Propempticum cl. Salmasio aduersus eius eucharisticon de suburbicariis regionibus et ecclesiis. Autore Iacobo Sirmondo Societatis Iesu presbytero

발행: 1622년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

PROPEMPTICI LIB. I. 43

fuisse, Picenum autem & Tuf. riam nondum seiunctas, nec di stinctas , ideoque a Pollione communi Etruriae & Piceni nomine

integras comprehendi. Post haec, ne unicum tuae in ex pigponendis auctoribus imperitiae testem habeas Trebellium, huic Aurelium addis Victorem, qui tua

sententia OMNEM ITALIAM

eo sensu dixerit, quo TOTAM ITALIAM a Trebellio dictam volebas, hoc est de solis tuis annonariis. An vero te falli, & Victorem de omni vere Italia loqui, ex ipsius verbis obscurum est 'Victor diuiso inter Augustos & Caesares imperio,cum Africam Italiamque Herculio commissam dixisset, inde parti Italiae inductam tributo

rum nouam legem ait, cum omnis Italia eadem antea functione mo-

62쪽

44 DE REGIONIBVS SVBVRB.

derataque ageret. Dic, oro te, qui parti Italiae omnem Italiam oppotat, aliudne potuit quam Vniuer sam Italiam significare Vniue fam ais, sed uniuersam duntaxat annonariam. Ergo cum eodem loco Italiam Maximiano commisiam dicit, non de uniuersa italia, sed de solis expones annona

riis ' Quod si absurdum id esse du

ces, ut est reuera ineptissimum, cui tandem persuadebis, Aurelium Victorem moi eodemque loco, cum Italiam simpliciter diceret,

nullam Italiae partem excepisse; Omnem Nero Italiam cum dixit, non omnes eius partes compre hendisse Vides itaque totum istud de annonariis extra centesimum prouinciis commentum, nihil neque a Trebellio, neque ab Aure

lio Victore subsidij habere quo

fulciatur.

63쪽

Porro ipsa etiam nominis origine, quam finxeras, redargui do-Cebam. quod nunc etiam liquidius patet. Nam si annonariae in Italia nuncupatae sunt prouinciae,quq functionem annonariam pem sitabant ue profecto annonariae dici

solae non potuerunt quae erant CX-tra centesimum, cum ex Honorij lege XIV. Cod. Theod. De indulgentiis debitorum tuas etiam quae intra centesimum erant suburbicarias functioni eidem obnoxias fuisse demonstrarim. Cur hae igitur non itidem annonariae Quia non semper, inquis, functionem

illam agnouerunt: sed cum antea non soluerent, ad eam tandem adactae sunt. A quonam Palam est attribui Constantino debere.'oferream & legum poenis castigandam hominis pervicaciam : qui

64쪽

6 DE REGIONIBUS SUBURB.

innoxio principi malit durae atquctasperae legis notam inurere, quam leges a se non intellectas confiteri: Sed liberandus est calumnia Comsta ntinus Quo enim argumento suburbicarias tuas annonaria functionem aliquando non agnoui se suspicaris λ Illo nimirum unico Victoris, quod iam in te retorquendum vides.Nam cum Italiam

omnem a Victore dictam probatum sit, quae nullam Italiς prouinciam excipiat,quid aliud expectas, quam ut concludam, si ab ea functione, quam omni Italiς communem testatur Victor, dictae sunt Attibi placet, annonariae, nullam in Italia prouinciam fuisse non annonariam Z Quare aliud elymum fingas necesse est , causamque aliam cur has sedes tribuas annonariis.

65쪽

Quaeris autem, quando tua ista tam facile refellantur, de annonariarum ipse numero & appellatione quid lentiam,& meam me sy bolam in medium conferre iubes. atque ut ingratiis elicias, parum V bane id quidem, nec honeste, mira iterum doliriorum figmenta nobis obiectas:Galliam togatam nos stira reliqua Italia diuellere, illiusque si regiones in Italiae regionibus non

censere: annonarias omnes in Gal

lit eiusdem finibus sub Vicarij Ita

liae administratione collocare, &alia quae nosti. Tum ut Aiax ille μα-ρωος apud Sophoclem vi tes caedebat pro Troianis: ita haec inania rerum simulacra, quae ad nos nihil spectant, tanquam nostra exagitas. Noli me iratiorem tibi hac de causa existimare.Tuam potius vicem doleo, mirorque,

66쪽

cum scripta nostra legi ab alijs posse non ignores, te illorum qui falso haec nobis obijci viderint, iudicium non reuereri. Ceterum

quia quid censeam rogas, age Aurelij Victoris locum, cuius partem delibasti, integrum recognosce. Et quoniam bellorum moles, inquit, acrius urgebat, quasi partito imperio,cundia quae trans Alpes Galliae sunt, Constantio commissa, rica Italiaque Hercubo . Abricique ora usque ad

Ponti fretum Galerio , cetera Valerius retentauit. Hinc denique partipalia inueritum tributorum ingens malum. Nam cum omnis eadem functione moderataque ageret, quo exemeitus atque Imperator, qui semper aut maxima parte aderunt, ali possent, pensionibus inducta lex noua. Quaero nunc abs te, cum duplicem a Vri tore tributorum functionem

prodi

67쪽

prodi videas, unam antiquam, to lique Italiae communem; alteram Italiae tantum parti ab Herculio post diuisum impertu impositam, ut ali possent exercitus & Imperator 1 cur si ab harum functionum altera nomen annonarijs factum linutas, non ab ea potius, quam Ita, laetantum pars pendebat, quam ab altera, quam Italia uniuersa Vniuersam enim Italiam annonariam fuisse non dices. Quod si pars illa Italiae nobis inuestiganda& designanda est, quid vetat, quineas complexam prouincias dicamus, quae a Tustia & Piceno ad Alpes excurrunt λ cum & hos r Fionis annonariae fines designaria Trebellio in Aduentoria probarim, & Tusciam ac Picenum in eo tractu annonariarum nomen ΠΩ

sisse compertum sit Mihi quidem, D

68쪽

undecumque nomen suum nactae sint annonariae, de quo amplius quaerendum censeo, in hac una

tan dixi parte Italiae videntur Nostram habes, Salmasi,

quam exigebas, de annonariis coniecturam,non illam quidem ανα. o cks, & indubiam omnino . sed tua certe meliorem, &Trebel-

hj Pollionis, atque Aurelij Victo

ris verbis, quae interpretationem tuam nullo modo ferunt, congruentiorem. Tuum est, qui ταμ ον κα videri vis, de iis etiam pronuntiare & assirmare quae nescias. Nos,

quibus ingenui ac pudentis animi hoc esse persuasum est, in iis quae

obscura & incerta si interit ρον dis dicimus.

69쪽

CAP v T. V. Piceni regio extra centesimum.

Suburbicarias centesimo non contineri ex Piceno conuincitur. Sabini non Piceno sed Valeria prouinciae artributi. Itineranum verus depulsea Salma θ calumnia declaratur. Brundi Dum iter duplex. Interamna Flaminiae eadem quae Nartium . Balbi fragmen rorum auctoritas nulti. Scaevola in Pandectis. Vmbriain Piceno, vel Vmbria Picenum quae dicta. Salmasest tria his de

Suburbicarias omnes prouin

cias intra Vrbis centesimum, nullam extra id spatium vis esse. Hoc falsum redargui ex Piceno docui, quod suburbicarium esse constat, & tamen extra centesimum. H1c Rhodus, hic saltus,hoc caput controuersiae. Quae proim

70쪽

de artes, quae machinae a te, &a collega tuo quaesitae non sunt, ut Picenum intra centesimi fines imferretis 3 Quin etiam cum aduem sus collegam tuum ostendissem, Pag ε'. omnibus viis, quibus olim Roma γ' με' in Picenum tendebatur, nullam Piceni partem ante centesimi fines occurrer,eatque hoc uno ariete irriti conatus spem omnem concu dere par esset: audes nunc tamen

durae & indomitae frontis fiducia αλικιωHν, certusque victoriae sic licet ac triumphi, pugnandi partes socio praeripis, ne parum sit gloriae tu , si alia potius manu ho- his cadat, quam tua. Age Vero,

descende in arenam, Tn x pugnacissime. neque enim palmas tuas cunctando morari nos decet..' Cum collega tuo in Censura vindiciarum hoc modo congredie-

SEARCH

MENU NAVIGATION