Johannes Victoriensis und andere Geschichtsquellen Deutschlands im vierzehnten Jahrhundert

발행: 1843년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

propter heo abstulit nobis omnia castra et administracionem 1335 in Boemia et in marchionatu Moravie. Et sic nobis remansit solus litulus marchio Moravie sine re. Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, Volentes adire patrem n0Strum qui erat in Moravia, et sic tarde Venimus in castrum Pragense ad antiquam domum purgraviatus ubi mansionem per aliquotann0S seceramus antequam palacium magnum fuerat edificatum. Et nocturno tempore deposuimus nos in Iecto, et Bussko de Wilharti eg senior in altero ante n0S. Et erat magnus ignis in camera, quia tempus hiemale erat, multeque gandele ardebant in camera, ita quod lumen sufficiens erat, et ianue et senestre omnes erant clauSe. Et cum incepissemus dormire tunc deambulabat nescio quid per cameram, ita quod ambo evigilavimus, et secimus dictum Bussi onem surgere ut videret quid esset. Ipse autem Surgens circumivit per cameram querens, et

nichil vidit nec quidquam potuit invenire. Tunc secit maiorem ignem et plures candelas incendit, et ivit ad cissos qui stabant pleni vino super bancas et polavit, et rep0suit unum cissum prope unam magnam candelam Brdentem. Potacione facta tunc deposuit se iterum ad lectum. Et nos induti pallio nostro sedebamus in lecto et audiebamus ambulantem, videre tamen neminem poteramus. Et sic reSpicientes cum predicto Busskone super cissos et candelas vidimus cissum proiectum, et idem cissus proigiebatur nescimus per quem ultra Iectum Busconis de uno angulo camere usque in alterum in parietem, qui sic reverberatus a pariete cecidit in medium camere. Videntes hec territi sumus nimium, et semper ambulantem in camera audivimus, neminem autem vidimus. Post vero Signati sancta cruce in Christi nomino usque in mane dormivimuS. Et mane Surgentes cissum prout proiectus erat in medio camere inVenimus, et ea y nostris familiaribus ad nos de mane Venientibus ostendimus Illo tempore misit nos paler n0Ster cum pulchro eXercilii super ducem Stegie nomine Polconem dominum Mi-

292쪽

1335 nisterberiensem. Νam ille dux non erat princeps neque vasallus patris nostri et regni Boemie. Pater tamen n0ster acquisierat civitatem Wralistaviensem per dominum Ilen-ricum septimum ducem Wralistaviensem, qui heredes non habebat. Et idem dux acceperat in donum Glucense territorium temporibus Vite Sue, Voluitque pocius predictam civitatem ac ducatum patri nostro et corone regni Boemio perpetuo adplicare quam fratri suo B0Ieslao dimittere, quia ipse et frater suus mutu0 sibi inimicabantur. Postquam autem paler n0Ster accepi Sset possessionem civitalis Wralistavi ensis, omnes duces Sterie et Opuliensis subiecerunt se dici0ni suo perpetuo ac corone regni B0emie, ut tuerentur et defenderentur a regibus Boem0rum, eXceptis duco Stecie domino SWydnicensi et Polcone domino Ministerberiensi. Cuius territorium devastavimus prout in cronica scriptum e St. Quod in tantum suit devastatum, quod ipse c0aetus est mediantibus placitis esse vasallus patris nostri ag cor0 ne regni Boemi e sicut et alii duces Hiis peractis arripuimus iter versus Ungariam ad patrem πον- nostrum quem invenimus in Wissegrado super Danubio aput regem Ear0lum primum. Qui ante habuerat sororem patris nostri, ipsa Vero defuncta acceperat Sororem regis Crucovie I ago miri, cum qua genuerat tres sili0S: primogenitum Ludovicum, secundum Andream, tercium Stephanum. Ibique secit idem rex Icarolus pacem inter patrem n0strum et Cracovie regem, ita quod renunciaret pater noster iuri sibi debito in inferiori P0lonia, scilicet Gnecensi et I ali xiensi et aliis inferioribus provinciis Ρ0l0nie. Rex vero Cracovie renuncioit putri nostro et regno Boemie pro Se et successoribuS Suis regibus inserioris Polonio in perpetuum de omni uccione omnium ducatuum Stegie et Opulie et civitatis Wratistavie. Νam ante erat disseiicio δinter eos, quoniam avus n0Ster V encestatis secundus rex

Boemi e possederat inferiorem P0loniam predictam cum ducatibus Cra covie et Sando merie racione unice silie Prcgemis regis inferioris Polonie ducis Cracovie et Sandoinerie quam acceperat in uxorem. Qui PrcZemi Si post mortem suam dederat avo n0stro et c0rone regni B0emie in perpetuum tam regnum quam ducatum p 0SSidendos. Κagomirus Vero

293쪽

predictus erat patruus ipsius domine, et dicebat se ius 1335 habere in regno Polonie inserioris, asserendo quod semina non posset hereditare in regno. Et Sic guerra a longis temporibus duraverat inter reges Boemie et Ea20mirum ac patrem suum qu0ndam Wladi Slaum nomine reges Cra- covio seu inseri0ris P0lonie, Sicque illa guerra conc0rdata fuit per predictum regem Ungarie. Qui propter hoc ligavit se et promisit esse in adiutorio patris nostri contra ducem Austrie, qui abstulerat fratri n0stro ducatum Icarinthie, et contra Lud0vicuin predictum. Ilii autem suerant in hac liga: Scilicet pater n0ster, rex Ungarie, dux Bavario Henricus qui s0rorem nostram habebat in uxorem. Ε0dem tempore misit nos pater noster in comitatum Τyrolis, ut

eundem gubernaremus as fratrem nostrum cum Sua uxore

ipsis existentibus in elate puerili. Sicque euntes intr0- misimus nos de hiis sicut pater noster commiserat nobiS,suimusque admissi ad regimen illius patrie per terrigenas comitatus supradicti. Tempore succedente post pascha die sequenti congre- 1336gaveramus exercitum de comitatu Tyr0lis, et intraveramus vallem Pusiliarie , Prixi ensis dyoceSis, super comitem GOricie, et acquisivimus castrum montis sancti Lamberti. Et

transivimus ulterius Super predictum comitem, et devaSlavimuS terraS Suas usque clausam que vocatur Luncgy. Et

suimus in campis cum predicto exercitu tribus Septimanis in illa devastaci0ne, quia erat adiutor ducum Austrie inimicorum noStr0rum. In orastino beati Georgii martiris su- 23gavit pater noster Ottonem ducem Austrie ultra Danubium et acquisivit multa castra in Austria. Ludovicus vero qui se gerebat pro imperatore adiuvabat duces Austrie, et per consequens t0ta Alemania, gubernatoresque civitatum in Lombardia, et specialiter Mastinus de la Scala gubernator VeronenSis, Vincencie, Padus, Tervisti, Brixie, ParmenSis et Luccanensis civitatum. Omnes hii nos et comitatum Τyrolis invadebant toto p0sse, ita quod civitas Tridentina et tota vallis Arthisi' erat in magno periculo a Lombardis. Valli vero Εni3 tam a Suevis quam a Bavaris pericula magna imminebant. Ita qu0d totus comitalus Tyrolis erat

294쪽

1336 in magnis periculis quasi ex omnibus partibus. Illo tempore secimus Nycolaum natione Brunensem cancellarium nostrum epiScopum Triden linum, et Brixinensem y nomine Matheu in capellanum fratris nostri, quia ambo episcopatus

vacabant tempore eodem.

Estate vero eadem Ludovicus qui se gerebat pro imperatore magnum exercitum cum omnibus principibus Alemante duxit contra Henricum ducem Bavarie sororium nostrum qui tunc nobiscum erat. Dux autem Austrie venit in subsidium eidem Ludovico per PalaViam, pater Veron0Ster veniens dicto Henrico in auxilium, metati sunt caStra tu. penes unum rivum iuxta Lando . Tunc venit dictus Ludovicus cum duce Austrie et cum aliis cum exercitu magno. Et quia propter rivum eis accessuS non patebat, devastantes Bavariam per unum inen Sem, licet exergitus ducis Henrici minor esset, tamen dictus Ludovicus cum duce Austrie sine voluntatis eorum complemento ad pr0pria Sunt reverSi. I empore vero eodem Volentes venire patri nostro

et predicto sororio in auxilium de comitatu Tyrolis cum magna gente tam peditum quam equitum, non p0teramuStransire per Cupi steyn ubi erat filius Ludovici, quem cum eadem gente ibidem obsedimus tanto lempore quanto predicti principes adversus se iacebant in campis. Cum autem separati ipsi fuissent versus Tyrolis Sumus reverSi. POSthec circa sestum Michaelis tractata suit concordia inter patrem nostrum et ducem Austrie, sic quod dux Austriorestituit civitatem Znoymensem, quam pater noster dederat eidem cum silia sua in dolem, magnamque partem pecunie dedit patri nostro, et quedam castra circa flumen Drave ad comitatum Tyrolis fratri n0Stro. Ducatum Vero Karinthie pro se debuit retinere. aar Demum eadem hFenae ivimus cum patre nostro VerSus

Ad. Prussiam contra Lit an0S. Fueruntque nobiscum ibidem comites Wilhelmus iuvenis de IIolandia, de Montibus, iuvenis de Lo, et quam plures alii comites et barones. Hiemps vero tam mollis erat quod glacies non erat; unde pr0

295쪽

cedere contra Lit an0s non potuimus, sed reversi sumus 1337 unusquisque ad propria. Cum autem orta fuisset inter Lombardos magna guerra, quam tractaveramus antequam exiremus de ΤTrolis, scilicet propter ligam quam secerant Veneli, Florentini, Medi0lanenSes, Ferrarienses, Mantuani, Bononienses et quam plures alii contra Mastinum de la Scala gubernatorem Veronensem et Paduanuin, qui inimicus noster erat ut Supra apparet, eodem tempore de menSe aprilis ivimus 1pa. per Moraviam in Austriam volentes Lumbardiam intrare, ubi dux Austrie noluit nobis prestare conductum. Tunc Iocantes nos ad naves, transivimus ad regem Ungarie qui de civitate Bude dedit nobis conductum per Ungariam, Chorvatiam, Dalmaciam, usque in civitatem Senii supra littus maris, ubi intravimus mare. Quod Venet0rum capi-

lanei rescienteS, nos, quamvis esSemuS eorum amigi, captivare voluerunt. Unde galliam nostram circumvallaverunt

per gallias suas, ita qu0d gallia nostra minime evadere poterat. Et cum n0na die pervenissemus ante civitatem eorum Gradensem, acquiescentes consilio Bartholomei comitis Wegle et Senii qui nobiscum erat in gallia, mandavimus ut ipsis per nostros diceretur: Ecce domini, sol mus quod manus vestras minime possumus evadere, placeat vobis ad civitatem premittere et tractare qualiter nos velitis suscipere in civitatem. Et dum cum eis pulchris verbis loquerentur, per soramina gallee cecidimus in parvam parcham piscatoris cum dicto Bartholom eo et Iohanne de Lipa. Et sic cooperti saccis et retibus transivimus per galleas eorum, et pervenimus ad p0rtum inter arundines. Et Sic manus eorum evadentes ivimus pedes usque Aquilegiam. Ipsi vero captivaverunt galleam nostram cum omni familia, quam per aliqu0t dies tenuerunt in captivitate et ipsam dimiserunt. Et cum essemus in Aquilegia notis cavimus n0s hospiti nostro, qui consilio civitatis mox noli-ssavit, cives vero usque ad patriarche noliciam perduxerunt. Patriarcha mox civitatem ingressus cum magno honore cleri et p0puli campanis pulsalis nos SuScipienS in palacium suum deduxit. Et sic cum magno honore familia nostra ad nos de captivitate perveniente, in terra Sua per quatuor septimanas n0S tractans, confirmatus est n0biScum

296쪽

1337 deducens nos per vallem Cad usque in comitatum Tyrolis, ubi pro luno pro fratre nostro, qui puer et parvus erat,

presidebamuSλ. IvN. De mense autem iunii cum obsedissent Veneti, Floren lini, Mediolanenses, Mantuani, Ferrarienses et alii eorum complices civitatem Padue cum maxima gente, quasi cum decem milibus equitum armatorum et cum infinito numero peditum, et aliqua pars eorum obsedissent eciam civitatem Felirensem cum episcopo Fel trensi Siccone de Cald macio' comitibus Seneensibus, d0minis Camino. Et dum diu fletissent in obsidione cum quingentis galeatis et multis peditibus, quia civitas Paduana cum Felirensi erat de dominio Maslini de la Scala domini Veronensis et aliarum civitatum que supra n0minale sunt, et iam predicti Veneti acquisivissent Tungi an Sara ballum et Bassanum, que de dominio dicti Mastini extiterunt, comeSque Co-laltus advocatus Tervisti, et quam plures alii rebellassent predicto Mastino et starent cum Venetis: quidam civis civitatis Bellianii nomine Sudracius de Bongagio, timens

ne amitteretur sic civitas Felirensis, et per consequens Bellunium perveniret in manuS Venel0rum quos Specialiter odio habebat, et videns Se obseSSum eX omni parte, cogitavit de Iac0bo An0Schano, qui cum caSiriS . . . . et BudensteFn et cum aliquibus montanis perti nentibus ad dominium Bellunii, dicioni nostre se Supposuerat. Et veniens ad nos communicaVit consilia in parva navi secrete ne rescirent Veneti et dominus Ver0nensis, quia contra ipsum faciebat, dicens: Si possetis derimere et fugare hostes a ciuitate MurenSi unam portara diritatis vellem vobis aperire, quia pocius vobis fayeo de cinitate quam alteri cuicumque. Ego Vero attendens Verba ipsius, posui sibi certam diem qua secrete venirem. Et quia oportebat me Sapienter congregare homines, propter quoddam duellum duorum nobilium in dyocesi Novi forensi si super Athesim convocanS mullos nobiles, sub colore ac ' si amici eorum sacerent aliquam dissensionem,

297쪽

quod possem e0s tueri in duello, ne resciretur propter 1337 quid congregationem sacerem, ut civitatem Felirensem secrete adire p0ssem. Victorem Vero ac interfectorem alterius, qui in duello dicto triumphaverat et obtinuerat cinximus gladio militari. Et cum hec facta suissent rogavi miliciam quo presens aderat, quod deberet ire nobiscum, partes nullo sciente, ubi VolebamuS. Ipsi vero parati exhibentes se continuo arripuerunt iter mecum, et equitaverunt equitantes mecum per vallam Flemarum y tota nocte. Crastino vero die equitaVi per de Serta montana, que Vadunt per Castruginum', ubi non con Sueverunt homines equitare. Et cum pervenissem ad nemus quod est inter Castruginum et PrTmeyum , Viam habere non potui propter evulsas arbores; et sic desperabat exercitus meus. Tunc ego pedes cum aliquibus peditibus per abrupta montium et viarum dudum destructarum quesivimus Viam, ita quod pervenimus ultra nemus, custodibus Silve dudum recedentibus pr0pter solis occasum, nec suspicantibus aliquem timorem seu periculum ibidem ab aliquo ipsis imminere. Et sic viam secimus nobis in montibus. Ipsis vero nos sequentibus venimus ad castrum Parmense, quod eciam obsessum fuerat per Venetos, et sugatis inimicis cepimus illud. Qui venientes ad societatem Suam que iacebat ante Felirensem civitatem, dixerunt quod magna gens quam nescirent cuius esset veniret super eos. Qui audientes a civitate n0ctu recesserunt. Ca Strum vero die altera transientes de Prymelo versus Ag0rdum, et de Agordo sestinanter ivimus ad civitatem Bellunt ei Sem. Et premisimus ad Andigetum δ cum quo tractaVeramus, significantes sibi quod esSemus prope civitatem cum gente. Qui statim accedens capitaneos et rectores, dixit eis quod nuncii venissent sibi dicentes quod comites Clarmonetenses socii Mastini de la Scala domini eorum VeniSsent cum magno exercitu lagando inimicos ipsis in auxilium. Qui letanter apperuerunt portaS, putantes amicos esse. Et ego intravi portas in die beati Procopii quarta die mensis tulit. Et cum acti.

298쪽

13ar omnes in trilssent aperui banneria regni Boemle et comitatus Tyrolis. Ipsi vero videntes inimicos, stupefacti nesciebant quid essent facturi nec poterant resistere potentio nostre. Et sic per Dei graciam obtinuimus civitatem. Castrum Vero aliquot diebus tenebatur contra nos. Minis tamen impositis, qui in castro fuerant castrum i in manus n0stras resignaverunt. Deinde posuimus castrum ante civitatem Felirensem. Et quia veronensis tum occupabatur cum Venetis et ipsi secum, inde nocere nobis et exercitui nostro minime p0terant, sed uterque eorum nobiscum tractabant, n0s sibi in adiut0rium attrahere tu pientes. Et cum stetissemus per sex septimanus in Obsidione civitatis Felirensis, concordati sumus cum Venetis. Et ligaverunt se n0bistum, ita ut n0bis assisterent cum tota potencia in guerra illa adversus illum Mastinum de la Scala. Et miserunt nobis in expensis propriis septingentos galeatos et mullos pedites. Nos vero di- vc. mittentes fratrem nostrum cum exercitu ivimus Venerias,iβ ubi tum magno honore suscepti magnaque tractati reverentia ligam mutuam firmavimus'. Et inde reversi Fel-m trensem civitatem fame acquisivimus. Illi quoque de Carraria Paduani tractaverunt nobiscum, et ceperunt tiritatem Paduam, et captivarunt Albertum seni 0rem fratrem Mastini, quem Venetis in captivitatem dederunt. Et remanentes servit0res nostri retinuerunt Paduam in sua potestate. Ν0s Vero dimittentes servitores nostros constituimus in civitatibus Felirensi et Belluniensi et castris capitaneos, Volcmarum de Burchstat' magnatem de comitatu TFr0lis in Felirensi, Andigetum de Bongagio in

civitate Belluniensi, capitaneum vero guerre Ο0ntra Ver nenses Iohannem de Lipa. Qui septimo die capitaneatus mortuus est, loco cuius Leporem substitui. Sic reversi in comitatum Tyrolis ivimus in vallem Eni, abinde in regnum Boemie. Et consederati sumus dum ducibus Austrie, nam ante non eramus amici. Illa hiemessas in carni sprivio iradidimus filiam nostram primogenitam Ma MARτ-gareiam Ludovico prim0genito Karoli regis Ungarie, et I

299쪽

gavimus nos contra omnem hominem. Post h0c vero, cum 1338 sororius noster in crastinum n0S ad prandium invitasset, in ortu solis unus militum suscitavit n0s de sompno dicens: Domine summis, dies norissimus adest quia lotus mundus plenus est locustis. Tunc surgentes ascendimus equum, et velociter cucurrimus Volentes sinem videre earum

usque in Pulcaniam, ubi finis earum erat per septem miliaria in longitudine, latitudinem vero earum minime potuimus considerare Quarum vox erat similis sono tumultuanti. Ale earum erant Scripto quasi denigratis litteris. Et erant in spissitudine quasi nix condensate, ita quod sol propter eas videri non p0lerat. Felor magnus procedebat ab eis. Et divise Sunt: alie VerSus Bavariam, alie versus Franconiam, alie versus Lombardiam, alie hinc inde per univerSam terram. Et erant generative, quia due per noctem viginti generabant et ultra. Erant parvule, Sed cito crescebant. Et inveniebantur in tertium annum. Eodem tempore insta du0s menSes mortui sunt soror nostra et sororius dux Austrie, quoS ab eo tempore nunquam vidimus λ. Cum autem venissemus in B 0en iam, contigit n0s venire de Bolestavia in Tussyn, et cum SompnuS I OS cepisSet inVadere, supervenit nobis sorte Tmaginacio de illoc angelio: Simile est regnum celorum thesauro abscondito

in astro etc. quod legitur in die Ludi mille. Et sic incipiens imaginari, in sompniis incepi expositionem. Evigilans vero retinui conceptum prime parti S ev angelii, et sic divina gratia adiuvante percepi; que sis incipit: SimileeSt regnum celorum etc. Fratre S, et sequium Sanctorum e vangeliorum nemo potest - quaSi Stelle in perpetuas elernitates EState eadem veniens prope Ilulam fregi castrum Choogyn et alia quam plura castra domini de PotnSteFn, quia habui eodem tempore guerram cum eodem domino.

300쪽

1339 Et postea fuit concordatum. Eodem tempore inventa fuit argenti sodina in Uresnix. Eadem esia te arripui iter cum multis baronibus Boetiale volens iransire in comitatum LucZemburgensem ad patrem meum, qui miSerat pro me. Et de Francolari reverSus sum. In eadem reversione creavi collegium ad Omnes Sanctos in capella regia in castro Pragen Si. Et processi ad regem Ungarie, qui graxiter infirmabatur. Et antequam in B0emiam reVerterer, me tamen ex Ungaria exeunte, Venit pater meus ad Ludovicum qui se gerebat pro imperatore ad tractandum pro concordia. Dictus tamen Ludovicus promiserat inichi nullos tractatus cum patre meo alicuius concordie se sine me habiturum, sed de consilio meo dicebat Se cum patre meo graciose ordinaturum. IpSe vero Ludovicus immemor fidei ac promissionum suarum, fraudulenter decipiens patrem meum, ad composicionem eum deduxit, asserens Se dudum mecum conc0rdasse. Et sic posuit magnam diffidenciam inter me et patrem meum, secitque quod ex racione concordie, quam idem Ludovicus confinxerat inter me et ipsum factam M Rr sui SSe, pater meus recepit ab ipso se0da sua tamquam ' ab imperatore. Concordavit eciam cum eo, et in pluribus voluntati condescendit ipsius, que minime fecisset si scivisset quod ego nondum concordalus cum eo fuissem. PR. Hoc vero ego resciens y ad patrem meum in MitteberkMaguntine dyocesis accelleravi, Significans eidem tolutuesso salsum et fraudulentum quod idem Ludovicus Ba varicus secum' tractavisset. Sicque ea que inter ipsos facta suerant, cum baronibus Boetilio nec sigillare, necratam habere v0lui eandem concordiam, et ea que ibidem acta suerant omnia pro non lactis habui et nulla dixi. Abinde veni Bogoniam que est in metis Ungarie et Austrie, et c0ncordavi regem Ungarie cum duce Austrie. Deinde pater meus processit versus M0raviam volens destruere Nicolaum ducem Opavie et Ratmarie β. Quem pati L. iri meo Vix reconciliavi. Dedit tamen patri meo castra' et pecuniam multam. Abinde processi in obsidi0nem castri PolnsteFn, quod contra me et regem Boemie rebellaverat

SEARCH

MENU NAVIGATION