장음표시 사용
21쪽
- 10 Quapropter ea stetit d. Bernatas mens, non satis, ut benigni simus, constare in antiqua traditione privilegium eiusmodi B. Virgini a Deo concessum suisse. Singularem sanctae conceptionis, adeoque et immunitatis a quavis labe praerogativam uni Christo vindicat, quippe qui de Spiritu Sancto conceptus est. Ceteris vero Sanctis omnibus, ipsique Deiparae illud davidicum applicat, dictumque de ea quoque
esse assirmat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis con cepit me mater mea. Quamvis ultro det nonnullos Sanctos,multo vero magis B. Virginem, ante ortum sanctitate fuisse exo
natam si), seu in ipso utero ab originali labe detersam. Quanquam nec desint auctores gravissimi qui censeant, claraevallensem abbatem non de passiva, sed de activa Virginis conceptione suisse locutum; quod idoneo loco expendemu S. Hanc epistolam vere dixeris agitatae deinceps de immaculato Virginis Mariae Conceptu controversiae originem primam. Si quidem cxinde coepero doctores in varias scindi sententias, dum alii eidem adstipulari epistolae, alii veroeam impugnare visi sunt 2j. Huius pugnae diversis temporibus ac diversis in locis varius fuit exitus, prout ex insequentibus patefiet.
si in Ibid. n. 6-7. 2) Nonnulli eo progressi sunt, ut
veluti comm sentitiam sive suppositam hanc g. Bernardi epistolam habuerint, quos inter recensent urPetrus Oieda in
Inform pro immacul. Concepi. c.44, S 2 et5. atque Aegydius lusi lanus De Concepi. Verum candide latetur Theophilus Raynaudus io Dipthyeis Marianis tom. VlI, opp. edit. Lugdun. p. 48, prae ceteris epistolam hanc uti genuinum s. Doctoris foetum ess p gnoscendam, scribens: Nisi tamen omnes d. Bernardi epistolas ei M- iudieare plaeeat, hanc, quae Omnium mazime Bernar dum lapit, teri tribuere tanquam germanum foetum plane prohibemur. Nonnulli
insuper nescio quod excogitarunt visum, in quo quidam monachus ciste ciensis visus sibi fuerit videre f. Beris narduin iam mortuum, qui ob hanc epistolam macula notatum praeses rebat pectus. Quo non abripit hominum mentes disputationis aestus i
22쪽
DE CONTROVERSIAE PROGRESSU POST S. BERNARDIOBITUM USQUE AD IOANNEM SCOTUMVix post editam a s. Bernardo commemoratam epistolam auctor sermonis inscripti De Coneeptione it , eam impugnavit, atque praecipua fundamenta quibus permotus suerat s. Doctor ad illam edendam, evertere connisus eSt, eum ipse adhuc in vivis ageret. Post eiusdem vero Obitum recruduit contentio inter Nicolaum monachum s. Albani angium, quondam s. claraevallensis abbatis discipulum ex ordine cisterciensi, postea ordinis s. Benedicti, atque Petrum Cellensem cisterciensis Ordinis abbatem, deinde epi- Scopum carnotensem in Galliis. Etenim Nicolaus utpote angius sestum de immaculata Conceptione non ita pridem in regione sua institutum acriter propugnavit adversuSs. Bernardi epistolam; Petrus vero Cellensis magistri sui honori consulens sese Nicolao opposuit, donec post diutinum certamen iunctis demum dexteris quoad immaculatam Virginis Conceptionem, eo deducta est controversia, ut in una sesti celebratione versaretur, quam Petrus citra Ecclesiae romanae auctoritatem institui haud posse contendebat. His enim verbis scripsit ad Nicolaum: Virginem
laudas, et ego laudo. Praedicas sanctam, et ego. tollis super choros Ingelorum, et ego. Dieis immunem ab omni peccaιο, ει UO..... Verga et reversa in quolibet statu venerationis et glorificationis, ieeum vado, tecum sentio. Si veroeaetra communis monetae formam vis fabricare aliam, quam non approbaverit Sedes Petri, cuius est approbare vel δε-
S. Bema dus impugnatur. Nicolaus monachus S. Albani. Petrus Cel-Iensis cister- ciensis. Controversia de sesto. lj Ab aliis hio traolatus Richardos S. Victore, ah aliis vero Petro C mestori tribuitur apud Th. Stroazi
23쪽
Non omnes festi impugnatores laeis runt adversa rii immaculatas Conceptionis.
probare ordinem universalis Ecclesiae, pedem sisto et term nos constitutos non transgredior iij.
Haec eadem pugna per seculum XII solidum duravit, dum alii cum s. Bernardo festum in honorem B. Virginis sine labe conceptae improbarent, alii vero pro eiusdem institutione magnis animis feliciori successu instarent. Inter eos porro qui obsistebant, praecipue inclaruerunt Mauritius Soliac Petri Lombardi seu Magistri sententiarum in cathedra theologica successor, deinde vero episcopus et ipse parisiensis, qui sesti huius celebrationem Lutetiae interdixit argumentis, ut verisimile est, s. Bernardi permotus 2j; ac Photo abbas monasterii ordinis Benedictinorum premiensis in Germania. Alii contra eidem favebant, ac longe lateque in Hispania, Flandria, aliisque regionibus eam institue
Hoc tamen inter utrosque intercedit discrimen, quod qui propugnabant sesti institutionem, ad unum omnes inniterentur privilegii huius veritati; qui vero sesti institutioni adversabantur, non omnes privilegium a Virgine abiudicarent. Nam plures ex his sese opposuerunt Vel quod nondum privilegii veritatem, silente praesertim apostolica Sede, satis ratam arbitrarentur; vel quod censerent de illa prima conceptione Virginis agi, quae ex maritali parentum
Congressu oriens non sine concupiscentia perficitur, et in
qua aliquid originalis labis inesse autumarent 14 .
lj Petrus Cellensis epistolar. lib. 9, ep. l0 in Bibliotheea mae. P trum. Lugduni 1677, tom. XXXIII, pag. 906, col. l. 2ὶ CL Guillelm. Altissiodorens. Summae lib. I, c. 5. S) Ct. Strozzi op. cit. lib. 3, c. 16. 4ὶ Nempe ratione poenalitatis, ut
vocant: nee desuere scholastici, qu rum pilata postea expendemus, qui visi sunt existimara concupiscentiam ipsam, qua generatio perficitur, Esse peccatum. aliis plane repugnantibus. Atque hinc multiplex causa intelligitur vel omissae vel interruptae per illam aetatem huius sesu ealebrati nis, quamvis positive maculata non censeretur Virginis Conceptio. Alii enim arbitrabantur celebrari primam et inchoatam conceptionem, seu quam diximus activam,quast cum cultus capax non sit, ideo ab eo sesto abhorrebant; alii autem quod autumarent ipsam concupiscentiam qua fit generatio ess malam, multo magis ab ea sollemnitate alieni erant. Contra
24쪽
- 13 Exploratum tamen est sesti obiectum illud momentum esse quo anima corpus insormavit ad personam constituemdam humanam, cum anima sola subiectum sit sive peccati sive sanctitatis. Quo priori sensu exponi solent textus illi, qui in Gratiani Decreto contrarii festo exhibentur, nec non Glossae iisdem adiectae sit. Cum autem non omnes Glossae ad eiusmodi intelligentiam trahi sacile possint, ab insequentibus Decreti adnotatoribus sublatae seu expunctae Sunt, aut etiam reiectae 2 . Res ita se habuit toto seculo XII, in quo luctatio perSeveravit inter adversarios et lautores institutionis sestide immaculata Virginis Conceptione. Postea vero controversia agitari coepit inter Doctores seculi XIII et XIV circa
gilata de ty, immaculati Conceptus privilegiis. , vero alii, qui negabant constupiscentiam esse peccatum,etiam in ipsa semientia quod prima et inchoata conceptio celebraretur,eam sesti institutionem probabant ox pluribus capitibus, et ex eo praecipue, quod concepta ES-set Mater Dei. Haec omnia constant ex iis quas habet Caesarius ab Heiste hach monachus cisterciensis illius act-
talis scriptor in Sermonibus festin talum omnium B. M. V. in Billioth. n. Cruriferorum, colonias Ith. D. n. 24. Sorin. 4 . Apud StroZEi op. cit lib. 3, c. 47. lj Quinquo capita in Decreto Gra-liani recensentur adversus immaculatam Conceptionem; primum est in eap. Pronuntiandum, ac ita se habet: Pronuntiandum est taleis, ut sciant tempora feriandi per annum etc. In Beereto Dist. 5. de Consecrat. c. l. In quod haec Glossa apposita habet:
De festo Coneeptionis niuit dieitur, quia relebrandum non est, sicut in multis regionibus sit, et maetime in .seglia, quia in peccatis concepta fuis, sicut reliqui Sancti, eaecepta
unica persona Christi. Gloss. IIug. Alterum est caput Firmissime Dist. 4. De Consecrat. e. 5, cum apposita Glossa. Tertium ost Per Baptismum Quartum est Placuit; Quintum denique est Ouisquis, quae brevilatis ergo solum indicavi. CL StroE- Ei op. cit. lib. 5, c. 18. Notum enimost Dperetum Gratiani minimo authenticum esse, seu ex so auctoritatem non sacer , neque unquam a rOmanis Pontificibus suisse probatum.
2ὶ In quinque editionibusDecreti quae prodierunt Basileae, Lugduntae Lutetiae ab anno 1500 ad annum 4540, notae marginales adiectae sunt ad illas Glossas eorrigendas; sic in Parisiensi quae data est anno 4522 legitur: Virgo Maria fuit sine peceato originali concepta, quidquid dicat Glossa, et sentientes eum Glos sa sunt haeretici. Teaetus est in Eoe-travastante Sisti IV, quae incipit
25쪽
Quinam primi impum lores fuerint
- 14 immunitatem ipsam ab originali noxa, quam alii oppugnabant in B. Virgine, alii vero propugnabant. Ceteris porro omissis, inter oppugnatores praecipue recensentur Magister sententiarum si , Alexander Halensis ac s. Τhomas praesertim in Summa 2J, ac ipse s. Bonaventura 3 , quod utrum admitti debeat, deinceps expendemus. Inter propugnatoreSadnumerari solent Honorius augustodinensis Guillelmus
rolus a Spiritu sancto, s. Petrus Paschasius aliique non pauci 8 . Negari haud potest, aetate illa, ob auctoritatem praecipue s. Bernardi et Magistri sententiarum, praevaluisse inter Scholasticos sententiam B. Virgini eiusmodi privilegium negantem, ita ut illam adoptaverit suamque secerit Schola sorbonica omnium celeberrima f9J; donec in arenam descendit perinsignis Ioannes Duns Scotus, qui . primum Oxonii, deinde vero Lutetiae strenue, ac seliciter adeo a Llirmantem propugnavit sententiam, ut ea Oxinde in scholis catholicis pedetentim invaluerit, ac se stum immaculatao Conceptionis longe lateque in Ecclesia fuerit propagatum. 3ὶ Lib. 5, Dist. 5.
2ὶ Alexander de Hales Sumina Theologica p. III, q-9, memb. 2, art. 1, 2, 5, 4 et 5. S. Thomas S p. q. 27,ar. 2, et in Compendio, quod est
opusculum eius secundum c. 24: quae sunt duo postroma s. Doctoris opera, atque imperfecta ab eo relicta
opp. edit. Rom. 4596, tom. 5, p. 55,
4ὶ In op. Sigillum beatae variae ubi exponuntur canista cantis. in Biblioth. Naalma Patr. Lugd.4677,
tom. 20 in cap. I cant. pag. l2l9. Huius tamen verba nimis generalia
26쪽
CONTROVERSIAE SΤΑTUS A SCOTO USQUE AD CONCILIUM TRIDENΤINUM
Hactenus Scholastici vix verum disceptationis huius punctum attigerant. Illorum plerumque locutiones aut ambiguae atque incertae erant, aut procul dubio non ita
perspicuae, ut ex illis liqueret utrum do prima Virginis
conceptione, quam activam dicunt, incompletam, et inchoatam, an vero de altera completa et persecta, qua animaseo tui coniungitur, eumque insormat, disseruerint iij. Quo
factum est, ut sententiae utriusque patroni ad se illos traherent, aut certo pro suo quisque placito exponerent. Omnium
Φὶ Iam id conligit circa germanam s. Bernardi sententiam, quam veteres Scholastici de activa generatione dictam ab eo esse latentur seu interpretantur, ut suo loco videhimus. Idem dicito de ipsis vetustiori-hus Scholasticis incipiens ab illorum magistro Petro Lombardo. Siquidem 'veteres illi doctores longe aliter eas dictiones intelligebant concipi sanctum, vel concipi sine labe origina-ἐi, ac intelligant assertores piae sen-2entiae pro gratuita quam aliquis a Iabo originali per gratiam Christi sortiatur praeservatione. Namque apud veteres, atquct apud ipsum Λ- quinatem in sanctitate conceptionis nulla fit mentio gratiae Christi, sed spectantur primordia naturae, per quae aliquis ex vi et modo ipsius conceptionis, independenter a meritis et gratia Christi, concipiatur Sanctus, scilicet aut cum iustitia originali, aut eum gratia piusmodi conditioni congruenter infusa; ita ut apud eos concipi sine labe originali nihil aliud suerit, quam ex vi originis haberct sanctitatem, et donum aliquod naturaB superadditum, atque huius originario stipiti transfundendum in posteros datum. 2. Item, tenent peccatum originale magis pertinere ad naturam, quam ad personam, magis
ad carnem. quam ad animam; et primo insigere carnem, postea animam per ipsam unionem cum insecta carne seminaliter concepta. 5. Docent Peccato originali corpus infici ex eo quod in semine certae ad iustitiam originalem in prolem transsundendam requisitas dispositiones desint, quae statui innocenti inerantia Dimam Vero ex eo, quia sit insecti eorporis forma. 4. Loquuntur de peccato originali, quatenus per se et principaliter in-ncit naturam, quod per ordinariam
generationem una cum natura transfundatur; sitque ab ordinaria gendi ratione, non per Christi gratiam, sed Per solam vulneris naturae in Paren-
27쪽
facile primus, qui analytica ratione controversiam in suas distinxerit partes, accurateque exposuerit, S. BonaVentura merito existimatur. Verum et ipse, ut innuimus, in adversam sententiam propendere Visus est, vel saltem quandoque piae favere sententiae, quandoque vero ab eadem re
tibiis curationem separabile; per a cinens vero et eonsequenter de eodem loquuntur ut derivato in animam et personam, per solam gratiae
insusionem curabili. 5. Negant peccato originali do quo disserunt, Opponi directe gratiam. 6. Loquuntur de peccato originali, a quo immunitas potuerit haberi, non per gratiam, sed aliis omnino modis qnos ipsi recensent. 7. Verba faciunt de peccato originali,cuius contagium per gratiam quae nunc datur,totaliter auferri non potest, nisi per extraordinariam gratiam desectus contagionis natura tollatur a parentibus. 8. Agunt demum de peceato originali, a quo nec ipsum Verbum incarnatum, si ordinario modo conceptum fuisset, potuisset esse Iiberum. Contra Veroqui sententiam piam propugnant nihil horum admittunt, nec tali sensu eam adstruunt; sed tonent, ex sola Christi gratia praeoccupatam fuisse B. M. Virginis animam in momento eius
creationis et coniunctionis cum compore, qua factum est ut immunis gerinvaretur ab illa macula quam suapte natura contraxisset. Atque hac ration componunt ea quae in speciem contraria videntur tum in s. Thoma,
tum in aliis Doctoribus, cum inte dum beatam Virginem immunem fuisse asserunt sive ab originali sive ab actuali culpa, interdum vero eam Originali culpae obnoxiam fuisse amrmant; nempe suisse immu-nom gratia et meritis Redemptoris, obnoxiam autem vi generationis carnalis, et debiti, nisi praeventa suisset. CL egregium opusc. p. Nicolai Cicho-vii, angelici doctoris s. 1 homae I- quinatis de beatissimae Virginis Deiparae immaculata Conceptione sententia; quod primum prodiit Posnaniae 4654. tertia vero editio adornata est Patavii l 20, ac iure pulcherriamum opusculum dicitur. Neque ab his abludit celebris thomista Ioannes a s. Thoma, vir apprime doctus, qui
in suo Cursu Theologico Lugduni 1665 lom. I, in Tract. De approbat.
et auetoritate doetrinae a. Thomae Disp. I, ar. 2 Eadem serme de mente s. Thomae scripsit. l) Des. Bonaventura haec scribit Benedictus Pia22a in Op. Causa -- maculatae Coneeptionis. Panormi 1747, Act. 8. ar. I, Test. d. a Hic unus cst inter quatuor primores Scholasticos de quo lateri cogimur,
contrariae sententiae propugnatorem
fuisse in lib. 5, Sent. dist. art. l.
Ouaestione II, s. Bonaventura clarius prasi ceteris tangens punctum praesentis controversiae, inquirit:
Utrum anima beatae Firginis saneti iesua fuerit ante originalis peceati eontractionem/... Ipse Vero Sententiae neganti adhaeret . . Cum tamen g. Doctor ad negantem sententiam adserendam argumenta asserat
28쪽
- 17 Cum haec agerentur, in medium prodiit, ut diximus, Scotus acerrimi ingenii vir, qui in illa Scholae sorbonicae parisiensis celebritate, publica quam habuit, uti sertur, disceptatione strenue adeo piam sententiam adversus parisienses doctores propugnavit, ut ex illo tempore per gradus veluti quosdam scholarum sere omnium suffragio comprobata fuerit, communisque plane evaserit si . Quod vero voce Scotus adstruxerat ac vindicaverat, si uti vera haec disputatio parisiensis admittitur, scriptis etiam deinde praestitit, in Commentariis videlicet suis in Magistrum sententiarum i2 .
Iam vero tum in publico congressu, tum in Commentariis novam veluti basim controversiae huic substruxit, atque argumenta ipsa adversariorum magna ex parte in rem suam eonvertit, quaeque e Scriptura ac Patribus obiiciebantur admirabili prorsus ratione dissolvit. Haec idoneo loco discutiemus. Interim animadvertimus eo Scotum successu piam Sententiam propugnasse, ut eam iamiam collabentem
quae ex poenalitatibus huius vitae ducuntur, quas heata Virgo passa est, seontagione carnis contracla vi naturalis generationis, ex generalibus e salis Scripturae et ss. Patrum, et ex
dignitate Christi Redemptoris, nihil
vetat quominus sententia s. Bonaventurae ad Scholasticorum principia paulo ante exposita revocetur. Ceterum seraphicus Doctor in posterioribus scriptis suis piae omnino Sententiae adstipulatus est: en eius Verba ex Serm. 2 de beata Virgine Maria, iom. 5, eius opp. edit. Rom. 4596, pag. 589, col. 2. Domina nostra fuit plena gratia praeveniente in sua
ιanet inatione, GRATIA SCILICET PRHESERUATIO CONTR FOEDITATEM ORIGINALIS CULPAE, quam eontrarisset eae eorruptione naturae; nisi speciali strasia praevenia, praeεervataque fuisseι. Solus enim
Filius . Virginis fuit ah ortyinali
culpa immunis, et ipsa Mater eius Virgo. Credendum est enim, quod novo sanctificationis genere, in eius eonceptionis primordio Spiritus Sanetus eam a peccato originali
non quod infuit, sed quod infuisset redemit, atque singulari gratia
praesemavit. Haec si conseras cum antea dictis de diverso sensu Scholasticorum, ei patronorum piae Sententiae, patebit quam bene simul congruant. Praeterea,ut videbimus,s. BO naventura auctor fuit ordini suo, ut sestum celebraret immaculatae Virginis Conceptionis.
4ὶ De hac celebri disputatioue
postea loquemur agentes adversus Lamotum.
29쪽
Fructus illius dispulationis. Controversia recruduit.
instauraverit, eamque victricem reddiderit. Siquidem nova luce essulsit, communiorque est facta. Etenim ipse insequentibus doctoribus arma praecipua suppeditavit ad asserendum B. Virgini singulare hoc privilegium vindicandumque, immo vero effecit ut deinceps se-slum sub hoc immaculatae Conceptionis nomine iamdiu alicubi institutum in omnes catholicas regiones propagaretur. Sane celebrari exinde coepit eiusmodi solemnitas in oratorio Ecclesiae romanae coram patrum Cardinalium coli
gio, opera Nicolai III, seu ut alii autumant Clementis V 1 . Quod exemplum sibi imitandum brevi aliae ecclesiae pro
posuerunt, praecipue Vero regulares religiosorum lamiliae Benedicti norum, Cisterciensium ac Coelestinorum, nec non Carmelitarum, Τrinitariorum, Redemptionis captivorum auercede nuncupatorum, Augustinensium atque ita porro. Franciscalium ordo hac in parte prae aliis enituit, qui iam assiculo XIII ineunte festum istud in omnibus cuiusvis coenobii ecclesiis singulari pietatis sensu ac solonmitate celebrare consuevit, prout constitutum etiam suerat in generali pisano conventu, quem Capitulum vocant, cum S. Bona ventura universi ordinis seraphici generalem ageret ministrum 2 . Verum hac ipsa sermo aetate contigit ut maiori animorum conlentione in scholis controversia de immaculato B. Virginis Conceptu sive pro assirmante, sive pro negante sententia agitaretur. Praevalebat siquidem in dies magis pia sententia negans B. Virginem originalem contraxisse labem, atque latius propagabatur; adeo ut illam adoptaverit suamque edicerit sorbonica Facultas, quae autea eidem adversabatur. Franciscales qui Minoritae nuncupantur, Scholaeti) CL Alrozzi op. cit. par. I, lib. 4, c. 24, Io. Bacho et Franc. Martini id reserunt Λvenione contigisse in ecclesia FF. Ordinis Carmelitarum.
Cf. Waddingum.1nnales Min rum ad ann. Christi 1 263. Urhani IV 2, n. 45, edit. Lugd. 4628, tom. II, pag. 262. Et in edit. Rom. 4752, loin. IV, pag. 2l8 legitur quod in his comitiis Pisanis quibus praesuit s. BO- Ventura: Iussum item est ut novae hae festivuvies admuterentur in Ordine, videlisei CONCEPTIO VIS
beatae Virginis Mariae, nouatio
30쪽
- 19 scotisticae addicti eam sibi peculiari ratione x indicandam Sumpserunt. Contra vero qui parti assirmanti B. Virginem in conceptu suisse originali noxa maculatam pugnaciter adhaeserunt, quorum plerique ad Praedicatorum ordinem spectabant, haud minori studio pro suscepta causa decertabant. Atque hinc duplex veluti acies in campum prodivit, quae ad haec sermo tempora inter se dimicare non destitit. Diversus porro fuit pugnae exitus. Quandoquidem
pia sententia brevi universas pene academias catholicas Pervasit, communis essecta est, nec pauci ex adversariorum
Castris ad propugnatores virginei privilegii transierunt sit; ipsam fidelis populi 'multitudinem qua latissime patet
penetravit; ac festum de Conceptione ubique gentium institutum, et ab Ecclesia catholica universa confirmatum est alque sancitum. Verum hic ipse lavor studium incitavit adversae partis, quae nulli pepercit industriae, ut sententiae negantis propagationi obsisteret. Exinde publicae ac privatae concertationes, libri magno numero pro utroque placito conscripti, atque in ipsis ad populum e Suggestu concionibus non raro animi oratorum incalescebant. Interdum notis ac consuris alternis doctrinae contrariae vicissi in
inurebantur, ut fit cum dissidia serveni, ac pro veritale pars quaelibet decertare arbitratur s2j.
Quo in numero colubres recensentur theses quas sibi propugnandas in sorbonica academia suscepit Ioannes a Montesono e Praedicatorum ordine ad gradum doctoratus obtinendum. Hae numero quatuor fuerunt, quibus, uno excepto Christo, omnes ac singulos ex Λ da progenitos originaria labe insectos suisse adstruebat, adverSantemque
ij Ex his praeter plures alios vel
ex ipsis doctoribus Facultatis parisiensis, quae antea, ut innuimus, contrariam doctrinam sectabatur praeeipue ob auctoritatem Magistri sententiarum, non pauci suerunt ex ipso Praedicatorum ordine, qui deinde piam sententiam tuiti sunt. Horum catalogum plures texuerunt. Verum de his postea disseremus.
2ὶ Cs. Io. Ludov. Scholenbein Oimbis universi votorum pro definitione piae et verae sententiae de immae. Concept. Deiparae. Clangonsui li