Johannes Victoriensis und andere Geschichtsquellen Deutschlands im vierzehnten Jahrhundert

발행: 1843년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Heinrici et Ludewici ducum Bawarie, Aquisgrani cum

maxim0 tripudio coronatur . Ex qua genuit Chunradum quem Chun radinum postea Itali vocaverunt. Anno domini m.cc.xx.viii. in Karinthia in castro Stain hostia altaris in manibus Wolberti sacerdotis in carnem et sangWinem visibiliter transformatur, ad quod miraculum Berhloldus patriarcha et Albertus comes Goricio Venientes dei magnalia conspexerunt. Crevit etiam aversionis materia inter ecclesiam et imperium, adeo ut imperator Roman0S corrumperet et in urbe pontificem obsideret. Qui coram sanctorum Petri et Pauli' letanias faciens Romanorum animos inmutavit, et dum portus imperator sibi

crederet reserari debere, Romani c0ntra eum cruce Suscepta, abire et ObSidionem solvere compulerunt. D autem Austrie Leupoldus vir magnificus de pace tractaVit, nichilque perficiens' anno domini m.co.xxx.i. apud CapuRm 123 1 transiit, codem anno quo beata Eligabelli, Andree illustris Ungarorum regis filia, Thuringie lanigravia apud March- purgam Haggie ex hoc seculo emigravit. Anno dominim .s0.XXX.iii. imperator Papie curiam habuit, in qua Albertus et Rudolsus fratres comites de Habspurcii inter alios gentis S evice nobiles precipue floruerunt, et militaribuS exercitiis et probis actibus tam ibi quam per Italiam circumquaque imperatori S curiam extulerunt. Anno domini m.ge.XXX.iX. 1339Τartari Ungariam et Poloniam vastaverunt, Reinricum ducem Stegie in Polonia, maritum sanote Hed vigiSΦ, et Chol0mannum fratrem regis Ungarorum, scilicet Belo quarti qui tunc regnavit in Pann0nia, occiderunt, et Sicut h0die cernitur Ungariam in des0lutionem posuerunt. Matre S enim

puerorum suorum carnibus vescebantur. Inc0le terre cuiusdam m0ntis pulvere pro sarina ulebantur Sicut in eiuS-dem montis decisionibus cavernosis imminentis Danubio usque hodie demonstratur. Fertur hoc malum ab imperatore in vindictam regis Ungarie cum Tartarorum p0pulo procuratum, quod Bela sibi obstiterit et parere recu-

Irrig; Conrad IV Wurde nie gekr5nt. 2J reliquiis oder ein ahnliches Wori scheini χu hie n. Der Conlinuator Martini Poloni hal: Papa vero ad thorum sanctorum Petri et Pauli cum sollempnibus letaniis processionaliter gradiens Romanorum etc. 3 Vorher stand: vir probus et magnificus venit Apuliam ut de pace inter ecclesiam et imperium tractaret nichiique. J Vother stand: ibidem. 53 maritum ste HedWigis isi spaterer ausata.

322쪽

saverit. Undo quidam breviter hoe metricans distinivit di

. iii HSub Bela quarto gens Ungara stetit in arto Ηoo anno in Toleto Hispanis Iudeus quidam in quadam rupDintra vineam suam invenit quendam librum in modum psalterii scripturam et solia lignea habentem, scriptum hebraice nece et latine, iractantem de triplicia mundo ab Adamusque ad anitobristum, proprietates hominum in quolibet mundo exprimentem. Principium tercii mundi sic erat: HIntercio mundo filius dei nascetur ex Maria virone et pro salute mundi pacietur. Quod legens Iudens cum omni domo sua celeriter ba pligatur Papa autem Gregorius, cu-n iratis sanctis Dominico Francisco et beata Eligabeth 1241 Sanctorum cal halago annotatis eximitur ab hac vita. Ce-Iestinus quartus succedens diebus xvii stans de medio tollitur, et Inn0centius quartus ab omnibus elevatur. Hic summo studio de concordia et amicicia ecclesie et imperii cogitavit et cum diligendia laboravit, cogitans illud quod dicit Helynandus: seleges humane eatenus valent dum non discrepant a divinis. Et I ullius dicit: hami icia est

rerum humanarum et divinarum cum benivolensia et in ritate consensio, ad utriusque debitum dulciSSimam . . . .

publica et sicit armoniam, quia concordia nutrit amorem λ. Et Salustius ait: is Concordia res parve crescunt, diScordia maxime dilabuntur. De pacatione principatuum Austrie et Styris et pariatione

1231 Anno domini m. .XXx.i., ut Superius eSt preiactum, dux Leupoldus in Apulia transiens liberos quatuor, Heinricum scilicet et Fridericum, Margare tam atque Constanciam reliquit. Ossa eius ad monasterium quod Campus Liliorum dicitur Cysterciensis ordinis nobiliter ab eo sundatum in solo suo transferuntur, ibique ante aram beate Virginis sub conditorio marm0reo reponuntur. Hie divitiis et gloria pollens, multa opera gloriosa et devota est operatus tam hic quam in partibus transmarinis. Heinricus Iantgravit Thuringorum sororem duxit, que filiam protulit que Ger

323쪽

AE trudis dicebatur. Constancia Friderico marchioni Misenensium nupsit, que filios et filias progenuit in hunc mun dum. Margareta Iminricum imperatoris silium Romanorum regem habuit, cuius mentio est habita; ex quo genuit duos filios, Fridericum scilicet et Heinricum, qui post patris excessum in Syciliam ad Meinstedum patruum suum Sunt transvecti, ibique veneni poculo eis exhibito perierunt. Heinrico subducio Friderieus sirennue gubernavit terraS, precipua corporis elegantia preditus et sortitudine, contra Bohemos Moravos Bavaros sepe pugnans preValuit, Utricum ducem Earinthie captivavit. Qui dum, sicut ab antiquo ad eum devenerat, panthere figura in signis militaribus uteretur, conformis in hoc principatui Styriensi, Fridericus dux Australis hoc serre non valens, clSypei et armorum Australium dimidiaci0ne sibi indulta, priori abolita, eum dimisit. Cui ex origine stirpis, ut dicitur, de quapnter SuuS ex materno Sanguine proceSSerat, texuit reliquum partem, Scilicet trium leoniculorum, et sic olyppeum et armorum suorum effigiem integravit. Hic etiam Friderious per se ipsum ad deprehensionem malignorum nostumo tempore latrocinia in civitate Wiennensi exercentium sepissime excubias atque vigiliarum custodias obSerVavit, graves etiam conira imperatorem de sororis sue dotaliciis, Margarete scilicet, casu que sui mariti crudeli habuit simultateS, que anno domini m. cc.xl. ad plenum concordiam

devenerunt.

Anno domini m.cc.XI.V. papa Innocendius quartus apud i245 Lugdunum concilium celebravit in quo Fridericum imperatorem hostem ecclesie iudicavit et ab imperiali culmine deposuit, et mox lant gravium Thuringie eligi mandavit. uni curiam in Ν0rnbercti celebravit et cum Chunrado imperatoris filio pretians magnifice triumphavit. Quo de medio Sublato, quia vir grandevus fuit, IVilhelmus comes Ollandie eligitur. Qui non intromissus Aquisgrani urbem pene per anni Spacium obsedit, et interpositis condicionibus ad papam properat, acceptisque literis eius commendatoriis ad electores in Alemanniam est reversus. Ad superiora loca regni ascendere non preSumpsit, quia Chun radus reX ea sibi sortissime obturavit, sed in partibus inferioribus potenciam exercebat. Chun radiis in Superioribus res agebat,

324쪽

regni negotia sine obstaculo disponebat, coronam totis viribus defendebat, iuxta versus Ovidianos qu0S adiudicaverat sibi dictos isInduit arma tibi genitor, patrieque tuusque Hostis ab invito regna petente rapit. Tu pia tela Seres, Sceleratus illo sagittas, Stabiι pro signis iusque piumque tuis.

1216 Anno domini m. cc.xl.vi. dum super flumen Litach contra d Ungaros militem pro defensione sue patrie Fridericus' ' Austrie dux instaurat, maxima hostium strage lacia, clam a SutS perfoditur, et nichilominus victorium eis a quibus occiditur dereliquit. Cuius corpus ad monasterium Sancte Crucis Cysterciensis ordinis transportatur. Fertur quod quidam de suis militibus, suarum virium curiOSuS explorator, hoc nephas perpetraverit, eo quod suo sortitudinis eidem tamquam intimo secretario consistenciam aperuerit. Nulla etenim pestis est efficacior ad nocendum quam sa- miliaris inimicus. Hic sine herede decessit, quod terram plus quam eius interitus perturbavit. Hoc anno transiit etiam venerabilis antistes Salgpurgensis Eberhardus, cuius corpus apud vicuin Sue dyOOeSis qui Rastat dicitur tumulatur. Cui successit Burghardus ab ap0stolico destinatus, qui moriens in via ad cathedram non pervenit. Capitulum vero sine mora Philippum Bern-hardi ducis Karinthie filium elegit. Cuius electionem pr09ter generis nobilitatem papa quidem annuit, Sed dum tem-p0ralia amministraret et ad Sacra non procederet, p3Paodibilis est effectus, et ecclesia SaliSpurgensis per eum multas molestias eSt perpeSSa. Porro nobiles Austrie ad imperatorem SollempneS nuncios direxerunt, ut eis de principe provideret. Qui Veronam Venientes procedere non valebant, Sed ei propo-Situm Suum mandaverunt, et sic ad propria redierunt. Qui mox comitem de Ach S evice nati0nis miSit, ut Sacramenta Suo nomine a terricolis acciperet et proprio iudicio et patrocinio presideret. Expleto autem non multo tempore ad imperatorem rediit, que geSSerat nunciavit. Super quibus imperator exultavit quod tam samoSum et glorio- Sum principatum apprehendii. Meynhardum comitem TFrolis virum spectabilem destinavit, qui in eadem adminiStra-

325쪽

1, 2.

tione usque ad imperatoris obitum persistebat, omnibus gratus et acceptus quoniam ad 0mnia solerter et provide se gerebat. Anno domini m.cc.xl.Vii. AuStrales, spe recuperandi he- 1247 redis, Gerd rudim quondam Hoinrici sui ducis filiam Hein rico marchioni Moravie, Bohemorum regis sili0, tradiderunt. In cuius amplexibus per annum et dimidium commorata sine prolis beneficio viduatur. Et anno domini m.cc.Xl.iX. 12 9 iterum Hermanno marchioni de Paden viro potenti et nobili sociatur. A quo suscepit filium nomine Fridericum, et filiam que Agnes dicta est, de quibus suis in locis Iulius

est dicendum. Quo subluto Gerd rudis ad Margare tam reginam in Austriam est reversa. Australes autem nobileS Mar garetam in Haimburch, Gerd rudim in Medii k, depulatis utri que necessariis ad vite Sustentaculum, locaverunt, thesaurum vero ducis Friderici, quem in castro Starchenbercti deposuerat, a Cruciseris, quibus commendatus suerat, extorSerunt, et intres partes divisum, unam Marga rete, alteram Gerd rudi, tertiam in Misnam Constantie transmiserunt, m3gnumque glorie decus et fidei suo nomini adiecerunt, frequenterque et d0lenter suorum heredum naturalium destitutionem iam celerem, et tristium salorum illuxisse sibi concussionem tam crudelem desere Lucani versibus videbantur, qui dicit MQuod eladis genus, superi, qua peste parati SSevitiam extremi multorum tempuS in unum Convenire diem. De transitu imperatoris, et quomodo suastanus marchio Austriam obtinuit et quibusdam aliis. Cast. iii. Anno domini m.cc.l. imperator infestus Parino multis 1248 copiis eam cingit. Ad cuius succursum papa legatum cum exercitu c0pioso dirigit, cui populus urbis adunatus imperatoris castra invadunt et spoliant, ipsumque redire tristem et anxium in Apuliam coegerunt, ubi apud Florentinum circa Nuceriam in idibus decembris, scilicet in die 1250 beate Lucie virginis, debilum mortis solvit. Vir magnorum operum, armis SirennuuS, in negociis circumspectus, Virtute animi intrepidus, occulte lubricus, allabilis et iocundus, appetitu glorie avidus, liberalis et largus et in omnibus expetitus, in h0c solo et maxime reprehensibilis,

326쪽

quod se contra ecclesiam tam contumaciter erexerat, et ob hoc merito sit culpandus . Me infredus filius eius Rcceptis thesauris imperialibus in Syciliam commigravit, conservandumque regnum Chunrado fratri suo tamquam heredi legit timo affirmavit, atque pro defensione regni et armorum instauratione, portuum et adituum Septione, militum accersione dialiter se paravit. Illis itaque se habentibus Australes, imperatoris transitu comperio et Mein hardo comite ad propria reverSO, prepositum de Neunburch regularium canonicorum cum aliis

religiosis, Utricum de Lioclitensiain cum splendida e0mitiva in uisnam dirigunt, ad postulandum principem unum do filiis marchionis. Qui dum regnum Bohemicum introissent, rex terre eos ad mensam, deinde ad secretum colloquium invitavit, et introductos in suum triclinium sic assatur. : O viri quos ornat carnis nobilitas et morum insignit probitas et honestas, habeo silium quem vobis opto fleri principem, suastarum marchionem, resera virum vilem et stren um, ad omnes actus bellicos e editum; statum terre restre quem satis turbidum et confusum audirimus deo cooperante in melius commutabit, eι sua tura singulis conservabit; nec deerit nostre remunerationis lamistuum Stipendium, quo vestrum quemlibet nullatenus penitebit ad hoc sui consensus amminiculum adiecisse. Quibus auditis viri sapientes territi responderunt: O domine reae super hiis mandatum non recepimus, sed conductum securitatis per restros districtus poscimus, ut commissa nobis perficere

pro Adei nostre obserpantia valeamus. Regis autem facio nubilata, viri premissi arbitrantes utilius redire in Austriam quam maius periculum incidere, et regis iracundiam declinare cupientes, rem ad suos compatriotales statuunt deserendam. Et reversi que acciderant enarrabant. Sciuditur autem idemptitas animorum: quidam recipiendum Ottakarum, alii nullatenus admittendum declamabant, iuxta illud Persii:

MVello Suum cuique eSt, nec Voto vivitur uno. Ottoxarus autem ad iussum patris viros proambulos So-quebatur, et ex utraque parte Danubii pene Omnes muneribus et promissionibus ad se traxit, iuxta Petronianos

Versiculos

1J ZuialZ: anno domini m.cc.ll. mors eius undique divulgatur.

327쪽

ἡ0uisquis habet numm0s secura naviget nura, Fortunamque suo temperet imperio. Multa loquor; quod vis nummis presentibus spla, Et veniet, clausum possidet arcta Iovem. Et sic 0tlaxariis apprehensa Austria nemine obsistente, patri successus su0s ad Volum prosper0s nuntiavit. Hoc anno Wilhelmus rex Frisiam disposuit subiugare, gentem quam maximus imperator Κarolus libertate et gratia baptismatis decoravit. Qui egressi regem interficiunt, patriam liberam conservantes, rem suam publicam, nullo prin-lcipe extero admisso, usque hodie gubernantes. Audiens hec rex Chunradus letus efficitur, statimque in Italiam expeditionem ad suscipiendum regnum Sicilio et Apulieparat, cum in Memannia iam obstaculum non haberet . Anno domini m.cc. .ii. Philippus electus Salgpurgensis, 1252 audiens Albertum comitem Goricie ad dampnum ecclesie cum copiis adveniSse, repentino ei occurrit impetu, et celeri congressione facta comitem captivavit, quia ut dicit Vegelius: isIn rebus bellicis celeritas amplius Solet prodeSSe quam virtus. Captum autem ad castrum Frisacum Onservandum usque ad tempus congrui placiti destinavit.

In hoc pretio sertur Philippus, ne ad sacra esset abilis,

inquinasse manus SuaS.

Hoc anno sublato de medio Berchioldo patriarcha, venerabilis pater Gregorius patriarcha eandem sedem SuScipit gubernnndum. Anno domini m.cc.l.iii. Innocentius quartus contra Mein stedum ut eum conterat cum exercitu grandi vadit. Qui Viriliter se defendens papam cum suis redire Neapolimc0mpulit, ibique post annos undecim et sex menSes Sui regiminis est defunctus Hic canonigavit sancium Edmundum archiepiscopum Canthuariensem, Petrum martyrem de ordine Predicatorum, Sinninaum Kraxoviensem episc0pum et martyrem, qui ecclesiam triumphantem letificant, et militantem suffragiis beneficiis et meritis adiuvant ac illustrant.

328쪽

Ollaxariis autem Margaretam reginam duxit in uxorem ut se in d0minio roboraret. Que exactis nupgiis imperiale privilegium marito consignavit, in quo Se habere ius plenum in omnibus bonis patrimonialibus demonStravit. Super quo gavisus Ollaxa rus Brutionem Ol0mucensem epi Sc0pum terre presecit, et patri nunciat omnia que Sunt acta. Hoc anno Scilicet in. c.l.iii rex Chun radiis navigio 3 venit in Apuliam, et Mein fredo cum partibus imperialibus adiuvante Neap0lim obsedit, muros per circuitum depoSuii, decem poliores suspendit et mox ad alia Se convertit. Anno domini m.cc I.iiii. Alexander quartus post Innocentium quartum eligitur, et e0dem anno rex Chun radiis reversus in Alemanniam graviter infirmatur, et per artificium clysteris veneno a medicis per fraudulenciam immisso visceribuS vitam cum regno in SWevorum partibus terminaviιy. Cuius relictam Meynhardus comes Tyrolis duxit, sed ad eius amplexus nul latenus est udmissus nisi prius militie cingulo cingeretur, quocum maxima sollempnitale peracto eius thalamum introivit.

Meini redus autem post Chun radi moriem Chun radinum salse mortuum publicavit, Sycili eque sibi imposuit dyadema et regem se Sycille, laventibus sibi Siculis, declaravit. Otta-karus vero fortune mensam posuit, et ut reS ac honores ampliaret studiosissime lab0ravit, de prioris proSperitatis considens affluentia, Versiculos oratii animo revolvebat,

qui dicit:

Tu quamcunque deus tibi fortunaverit horam Grata Sume manu, nec dulcia disser in annum. Ouomodo Bela rem Ungarae Styriam apprehendit. Cap. tui. Anno domini in .cc.l.v.' Styrienses per nobilem virum Dietinarum de Weiχgenex Hainrico duci Bawarie viro in regni corpore celebri sue terre offerunt principatum. Qui rem ad Socerum suum Belam regem Ungarie statuit por- serendam et eius adiutorio fulciendam, quem Dietmaro se comitante reperit in civitate que Alba regalis dicitur, ubi reges Ungarie coronantur. Qui fistula dulci canens bonis

13 Spater geanderi: Chun radias Veronam et per portum LateZanum tibi ascendit naves. 23 Znsata: alibi scribitur quod in Apulia sit destinctus. sepulchrum eius in civitate Spirensium demonstratur. 3) Die hier ausOilohars reimchronix erali illen thatsachen salten ledensatis stillier ais 1255. Wahrscheinlicher sehon ins iahr 1251.

329쪽

promissionibus generum ad propria destinavit, et maxima munera Styriensibus dirigens, plura promittens, ut in eum tamquam eis viginum et prodesse potentem c0nsentiant deprecatur. Cuius data nobiles viri de Liectilensiain, doΕrnveis, de Osrenberch cum quibusdam sed paucis aliis

despexerunt, rei exitum domino committentes. Reliqui munera suscipientes illecti et astracti a suis concupiscendiis conSenserunt, quia iuxta Virgilium DHumana pestora cogit auri sacra fames.

Ei Ovidius:

seMunera crede michi placant hominesque deosque, Placatur donis Iupiter ipse datis. Quid plura Dux a sua spe frustratur, rex Vocatur terre princeps, et dominus proclamatur. Qui statim in valle Ana si quasdam novitates, per Philippum electum post mortem ducis Friderici inchoatas, de quibusdam seodis ad ecclesiam pertinenlibus dissipavit, et disposita terra per Stephanum ducem Zagrabie in Ungariam est reversus Philippus vero hec ad 0ttatarum ducem Austrie iam factum retulit per querelas. Qui iam de se quam de eo dissimulandas iniurias usque ad tempus oportunum et congruum persuadebat, quia constaret ad Se ratione consortis

Sue sicut Austriam sic et Styriam pertinere. Ungari autem terre presides populum inconsuetis angariis opprimentes n0biles et plebeios nimium perturbabant. C0n Siderantes igitur ex hoc quod omnes Otiaharum asseclarent et c0ttidie eius patrocinium inplorarent, formidantes et nutantes vacillantibus animis ad propria redierunt. Quibus eliminatis et de terra egressis Otia arus advocatur, et Ogcurrente sibi populo de singulis civitatibus cum laude princeps Styrie potentialiter est essectus. Bela hoe audito octingenta milia congregat armalorum, et Veniens Austriam manu valida incendiis rapinis abducti0nibus hominum omnia destruere circa Uiennam in terre meditullio non ceSSavit. Australes mox 0ttakaro nunciant hanc pressuram. Qui in patris suis exequiis, qui tunc decesserat, et in regni Bp- 1233 prehensione necessitate constrictus, mandat Australibus βGr negotium hoc treugari et ad colIoquium Bele diem placiti designari. Interea Gerdrudis marchionissa in odium Ollaxari et matertere sue Margarete omnia iura Sua, que habere

330쪽

se asseruit sicut Margaretam in Austria et Styria, regi Belo publice resignavit; quam Statim Reuthenorum regis silio copulavit, et in castro Himperch sesilvas nuptias celebravit. Que mox impregnata, abScedentemque a Se maritum p0stea n0n conspexit. Factis autem treugis reges ambo Bela et Olla arus statuto loco et tempore convenerunt,

habitisque tractatibus in hoc perstiterunt, ita ut Austriu0llaxaro, et Bele Styria perpetualiter remaneret, inter positisque metis terras distinguentibus, scilicet montibus Semernix et Haiperch, firmatis pactis in alterutrum ab invicem amicabiliter et concorditer discesserunt . Ottaxarus autem Gerdrudim ex Austria in Styriam que iam de regis Ungarie ditione fuerat, relegavit in oppidum quod Iuden-burch nuncupatur. Styriensibus hec partitio displicuit. Νum Stephanus dux, quem pridie cum dedecore abiecerunt, ad pristinam e0rum positus gubernati0nem, quos prius afflixitssagellis, scorpionibus nunc cedebat, et graviori oppres sione quam luto et latere p0pulum assigebat. Ηiis ita in nostra habitabili se habentibus Meinstediis imperatoris filius de facto rex Sycilie per papam excommunicatur, et ut eam plus terreat ac seriat, contra eunt1254 exercitum magnum mittit, qui labefactus sine esticacia in- η aniter est reversus. Super quo papa non modicum tu babatur. Meinstediis autem tam Meinlaedoniam inchoatam et a suo nomine sic vocatam in pede montis positamquam alias civitates structuris et turribus sortibus communivit, et portus circumquaque in quibus est applicatio navalis nobiliter instauravit, iuran S per thronum Suum, quod se defenderet ab omnibus. Iuxta illud Ovidianum: DKOn minor est virtus quam querere parta tueri; Casus inest illis, hic erit artis opus. Et item kIudice me fraus est concessa repellere fraudem,

Armaque eontra armatos Sumere iura sinunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION