Commentaria in vniversam logicam; vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò typis demandata. Auctore Vincentio Iustiniano Antistio ... Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus t

발행: 1582년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

ILLUSTRISSIMO.

ET REVERENDISSΙΜΟ

MICHAEL BONELLO,

S. R. E. CARDINALI AMPLISSIMO, Pro exim ijs meritis instituti Praedicatori protectori c.

D. suo colendissimo.

Franciscus Ziletius Bibliopola Venetus. S. D.

V M totius uniuersi varietatem, ordinem,& pulchritudinem intuemur Illustrissime,&

Reuerendissime D. non tantum ea, qti m turam humanam concernunt, quibus se quisque vitam, corpusq; tuetur,ac seruat, quod nobis cum caeteris animantibus commune si verum etiam quoniam Deus t. m.

homini si blime dedit, calumque videre Iussito erectos ad sidera tollere vultus.

Curis, affectionibusque a longe praeteritis, cum supra munda nas actiones intellectum dirigimus, ipsum naturiae nostrae authO- rem propius, velut per speculum in aenigmate contemplamur Ape'si v fidQq ipsum, noscimus, intuemurri colimus verumtamen ista si 'μ'eX summi Opincis operibus intelligentia, cintellectus e tim re profectus nondum vere Ecclesiam constituunt. Fuerunt sane quamplurimi qui res eiusmodi admirabiles mentis, atq; ingenii acumine pervestigarunt, qui l splendidissimum coeli ornatum, stellarum rationem complexi sunt. Qui naturae varietatem, rerum ordinem accurate perspexerunt,animalium multitudinem, OrtuS .sOrmas,victum,remedia considerantes, aeternam Tipicimetissimam mentem Deum esse dixerunt. Hinc clogia illa verustissima emanarunt, cum esse infinitam mentemin maiestatem, qui omnia composuit, res in sua natura disposuit, nunc autem spiritu

12쪽

spiritu vegetat, ratione moderatur, ineffabilis, inexcogitabulis, ac nulli notus,nisi sibi ipsi, cui originem, tutelam, & rerum d

nique conditarum moderationem attribuerunt. Quae Mensim nia gerens' siistinens, ipsa immortalis, sempiterna, excellentio sima, liberrima, silminaeqtie potentiar&bonitatis cultu ven ratione dignissima sit,necesse est. Et quamuis hi homines acres&peruigiles scrutatores fuerint,4 cx quamplurimis, ijsque miri ficis operibus in quandam perobscuram Dei notitiam peruen rint,nihilominus eo quoniam protoparentum suorum placita co-tempserant,o obliuioni dederant, Jaei Ecclesiam minime ingrcs, si sunt. Accedit, nam naturiae ductu, & mentis acumine, quae Dei voluntas erga homines esset non assequebantur, nec de vero ipsius cilliu ab ullo certiores facti, sibi quisque nouam pro arbitrio religionem,immo potius irrisionem conflabat, ita utinetabile Dei nomen ad bruta, quod mage dolendum est ad insensibilia usque

traduxerint, ut Tharsiensis clamat Apostolus. Et mutauerunt imaginem incorruptibilis Dei in imaginem hominis corrtiptibi lis , volucrum, serpetuitim, quadrupedum. Ex quo varia,pe neque innumera superstitionis prodigia,& cultus non modo Deo non grati, Verum nepharij prodiere. Sapientiores ut Chaldsi& Peria ignem, Graeci Romani reliqua elementa pro numinibus habuerunt Lumina vero coelestia, Solem&Lunam adorauerunt Medi, Scytha Stellas, caetera Sydera Phoenices,& Assyriivenerati sunt. Quamplurimi vero mortales aut metu potentia territi, aut beneficiorum magnitudine allecti,latriar honorem hominibus tri-htierunt Aras, Lucos, flamines, sacrificia,templa dicarunt, hi fere qui cum animos extingui cti corporibus crederent, Deum esse voluerunt id, quo nihil esse amplius ipsi sensibus comprehenderent Aegypti omnium leuissimi ab intelligente natura sum inum cultum ad belluas usque transtulerunt, seq; coram obus, IbriCocodrilo, Oxyr incho supplices prostrarunt. Nec his con tenta hominum desipientia, in Sylvarum arbores, saxorum c0ngeriem,& montium molem, cinomen, cultumque deriua runt Nunquid enim Dryades Orcades suas inde appellatione a Graecis non acceperunt Nonne placarunt hostijs Erycem montem Siculi,Athlantem Mauritani, Amanum Cappadoces Nonne urbem in foro stuuentes Romani eam cum Venere ad rauerunt, tandem in arce sua cum Minerva Athenienses PQtiare Numinum fictorum vanitatem cultus immanitas cofestim secuta

13쪽

secuta est ita ut Deum hominum caede sanguine placari existiam auerint Hostes&peregrinos mactatos a Scythiis, Thracibus, Italis, Gallis,& Britannis memoria proditum est Liberos suos immolaverunt Pςnorum Reges, Mohabitarum, nec ab his fac noribus abstinuerut Manasses Iudaeo Achas Israelis Reges in Dei populo educati inepotente, Cultellis gladijsque in sua ipsorum membra saeuierunt Cybeles Bellonae Sacerdotes, idemque Baalitici fecerunt,eorumque sectatores Maumethani Monaci imbiant ' in hunc usque diem . Spartani pueros ad necem flagellis Dial e s debant, Archades puellas Dionysio Tandem omni pudore sublato, ac honestate, libidinum foeditate Diuinitatem delectari crediderunt, idque sacrificuli tradere ausi, rerum etiam publicarum Rectores fieri passi sunt Corinthi puellas virgines religione Assyri praeconio,LOcrenses uoto, Sicienses lege, Heliopolae consuetudine,Cypri mandato, Ryci mollitie prostituerunt. i habitu per dies quadraginta ante Memphin mulieres Aegyptiae religionis gratia stetisse dicere me pudet Verum quis aut meminerit, aut enumerabit omnia insaniae humanae vanae sit perstitionis prodigii Cum autem haec non singulis hominibus, nec ab una dumtaxat gente prodita, commissaque sint, nec a Bar baris solum nationibus usurpata, verum in cultis eruditiSque vr- Coimprobata, cumque negligentia& securitate mala haec ebriitianam religionem irrepserint Conspicuum sine est cunctos homines in maximis ignorantiae tenebris versatos, versaturosiore cum ei Opi Max.contemptuvi odio, nisi noua luce,atmue coelesti,inens irradiata a tam ridicula, tam sanguinaria, tam Yd ignorantia, caecitate uocata fuisset Cupiens itaque Deus omne homines saluos fieri, ad veritatis agnitionem venire, trophetis quamplurimis praemissis, qui veritatis viam adumbra' rent, Messiamque venturum pronunciarent Tandem genesis Dumam misertus, unigenitum coaeternum. consubstantialem fi-vum tuum, quo demum manifestius ac apertius longe lateque o

x Orbe notum faceret, quod ipse sit,qui rite,digneque coli velit,

qui cunctos homines de sua in ipsos voluntate instruxit Cum sit Iois.1. tu Vera:quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum . Qui venit ut mentem nostram cxcitaret, ob id ipse homo factus,nephandissimam inara Crucis mortem Obijt, euacuatis principatibus, potestatibus, destructoq; chirographo, quod nobis contrarium erat, ut homo hac via fidentius ambularc ad

verb

14쪽

veritatem,se pro nobis omnibus obtulit:visibi mundam,innoce 'tem, sacram perpetuam Ecclesiam veritatis basim, ac firimis: mentum stabiliret. Nam etsi aliquando contingati quod filii runq0 ut haereseon grauissimis perturbationibus impetiatur, eue ii nulla ratione potest, fundata enim est supra firmam petram,ad- Matth. it. uersam quam nec inferi porta praeualere possunt. Quod longe

Psal. iis ante diuintis vates praedixerat, dicens: Saepe expugnauerunt mea iuuentute mea,etenim non potuerunt mihi. Fides enim illius

doctrina, qua pascitur, alitur,&uegetatur, inuiolabilis ita stat,&immota, ut quanto grauioribus machinis ab hostibus eius sibi nomen,&authoritatsi falso arrogantibus oppugnatur, tanto clarior fiat, illustrior, vegetior, in magis magisque propagetur. Iod nedum Apostolorum tempore contigisse conspicuum est, verum etiam hoc nostro infelici saeculo, omniumque teterrimo, quando impune anonullis in falsi huius quinti Euangeli disciplina, quod ferro propagat, armis perpera quamplurimi instruuntur. Quamobrem tot animae a fide catholica deficientes periere,&Impietas, continue pereunt, ut eas enumerare immensum prope foret, toti: T- item bellorum tragediae, tot monasteria solo aequata, diuexata,

nachi,&sacerdotes aut apijssimo suo scopo auersi, deprauati, aut excoriati,4 trucidati sunt. Tot secrae virgines stupro conspu catae,&asiliscoenobijs expulis illeque modis laniatae, tot casti,&honestae mulieres raptae, tot aedes sacrae profanatae, pollutae, breptae depopulatae sunt. Horresco referens, toties sacrum euch ristiae ficramentum pedibus conculcatum,cquis inanibus oblatum tot sicrilegia, furta, incendia, homicidia, flagitia, eaque innumera ex sectariorum ossicina pro miraculis fluxerunt, ut apolitiori quodam stylo non describeres, sed solum enumerare

volentem , non epistolam proculdubio , uerum opus crimium Iliadi Homericae nulli cedens aggredi oporteret. Sed quoniam huius funestissilini teporis, vehiti umbram quandam, imagitaem sub sectariorum omniuna doctrina disertissime delineatam,& qui quid historis Ecclesiasticae authores de omnibus secta ijs ab E clesiarnasi entis initiis ad haec usque tempora plenius, cumulatius D. Thomas complectitur Atque cuncitas obiectiones,qui bus Caltrinissa Arianigantes ad fidei nostra integritatem lacerim-dam,& euertendati uti non uerentur, summa cum dexteritater

tundit: sol uit, passim etiam salutaria pharmaca, quibus aduersum

nostrin

15쪽

en naostroruac portim mala uti liceret,prebet, ctim eius doctrina rei

tore Innocentio Pontifice Maximo in sermone de comendatione,le D. T, O M s, cui titulus est. Ecce plusquam Salomon hic,prae si te suis ,

em ris excepta canonica proprietatem habeat verborum, modiim i ctri O.Thoad cendorum, veritatem sententiarum, ita quod qui eum tenuit,nun μ

ige quam inueniatur a veritatis tramite deviasse,& qui cum impugna- me uit,semper fuit de veritate suspectus. Quod sane crucifixi vox ci ζ ra eum alloquens filia est,dicens Bene scripsisti de meo, o M A quam ergo recipies pro labore tuo mercedem P Quam rem sumto Ina cum prudentia considerans P 134 Qv Pontifex MMD Ximus auunculus tuus, mandauit ad omnium emolumentum,cunar. cta tanti Doctoris opera integra imprimi, ut quisque ex D. Ai-:st. M At lectione sectariorum furori occurrere posset,ut ex decretis sanio. etissimae Synodi Tridentinae D. ROMA doctrina in cunetisna, decisionibus euidentissima apparet. Quae cum non amplius inte-ar. gra inueniantur, verum passim mutilata vendantur, ad omnium iri bonorum utilitatem,in ad denuo retundendam sectariorum im- tot manitatem in animum induxi meum, omnia ipsius opera inint ii, frum cudere, apposita doctissimorum hominum,quorum Serenis io sun yenetiarum Civitas abundat cura, ut correctiora in manusti hominum appareant, ibique tanquam meo singulari patrono di-j re, qui sanctissimi auunculi tui idolumes, atque exemplar, ut fas, sicut ille curauit pontificatus sui tempore imprimi, tu instituti pro dita dicatori protector dipater optimus cures recudi atque supremo ia- nitori restitui,idque ea ratione curabis Rri, ut mihi modum in alila P rxe Praestes, quo id quod animo concepi, cum sit mihi cur ue t iupelle ad tam praeclarum opus exequendum re ipsa praestare ea V leam. Nam sicut Aeneas ille unde populus Romanus originem te xr isse fertur Troianorum mens a Graecis Ilium obsidentibusim dicebatur Ita ud mens tkoculus praedicatorij instituti merito iri e istimeris Mappelleris. Neque enim Aeneas plus utilitatis seo thille. iiii costio rebus Troianis perturbatis,4 periclitantibus attulit,quam

ic noua hac editione omnium Operum ). Ao, toti orbiic pericliranti obsectariorum impietatem afferes. Quod ut tibi sil sic rem,&vc perpetuum apud te esset testimonium propensia, animi mei erga sanctissimam religionem Dominicanam, opus hoc. m aureum non tantum ad dialecticam, verum ad cunctas cientias e utilissimum,nunquam fatis pro dignitate laudatu crimij,4 erud,

in uilinii Theologi patris fratris Vincentij Hispani ex tuo praedicat

16쪽

rio instituto dicare volui. Tibi itaque patroite colendistinae hastanti patris utilissimas vigilias nuncupauimus, sub tuo nomine Typis madandas curauimus, cum ut tuorum erga nos ossiciorum apud omnes gratissimum esset indicium,tum ut sub tanti nominis uelamento, & quasi quodam amitteto ab omni liuore, atq; obir ctatione tutas posteritatis memoriae commendarentur. Quod fieri certum est, sit has uti sperophilari animo, serenaque fronte receporis. Id autem ut facere digneris,le omni ossicio Mueneratione precordi obtestor. Vale. Venetijs anno a generis humani

reparatione. D LXXXII.

17쪽

hastane

lera 'nani

TOTIUS OPERIS

ARGUMENTUM

Ad Lectorem.

omnibus Dialecticae tradendae rationi bus ea mihi probatur inaXime, quae quam uis Aristotelicis libris intelligendis omniano insistat, non prius tamen eos contingit, quam summatim ea, quae Aristoteles docet: alia quaedam ad ipsum penitus intelia ligendum necessaria , percursa animo , prope decantata discipuli habeant. Nam cum data opera obscuritatem ille affectauerit, nec Voluerit ea, quae nouerat omnibus communicare quin potius ita perplexe non Metaphysicam solum, sed omnia fere scripserit, ut perinde ac si minime scripssisi et habeantur. Optimum consilium cst a m gistro cui Arist. visus leuisus est,ea quae ille obscure docet, plano quodam stylo auditoribus explicariri quo facilio cis sit, atque paratior ad ipsum aditus . Quare nunquam mihi eorum Dpmi probari potuit, qui tyronibus statim Aristotelem eaei sium tradunt tametsi omnem in eo explicando adhibeant diligentiam . Nolidus enim cibus, qui grandiores alit infantes, quibus, 'debebatur, perdit. Quis enim nesciat multa in Aristotele in ueniri, quae nulla ratione ab adolescentibus intelligi possunt, nisimillies 'iS, interiectis quidem temporibus planiori primum sty- deinde vero sit btiliori proponatur Alioqui non scientiam sibi

iuuene comparabunt, sed rudem quandam Mindigestam verit Lum, aut errorum potius, molem Merito igitur ea docendira Lio, si qua nitu dixi, in hac Valentinorum inclyta Academia ab antiquis temporibus obseruatur. Hanc go nόn modo aliorum coniuetudine obstrictus seruaui, sed propria etiam experientia Omnino seruandam cognoui Bis enim de integro Dialecticae operam

sicci, bis publice legi; semel autem priuatim quibusdam amicis T re cum toties hoc Dialecticum iter confecerim, iam videor poti uid expediat intelligere, de rebus ipsiis iudicium ferre.. ec an nae commemorassem, his viderem hanc antiquorum consu

18쪽

cosuetudine a quibusdam iunioribus reprehendi. Ego ab iniuri)s,& contum clijs, quibus illi non abstinent, omnino abhorreo; ac Deum ipsum testor, me ita sentire, vix posse quempiam egregios

in Dialectica progressus facere, si statim,d hospite quod aiunt

nisalutato, Aristotelcm in manibus sumat Volui autem id iur mento firmare diuina enim lex ea tantum iuramenta prohibet,qus aut veritate, aut iudicio, aut iustitia destituuntur ut honori&exustimationi meae consulam. Audivi enim quosdam publice asseruis se, nos non ideo hanc docendi rationem sequi, quhd ita fieri opo tere credamus; sed partim assentationis causa, ut maioribus nostris gratificemur, partim auaritiae, ut scilicet iuuenes opusculanostra emant.Itaque non iam de genere rei tractant,sed temere etiam corda,quae seli Deo sunt pervia, iudicant. Quamobrem hanc do cendi rationem, quam tot celiberrimis virisi quibus utinam ego

comparari possem' probari intelligo, in meis ici Horiibiae sim i

quutus . Et primum Institutiones quasdam, minutiores tamen in

serendo quaestiones, dictaui deinde elapsis aliquot mensibus, ad

Aristotelis commentationem accessi . Tum enim iam diuturnis disputationibus, uanquam velitationibus assueti discipuli, melius poterant grauiores controuersias , quas Aristot interpretans

agitabam, comprehendere . Cumq; scripta nostra a plerisque

etiam extraneis desiderari intelligerem, videremq; ea iam per totam Aragoniae prouinciam ferri immo arinacriam deducta es se cognoscerem, timui ne, ut in gymnasio a me dici ata fuerant,

typis ab aliquo mandarentur m ocirca decreui omnia cudere,

Institutiones primum una cum facilioribus dissicultatibus, dei de si Deus, qui omnia potest, id concesserit longiores qMoestiones in Dialecticam Aristotelis. In octo autem libros opus diuasi, quorum primus tanquam vestibulum est, atque aditus ad omnes seqvcntes proponuntur enim in eo Dialecticae elementa,ut statim iuuenes artem diffiniendi teneant, iuvissiones intelligant, argi

mentari possint ac verba ea percipere, quibus passim utemur. R liqui septem uniuersas Dialecticae partes expediunt, quasi ante Cculos ponunt. In secundo enim de quinque vocibus Porphyri nis agitur: in tertio de Categorijs, seu Praedicamentis in quarto de Enunciatione:in quinto de omni Argumentatione presertimq; de Syllogismo in sexto de Demonstratione: in septimo de proba bili Ratiocinatione:in octauo denique de reprehensionibus Sophistarum. Haec igitur summa est omnisam, quae in hoc opere Apli,

cantur:

19쪽

giosunt

fiam

Irnis

rans

sque

ta es, cresseim

iuisi,

ante yri, Iarto

eantur: Exceptis autem nonnullis capitibus, in omnibus aliis mitiora quaedam argumenta subieci hoc consilio ut capitum doctrina ingenia alerentur, argumentis autem legendis acuerentur;&haberent porro iuuenes argumenta, quibus in quotidianis disputationibus uterentur. Qu9d aute separatim, alijs characteribus argumenta, seu dubia excludi voluerim,haec causa fuit. Volui enim ea, quae aut omnino, aut quasi necessaria sunt, ab his, quae tantum utilia videntur,seiungere. Qui igitur solam doctrinam legere, Obiectiones autem in aliud tempus reijcere volet, facile poterit:Rursus qui solis argumentis, eorumve solutionibus indigebit,in promptu habebit, quod requiret. Sed in omnibus diuum Thomam totius Ecclesiae lumen sequimur. Ipse est enim, cuius doctrinana Romani Pontifices miris laudibus efferunt eam nanque Ioannes XXII diuinitus infusam esse docet;Innocentius solidam:Vrbanus

V.yiridicam Gatholicam & Pius .certissimam Christianae doctrinae regulam. Ipse est, cuius miram cruditionem tota Ecclesia in Oratione veneratur, eiusque intelligentiam instantissime a Deo postulat. Ipse denique est, cuius scripta Crucifixi imago mirabuliter approbauit: 'vide hoc ultimum minime asseruissem, nisi a tribus grauissimis&sanctissimis Patrib. referretur: nimirum a diuo Vincentio errario in Sermonibus,a diuo Antonino Archiepisco po Florentino 3.par Histor.tit. 23. cap. 7. abeatissimo domino Pio s in Rulla quadam. Ex hoc igitur diui Thomae quasi quodam sancto augusto fonte nostra omnis manabit oratio. Sed post diuum Thomam in ducem elegimus Cardinalem eruditissimum teligiosissimum Caietanum, ex cuius profecto libris si aliquot dogmata etiana ad Theologiam Manonicos libros pertinentia celerentur, nihil in eis, tanto viro indignum superesibi. Finemicribendi faciam, si instituti mei causam circa vocabulorum sumeVoluero . Tractandarum enim rerum duo sunt apud autores modi:nam alij antiquioribus utuntur vocabulis, diuq apud Omneβi notas receptis inlij hanc sermonis simplicitatem, intolera lambarbariem contemnentes, se totos verboruin nitori, sententiurum Venustati dederunt. Nos autem, quibus muta potius anti quit S, quam garrula nouitas placet, priorem scribendi rationem tenere decreueramus . Sed quoniam iuuenes sumus rem totam

cum Reuerendo admodum Patre Ludovico Nadal sacra Theologiae eruditissimo profestare , ac Prouincia Aragoniae dignissimo. Gesule communicauimus.Volui enim euodem in hoc prim op

20쪽

restyli magistrum habere, quem a pueritia Theologiae Doctorem

habueram. Ille autem in antiquitatis, nouitatisq; disceptatione cum aliquandiu fuisset, rationibus utrinque perpensis, mediam mihi viam ostendit. Si enim Scholasticis Doctoribus, quibus faucrae tamen scripturae,&nobiliores Ecclesiae Doctores excipiantur nihil est feratius, nihil foecundius, nihil sapientius, praetermissis, iuniores sequerer, verborum sane flosculis abundarem sed doctrinae ieiunitatem incurrerem. Sin antiquos solum imitarer,multam

sipientiam, ac pene diuinam paucis verbis liber contineret sed

scrtasse multos offenderet. Sunt enim quidam ita Ciceronianis verbis addicti, ut eos, qui enucleandarum rerum gratia aut noua nomina faciunt, aut Scholasticorum vocibus iam receptis utuntur, grauissime insectantur, rerum etiam utilium ignorationem,tan tae verborum impuritati priaeferendam iudicent. Quare diui Thomar,discipulorumq; eius scripta omnino contumriiamr Et quidem

si hoc malum in ipsis resideret selis,ut desperatos iam cos relinqui Oportebat: sed late iam pestis grassatur quoniam sui similes di cupulos tanquam filios procreant qui quoniam nullam omnino vocem c ijs, quae a Latinis interpretibus, Christianis prascrtim, a sumuntur,in adolescentia audiunt si Theologiae operam dare inci piunt, difficiliora cis diui Thomae scripta videntur, quam si Chal daica cissent . Quare vix dici potest, quam inselens eos Theologiae Scholasticae fistichum sumat. Tanti igitur doctoris mei consilio fretus mixtum quoddam scribendi genus, filumq; orationis c cogitaui:&in quavis repertractada Scholasticas, Viceronianas

Voces amplector Vtroque enim verborum genere iuXta seposito, melius Cinnia intelligentur. Itaque iuniores antiquomina libros percipient, 'ui antiquos amant, siquando in iuniorum Commentaria incident, melius eorum errata cognoscent, ac refellent

promptius. Quaedam alia sunt, quae hoc loco scribere voluissem, sed in tribus vltimis octaui libri capitibus inuenientur. Vtereis tu Lector laboribus nostris,in vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION