De antiquo et nouo Italiæ statu libri quatuor. Aduersus Macchiauellum. Auctore Thoma Bozio Eugubino ..

발행: 1596년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

De diuturniori libertate, ure potentiae eommunione, paceq, Italia -lb t carum esuitatum pol l Imperium constantini, siue poII octam Mnmani Pontificis auctoritatem niagis forente quam r

X his, quae libro primo aperuimus, liquet.

Italicis Ciuitatibus numquam Disse diuturnam libertatem, quae in Populi totius, vel in optimatium praecipua gubernationς ponar . tur ι idq. propter exterarum gentium ste- quentes irruptiones I a quibus non modo la tissimae regiones poeupabantur, Δ; sub imperxium mittebantur, sed incolae priores omnibus bonis expoliabantur. ex quo deinde tot irruptiones cessauerunt, ultima enim

Gallorum fuit Romani cuncta in Italia adduxerunt in potest tem suam: qui &ipsi, coloni j sinductis. Populos antiquos sundis omnibus exuerunt: quin os deleverunt, exceptis ferq istis Liguribus, dc Vmbris. atque hi maxime omnium libertatem retinuerunt , sed Ligures in vicis habitasse usque ad temporR Stra' 'honi ac Diodori Sicut Lex eorum libris distimus, Vmbros non Uita. tradit enim Dionysius lib. r. fuisse ijs Ciuitates, in quibus Crotona, quae Cortona deinde est forata. Sed tam Liguribus, quam Vmbris, quae fuerit gubernandi ratio nobis est ignotum, neque ullis est literis ad polleritatis memori in commendatum . Sic etiam , quae Populorum quorundam, qui aliunde in Italiam venerunt, ac sedes ini ea fixeremtibilissimasq. Vr s,quibus la mfuerit Imperium, pstr ceruntilibertas exii lxxit, est altissimis flentij tenebris inuoautum.&in neutram partim potest aliquidam ari , i siue in Regis alicuius aliquando peruenerint ditione, o

siue pernianserint semper in sua potestate, sonsiliiq. publici rectione integra ,.qc abistula, At illud est certissimum, postquam Carolus Magnus , Pontifice 3ccersitus Longobardos suis diti nibus in Gallia Cisalpina,quae Longobardia vocatur, spoliauit, plerosq. illius Populos in maxima libertate vixisse ; quae qualismret,liis verbis Otho Frisingenti ,qui ante annos sere quingentos . inebat,ita describit lib. a. cap. 3 1. Libertatem tantopere asesectant, ut potestatis insolentiam fugiendo Consulum potiusquam Imperantium regantur arbitrio. cumque tres inter. cosa ordi-

232쪽

Aduersis MLacchi eum. I

A ordines Capitaneorum Vauassorum, Plebis esse noscantur ad reprimendam superbiam, non de uno, sed de singulis praedicti Consules eliguntur. neue ad dominandi libidinem prorumpant, singulis paene annis variantur . ex q*o fit, ut tota i ita terra stangobardiae intra Ciuitates ferme diuisa, singulae ad commanem

dii secum dioeces anos compulerint rixq. aliquis nobilis, vel vit magnus, tam magno ambitu inveniri queat, qui Ciuitatis suae non sequatur imperium. consueuerunt autem singuli singula territoria ex hac commmand i spotestate comitatus suos appellare. ut etiam ad comprimendos vicinos materia non careant. inserioris conditionis iuuenes,vel quoslibet contemptibilium etia mechanicarum artium opifices, quos caeterae gentes ab honestioribus,& liberalioribus studi js tamquam pestem propellunt, ad militiae cingulum, vel dignitate gradus assumere non dedignantur. ex quo factum est,ut caeteris Orbis nota hoc verbum Ciuitatibus diuitijs, & potentia praeemineant. Iuuantur ad hoc non is lum, ut dictum est, morum suorum indu stria, sed de Principum in transalpinis manere assuetorum absentia. Haec ille de Chut tibus Longobardorum. Vt sciamus,eas maxima ex parte liberas fuisse; in exiguis solitos agnoscere Imperatorum potestatem,Regumue, quos elegissent, quod etiam prope contingebat omnibus alijs Ciuitatibus, quae Pontificiae ditionis erant. En igitur,ut L gobardorum Ciuitates praecellerent cunctis alijs, quae in orbe aerant, diui ijs, de potentia, simul q. maximam libertatem possi- derent: ex quo Carolus Magnus Longobardos eiecit anno 77 3. ut e Rlaeginone apparet. licet enim subiectae essent Imperatori in

aliquibus, libertatem tamen in maximis retinebant, ut Spartata

cum Regibus suis,ac magistratus ipsae creabant, & publico consilio gubernabantur. quod antequam Pontifex Romanus Carmi, tum Magnum non accersiuerat,haud euenit. permansere in hac libertate Longobardi usque ad illud tempus , quo Pontifices

Romani excesserunt Italia,& Auenionem commigrarunt per annos quingentos quinquaginta,& amplius: quod non facile reperies accidisse italiae ante aetatem Constantini. haec a numerentur inter maiorar illud praestativam uri numquam fuisse Italiae tandiu liberas,ac tam potentes simul Ciuitates. suerunt potentiores, sed non tandiu liberae. Nam Venetiae semper omnino liberae fuerunt supra annos iam mille ducentos, ac latissimo imperio potiuntur, quale post

Romam nullum maius in Italia fuit Italico Regi, aut Ciuitati .

Roma

233쪽

Roma quide perquam latissimo est potita , sed in libertate haud L

iuit, nisi ab exadiis Regibus anno a . .vsque ad caesaris dictatu, Tam To . per annos quingentos quadraginta , atque ita non pedistitit in libertate tanto tempore, ut Venetorum mirabilis Resp. Nam quae Italiae ciuitas, si Roma demas, tot in Italia Regiones Dalmatia Illyri . quae Corcyrae, Cophaleriae, Lacyntho, Cre. taeq. insulas aequales obtinuit umquam post gentium dispersi nem Atqui aetate avorum nostrorum Venetijs multo latius imperium contingebat. Sed tamen i haud curamus de praeteritis: de praesentibus agamus. quod si illae vellent antiquorum more in proelia mittere quoscumque armis serendis idonei rent ditioni suae subiecti , aut eorum maximam partem, an non dsupra decies centena mortalium possςnt armare Illud etiam poterimus adijcere, ante aetatem Constantini nu- quam fuisse Italiae tot, ac tam potentes, ac tandiu liberas simul Ciuitates. En Genua, cui paret non modo quidquid est ab Int milio usque ad spetiam, sed Corsica etiam, maiorumq. nostrorum memoria paruit Sardinia , paruerunt multae e Cycladibus Insulis, Theodosia in Taurica Chersoneso multaq. alia loca , . An fuere umquam simul in Italia duae Ciuitates tantae, ac tam longe imperitantes Quod si Genua vellet, quicumque militiae sunt apti, vel eorum maximam partem, producere in aciem ἐν Can non supra sexcenta millia armatorum sub signis haberet &eadem tamen Genua plerumq. post exactos Longobardos in libertate permansit per annos fere octingentos, quamuis ad breue tempus aliquando fuerit adducta in aliquorum potestate. Nominentur ex Annalibus antiquis duae similes in Italia'. Ciuita tes. Quid hic referemus Florentiam, Pisas, Senas, Lucam quarum iliae tandiu libertatem sunt tutatae, ac late dominaban

tur, haec vero adhuc tutatur. il ili , , l DI

Neque in minoribus bonis reputandum nobis est, quod Italis 'omnibus tot fundi sint communes, qui Clericis, dum vivunt, Dassignantur, Ut ex eorum fructibus vitam possint honeste tueri. Simile aliquid antea noni bitur in Italia fuisse ad utilitatem Prouincialium communem , cuiuscumque, illi conditionis soret. De beneficijs, ut vocant, Ecclesiasticis loquor, quae Clericis conseruntur , perque egestas plurimorum. subleuatur, dignitas familiarum nobilium conseruatur. Ut igitur tot hominibus benefiat, per Pontificias leges, Religionemq. & pietatem,cura, si Mdioq. ipsius,& eorum, qui ipsi obediunt, stabilita,scimus essem.

234쪽

A Eodem resertur Episcoporum dignitas, quae nulli non, quam. uis sit ortus ex humili loco, modo sit probatis moribus, ac meis ritis , patet . Tantum sane bonum non sirit Italicis ante Ponti cis Romani auctoritatem ad Italos adductam. Vidit hoc Iuli nus Imperator: iccirco, H antiquas superstitiones restitueret, Antistites earum inqualibet Ciuitate curauit honestari, & ampliari opibus,dignitate. tque omnibus rebus, quae possent auctoritatem conciliare, admirationem sacere, splendoremq augere: ut ex eius litteris ad Arsacium Galatiae Pontificem liquet, atque ijs, quae late resert Nicephorus lib.x cap. XXI. & XXV. B Huc etiam iaciunt prouentus illi communes, qui seruiunt

tot mortalium miserorum necessitatibus, di ustas pijs, ut d i tandis puellis nubilibus, quae egestate premuntur, mutuo dandis pecunijs, si quando Cives egent, neque habent quo confiigiant, ac pignoribus datis nummos accipiunt, quibus succurrant praesenti necessitati; aut bene fit aegrotis, qui satis de suo morbum curare haud possimi ob inopiam summam. ut omittamus perpetuos aliorum fundorum fructus ad expositos alendos, peregrinos excipiendos, ac pascendos aegros, quibus nulla est domus, nulla res, curandos, parentibuS orbos educandos. Quo- riina sane nihil erat antiquis, & Italicis oppidis; nunc maxi oomnium bono adsunt. Iulianus Imperator haec transferre instarum superstitionum sectatores est conatus: vi idem Nicsphorus testatur , quo nobilitaret illas, ac promoueret. Quae 'ne Onan ia per Pontificem Romanum, Pontificio'. procurata simi : ac, si quis ea non magnifacit, vel maximum praesesert in .gemj ituporem , vel publicae utilitatiS contemptum, & dimus eo supplicio foret, ut in huiusmodi aerumnas incideret setiaomiscribs opprimeretur, ac disceret, quid sit illudi I

Non ignara mali, miseris succurrere disco. Atque hic ego non ago de aedifici js,qia ae ad hos fuerint usus excitata, sed de fructibus, ac reditibus amplis in idem contria butis, qui nulli erant ante amplificatam Pontificis Romani aua

ctoritatem.

An non autem singulare erit illud bonum, diuinumq. in phimis. quod Italia post auctam Romani Potificis auctoritatem te. POrious pacatissimis fruitur, pacati minis, inquam, si respicias . A a antiqua.

235쪽

antiqua. quod ita esse, abunde explicauimus lib. de Signis Ee- Aclesiae vigesimo, signo XC. Eo nos reijcimus Lectorem, ne aga

De latissima Pontificii Imperis potestate , ct eius di

NI M V E R O torquet illud aliquos Italos

quod Italiae non adsit imperator, ut olim, qui tot Prouinciis dominetur, quod Romae desit ille Senatus imperatori adsidens, &, si quando ille voluistet, eum consilio iuuans ad tot Populorum gubernationem. Atqui post Nem Buam nullus iere fuit imperator Italici sanguinis , omnes exteri, ac plerumq. efferi, ac truculentissimi,ut ostedimus, Pauci fuere generis Italici, aut saltem e gente ciuiliori, & ad humanitatem nata, & instituta. Quin raro Imperatoresisti Romae morabantur, in expeditionibus bellicis semper occinpati erant . Quae cum verissima sint, & nunc Romanis, Italisq. est Imperator, & semper quodammodo fuit ab anno 3 11. usque ad aetatem nostram, qui se Romanorum vocaret Imperatorem, Ca Pontificeq. Romano id dignitatis assequeretur post annum octingentesimum, & cum dignitate ius, quo magna Italiae pars ratione laudi illi pareret. Non fuere scilicet isti tam diri in Ro .manos, & I talos, nec tot ac tantis eOS Tributis onerauerunt. Se exhauserunt, non coegere, ut, vellent, nollent, trali nomen militiae darent ,& in bella procederent, non in Italia consederunt,& eius viscera comederunt, non tam late dominati sunt. Et quia dem , ne superiora acciderent, bene illud fuit. Haud negamus, tam late non imperitasse; diutius tamen: & nihilominus haud anguste, ut nos ostendimus libris de Fortitudine bellica, & am- Pplitudine imperiorum Catholicorum. Quo circa usque ad 11 myllum Augustulum deiectum imperio anno 76. fuere in Italia Imperatores post Constantinum per annos centum sexaginta quatuor. Inde Herulorum, & Ostrogothorum Reges usque ad 1 sa. post haec imperatores, qui Constantinopoli morabatur, ac Romanorum se vocabant ImperatoreS,magnamq. Italiae partem tenuerunt, caetera Longobardi. donec anno 8 cio. Longo. bardis non longe antea depulsa, creatus est a Leone Papa Imperator

236쪽

Aduersus Macchi Agum. I.

A perator Romae N Italiae Carolus Magnus, teste Eginartho, Ad maro, Rhegi none, qui latissime dominabatur, cuius posteritate deficiente, Italici nonnulli hanc dignitatem, potestatemq. ret,

nuerunt Pontificis Romani beneficio edenique anno ssa. Germaniae Rex Otho x. a Ioanne 11. creatus est Imperator, atque

ex illo Germanici Reges amplissime olim dominantes Romae, & Italiae suerunt Imperatores, Pontifice Romano eis hoc donante, ut Rhegino, Marianus Scotus, Sigebertus , Vrspergensis,

alijq. tradunt.

Quamuis igitur olim latius plerumque, non enim semper

B imperarunt Romani Imperatores ante Constantinum ὶ non tamen diutius, & tunc quidem, cum latius , simul etiam cruderilius, & maximo Romae,& Italiae malo, postea maiori Italiae bono. Id vero totum est a Romano Pontifice, ut per annos prope octingentos Imperatoria dignitas Romae, Italiaeq. attribu . ta steterit.

Quid, inquiet aliquis, ad ineam dignitatem, si Galliens, aut

Germanicus Rex late imperitans, Romanorum sese Imperatorem , Regemq. Italiae vocet Z Atqui, si ad Italiae dignitatem non pertinet hoc, quid conqueruntur aliqui morosi concidisse imp C rium Romanum, neque nobis amplius impotenter, de crudelissime dominari Hadrianum Hispaniensem, Macrinum, Heli gabalum Syrum, Seuerum, Caracallam q. Afros, Philippos, Arabas, Maxiini nos Thracas, aut alia efferatissimarum gentium stra, quae Italiam, Romam q. miserrimε laniarunt: quod supra apertissim eostendimus Est sane, quod pudeamus ista scelera tot annos italis dominata, di tamen adeo quidam praeposteri sunt, ut istos habuisse Reges non pudeat, doleant istos non regnare, conquerantur ab huiusnodi seris Italiam, Romamque,& Orbent non lacerari, ac discerpi .

P Italiae, Romaeq. decus est, habere per Pontificis Romani studium, curamque, &potestatem, qui e Gallis latissimas ditiones habuerit, e Cermanis amplissime praefuerit,& tamen hoc maxime glorietur, quod se nominet Imperatorem Romanorum , Regemq. Italiae de ab aliis nominetur. Neque inane est hoc decus , atque umbratile. Tantae est m . testatis, ut, cui Romanus Ponti sex suerit largitus Imperatorium

nomen, & dignitatem, is primas inter L hristianos Reges, qui semper potentissi mi Rerunt,& maximae apud omneS gentcs existimationis, teneat in consessibus, consultationibus publicis, &δε - Λ a 1 alijs

237쪽

alijs rebus tractandis, expediendis, tran spendis, maxima apta domnes suerit auctoritate . quae si quis nihili facit, nihili sane videtur. An non enim plurimi cunctis in rebus cst momenti, pro cipuas in rebus mortalium parteS habere λEcquando igitur ab Orbe condito sortita est hoe Italia, vel Roma, ut eius ullus Antistem potuerit umquam largiri tantam dignitatem, tantum decus Regi potentii siniosinter potentisSi mos omnium Reges 3 ecquando potuit hoc latuiti Rex vllux perator ve Romae, aut Italiae siqui, quantum sibi Roma tibuit , cum Nero, inspectante PopuIoiRomano. Tyri ci coronam imposuit', eun q. Armeniae Regem declarauit neque ta men inter potentii 4mos omnium Reges potentissimus ipse Rex

Atqui Pontifex Romanus per annos sere septingentos multis Galliarum, multis Geraianiae Regibus maximis dit, ut primas haberent inter maximos omnium Reges. Iccirco illud inter ornamenta i taliae . Romaeq. caelestia ponetur , & singulare bonum reputabatur, ut illi contigerit Ponti sex Romanus , quem tantis honoribuS coluerint imperatore& --plissimi,& amplissimi omnium Reges, ut adems Pedes in morem supplicum procubuerint. quod nolo aperuimus lib. Io. signo 86. de signis Ecclesiae Dei fecisse cum Ioaime Pontifice Iustinum Imperatorem, cum Constantino Iustinianum, Pipinum vero Francorum Regem cum Stephano Secundo, cui Stratoris etiam voluit exhibere humile ministerium p Carolum Magnum cum Hadriano, Leone Tertio; Ludovicum Pium cum Sergio S cundo, & NicoIao Primo ; Henricum Quartum cum Paschali Secundo, Fridericum Primum cum Hadriano Quarto. at L dovicus Franciae, Henricusq. Angliae Reges, cum scirent Al xandrum Tertium venire ad eos, obuiam progressi, Stiatoris functi sunt osticio, dextra leua'. equi frenum tenuerunt. quod

etiam hoc nostro saeculo ad illustre Christianae putatis docume tum , Ze in Sedem Apostolicam reuerentia fecisse sertur non mi, nus religione pius quam bello inuictus Imperator Carolus V. . quamuis notissimum sit cunctis, plurimos alios Reges idem se. ci ste , Pontificumq. Pedes eosdem solitos osculari. Num tempus e tota antiquitate ullum proserri potest, quo Pontifici viti it Iico , vlli Imperatori , aut Regi, squid Italicos moror vni R H, Imperatorive quicumque umquam fuerit toto aeuo , toto orbe, tot, ac tanti honores, a tot, ac tantis Imperatoribus, a M

238쪽

& Regibus fuerint dati,ut Pontifici nis,qui Romae Christi nomia

ne Christi personam sustinens praeside τὶ En, quibus gloriari Ro.'ma pote st, quibus Italia, per Pontificem Romanum.

Age vero, an non quotidie videmus, ubi creatus est Pontifex Romanus, ad illum colendum, obedientiam illi praeliandam venire Regum maximorum nomine Ligatos e tota Europa e Acquorti nam Regum, Philippi verbi gratia secundi nostra aetate, qui latissime omnium, quicumque vinquam suerint ab Orbis fabricatione , dominetur ; qui tertiam totius terrae partem

teneat imperio; RoduIphi I l. Germaniae Boemiae, Hungariae Regis , S imperatoris, Sigismundi Tertij, qui in Septentrione amplissimas omnium ditiones habet Iut alios aliarum miti mus λ An hoc inquam Regi ulli, Imperatori ve haud dicam Romano, & Italico, sed cuiusuis gentis legitur contigisse , Et hoc igitur habet Roma , di italia a Pontifice Romano. Numquid hic finis An non ad colendum Pontificem Romanum iurandam q. illi, & praestandam obedientiam vencre Legati Dauidis A thiopum Regis ex ultima Africa , ω' Principum M ex anorum e remotissimis Indiarum occidentalium Regnis ad Clementem VII. & ab extrema Africa rursus 'Mani congi Regis ad Iulium Secundum, nostraq. memoria e Iapone, longissime posito oriente Iaponensium Regum ad Gregorium

XIII. Quid ego hic reseram Legatos ad eundens Pontificem Romanum missos ad idem a potentissimis Tartarorum Regibus ex Asia λ e quibus Cobitas i Cappadocia, Cilicia, Sy riaq. dominatus es usque ad ultimos Seras: quam sane Imper ij magnitudinem nullus umquam Rex est assecutus ante ipsum in ulla Or.

his parte . quod nos aperuimus libris de Fortitudine bellica , , ami,lissimis, ac diuturnis Catholicorum Regnis, aduersus impia Macchiauelli s cripta. Verum , dicet aliquis, Pontifex iste Summus, qui Romae praesidet, a Regibus huiusmodi, & Imperatoribus speciosos refert honores . nihil illi praeterea est potestatis. Atqui, ubi opus est, & viderit ille opus esse, Imperatores, ac Reges solio

deiecit, alios eorum loco posuit. Sic Constantinus Papa abro gauit Occidentale imperium Philippico Imperatori anno II 2. Vt refert post Bedam Paulus Diaconus lib. 6. caP. IO. sub idem tempus, idem fecit Gregorius Secundus cum Leone Isaurico , quod ab eodem notatur . Anno deinde II Zach

239쪽

rso De Italia flatu

Zacharias Papa Chilpeticum Francorum Regem Regni admi- Λnistratione summouit, ob inertiam, Pipinumq. creandum decreuit: quod Rhegino, & Ademarus scribui. Et, ne singula perusequamur , quae nos alibi complexi sumus lib. XVI l. signo 76. de signis Ecclesiae Dei, Gregorius Septimus, ac sequentes Pontifices Imperatoria potestate exuerunt Henricum Tertium , Innocentius Tertius Othonem Quartum , Innocentius Quartus Fridericum Secundum . Spoliatis autem substituti alii Imper toriam dignitatem tenuerunt. Sic Innocentius Secundus Samctium Portugalliae Regem loco mouit, alium stilici curauit, Gregorius autem decimus Imperii Constantinopolitani Iuraci R. Michaeli Palaeologo adiudicauit, alijs abstulit. Sic alios alij regno deposuerunt, alijq. substituti. En itaque, ut ieciosis honoribus duntaxat non contineatur Pontificia Maiestas ἰ Quid inonne temporibus nostris Alexander Sextus Indiarum siue in Oriente, siue in occidente positarum latissimas regiones, ac

denique tractus omnes terrarum, quas circumsuit oceanus,

di qui antiquis pervij non erant, diuisit inter Castellanos, ac Lulitanos: 6c ex hac partitione sic utrique sibi iura vindicarunt, ut, oborta controuersia de finibus imperii amplissimi, ex illius praescripto sit iudicatum ; neque illi ad alia confugerent aut con Cfugiendum sore amrmarent ὶ Quocirca Potificia potestas apud Imperatores, ac Reges Christianos, qui ab aetate Constantini

non minus late semper omnes imperarunt, quam serent impe-ru Romani limites, non posita fuit in umbris, & imagine tantum , sed in solida, & efficaci vi dante, aut auferente imperia,

regnaque opulentissima, sic omnium maxima, Urbem terrarum distribuens , ac partiens inter maximos omnium Principes,

veluti inter filios suos. Quod sane bonum, quae sane praestanti numquam contigit Italiae, numquam Principi ulli Italico, aut in Italia regnanti. Quod enim Romanis hac in re non euenit, D nullis accivit. At hi regi ulli non abstitiere, aut dedere vel toties,vel umquam tantum terrarum, quantum possidebant Hen ricus Tertius, Otho Quartus , Fridericus Secundus, quibus totus prope Septentrio , cum magna Italiae parte, obediebat: numquam tam latas terrarum plagas iure' uo partiti sunt inter ulloS, quot, ac quantas Alexander Sextus Pontifex Romanus kr numquam Regnum florens ita, ut Galliarum, leguntur alteri quidem dedisse,. alteri vero abstulisse. Atqui hoc Ponti sex Romanus

240쪽

Aduersus Macchiauesium. Is

A Romanus egit, cuius opera superioribus annis Polonica regna Sigismundus Tertius pacifice tenet, cum de illis controuersia frauissima oborta esset, & periculum foret, ne bella exitiali sisma exardescerent, cognoscente tantam causam summa cum

maturitate ad hanc rem misso Hippolytio A ldobrandino, qui nunc est Clemens Octauus , a quo maxima Reip. Christianae bona expectamus. Numquid Romani tantas ulli Regiones in Europa iure suo addixerunt λ Idem porro factitarunt saepissime Romani Pontifices, huiusmodi litibus excitatis inter Principes de maximis Regnis, Boemico, Hungarico, Anglicano, Gallico, E Hispanico, Siculo, Neapolitano, Italico, Hierosolymitano , &ali is, quae longum nimis soret persequi omnia, di recensere. Et nunc quidem Gallicum Regnum nonne Pontificis Romani sem Ptentiam, vel reformidat, vel expectat tQuid, an non illi tributa pendet, ac pependerunt ex antiquissimo tempore potentissima, ac remotissima Regna Z an non illi etiam studi iure multa subiecta vel fuerunt, vel etiam nuc sunt Mittamus Siculum, Neapolitanum, Sardum. talea fuitIe ostendimus alibi Lusitanicum, Anglicum. Polonicum, Danicum, Bolemicum, Norue gicum, Hierosolymitanum, signo octuag

e simo septimo de signis Ecclesiae Dei. Non eadem repetere hic Volumus: cum quiuis haec sibi videre possit. Quod si quibus haec

iura Romanus Pontifex remisit, obedientia sincera , ac simplici contentus, non id minuit eius potestatem ἔ quamuis eam quidem diffugerint . quando illa in nummorum pensione non collocetur. Certe tandiu tanta Romanis haud adsuerunt. Anno enim Ss i. siue 47. Adelophus Angliae Regnum Romanae Ecclesiae tributarium fecit . ut scribit post alios Polydorus Virgilius, atque ita per annos septingetos tributum Romano est hoc Pontifici persolutum, donec illud Henricus VIII. negauit. GD manis quidem nulla regio tam remota dedit hoc nomine aliquid huiusmodi per annos septingentos ante Constantinum. minus antiqua, ac diuturna sunt aliorum regnorum.

Enimuero finibus hisce Romani Pontificis potestas haud coar. atur . Notissimum namq. est, ab ipso ordinari Episcopos, quibus obediant longissime positi Populi ad Austrum, Boream, Solis ortum, de occasum. &, qui ex his per alios eliguntur, neces se est ab ipsis confirmari. Quocirca ex vltimis Mesopotaniae. Persidisq. finibias, ex Armenia, & Media veniunt , mituntque,

qui accipiant ab ipso plenam potestatem, qua Populis iura di-

SEARCH

MENU NAVIGATION