Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

501쪽

ter ac Morinos consedisse non inanibus co jecturis videri potest. Ex eo omnis hic tractus, a Batavis ultra Treviros Maguntiacum usque Romanis insessus praesidiis , Germaniae Partiin inferioris, partim superioris nomen accepit, quia Transrhenana incolis origo, quod se mnis indicio nunc quoque noscitur. Praetexebam tur hac flumini vada, Grinnes , Batavodurum, Arenacum, quae cuncta Gallica in ripa fuere, Contra quam plerisque error persuasit: inde Burinatium, Traiana colonia & Vetera Bat vico,quondam bello nobilitata, Asciburgumque& Cato,quo loco fuerint,per conjecturas quaerititur. Novesium, . coloniam Agrippinam, Bomnam , Antan cum de Confluentem monstrant servata in hunc diem nomina. Posteris temporibus omnem hanc regionem & superiores alias,

Austrastae vocabulo, quod pars ea Galliae in

Orientem vergeret, Franci tenuere , novorum plerisque in partibus nominum auctores. Quos tibi suae discordiar attriverant,Imperatores Tei

tisti, Principibus aut populis plus Potestatis aut

Iibertatis largiendo, jus summum In se traxere. Itaque nunc eam Geldriae partem, quae infernar Bataviae titulo appellata urbem habet Novio

magμm, Clivit cisrhenani excipiunt. .His se inserit, indeque longe ripam occupat Episcopi territorium, cui sedes Agrippinensis colonia. Clivios ambit alia Geldrorum portio, quam olim qui regebant, Tutores Vocabantur, ubi Geldra oppidum , dc ex eo toti genti coalitarappellatio. Retro Gugernos coluisse Vetus d

scriptio persuadet, . & in hunc diem Goga Viacus. Agrippinensium in tergo Iuliari, urbi satis liquae cognomines, eosdem nunc cum Cliviis

502쪽

HISTORIARV Μ, LIB. VII. 483- principes, olim cum Geldris communes habu re. Interiores adhuc ad Mosam Leodici cum. Limburgo, Lucemburgi Mosellam & Treviros adeunt. Treviris dc Leodico Epistopi imperant , caetera Belgicae accensentur. At ulteriore

Rheni ripa, quae vetus Te istorum sedes &magna Germania, enitentibus primi olim Fria sit Occurrebant, qui parte sui, qua Minores dic hantur , Caninefates in Batavorum insula po- puluin prosequentes, altera circumfusi immensos lacus & Flaevi aestuaria inde Amasium usque Oceano praetendebantur. His impositi Bruct ri majores eodem amne tenus, & jam contra. Menapios reliquiae Sicambrorum , postquam gens ipsa sponte, an Vicinorum,vel Augusti a . mis ad Vahalim concesserat. Ad Luppiam xii sus Bructeri , sed minores : quod cum flumen Veteres in oceanum ferri crederent, recte alii

Rheno misteri tradiderunt, per Isaiam scilicet, cui Rheni parrem Drusus miscuit. Nam Aliis uidem qua fluxerit , tam incertum est , quamlud constat, multo etiam serius nominari a nes , voxum nunc nihil comparet. Verum putia

is utrisque Bructeris, non tamen ut nomen Omne abolerent, easdem mox sedes Chamavi, &supra hos Angrivarii cum Marsis tenuere, qui tergum Chattuariis dc Dulgabinis cludebantur. Proximi, non eo quo nunc ad Isialam dicuntur Ioco,Tubantes: dc qui ex adverso Agrippinenses spectabant Tencteri : quos propter Vbii quondam fuere. Sed his traductis subiere ad Rhenum Alemanni, Gallicum genus, longius a ripa Catti quos inter & Oceanum ingens sp rium Cauchi implebant. Frisiorum a littore ad

503쪽

& minoribus erat discrimen. Cauchis cohaer bant ad inpre Saxones, inde Cimbri Albini ultra. Quo transito, Visurgim longius ab mari si repetas, Cherusci tangebant Cauchos Angriv rios, Cattos, quos circum Suevi plurimis nati nibus utramque Albis ripam dc Hercyniae Silvae immensa retro stratia obtinebant, German

rum diu valentissimi, ita ut & Rheno eropiora colentes populos cepe dimoverint. Sed per tempora & bellorum Vices vix unquam constitio his regionibus sua facies. Nam ut Cauchorum in rit a Frisiis cessisse ex appellatione , qua nunc utimur, credibile est, ita interiora, quae multorum , quos diximus, fuerant a Francis occupata planum est, aliunde advecta gens, seu dive cae nationes studio libertatis in foedus ac nomen compositae fuerunt. His primum in Germaniae remotiora, deinde in Galliam digressis res S mn um viguere, qui & cis Albim reriun potiti, interdum dc Rheno tenus, occiduum hoc latus Vestialiam dixere. Singularum nationum haec summa est. . Geldros Velavo nomine' sunt quiolun Marsacos dictos putent) Rhenus ad Ii Iam effundit, queis contiguos Transi lanos alibi descripsimus. Tubantes hic vetus populi nomen, nec a Tencteris Tarantii abludunt, sunt de in Comitatu Hercnbergensi , qui ratianicae regionis pars est, & Sicambrici nominis restant vestigia, ut & Bructerorum, quos Boructuarios Vocavit artas serior,passim palustribus locis. atrae etsi doctis ingeniis placuisse video , tamen haud dissimulandum est, quod ex superiori demonstratione apparet, plerisque nationibus Ionge

dissitas fuisse sedes , nisu validrorum armis huc redactas per ambages conjectare libeat. Zuis

504쪽

Η ISTO RIA RVM. LIB. VII. Ags niis sub ipsiain insulae Batavae fastigium Clivii

adhaerent Transrhenani: sequentein in ripa montem , qui dicitur, Ducatum longo tractu Mamcae Comitatus ambit cuncta eodem sub imp rio. Inde. minores sunt principatus, quos inter Nassavia Lonam ad amnem Treveris obvertitur, Vel numerosa prole a se oriundae gentis, vel Iatitudine memoranda. Transis alanis ad mare Frisii succedunt , quod nomen nunc dc ultra

.masium durat, facio ab pindanis initio, queis tergum Oldenburgii ambiunt. Sequitur Visurgim intra dc Albim Bremensis Episcopi ditio: post quos Hollati, pars quidem Germaniae, sed qui Ducatu insignes, ut Iuliae Danorum proVinciae proximi, ita principes in sui parte agnoscunt

uos nunc reges Dani. Interiora hunc in in

um se habent. Clivios dc Marcenses Monasterium tegit, terra urbi cognominis sub Episcopi dominam. propius Transisalanos Benthemiorum est Comitatus, inde velut acclive iter I ii gauo dc Teclenburgio isto, quae sab Comitum jure sunt, per Osilaburgum antistiti, Dupholudiam Comiti parentem , Oldenburgii termianant. Alter ordo Comitatus tres habet, Ludi piuin ad amnem similis vocabuli, Ravenspem gium, qui nunc Clivii est principis, dc Lemg Vium : post quos Mindensis Episcopi territorium Visurgi finitur. Hactenus Vesti alia: qilam supra Waldecensis Comitatus, dc longius Has . si a sit, Landgravio ad Rhenum, Paterbome sis Episicopus ad Visi argim accedit, hon hic Mgrippinensein , ut quos ante diximus, sed M guntiaci Pontificem pro Metropolita agnoscens. IAm si ad Palatinatuin Rheni, Francones,d limringios dc Bru vices veniendum sit, non ido-

505쪽

neis morae causis verum ordinem Hormpero.

Iura pacis in Orseo primum violata sunt. O

pidum id Betram supra o imminet e ripa

citeriore Cliviorum, qui don obscura loci opo tunitate munire quondam aggressi, vix jacita fundamentis, sumtu &dimus inter se nis rant. Et Batavis quo minus occuparent PCinc rentque infamiae metus obstitit. At dux Hispanas, ubi pro oppido constiterat, ejusque rin res vim contra de jure disserunt, portarum Obiaces securi iose parat incidere. Simul alii sc

las curribus detractas moenibus admovebant, cum paventes oppidani pandunt aditus. Arcem servabat genus militis semipaganum, non tam rapinarum quam belli expers , quos caeteri stria si ornatus vilioris, nec m. ipsi longinquarum avium plumis versicoloribus capita insignitos , inde gallipinnios vocant. Hos inanem in speciem moras nectentes Mendosa, carnificem dc laqueum ostentans coegit descendere. Traducta

quanquam id quintum intra diem migraturus Mendosa promiserat, re vicus ex adverso jacens Messemum nomine permuniri jubentur: dimis si, per avia lignatoribus, qui longe quamvis

diluta arboribus nudantes, nec cedinciis aggres sum abstinebant. Id tum praesidii satis ad transitum amnis firmandum videbatur , quo consilio postea decessum est. Quae dum geruntur re Fredericus circumsita Germaniae lutiram , ubiaque ut subditis imperat, aut minatur ut hostiabus , vis ac strocia Hispanici exercitus multum rerrorem nou inermi tantum populo, sed & so

506쪽

N I S T O R I A R V M, LIB. VII. At deratorum vulgo rumoribus belli assueto int Iit, ita ut extimis dissideret, intimis timeret. Ei pavori obviam princeps iturus, primos ad untios evocato milite, qui locis interioribus egebat, Scoto maxime Angloque , cui pars

etiam praesidii Brilensis & Fliiungant accessint, Ainhemum venit: eodem equitatus, & d etante Wilhelmo Frisiorum cohortes Proper Vere. Naves,quae bello idonea subveherent, adversantibus ventis tardius enitebantur.Ipse mox Grave artam invisens, inde rati aniensis territo rii & Transis lanis oppidis, queis ab hoste metus & spes ulla defensandi militem partitur. Sed caetera minores per duces cognita. Dosiburgum dc Doticomum, qua primus e Germania accessus ad Isaiam in dextra insulae Batavorum patet, ipse inspecturus cum equite proficiseitur. Obviam illic amitam habuit Herembergensium matrem. Ea cum egregio filiarum comitatu post salutem peractam, per jura sanguinis suamque surtunam, quae sola proximas necessitudines bel- Io distractas, & alia in parte fratrem, alia maritum vidisset, orabat ut quantum belli ratio pom mitteret, possessionibus suis parceretur. Ita He- renbergae Zuttaniae oppidum est, unde familiae Immen . demta munimenta , detractum praesidium, eodemque exemplo oppida alia & arces victori non dubie cessura, interim paci traduntur. Tum Castrorum de sede haud diu consultatur: nam cum Bercam circummetari intutum

appareret, ne interpositus hostis commeatu δε-ciisque oppidis imparem exercitum abscind itet, exiguam insulam dextro adjacentem Bat Vorum lateri,non onge infra amnis divortium, Geldrica quae dicitur, tenere placuit, nec minus. X A ripam

507쪽

483 HVGONIS GROTII ripam Transrhenanam qua se Clivica ditio in sinuans oppido Sevenaria ius Luttaniciun Hait.

Vtrinque compositae naves Pontis in morem, . queis commode tormenta & equites transirent.

Et quando coactum unam in partem periculum metus alios sustulerat, evocantur Ostenda &Novi ago , Hollantiaeque dc Zelandior exti, mis milites , supplendis copiis quas praesidia e hauserant. Hos adduxit Hohenlotus ejusdem insignis opera fuit, cum Transuatano urbes circumfuso jam hoste machinis , quaeque alia a Cendo eminus oppugnatori, instruere juberetur. Ti Princeps ad cuncta imminentium ordinaim da necessarium ratus, explorare quid sibi virium in armis foret, censu acto comperit equites ad mille dc quingentos, peditum vix sex millia as .esse, aperto certamini minorem turbam, sied ubi: ingenio ducis temporisque & loci prauidio j Varetur , arcendo hosti satis, & pro occasioni bus ausuram. Igitur intellecto per captivos commeatusMendo e Geldra oppido adventare, retro cum turmis primoribusque castrorum ad. Mosam properat, spe intercipiendi Veni m

inter dc Orisum hostilis praesidit: sed flumine transito patuit suspectas His panis Vitatasque

fraudes: ita irriti sistunt cohortes suorum sit sequi jussas. Certatum & in amnibus Pauc rum perfugarum insigni ante alios audacia, qui navem longam Batavorum Rhesam propter e cubantem ipsi vectoria allati, tanquam vi fortuita impingerentur , telis Obruerunt. Creverat interim novo copiarum adventu Hispani exe citus : sed ipsis multitudo sibi oneri erat, dum Iarge quamvis devectos Colonia vicinisque op-Pidas commeatus mulctrado eThaurit, nec ma- gu

508쪽

HISTORIARUM, LIB. VII. 489gis praetium annonae quam stipendii penuria caritatem facit : cui dubvenit direptio agrorum villarumque Montense per solum, quaeque alia

Germaniae Rheno praetexuntur, praecipua in eos saevitia qui Romanam religionem aversari credebantur. Initium id praedarum fuit, & miles indigena, seu rustica juventus injuriae resisteret,

causa promiscuae caedis. Nec ea tamen licentia

redimi quivit obsequium militis, qui modo aera poscens , saepe velut otii dc imbellis sanguinis

pertaesus in duces aut socios iram vertebat: ita iit Walones dc Hisipanos subito tumultu armamistentes vix Mendosae interventus dirimeret,

ipsiusque praetorium propter fierent caedes, de Centuriones suo a milite spoliarentur. Ipsi quineriam proceres invidia aut consiliis dissidebant. Ludovicus Velascus machinis praepositus Ma ritium imparem virium loco pellere, dein quar tum Isaiam de Rhenum interpatet, ac longius ipsa Batavorum viscera penetrare magnificum patrandique belli serebat: Herembergensis de tro itinere tutiores aditus dc Amasiuin usque nulla vi obvia promtam possessionem , aut belli Veluti arenam perpetuo hostis damno ostentans regionis peritia nitebatur , qua dc Transam sani Comitis fit is vocari creditus , id temeus in castris agens. Quorum omnium gnarus pri ceps captis e literis dc transfugarum indicio, Eindanam civitatem periculi monuit, suis ipse firmandis pervigil. Graves quotidie querelae ad aulam Cliviam ferebantur principibus faciei

dae Hispano invidiae Orcaeensibus, qui maesto

ejulatu orabant rectores Mendosam pro se deprecarentur , non jam ut securis dc sua obtinet cibus otium permitteretur,quae debita quanqualm

X s sibi

509쪽

ς9ο HVGONIS GROTI Itibi olim socordia perissent, relinquere se pen

res , deserere agros, ac cedere cirro validior bus , tantum conjugo parV que natos educere avitas moenibus liceret, ne Velut infim Hispari

rum mancipia operibus faciendis, perque ludiabria & contumelias foede vexarentur. Ubi es ter non possent libertatem sibi recte vel exsilio constituram. Quae segniter accepta inter comscios aut mitiora iperantes. Nam quibuS praeciapua auctoritas, infensi Protestantibus, ultro asversam diisentientes vim Hispanicam advocasse insimulabantur. Simpliciores iter Rheno quaesitum volebant, & brevi transituras injurias, quae interim bellantium more excusarentur: nec usui, minora mala ulciscendo majora iritare: brevi flagraturum unius belli incendio terrarum O bem , si ad quasque offensas Vicini arma raperent , & partibus miscerentur. Huc accesserant

ipsius Alberti literae, qui Sibyllae Ducis sorori

humane responderat, necessi atem deprecans ,& aliqua in praesens incommoda, unde in posterum , domitis utriusque rebellibus, securitatem Clivio principi secum communem fore.Sed gravescentibus in dies criminibus, jussa nobilitas praesectique & civitatum legati Cliviam in urbem convenire. Ducis Vanum nomen, qui ne morbus recrudesceret, sua atque aliena mala pariter celabatur. At Sibylla prudentiae virilis 6 mina , modo universos, modo singulos obtest ta, non de Principis vectigalibus augendis, non tur, &, dum tempus remediis superesset, in communa consulerent, saepe & lacnrymis sit rie

Libra misericordia audienter Osevcrat. Victis

510쪽

HISTORIARV Μ, LIB. VII. η'Iigitur dissidiis decretum, ut, erimis urbium tumultuario milite firmatis, auxilia undiflue concirentur. Germania est omnis divisa in pagos decem, quos Circulos ipsi vocant : supernos, quinque : totidem insernos. Primus insem xum tres antistites eosdemque septemvir , dc si ib eorum sido tres liberas c1vitates , Magunti Cum, Trevirumque dc Agrippinensium col nias : Palatinumque principem dc hunc e Sedi

temviris: exinde minores alios complectitur. Al- .

ter est Wcstfaliae,quem ante descripsimus,in quo principes Clivius, Trans asianus, Valdecem sis, de Episcopi complures. Tertius dc quartus

Saxonum: in illo , qui Misiniam & Lusatiam comprehendit , Dux ipse Saxoniae de Marchio

Braudeburgicus Septemviri : Duces Pomer nus, Antiatdinus , pluresque Principes : civitates aliquot : in hoc supremi Antistites Brome sis, Magdeburgensis, minores quinque: Duces Holsatus, Bru Vix, Megalopolites, Lunibvrgicus : civitates ad mare Besticum complures. In ultimo , cui Burgundico nomen, Vesontinus praesul censetur : atque huic olim Belgas suos

Carolus adscripserat. Singulis pagis dilectus

praeest, qui cum adsessoribus minora transigat, in majora concilium indicat. Westialiae eo tempore curam obtinebat Simon Luppiae Comes, . quem tum Clivit oravere orsaeum uti a Me dosa reposceret, ac ni pareretur infernorum pa- .gorum quinque legationes Donmundum CV caret : atque interim retento milite, qui in Paunoniam mittebatur, tributoque Turcico intemnum periculum longinquo praeverteret. Nec eo

segnius missi qui Imperatorem precibus fatig rem,quique accolao Rheni Episcopos re Palati- 6 num

SEARCH

MENU NAVIGATION