Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

PROPEMPTICI LIB. II. Izr

patriarchas hariolatus est. Tu qua mente illum &quo consilio sequare, tuum est videre. nos in canonis huius explicatione Zonaram potius audiemus, & cum Zonara Batisamonem. quorum hic quidem Eetarchos, ille vero Metropolit nos a Synodo non alios delignari docet, quam eos qui in prouinciis erant sedi Const. subiectis. Sic enim scribit ad canonem xVII.

212쪽

inquit, Metropolitanorum iudex sedebit Constantinopolitanus, sed eorum duntaxat, qui sub eius sunt potestate. Neque enim Sariae Metropolita aut Palaestinae ac Phaenicis,aut risit,ad subsellia siua inuitos trahet, ut apud ipsum litigent. sed qui e Syria sunt, Amtiocheni forum subibunt; qui e Palesimna, Hierosolymitani ; qu i ex A rapto, Alexandrini, a quibus ordinantur quom ubsuntpotestati. Vides, Salmas. cum inter nos quaestio sit, quarumnam diaecesseon Exarchos Synodus intelligat, Graecorum interpretum sententia ex dia cesseon numero expungendas primu duas esse, quas tu solas hoc loco designari contendebas, Orientalem &AEgyptiacam. Deinde illas tantum diae celas intelligendas, quae sub Episcopo Const. deinceps fuerui; in quas iam tum potestas & Impe-

213쪽

rium Episcopo Const. parabatur. quo nomine duas quoque alias, quarum oblitus videris, imperij Orientalis diaecesses excludi necesse est, Macedoniam & Daciam,quae Synodi Calchedonensis tempore non ad Constantinopolitani, sed ad Romani Patriarchet administra-.tionem pertinebant. Ita tres oli1 nino, de quibus Synodum accipi liceat, rcliquae sunt diarceses, Pontica, Asiana, & Thraciae. necdu-

pag.

bium profectis, quin de his selis

accipienda & exponenda sit. Tres enim hae solae, ut nosti, sub sede Const. in has iam inde a Synodo Costantinopolitana inhiaram ei ussedis Episcopi. quibus illae xandem in Synodo Calchedonensi4 reclamantibus sedis Apostolicae legatis, Velut propris concessae&adip- dicatae sunt. Harum deniquePriim

214쪽

cipes Metropolitas, qui diaeceses singulas integras regebant, Caesi1-riensem Ponticae, Ephesinum Asianae,& Heracliensem Thracise solos ex omnibus sedi Const. subditis Metropolitis σεων, diaeccseon Exarchos a Graecis appellatos fuisse no ignoras. Quare de his solis, si verum amamus, canones istos loqui fatendum est.

quatuor proinde Episcoporum in his gradus distingui,Episeopos,

- Metropolitas, Exarchos, & qui sup omnes; eranti, Patriarchas Constantinopolitanos. nunc porro , qui tuam de, duobus Patriarchis interpretationem quam certis argumentis res lami audisti,huic nostrae de tribus Exarchis , quid solidi habesqRod Oppona λ Duo enim abs te contra obhςi vjdeo : sed quorum

215쪽

unum est plane ridiculum, alterum longe falsissimum. Specialis, inquis, ac eritille canon, si de solis sedi Const. subditis clericis

exponatur ; non generalis , nec muniuersalis,ut decuit,& oportuit in Concilio oecumenico. Quis haec cum audit risum teneat s aut quis non miretur h ominem, qui in Synodorum lectione hospes non sit, tam oscitanter eas legisse, ut non animaduerterit, multa in Ce me nicis non solum Omia, verum etiam metriis tractari consuesse3 Synodus Nicaena, ut de multis pauca perstringam, canone vII. A eliae

Episcopo habedum honorem de

dinationem irritam esse iussit. anieta serim ea sanctio non fuit 3 Synodus Ephesina canone ultimo

216쪽

Cypriis Ecclesiis liberas Episco

porum suorum ordinationes asseruit. quis hoc illis proprium & peculiare neget niue Z Quid autem Synodos alias consectamur,ut illas plerunque ad ea, quae locorum vel personarum propria sint, descen dere ostendamus ; cum Synodi Calchedonensis, in qua Versamur, extet canon xxvm. de his ipsis Poti, Asiae,& Thraciae diaecesibus specialiter ac nominatim conceptus& enuntiatus Z Quod enim in hoc canone factum liquet, in nono &Xvii. quin fieri licuerit,non potest nisi absurdissime negari. Ridicula igitur, & inanis, & friuola erat obiectio. Quid alterum illud quale est, quod non semel aut iterum, sed ii numerabilibus locis, tanqua Herculis clavam, aut Gorgonis caput,

217쪽

PROPEMPTI CI LIB. II. 177

j intentas i Non possunt, ais, Exar-Pag. 3so s. chorum nomine tres isti a Synodo

ii designari. quid itat quia licet Exam ..., chi diarcesseon Vocarentur, re vera coli mζtropolitae tantum erant, suas- ι.

que ut ceteri prouincias solas cur rei bant: a liarum dimesis prouincia- eli xum Episcopos neque ordinarunt tii Vnquam, nec iuris quicquam &..' potestatis in illos habuerut.Itaque Pag. 3cr. a Synodo non Exarchorum, sed i Metropolitarum nomine compre- henduntur. Quid hic dicam, Salmasi 3 Mirari me prorsus, homine Ingeniolum, cum tam saepe tot locis hoc idem recinat, nondum videre id a vero alienum & falsiim esse, commentumque adeo simile

portenti, & Gorgone ipsa fabulosius. Quid enim es ut Caesariensis verbi gratia Episcopus soli Cappadociae primae curam gesserit,

218쪽

nullamq; in ceteras Poticae di cesis prouincias potestatem exercuerit Quam multus hic contra te, Sequam amplus, si excurrere libeat, veteris historiae campus aperitur Sed ego te, quod redarguendo emrori tuo satis sit,ad solas Basilij magni epistolas allegabo. Ab his dis.ces, cum dioesis Ponticae, cuius

caput&Exarchi sedes Caesarea, fi ne amplissimi fuerint per Cappadociae, Ponti, Bithyniae, Galatiae, Paphlagoniae, & Armeniae prouincias diffusi , tot ex prouinciarum numero nullam fuisse, in qua Basili Caesariensis Episcopus no aliquod sui in illas iuris potestatis Pue exemplum ediderit. Designa-us erat Nicopolitanae Ecclesiae, hoc est Armeniae minoris metropoli, Antistes. translatum Basilhauctoritate τει Κολωνειας Episcopum

219쪽

PRO FEMPTICI LIB. II. I s

dem Armenia ciuitati Episcopum dedit, & de Cyrilli Episcopi causa

cognouit,eumque conflati per calumniam criminis inuidia libera uit, & Eustathium Sebastenu sus pectat doctrinae Episcopum, eoquenomine a Metropolitano suo,& ceteris Episcopis prouinciae reiectum , fidei orthodoxae lubello subscribere iussum in communionem restituit. quae singula Basilius ipse in Epistola cxxCVII. commemorat. fidei vero libellus, ῆεως, cum Eustathii subscriptione in epistola LxxvII. continetur. An haec Caesarienses Episcopos iuris in Armenia nihil habuisse significant Iam Vero, ne singulas Ponticae oras persequar,

quid causae dices fuisse cur Basilius

220쪽

tica diacesis Episcopis, v niuerse scribat epistola Ccxci. eosque Caesarcam ad solennem quotannisMamtyrum memoriam,& ad Synodum de more, ut est in Epistola cCLvI. per eos dies celebrandam euocet, nisi quod omnium per Pomticam Episcoporum reuera caput& praeses erat Caesariensis aut cur Basilium eundem cesses, cum Episcopos & metropolitas in Armonia crearet, cumque in Galatia mortuo Ancyrano metropolitano, de subrogando in eius locum successore sollicitus exclamaret,

alienas a se prouinciarum illarum ordinationes duxisse : Iconiensis vero in Pisidia Episcopi ordinationem, ad quam inuitabatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION