Hugonis Grotii Annales et historiae de rebus Belgicis

발행: 1658년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

491쪽

peratores, Pontifices, ferme qUOS Vellet renuam Uabat, arcana regnorum scrutabatur: adversici prospera & ruentia Vultu, an dc animo aequabi-

Ii: sed conditus in dissimulationem, odiis resuspicionibus indulgebat : spei improbior, de lregnandi libidine cuivis Veterum conferendus: religionis, quae quidem in extermis actibus versatur,servantissimus: circa imperii artes principum exemplo excusatus, re in his,quae ut pri tus peccabat,laudatae verecundiae. Bella illi prima ab aetate fuere, sed praeter Gallicum , quod juvenis vidit tantum, xtera per legatos adinianistravit. De majoribus re posteris varie me ritus quorum imperium,ut Americanis proventibus auxit, dc Lusitaniae accessionet , ita amisiis Goleta Tuneto & Batavis dehonestavit. Et et men in tempora paternis diversa incidisse not batur , non eo saeculo, quo penes eosdem homines silmina virtus dc soletuna fuit, sed cum feminas puerosque & imbelles aemulos, aut hostes haberet. Haec serme prudentiorum de eo judicia fuere. Alii ob partes insensi sustepta temere bella, perfide gesta, nec minus cruentam pacem

per Hispaniam Belgicainque in id taritiae

concitas Gallias, Pluraque mala publica & d mestica exprobrabant: ipsam exitus foeditatem in argumentum trahentes : innoxias stilicet Glii, uxoris Isabellae umbras has patri, has mariam poenas irrogare, quomodo olim Herodes, qui cum pleraque morum & fortunae compar batur) dc Regina Cyrenaeorum Pheretine par ricidia luissent: aut hostem verae religionis,Cmnium qui unquam suistent acerrimum, Antiochi illustris de Herodis alterius Caesarisque Moia injici, aut TIranuum Cassandri de Sullae li-

492쪽

iaast

γοRISTORIAR TM, LIB. VII. q73bertatis oppressorum exemplis merito periisse: quanquam claros sapientiae, dc juris, & carinianum auctores, aliosque eodem morbo absumtos memoriae proditum novimus. Regnorum hinreditatem crevit Philippus filius, cui nomen tertio factum est : tantaeque opes nulla rerum mutatione transierunt. In Batavis tamen pluri- mi homines veteri simplicitate , qui Principi, cui juratum esset, utrinaque merito, perpetua se fide obstrictos hactenus crediderant, ea religi ne exsolvebantur. At per Hispaniam adversum Batavos acria consilia tum primum expediri coepere , quae famam de novo rege Vulgatam ,

ut minus vegeti ingenii, redarguebant, nisi usiii compertum foret,inulta saepe saIubrius gesta sub principe, qui .aliorum bene repertis aures delusia commodaret, quam cui sapiendi fiducia contumaciam addidisset. Sed haec in tempore domonstrabuntur. E Bohemis Albertus in Italiam transgressus Veneto in solo Margaretam invenit, quae annorum circiter quatuordecim pacta regis filio , tum regi Philippo duceb tur , eque Graico Pannonica urbe Tridentinas per Alpes Athesilia versus descenderat. Frater puellae Ferdinandus, cui despecta Turcarum vucinitate Austriacam gentem mutandos ad ritus paranti compellere nam a Romanis plerique discesserant) precibus primum, inde armis o cursum. Sorores item duae, Poloniae regis , de Sigismundi Battoris Transilvaniae regionis dynaltae conjuges , infelix utraque matrimonii ii ter bella plusquam civilia. Nam & ille, dum Iesultarum consiliis obsequitur vi patrui, cui Carolo nomen , patrio Sueonum regno pellebatur : et hic, iisdem auctoribus inductus, ut

tria

493쪽

tributum barbaro negaret , tutandis mox suis impar, transferre principatum in Imperatorem cogitur, qui Maximiliano eum fratri regendum tradidit. Is erat sui cum Poloniae regnum comtra Sueonem petisset victus gratia, deinde a mis captusque & dimissus, nomen tamen regium retinebat. At Battor titulo permutationis in agros Silesiae detrusus , cum insuper conjugio spoliaretur, ut gignendae familiae inidoneus mox taeidio minoris sortunae profugus uxorem Vetusque imperium recepit, Turcarum auxilia minitans adversus obsistentes. Margaretae In ter aderat Bojoara , quae Imperatoris Ferdinaim di neptis Carolo ejusdem filio nupserat. Hoc illa conjugio nata, cum patrem eundem P truumque insgnum haberet, mari O,cui magnus avunculus idem esset genitor , pari sorte mi ponebatur. Ferrariam perlatus Pontifex Clemens hanc ille urbem extincto Atestinorum genere, cum Canar nomine, non iusto concubitu ortus vindicaret, minis & devotionibus in

gis quam armis sibi subegerat ) admotis qui a . sentium Philippi & Isabellae, mandato & imagine fungerentur , solemni ritu unius gentis buna sedera connexuit. Mantuam inde profecti obviam Mediolani Sabaudum habuere , qui &ipse assines salutatum venerat. -Sic. inter Italiae moraS annus transactus est cum modo sacra

monimenta viserentur, tapius opulentas per urbes,certantibus amicorum & subditorum studiis, clara sumtu & arte spectacula Austriacam magnitudinem, & suas Alberto victorias representarent. Sed occasione itineris in externa, ctamen domesticis abj uncta, ligressus,priusquam expeditionem ad Rhenum repetam, pauca finia

timis

494쪽

timis de rebus memorabo, quae turbatiores hoc tempore,bellantibus inter occasiones fuere. EG sardus Transamasianorum comes Delphizylianis pactionibus velut per vim expressis offensus ad Imperatorem provocarat. Imperator, qui nec externa in res Gennanicas arbitria probare

Poterat, nec exitum Videret eorum, quae Π lante civitate decernerentur , hanc tandem rationem reperit, ut abrogatis DeIphigylianis is gib v ipse eadem prope omnia imperaret. Speirritus comes cum aliquamdiu augendae potestatis tempora respexisset, hoc anno civitatem tum bis sumtibusque exhaustam , ita ut pecuniam , quam ex pacto debebat, aliaque necessaria ni si novorum onerum indietiove, expedire non pos

set , intestinis discordiis miscere aggreditur. Misit in urbem filii duo , alimentum tumultus: quaesitique e vulso, qui alios vectigali insenses, quod e novemdecim plebei sodalitatibus duae

recusabant,aut a publica religione diversos contraherent, Portasque remolirentur initum miliati, quem alia plaetexens in hanc causam acciverat. Sed edita conjuratione , irati magistratus apud Comitis liberos paterna de perfidia queruntur : & morte affectis , apud quos mandata tumultus conciendi reperiebantur, exsilium c teris ejusdem factionis popularibus,aut mulctam irrogant. Erat inter principes seditionis Grunius, homo domi clarus & magnarum neces tudinum, affinem inter alios Wilhelmum habebat. Is Iohannis Funquit, qui rebus olim Bolgicis per Hispaniam eraesederat agnatus, haudata dudum specie.privatorum negotiorum in

Batavos venerat. . Sed deprehenius mandata

Alberti ad Edsardum serre, re quae ea essent rO-

gatus,

495쪽

4 6 HVGONIS GROTII gatus, nihil aliud nisi Hispanicis copiis per i

agros Trans amasianorum peti transitum respon- , derat: quanquam erat credibilius Zc acceptis Ajam ante indiciis congruentius, de ipis iure co- umitatus cum aliis in Burgundia , aut apud Lin, pcemburgum bonis,permutando agi. Hac ille de ccausa aliquandiu asservatus, ut consilia Caltem tmora eluderentur , tandem soluta pecuuia e va- is erat, ut violata fide publica belli jure captivus. iSed ejus Funquit hoc tempore repertae ad Eue lsardum i iterae, queis hortabatur,ne Germaniam sulcra spectaret, aliasve spes longinquas, aut imritas, toties elusus: sola i Hispanica posse in imperium restitui : sed dandum societati protium , ut ad tempus metari in agro castra i ceret , ultionique rebellium in amnis ostia dc propinquum sinum classem inducere. Quas ob cam 1as oratus Praefectus Frisiorum Wilhelmus, ut paratum ad necessitates subsidium haberet, recepit curam: atque interim jubet proximis c l cis instructum exercitumque militem, exauet

ratum a se,in urbem dc ejus sacramentum tran

ire. Inde , oc si quid aliunde conquiri potuit,

firmiore j am civium concordia, quia conj ur lio ad caedes dc incendium spectasse ferebatur, sed ipsis armorum rudibus ac trepidis , eoque alieni praesidii egenis vexillum ad homines tr

centos conscribitur. At Comes, Velut accepta non illata injuria, ultro civitatem dicendam ad causam coram senatu Imperatorio Vocat, multa

queribundus , quod Batavus miles sua praedia popularetur, quod extremis stuppliciis in immeritos Levissent, quibus lege agere sine se incoim cessum, suosque liberos indignis modis tractassisient, adacta dc juventute nova in verba, queis Obb

496쪽

ΗISTORIARVM, LIB. VII. Α γ i i debitam Principi fidem exuerent. Ita Verbis ad-si i huc judicia, conatu nihil non hostile agitabant. , At filii Comitis ambo Regi Polono, cujuS ainia i ta prognati erant, inane auxilium ivere, ibiquelli paucis navibus Emdanos exsules , tumultuum i Causa urbe pulsos, imponunt, additis mandatis S ut adversus ejus injuriae auctores jus armis dic , rent. Deditque honori assinitatis Polonus, titii civitatem , si contumax perstaret, commercioi se interdicturum minaretur , scriptis eandem in rem ad Ordines sederatos literis, ut multo cum i fastu, ita mirantibus aliis, quod avito Sueonum i imperio extorris & inultus tam longe absitis . leges praescriberet. Holsiatus quoque I ux,cujus, . natam Enno Edsardi filius conjugem duxerat, . Emdanos mercatu abstinebat, naves suum in , littus advectas retentans. Paria apud Danumi & Hispanos tentabantur. Aquarumgrani diia, sidia longius provecta , veteres inter magistra, tus , queis Dux Iuliacensis aderat, gentili jure urbis patronus & eos qui specie judiciorum e

actis aliis rempublicam obtinebant. Mox neutia

quam obscuro Hispani impulsu per Mendosam' dc Clementium praxipitatae ambages magnis auditoriis Blitae, damnatique Spirensi judicio

occupatores : sed cum praestitutum intra diem judicatum non facerent, hostes imperii Pronun- ciantur. De quibus ita decretum est, his ominferre nec fas nec tutum, ipsbs offendere, necare sine fraude est, bona in praedam cedunto Annomos iterari proscriptionem saevioribus verbis. Fecialis, Dostquam cuncta ritu solemni condixerat, proximos Germanorum, Iuliacensem

simulque Coloniae & Trevirorum Episcopos manu militari defendere ius dicentis auctoritatem

497쪽

4 8 HVGONIS GROTII ratem jubet. His visum Alberti vires paratum auxilium assumere. Iamque Aquisgranensi te ritorio praesidia poni, jam pecora ερ quod in agris obvium per Iuliaci Liniburgique milititem trahi caeperat. Nec penes illos stetit, quominus nobilis Caroli Magni regia, positarumque intra Alpes regionum diu caput, dc in hunc diem capessendis Imperii auguriis Romae ct

Mediolano arquata sedes, integris Germaniae rebus .exstinderetur. Perculsi rectores, quos prosessionis Augustanae principum gratia &pou licitationes tam repentis mali improvidos fecerant , sum hinc venientem sub Mendosa exerciarum , inde belli Hungarici dilectus, ut sibi imminentia, pavescerent, nullis contra munimemtis , declinandae invidiae urbis imperium populo

permittunt. Is precatorem aut arbitrum sibi I

git Agrippinensium antistitem, qui justis legibus pacem redderet. Ita vitatum exitium: sed mutati ritus qui per annos quadraginta inv Iuerant. Nam ingresso urbem praesidio summa atque infima munerum Romanensibus mandantur , demotis quos ab ipsis & inter se discordes Lutheri de Calvini sectatores nominabant. Qui honores gesserant, primum privatam intra custodiam dat1, exin multis Belgarum comutantibus, quos ob civiles discordias olim profugos eadem illuc mala sequebantur, Rrariorum metu, nec adversariis nolentibus, in Batavos , Pars alio fugere. Inter reductos exsules Engetibertus fuit , qui sederatis in partibus turmae quondam ductor,cunctis militaribus Vitiis quam ulla virtute cognitus, impetrato apua consilium

Spirensis pignerandi jure , quod stipendia non soluta diceret tu Belgas mercatores injecta In

498쪽

HISTORIARUM, LIB. VII. AN ' ou , per domos cum hasta & sectoribus vagaba- tur. Allectum in urbanum tribunal atque eo ferociorem, unae atque alterae ordinum literae compresserunt, iniquum serentes, nec tolerandi exempli publicam causain tuter priVatos agi, apud judices veruin falsiumque nomen haud f

che distreturos, & ni mos gereretur, adjectis minis. Paritum protinus, cum Olim nullis prope in regnis Belgae homines talis injuriae securi agerent. Sed vetus est, nec documenti egens, prout arma partium & Vires sunt, ita jura temperari. In Clivus imperium omne consiliarii adhuc ducis obtinebant. Austriacana factio. Ne Berca quidem a BataVis captu moverant se imminentes haereditati principes. Primores s ne Cliviorum ac Iuliacensium, velut ad ordines nationum morbidi principis spectante i tela consultarant de conscribendis codiis, equutum bis mille , sex mille peditum, in speciem

desensandis finibus. reipsa ut rempublicam o cuparent. Sed ubi de ductore agi coeptum, aliis Iohannem Nasiavium, Hohemium aliis la dantibus; nec inveniendi stipendii expedita ratio , longa deliberatio tempus adversariis firmandae potentiae dedit. Haec atque alia non imas is metuendos Batavis Mendoce paratus quam uspectos Germaniae fecerant. Trahebat ille Hispanorum centurias duas & sexaginta, It

larum novemdecim, Hibernieas duas, tum e Germanis cohortes quatuor denarum aut ultra centuriarum, totidem e Wallonibus, Burgum dicam Mam : 'uorum Omnia numerus peditum

ad viginti millia serebatur. Lancearii Epirotae turmas sex , Hispani duas, Belgae item duas s cerant : quinque abaa tubi mauores Plerique e

499쪽

4vo HVGONIS GROTII Belgis , dc odio majores ex Hispanis Italisque, ie' intes omnes haud multo sirpra bis mille. Nam icaeteri ad turmas duodecim circum Brabantos sad versas improvisa praesidium relinquebantur. iii Multo a tempore haud majores Regiae copiae, equarum speciem famamque ingens calonum clixarumque turba, & carrorum mille septies istrepitus geminabat: nunquam certe laetior sub iHispanis Belgicae facies fuit. Quippe tanta in le armorum levata oppida agrique, praecipue aquae Gallis adsita, longis e malis respirabant. l. Etiam hostis procul alio Versus securitati fidu- iciam addiderat. Exercitum omnem secundus

a Mendosa per invalidam Mansseidii senectam,

regebat Fridericus Herembergensis, castrorum praesecti vocabulo. Mosam Trajecto equites, diversi Ventoa ac Rurimunda alii transiere. Ii de Iuliacorum per terras Azrippinensesque &alia Germanici nominis, Iato itinere, nec ullo inter inermes populos metu: Rheni ripam

petebant. Praemium Barinta dux frequens , r bus audaciam aut celeritatem postentibus,quam tum pontonum cymbarumque in amne repe

tum unum in locum Bonnam inter δc Coloniam compellit. & traductis allac oetingentis i min, machinisque Ievioribus scolubros 'uos V cant) duabus, naves Batavorum praesidium agitantes Bercam usque fugat. Ita pluribus militum assumtis vacuo flumine & ulteriore ripa. potitur. Gravi interim & licentiola agmine pacatos populos premens Mendosa, quorum qu relas effugere non poterat, injuriis moderari aspernabatur. Nam & multorum passim comstientia aderat, nec ignarum divuliam disto demque Germaniam, dc veteris armorum glO-

500쪽

N ISTO RI AR VM, LIB. VII. g8 Ii riae desuetam : ipsi animus tantum Principi C idus , dumque jussa perageret, externae famae &i sine viribus odii contemtor. Haud absurduin 'i fuerit, quando nos res ipsa huc locorum duxit,

se . CaS nationes , quae proxime Batavos Rhenum obsident, sub Principum aut Episcoportim dominatu Imperii laindudum Teutisci partes situ que ordinem perscribere. Vetera certe nomina cum recentibus contendere speciosius quam v xius possetn : nam dc prisci auctores parum i trospecta Germania haud eadem memoravere: turbata mox omnia crebris gentium inter semigrationibus: tum obscuritatein auxere secuti interpretes, antiquam famam ad suae quisque gentis decora trahendo. Hoc ferme asseram, si pra Batavos, qui extra insulam Gallicae orae Proxima tenuerunt,quod Rhenum inter & M sam patet, & pauca trans utrumque flumen loca

sil voso quondam ac palustri solo, pristas Menapiorum sedes futila , a quibus Eburones cognataeque his nationes,unde primum Germanorum est nomen, Tungri dicti, posterius Mosellam de Treviros,inotum amnem dc populum attingebant. Tergum Nervii cum clientibus suis Scaldi amne, quem ultra Morini, & Arduenna saltu complectebantur, qui nunc fines Belgicam,quae sub Ducibus Burgundionibus scit, a Francorum regno disterminant. Sed postquam Vbios e r gione, quae Treviros contra est, in partem alteram Agrippa traduxit, aut transgressos ultro in fidem. accepit, prienim addita ab ejus nepte Romanorum colonia, & in his proxima Gi geres incubuere , Menapiorum nomen obsolevit, nisi quod pulsis ad interiora cultoribus cis

Mosam ac Vahalim primum, serius Scaldiu im

SEARCH

MENU NAVIGATION