fides

413쪽

394 HVGONIS GROTII . ipsius Varacis inter primos prostrati corpus exanime cum literis Alberto transirittitur: qui prolixe gratias egit, re cum nuper eques Ma xitianus ab hoste suspensus simili alterius supplicio vindicatus esset, servaturum se in post rum belli commercia promisit, alieno ipsi ab omni saevitia ingenio. Id primum sui experiumentum collatis lignis habuit Mauritim,decem jam per annos imperator: neque tam militi ex eventu crevit in hostem fiducia, quam illum

infecere casuum caventem, quae viderat non satis

firmata subitis exercitus disciplina dc levi antia morum momento Mars ambiguus, inque ipsa victoria tantum periculi. At Albertus perculsus simul & pecuniae inopia,& tanta clade, per dies

noctesque consultans , aegre malo utrique remedia inveniebat. Effusus antea non solvendi

sed donandi quoque, ita ut uno Huisti obsidio

eius in largitiones, quam tribus annis Parme iis exhauserit, ex eo tempore stipendiis quoque numerandis defecerat. Ita qui paulo ante per uberiora praemia multos ad transfugium illex xat, suorum tunc desertionibus nudabatur. Ge mani pecuniae avida natio, conscribi quos jusserat equites peditesque, aut negabant operam , aut ur adveneraret dilabebantur. Seditionum metu urbes atque I pra imprimis praesidia accupere recusabant. Inopiae, qua posset, obviam

iturus, siuam ipse supellectilem pignori dederat:

orabatque civitates nummos ut mutuos con

ferrent, ausis negare Bruxellensibus. Volebat &cum Fucqueris pacisci : sed terrebat fides imcerta, re edicti nuper Hispanici exemplum. Caetera hyems primumque ver nullo mhuc exe

Π subita & dolos transiere, dum parrae

414쪽

HISTORIARUM, LIB. VI. 39sma s res magnas audent. Fcrdinandus Tellius Portocarrera Duilauium Hispano regebat, quo oppido haud ita longe Ambianum abest, Picardiae caput, urbs inter Galliae maximas, QPUin potens , belloque tum & comi atibus Opportuna , allabenae amne' cui vetus Samarae nomen. Parebat Henrico civitas , s ed exclusio praesidio cominissaque magistratibus custodia , per speciem privilegiorum negligentiuS usum

pans jus invisae dominantibus re periculosae apud nostem libertat s. Quae postquam Ferdia nandus exsulum monitu ac praecipue Monachiciijusdam, situmque locorum millis explQratoribus didicerat, milites ab Alberto accipit, peragendae fraudi. Promtissimi duodeviginti dubia luce, cum primum ingressus patet,post alios alii mittuntur, agresti specie, poma serente pars & plaustruin agebant onustum pabuli, quo portae pensiles abscisiis, ut fit in periculo , retia naculis, adversus casiam sustinerentur. Custodes

aditus occultis ante armis aut prima ex caede raptis conficiuntur: celerique accursu Corum

qui proximis urbi locis abditi lubsiderant, fit via insequenti agmini, quod pedites bis mille ,

sexcenti equites complebant. Forte eo ipso artiaculo temporis Quadragesima erat) quidam in sacra ad populum allocutione peccata ipsis sua exprobrans & rei ignarus, meritos dicebat ut in Hispanorum venirent potestatem, & Venere: Iesam valida quamvis & numerosa civitas quatuordecim haud minus hominum millibus h bitata, non diu restitit, ambigua in regem fide, an pavida ex priori s ecuritate & imperii egens: quin & Prauectius Sancti-pauli Comes audito tumultu parte alia diffugerat. Rebus tutis

415쪽

auctuin praesidium, corrupta flammis quae comttigua urbi erant , exarmati cives direptique egregia in militem praeda: sed de in ducem: quia Rex vim magnam machinarum omnemque belli apparatum paulo ante indiderat. Misit ad Philippum Albelatus rei bene gestie nuntium, monuitque imam esse ac praecipuam earum urbium quas ad Samaram sitas Burgundionum- quo ducibus possessas orbae virgini quondam Gallus extorsisset : laborandum nunc, ut be lo partum, etiam paci, siqua coiret, retiner Magnum id damnum Gallis , nec sine

tur.

fructu tamen. Nam conspecto dure haberi ab Hispano Ambianos, etiam qui in Gallia Romana sacra sectabantur obsequentiores regi, praesidia non ut ante recusabant : Rex ipse pacis cogitatione ad tempus discussa totum se sociis dabat, ita ut quas nuper de Caleto condiutiones Angli tulerant nunc accepturus Vider tur. Interian unius diei fortuna longum rec perandi laborem Gallis praebuit , circumfuso statim equitatu , inde sub Bironio crescentibus

in Ambiani obsidium copiis, donec Rex ipse

coram advenit: illectusque ut vicem repon rot , Atrebatum urbem, accenso pulvere, quo

muri dissilirent, scalisque , infeliciter aggressus est. Nec meliores Gallorum in Cameracum Durianiumque insidiae. Sed & Hispano spes irrita in Gravewartam insulam Rheni divortiositam, rursumque in oppidum Stenorici, quo Tubantum e prauidus mille pedites ζ equites quadringenti deviis itineribus convenerant. Hi suprema,nocte palis, qui obstiterant escissis, in

416쪽

HISTORIARUM, LIB. VI. 397 Iravescerct truci clamore signorumque cantu

iversas moenium partes oppugnabant. Sed e cubitores haudquaquam turbata inanibus, sese objecere idque caeteros adverti haud procul

remotos nam plerique structis prope vallum tuguriis continebantur) quorum pars intecti, ut stratis exsilierant, saxa in scandentes moliri, semermes alii egressos in vallum hostes gladiis fodere, aut glandibus succedentes propellere

propulsos sequi. Ita resumtis aliquoties animis aggressores tandem cessere, multam ci dem devectis peremptorum corporibus disimmulantes. Sub idem temporis, velut aequa in omnes sortuna, Mauritius peditem dc turmas

aliquot Noviomago ductans, nulla interposita ad quiescendum mora, haud absurdo capiendae

Ventoae consilio eventum contra habuit, nautibus duabus adverso flumine militem miserat: priore, egressi jam portam occupaverant odi pressis custodibus: dc adiuti unius atque alterius

intra urbem constientia. Sed navem alteram, centum onustam militibus, Ventus remittens , vadumque in amne detinuit: atque interim ci restente mane oppidani concurrerant, Primumque portam interiorem obmoliebantur : tum

aucta multitudo eos, qui extima tenebant nec plures erant quinquaginta ) eruptione depellunt. Et fugientes, nautarum e Leodico 1llic agentium telis petebantur. Mathias Hellius occubuit jam tertio virtutis experimento, nec ibi minus quam Braedae Nordamique spectandus. Cumque eo Schalctulus navis rector. Capita

tur alii, dc, quod jus belli consensu valluit me tendis id genus periculis, supplicio damnantur. Vnus qui portam tradiderat salubri audacia per

417쪽

urbem discurrens velut communi pavore , nec agnitus, aVersa parte oppidi evasit. Quin re in Flandricum littus missi cum classe milites re imfecta redieruot. Bullonius interim haud magna manu populabundus Hae viam & proximos Moste campos persultabat. Et Mauritianus eques ex victoria confidentior, Brabantiae de Geldriae praesidia egressus, uterque locis dive sis hosti circumventus funditur. Tum leves intra conatus aestas circa Batavos transmissa est,

dc de Ambiano retinenda sollicito Archiduce , dc quia Foederatae genteS,dum otium arripiunt, bella occasionibus incuriosae, satis habent auxilia sociis mittere,nec ipsae lacessi. Sed dc disco diae fatigabant, quanquam non supra foedus, at alieno tempore dc eo suspeetiores. Gronuigana civitas, dc qui patentes agros Lauicam Intra atque Amasium colunt, vetera dc bello indur ta odia. adhuc spirantes, haud facile coalescebant, dum civitas, quae sibi regias partes secutae Parmensis, non quidem perpetua lege sed i

terdicti in morem concesserat, pertinaciter u get : contra accolae omnem cum ea societatem, ut libertatis imminutionem accipiendo, quo sua seorsim agerent, vetustum cum ea foedus ab ineunt. Verum erat, ut totius quondam Germaniae , ita Frisiorum diu populos discretas habuisse ditiones, ut, nisi suo arbitrio, in medium

non consultarent : Tranclavicanos autem dc

ipses pagis discretos adversus interna eXtern que mala Vires sibi vicinae civitatis paciscendo adjunxisse, cui dc mercatura dc judiciorum sanctimonia florenti, magnam in utrumque pol statem, praemium societatis vicini volentes detulerunt, conventus eo iudicere soliti. Sed quod ι initio

418쪽

HISTOR I A RV Μ, LIB. VI. 399 initio liberum fuit, longo usa multisque pacti nibus , in vim juris transierat: neque vero hoc erat tempus, quo Vincula amicitiae utcunque i dicta resolverentur. Et Hispano quidem olim pars vilia potentiae, nihil definiendo alere subdiatorum certamina : ad viS Foederatorum com cordia nitebatur. Igitur tranquillandis controversiis judaeos dati: tres primum: & cum horum sententia agrorum habitatores Ofienderentur , noVem acti, q orum decretum a Concilio nationum comprobatum eit. Ordines ergo ex urbe agroque collecti jubentur constitutum uir que ex parte corpus , ut unam rempublIcam regere, majora conventu dii Plando, minora per Iegatos: Eorum curae subdita communia tributa, quaeque Principis aut sacerdotum fuerant: paribus suffragiis, ut prior civitas, non superior foret: Attamen cautum , qui judicia per agrum regerent Hovetmannis nomen est ) ab urbano senatu more , quem Geldris probatum Austri ca domus servaverat, legerentur, caeteri ejus dein curiae ab Ordinibus. De mercimoniis ita temperatum, in agro nata, facta, exportare ne liceret, nisi Groningae prostitissent: neu cerevisiam aqua farre cocta est, Germanicarum gentium potus) praeterquam Groninganam bibere, e cepto ab utraque lege, quod usus familiaris causa haberetur: externis vero mercibus adjudicata libertas : & alia ejusmodi, quae etsi, magnis dis sensibus agitata, ut instituto minora, exiequi puget. Sed enim Hollandorum cum Zelandis co tentio eo gravior , quo horum maxime opibus corporis universi concordia continetur. Devectigaui certamen erat, quod mercibuS exteras ad gentes aut hostem transveheudis describitur.

419쪽

ω HVGONIS GROTII Id nationes singulae non sibi proprium, sed commune foederis in rationes onerum maritim rum, quae ipsae usis publico poscente privatim sustinerent, accepto serebant. Zelandi ultra istenderant, coactis mercimoniis, quibus Holla dia evectis alio per ipλrum insulas iter esset, auteram vectigalis partem apud se pendere: quod quia arceri non poterat pacto inter duas gentes temporario firmatum. Sed eam conVentionem Hollandus renuntiabat, fretus ordinum Foed ratorum edicto ubi onus imponeretur, ibi solvi jubente portorium. Super hoc Zelandi accus bantur, quod imminuto vectigali δc commissi poenis rem communem sui juris facerent, alienaque commercia & utilitates ea fraude in is Verterent, contra fidem leges tam necessariae societatis. Quibus cum illi referrent, Holla dos suis cupiditatibus Foederatorum jussa, ut alias Senatus aut Princi is nomen Obtendere, uni controversiae plures mistebantur. Nec cessantibus utrisque suis in bellum meritis aliorum opponere segnitiem, &, si foedus exueretur , t tenter ostentare vires, quibus privatim se tu rentur aut alerent, Zelandisque eo provectis irae, ut tributum foederi inferre negarent, posta quam & populi minores perniciosum exemplum laquebantur, Vix tandem convenit, ut, Zelandiae commodis quibusdam relictis salva esset in posterum Foederatorum concilio sim auctoritas. Auditae interim .legationes externae , re pacis laudes, & de belbo querelae: curante Hispano, non tam spe ulla concordiae, quam ut negantes odio objiceret. Auditus cum admiratione parum grati sermonis Paulus Dialius a Sigismoi do nuitus Poloniae Rege, qui Latino ierinone

clarum

420쪽

HIs TORIARUM, LIB. VI. MI. clarum intonans, cum de ossicio subditomm in Principes multa jactasset, certum Batavis extitium ab Austriaca magnitudine minabatur, ni culpam fassi mature veniam exposcerent, regem suum deprecatorem offerens. Sed & Phia Iippi bonitatem & fidem celebrabat, idque coram Arausionensis & Egmundi filiis generi que : nec minus Christianum nomen, dc Turcae vis discordibus longe imminens praetexeba tur, cum proxima Polonia metum pace redumens communi se bello subtraheret. Nec ignarum ordinibus Polonum Hispano june in necessitudine, & quod propius vinculum est Iessitutis regiam obsigentibus. Modeste responsum de causa & pacis periculo,& acrioribus Hispani in Christianos quam in Turcam armis prae nimia dominandi cupidine, quae curae esse Sigisinundo debere, prae domestica corium ione. Et cum ille nihilominus ferociret, Velut commercia abrupturus, innuere qui colloquebantur, si jura humanitatis violarentur, non se Polonicae mes.sis, quam Polonos sui nummi indigentiores. Sed re Imperator Principes ue Gennani deprimae civitates locum magnificae legationi poposcerant, quod ordines, lius hecto tantae auet

ritatis paratu, excusabant. Quare alteras lit ras misere Carolo Nutselio serente, acerbius i terrogantes haec ne Gerinaniae cognationis r verentia, hanc tot beneficiis gratiam referrent, ut amicis negaretur , quod apud omnes gentes

etiam hostibus licuisset Neque vero Legatos

duntaxat de pace acturos, quae tamen ut lacia ac

secura foret, siqua daretur occasio, diligenter se curaturos, sed de multis gravibus rebus, quae tractari Batavorum haud minus quam Germa-

SEARCH

MENU NAVIGATION