장음표시 사용
71쪽
bar. Iter ab Urbe in Picenum duplex fuisse, unum per Umbros, Viaminiauealterum per Sabinos,S laria. Posterius hoc in vetere Iu nerario sic describi.
AB URBE HADRIAM USQUE.. Eretum M. P- MV. Visum nouum M. P. XIV. Reate M. P. XVI. AquM Cutilius M. P. XVIII. Intermerium M. P. Vi. Falacrinum i M. P. XVI. Visum Vatiae M. P. IX. Ad centesimum M. P. X. Asculum M. P. XII. t Hadriam M. P. XLVn.
In hoc itinere, quae Asculum praecedunt oppida, Sabinorum esse omnia.Cum igitur ante Asculum, hoc est ante Piceni exordium, milliarium, ut rides, centesimum occurrat, nihil exploratius videri,
72쪽
quam Piceni regionem ab hac quidem parte totam extra cetesimum sitam esse. Quid habes quo arietis huius impetum repellas ξ quid reL pondes Sabinorum quidem Oppida haec esse : verum Sabinos e g. 74- ipses, cum prouinciam per se non faciant, in Piceni suburbic rij prouincia contineri. Tusciae, inquis,quq vicina est,attribui non tollunt ii non inficior. neque Vm-riae, ne hoc quidem. ad Picenum ergo referantur necesse est, multo minus. At rogas, in qua ego regione Italiς Sabinos censeam fuiL1e. Vis dicam 3 in Valeria. id rogasti, quod a te omnium minimου ambigi oportebat. Quid enim san ita oblitus es tui, ut Valeriam te inter suburbicarias numerasse non memineris λ aut adeo ignota tibi est Valeria ut hanc nescias S -
73쪽
binos in primis, quos ipsa etiam, quae prouinciae nomen dedit, via Valeria perstringebat, esse complexam ' Atqui ut de caeteris nihil dicam, de Reate & Interocrio, quarum hic mentio, discere poteras ex Gregorij magni dialogis,
utramque ad Valeriam prout clam pertinerer tum a Paulo Dia cono doceri, Valeriam, cuius pars
Sabini, non in Piceno, sed Piceno vicinam ac finitimam fuisse. Sabini enim etsi, ut est in prouerbio, quod volunt somniant, tamen in Piceno sibi esse nunquam visi sunt, ne per somnium quidem. Quamobrem, Salmasi, quemadmodum in Vmbris pugnaturus sis videna in Sabinis inauspicato coepisti l
Alterum ergo per Vmbros in Pi- cenum iter erat via Flaminia, quod in eodem quoque Itinerario ML
74쪽
Ocricolos M. P. XLVIn Narniam M. P. XII. Ad Martis M. P. XVi II. . Meuaniam M. P. XVI. Nuceriam M. P. XVID. . Dubios M. P. VIII. . Prolaqueum M. P. VIII. Septempeiam M. P. XV. Trea M. F. IX. Auximum M.' P. XVm. Anconam M. P. XH.
Ex huius itineris interuallis docebam millia passuum ab urbe Nuceriam colligi supra centum. Nuceriam porro Vmbriae urbem esse. t ac proinde Picenum, quod post Nuceriam sequatur, totum ab hac etiam parte centesimi fines excedere.
P g Hic tu me fraudis, falsique insi-
75쪽
mulas, qui Piceni nomen ex titulo detraxerim , cum in Itinerario scriptumst, AB URBE PER PiCE-NvM ANCONAM. Ex quo videlicet confici putas, haec oppida,quae ab urbe Anconam usque recensentur, omnia in Piceno fuisse, mulum in Vmbria. Ita Piceni partem, quod volebas,Itinerarij huius testimonio, non solum intra centesi- . mi cancellos, sed urbi etiam Romet proximam probari. Nusquam tubi certius de nobis triumphare visus es; nusquam Vero ingenij,iuduciique tui imbecillitatem liquidiusquam hoc loco declarasti. Quid
enim attinebat veteres a te libros euolui, ut duas istas voces a nobis omissas deprehenderes Z an nega turus eram scilicet a me subductas,
aura tu etiam, si quid videres, subia 'ucendas iudicassest Cur igitur ,
76쪽
inquis, subtraxisti ' Quia tolli, inquam, Oportebat. Quaere cur inditae primum fuerint,tum cognosces cur detractae. Brundisini certe causa itineris adscriptas fuisse titulus integer docet, quem tu quoque mutilum protulisti. Sic enim ha
Cum enim Roma Brundisium via duplex esset; una recto itinere per Campania,& Apuliam: altera non recto, sed deflexo, per Picenum, &inde per Samnium & Apuliam eandem Itinerarij auctor, qui rectum illud iter ; quod via Appia ducebat, in priore operis sui parte descripserat, ab Urbe Capuam & .
Equotuticum, atque inde Brundisium: alterum nunc, quod rectui non erasi aggressurus,non satis ha-bint; AB vRB2 BRUNDIsi VM in-
77쪽
scribere , sed necessario adiecit
eius ab altero discrimen ostederet. Mihi vero, qui huius itineris partem eam duntaxat assumebam,quq Anconam usque perduceret, Piceni nomen expungendum filii:
ne si relinquerem,ridiculum Itinerarij auctorem facerem, quasi Ancona in Piceno non sit. qui tua etiam in sententia, hoc est, si ab Vrbe ipsa Picenum inciperet,multo fieret ineptior. Tum enim perinde fuerit, Iter ab Urbe per Picenum Anconam dicere , ac si quis dicat, Iter Parisiis per Gallias Massiliam, cum Massiliam Parisiis ire nisi per Gallias non liceat. Quod igitur voculas istas titulo detraxi, non dolo nec fraude aliqua sed iudicio feci. Te vero, qui ex tituli huius coniectura Pieenum in Vmbria
78쪽
credi posse iudicasti, quo numero reponemus ' Nam vecordem profecto, & parum sani capitis hominem duceres , si quis propterea quod in eodem Itinerario itineri, quod est a Mediolano ad Colum nam, & traiectum Siciliae, titulum
praefixum videat, iTER QUOD A MEDIOLANO PER PICENUM ET CAMPANiAM AD COLUMNAM D
CIT , ex tituli eius verbis docere velit, nullam inter Mediolanum& Picenum interiectamisisse prouinciam, non Liguriam, no AEm liam, non Flaminiam , sed Piceno haec omnia comprehendi. Dete igitur quid statuqs , qui consimili, aut eodem potius errore, PLcenum in Vmbriae fines inir dis, nec vides incassum in hane sententiam hinerarij verba detorqueri λ
79쪽
Sed strenuo & ingenioso mili ti nouaemachinae non desunt, quibus Umbriam iterum adoriatur, de Picenum in eius sinu defigat. Vm- νάbriam, ais, in Piceno aperte collo- γ' cat Scaevola in Pandectis. Spol tium Vmbriet oppidum in Piceno ponit Balbus. Interamnam denique Nartium,quam Umbriae item fuisse liquet, Frontinus Interam nam Pelestinae Piceni nominat, de ab Interamna Flaminiae distinguit. at Pelestinos inter Vmbriae populos Plinius commemorat. Ita pi- ν, ceni de Vmbriae confusos fines cinisse concludis, de quicquid Vmbriae intra centesimum fuit, Pic
no datum, de Piceni stiburbicaiij
nomine comprehensum. Ego vero contra ostendam Umbros in Piceno aliquando non pauca tenuisse, nihil unquam in Vmbria
80쪽
Picentes, & te hic etiam moremo miris modis hallucinari. Primum enim in Nartium Interamna bis peccas. tum quod ab Interamna Flaminiae diuersam putas, cum e dem sit, Flaminiae ex eo dicta Frotino, quod viae Flaminiae inside ret: tum quod eandem illam facis cum Interamna Pelestinae Piceni, cum diuersa sit, ut pote eadem cum Interamna Flaminiae, quam Frontinus ab illa disiungit. Erras deinde, cum Interamnam Pelesti nae alibi quam in Piceno fuisse au-- guraris. In agro enim Praecutiano,
qui pars est Piceni, fuisse intera
nam simo μιν ω Ptolemaeus testatur : quam ipsam esse Interamnam Pelestinae, vel corrupta Teramne Vox arguit, quae iam tum ad hodiernam appellationem declinabat. nam Teramum hodie vo-