De Immaculato B.V. Mariae Conceptu an dogmatico decreto definiri possit disquisitio theologica Ioannis Perrone

발행: 1847년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

- 30 tientium eius sB. Virginis animam in primo instanti ereationis atque infusionis in corpus fuisse speciali Dei gratia et primellegio intuitu meritorum Iesu Christi lii: eoque titulo eandem esseri, quod tam fere omnes catholici eam amplectantur; crebro demum commemorat immaculatam Conceptionem Dei Genitricis, severioresque interminatur poenas iis omnibus qui quavis ratione aut viva voce, aut scriptis, quae iure ipso prohibita decernuntur, adversus piam de immaculato Virginis Conceptu sententiam insurgerent et obloquerentur. Exinde disceptatio atque oppugnatio quaelibet mJSterii penitus cessavit quoad hoc, plenainque et tranquillam in Ecclesia catholica universa possessionem doctrina de immaculata Conceptione adepta est. Nec quisquaIn Vere catholicorum vel hiscere deinceps est ausus, si irreligiosos nonnullos scriptores neotericos excipias, inter quos principem sibi

locum vindicat Launoius f2ὶ atque extremis hisce sere an nis Georgius Hermesius 3 .

Interim Gregorius XVI eiusdem piae sententiae prom torem eXimium. se praebuit, dum decreto sacrae Rituum Congregationis episcopis omnibus petentibus concessit, ut in sesto Conceptionis adiiceretur Missae praelationi: Et te in Conceptione immaeulata i4ὶ; nec non ut in litantis Iauretanis ad cetera Virginis encomta accedere et illa salutatio posset: Regina sine labe originali eone tu; quod reipsa Romae sit, sicuti iamdiu ab universo ordine seraphico fieri consueverat. Cumque in Galliis sessum Conceptionis ex praecepti obligatione non celebretur, plurimorum episcoporum illius regni precibus idem summus Ponti sex annuit, ut dominica secunda Adventus singulis annis Missa de Conceptione una cum adiecta voce immaculata in praelatione cani aut legis in Ibid. S. l.

De hoc auctore eiusque opere sustus suo loco agemus.

5ὶ cs Si lubet nostrum a Sunto analuteo stella Dissertarione pole-msta di S. E. R. il sig. card. Lambruin schini sumimmaeolato Concepimen. to di Maria. Innali delle Sciente religiose vol .XV ,sasc.48 Rom. 4845.

42쪽

- 31 posset; concessa praeterea indulgentia plonaria fidelibus omnibus rito comparatis, qui ad ecclesiam festi celebrandi causa se conserrent lin. Domum haud exiguae laetitiae praestitit argumentum libellus supplex quem anno 1843 die 10 decembris nomine totius venorabilis Praedicatorum ordinis magister generalis sanctissimo Pontifici obtulit: in de apostolica benignitate concedere universo suo Ordini Praedicatorum dignaretur indultum, deinceps, inaeta proprium ritum, festum Conceptionis Deseparae celebrandi cum octava solemni, prout celebrantur festa Annunciationis, Assumptionis ac sanctissimi Rosarii beatae Mariae Virginis, necnon ut praefationi Missae Conceptionis beatae Mariae Uirginis adderetur nerbum immaculata, uti eae apostolica concessione fieri assolet penes Ordines sancti Franeisei. Ouibus preeibus a Sanctitate Sua peramanter eaecemptis, de speciali gratia benigne annuit inaeta petita 2j.

Atque hic fuit exitus quem hactenus habuit controversia isthaec, quae a tenuibus exorta principiis, longa saeculorum serie post tot contentiones et disceptationes ita progressa est, ut pia sententia magis ac magis in annos invaluerit, donec sola in catholica Ecclesia sit dominata, atque universali unoque pene consensu excepta suerit ac propugnata.

TESTIMONIA BIBLICA QUAE PIAE SENTENTIAE DE IMMACULATA B. VIRGINIS CONCEPTIONE ADVERSARI VIDENTUR

Cum propositum mihi sit in huiusce historica lucubrationis parte ea sincero animo in medium asserre, quae

aut laventia aut adversantia piae de immaculato Virginis Conceptu sententiae, alia ab aliis contrarii placiti patronis

43쪽

tra Virginis prixilegiuin.

- 32 produci consuevere, a biblicis testimoniis initium faciendum duco. Porro quae ab oppugnatoribus piae sententiae e Scripturis documenta asserri solent, bifariam distinguuntur, tum scilicet in ea, quibus peccati originalis propagatio adfirmatur in omnes prorsus Adae posteros, tum in ea, queis redemptionis necessitas quoad omnes pariter et singulos per Christi merita asseritur. Iam vero notissima sunt omniumque ore trita utriusque classis divina eloquia. Ac primo quidem originalis noxae in omnes prorsus Adae filios propagationem evincunt verba. Iob 14, 4. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine8 Nonne tu qui solus esρ Seu iuxta alexandrinam verSionem: Nemo mundus a sorde, nec infans, cuius escunius diei vita super terram. Quae cum de utraque conceptione sive inchoata sive persecta intelligi possint, patet neminem penitus a macula originaria excludi, prout et dose David latetur Ps. 50, 7. Eoee enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Profecto Apostolus tum positive tum negative omnes in ea conditione comprehendit Adae posteros, sive cum Rom. 3, 23 scribit: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei; et clarius adhuc ibid. 5, 12. Sicut per unum hominem peccatum in hunc mu dum intravit, et per poccatum mors, eι ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Generatim vero pronunciat Ephes. 2, 3. Eramus natura silii irae, sicut et

Utrumque autem idem Apostolus complectitur, videlicet peccati contagium necessitatemque redemptionis cum Bom. 5, 18 scribit: Sieut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem tuae: sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per unius Obeditionem, iusti eonstituentur multi. Item I, Cor. 15, 22. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes Mis fleabuntur; ac demum II Cor. 5, 14, 15. Quoniam si unus pro

Omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; eι pro omnibus mortuus est Christus.

44쪽

- 33 Cum igitur haec testimonia uniVersalia sint, nequo ullam admittant exceptionem, iure meritoque insertur, his beatam quoque Virginem involvi; secus enim nutare Videretur utrumque dogma, tum de universali originalis culpae in OmneS pro- .pagatione, tum de universali omnium et singulorum redemptione. Λb his vero catholica fides abhorret. Nulla autem ratio apparet, quare B. Virgo eximi a labis primigeniae contagione possit, quin tamen excipi eadem ratione queant alii Christi progenitores, ut ratiocinabatur s. Bernardus in epistola sua ad canonicos lugdunenses; adeoque aditu semel alicui exceptioni patefacto, iam plures ac plures ab illa contrahenda sordis peccati lege immunes haberi possent. Ut legitima de B. Virgine exemptio constitueretur, necesse omnino soret aliquem biblicum textum certum minimeque dubium, in quo haec exprimeretur, proserre. Λtqui hic quidem noΠ suppetit. Sequitur proinde communi generalique lege Dei param comprehendi.

CAPUT VI.

s ICTORUM PATRUM ATQUE SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM TESTIMONIA QUAE VIDENTUR IMMΛCULΑΤΛΕVIRGINIS CONCEPTIONI ADVERSARI

Innumera prope Sanctorum veterum, scriptorumque ecclesiasticorum testimonia, cum quaestio maxime serveret, prolata in medium sunt, quae piae sententiae adversari Om

nino viderentur. In hisce colligendis Bandullus enituit si ,

a Bandellus a Castronovo Ord. Praedic. Magister generalis XXXVII ann l470, in tract. De singulari puritale eι praerogativa Conceptionis Christi aliisque opusculis, acerbissime invectus est in immaculati Conceptus sententiam ut absurdam, impiam, haereticam, diabolicam, utpoto sacris litteris, Conciliis, Patribus, Scholasticis, rationi tandem prorsus

adversam. Haec opera mature impugnata ac resutata sunt a Roberio Ga-

guino Trinitarii Ord. Ministro generali, qui noruit an .4480; a Carolo Fe nando monacho benedictino an.4490; a Nic. ΓΙΙerminier parisiensi thstologo. aliisque non paucis. Deinde a Sixto lVindirecto saltem improbata, quatenus opera adserentia haereticam esse Dyinionem de immaculata Virginis Con-

45쪽

Λuctores, qui Patrum testimonia collegerunt

deinde vero cardinalis de Turrecremata 11 necnon cardinalis Caietanus 2j et Melchior Canus 3j. Verum, hisce critica

lance Sedulo expensis, compertum est plura ab horu In consu

ceptione damnavit.Tandem novo Iulii II diplomate in hispanis dioecesibus toletana, carthaginensi et conchensi proscripta suere,ac sammis tradita,ut refert Christoph. Vega in Theol. Mariana lom. I, palaestra S, certamines, num. 542. CL Gener Op. et loc cit. Porro in tractatu De puritate recensuit Bandellus 2l6 Patrum et Doctorum testimonia contra immaculatam Virginis Conceptionem; ea dem sere excripsit p. Petrus a Vicentia, eui opposuit p. Petrus Possint Iibrum. cui titulus Vicentia victus: pleraque testimonia sine critica prorsus collecta sunt.

l) Card. do Turrecremata in Op. cit. De veritate Concepi de quo opero eiusque editione haec scribit Λmbrosius Calharinus in op. cit. BD

sputatio pro veritate immaculatae Conceptionis. Romae 455l in epist.

nuncupatoria ad card. Marcollum Cervinum postea rom. Pontificem sub nomine Marcelli II,et ad sanctam Synodum tridentinam: . Haec igitur de immacul. Concept.) in Synodo cum tractarentur, ecce novus liber, imo

vetus a situ et cari B iam semiosus eripitur, qui non mullo post typis excusus in lucem prodiit. Libri eius argumentum erat contra immaculatam B. Virginis Conceptionem, cuius Bucior inscribitur cardinalis de Turro- cremata, cum nondum tamen esset

cardinalis, sed adhuc frater sub Ordine Praedicatorum constitutus. Editionis autem eius libri promotor frater Bartholomaeus Spina eiusdem Ordinis, et sacri palatii Magister, ut nescio quis eius discipulus. Ille enim Spina eodem discipulo teste, qui epistolam praelatoriam ad eum librum adscripsit, Zelo fidei totus incensus magno labore librum ab erroribus expurgari et publicari curavit equem extrema aegritudine praeventus vix perficero valuit, quia totus liber ille ita vitio scriptoris erat corruptus, ut alicubi minus intelligibilis videretur. Horum igitur, hoc est, Spinae et discipuli summa diligentia,

et solerti opera tandem est candori pristino restitutus quin etiam tot insuper eodem discipulo testet adiecta et

mutata, ut iam queat homo vel mediocri prudentia praeditus ollaceris eum librum non tam esse Turre crematae, quam Spinae. Licet enim vir ille doctus et pius et de christiana republica optimo meritus sibi eo, tempore licitum esse putaverit ut lalia seriberet, quando nondum in perspicuo positus erat Ecclesiae sensus; nemini tamen dubium esse debet, quin si praesenti nostra aetate viv ret, et videret cui parti in Ecclesia faveat spiritus veritatis, id iam minime auderet. Nec ea in publicum venire Pateretur, quae ipse ro minus trita an tortoro temporo elucubraS-set. n Hactenus Catharinus. Quod quidem opus confundi nequit cum altero eiusdem lituli vulgato ab e

dem Catharino Senis an . 4552 in 8 in tres libros digesto, ac religiosis Ordinis sui inscripto.

46쪽

esse expungenda, aut quia praeter rem atque inconsulto sunt congesta, aut quia ex apocryphis derivata sentibus, aut quia denique fictitiis etiam auctoribus ad numerum augendum

sucumque laciendum adscripta si .

Hic igitur catalogus ad pauca nomina coarctatus eSt, ac ca sere sunt, quae deinceps Potavius 2ὶ commemorat, atquc recenset Launoius l3j, atque iterum Antonius Lampridius 4 , qui ea ordine chronologico digessit a seculo III ad

seculum usque XII, in quo data est a s. Bernardo epistola ad canonicos Iugdunenses. II ic porro auctor testimonia ferme triginta pro maculato seu vitiato primigenia labe Virginis Conceptu allegavit. Vorum et huic numero aliquid adhuc est detrahendum, si auctoritates ad illas dumtaxat coarctare velimus, quae de maculato B. Virginis conceptu preSSe loquuntur.

Siquidem illae commode cum p. Benedicto Plagga in quin-

lorum numerus.

trum claSSUS.

l) Neque id mirum videri poterit tum ob certaminis aestum, tum ob critices fovcrioris desectum quo illa aetato laborabant. Hinc etiam factum est, ut non semel ab ipsis piae sententiae adsertoribus, immo passim apocrypha testimonia proferrentur.Haec suo discutiemus loco.

' De ineamat. lib. 44, e. 2. 5ὶ Op. cit. Praescriptiones de Conceptu P. M. V. 43 De superstilione vitanda. IIio

auctor,quamvis directo immaculatum Virginis Conceptum sibi impugnandum minimo sumpsurit, sed solum votum tuendi usque ad sanguin minimaculatam B. Virginis Conceptionem; indirecte tamen quotquot corrogar potuit auctorum testimonia piae sententiae contraria collegit. Ea omnia singillatim expendit p. Benectus PlaZEa in celebri opere: causa

immaculatae conceptionis vol. in 4.Pώnorini 1747, ex quo haec ipsa reserimus, et cuius laboro utimur. Da quo auctore hoc tulit iudicium p.Zaccaria in nol. ad cit. caput Putavit edit. Venet. 4757: u Quo nemo hactenus uberiore ac solidiore eruditione propia sententia decertavit. . . . quam is illud a praeclarissimo auctorB Optassem, ut a defendenda s. Iacobi liturgia, paucissimisque aliis id genus dubiae fidei monumentis adserendis ah-slinuisset. Nam etsi sunt hodieque, qui id ipsum sentiunt, quemadmodum

Liturgici codicis editor Ioseph Λ-loisius Assumanius; lamen nequo ad

propugnandam hauc causam nec S-

saria isthaec erant, et propter Paucos, qui contra magnam, sormidandarnque criticorum nationem vindicentur, huiuscemodi libros,Commen tarius lectissima ceteroquin eruditione resertus apud sciolos quosdam, aut alterius partis studiosos homines in contemptionem cadit. . Λt ius id quidem optime.

47쪽

Tre, prior s

gunt. Duao classes posteriores. S. Augustin.

- 36 que classes distribui possunt. Prima classis ea complectitur testimonia, quibus solus Deus aut solus Christus absque ullo peccato asseritur, nulla prorsus maculae originalis sacta mentione. Altera iis continetur, quae univcrsum humanum genus culpa originali insectum assirmant, quin B. Virginem speciatim nominent. Τertia illis constat, quibus Patres, si unum Christum excipias, homines cunctos primigenia labe inquinatos docent. Quarta classis eas habet auctoritates, quibus adstruitur B. Virginis carnem carnem essa peccati. Quinta denique ea est, in qua disertis verbis Patros asserunt B. Virginem sanctisicatam, mundatam, purgatam' que suiSSe. Ceteris itaque missis, utpote quae directo minus hanc controversiam attingunt, ea tantummodo persequemur testimonia, quae o postremis duabus classibus exhibentur, quippe quae rem plane conficere videntur.

In his magnus eminet s. Λugustinus, qui lib. 2 De peceat. meritis et remiss. c. 24, n. 38. Solus ergo ille, scribit, etiam homo factus, manens Deus, peccatum nullum habuit unquam, nec sumpsit carnem peccati, quamvis de materna carne peccati. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut suscipiendam mundavit, aut suscipiendo mundavit.

Noc minus clare id ipsum constituit h3pponensis antistos lib. 10. De Genesi ad lat. c. 20, n. 35, dicens: Secundum rationem quippe illam seminalem ibi sin lumbis Λbrahao

fuit Levi, qua ratione per eoncubitum venturus erat in matrem, 3ecundum quam rationem non ibi eraι Christi eam, quamuis seeundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Leni, nee Christus in lumbis Ibrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus: sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solams stantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibiliseorpulentia et invisibilis ratio, utrumque occurrit in Abraham, vel etiam eae ipso Adam usque ad eorpus Mariae: quis et ipsum eo modo conceptum et eaeortum est: Christus autem risibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit, raιίο

48쪽

vεrο conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter aedesuper Senit.

Item lib. 10 De Genes. ad liti. c. 18, n. 32 ubi nominatim do Virgino scribit: Et quid incoinquinatius illo utero Virginis,

cuius earo etiamsi de peccati propagatione venit, non tamen de peceati propagine concepit. . Proinde corpus Christi, quamvis eae carne Reminae assumptum est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat; tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsα erat caro peccati, sed similitudo earnis peccati.

Ex quibus textibus illud cuilibet, qui studio partium

abreptus non sit, patebit a sancto Doctore plane doceri solum Christum ab universali peccati contagione excipiendum esse; beatam autem Virginem, utpote vulgari parentis utriusquψ propagatam Satu, communem maculam contraxisse, eiusque carnem de peccato esse atque peccati, quam Christus suscipiendam mundavit, aut mundavit suscipiendo. Augustino adhaeserunt qui eum secuti sunt. Specimen habes apud Eusebium vulgo emiSsenum nuncupatum, quem alii Eucherium, Hilarium alii arelatensem, alii alium esse suspicantur. Hic igitur in Orat. II De Natinitate, inquit: Initiator omnium rerum in te initiatur, et profundendum pro mundi vita sanguinem de corpore tuo accepit; ac de te sumpsit, quod etiam pro te solvat. A peccati enim veteris neaeuhper su non est immunis nec ipsa Genitriae Redemptoris; solus ille, licet eae debito renaseatur, lege tamen veteris debiti non tenetur: ubi Petarius animadvertit illud per se haud reperiri in veteribus codicibus; sed adiectum suisse a pio aliquo immaculati Conceptus fautore suspicatur sit. Nec non s. Fulgentius in lib. De Incarnat. cap. 6 scribit: Haec est gratia, qua factum est, ut Deus qui venit pe eata tollere, quia peccatum in eo non est, homo conciperetur, atque nasceretur in similitudine carnis peccati, de carne pe eati. Caro quippe Mariae, quae in iniquitatibus humana fuerat solemnitate concepta, caro fuit utique peccati, quae Filium

missenus.

8.Fulgentius

49쪽

Ferrandus

diaconus.

S. Hildelph.

- 38 Dei genua in similitudinem carnis peeeati. Qui deindo ideo carnem Virginis dici declarat carnem peccati, quod habeat

in se peccatum, adiiciens: Si enim caro peccati non menda-ester dicitur, habet in se caro ipsa peccatum. Si vero peccatum non habet, falsum portat carnis peecati vocabulum. Sed eam de qua loquimur, carnem peceati veraet discipulus ter talis Paulus appellat. Restat igitur, ut sicut vere caro est cum eum dicitur, ita vere in se peccatum habeat, cum caro pec

cati ore apostolico nuncupatur si . Neque ab ea recessit doctrina discipulus olus Ferrandus diaconus haec scribens : In carne Christi natura est

nostrae carnis, sed non reperitur culpa naturae. Sic cam

Christi carni Muriae et similis, et dissimilis: similis, quia inde

truaest originem; dissimilis, quia non inde contrarit vitiatae originis contagionem: similis, quoniam licet voluntarias, tamen veras sensit infirmitates; dissimilis, quoniam nullas penitus neque per voluntutem, neque per ignorantiam commisit iniquitates: similis quia passibilis, et mortalis; dissimilis, quia incoinquinabilis, et oivificatriae etiam mortuorum 2 . S. Hildolphonsus toto tanus pietate in beatam Virginem admodum clarus in libro De perpetua virginitate beatae Mariae eam in utero sanctificatam et ab omni purgatam originis labe diserto profitetur his verbis: Aι τero beata Maria licet ipsa de carne peccati su nata, et procreata, ipsaque quam vis caro peccati fuerit, non tunc iam eae praeveniente Spiritus Sancti gratia ab Angelo prae omnibus mulieribus benedicta vocatur. Spiritus Sanctus superneniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Alioqui si non eodem Spiritu sanctificata est, et emundata, quomodo eius caro, non caro peccati fuit' Et si earo eius de massa primae praevaricationis venit; quomodo Christus Verbum caro sine peccato fuit qui de earne peccati rurnem assumpsit; nisi quia Verbum quod earo factum est, eum primum obumbra pit, in quam Spiritus Sanetus super Per

50쪽

nu, et virtus Altissimi totam eam possedit' Propterea vere caro eius iam non euro peccati fuit, in qua Deus totum infundit, et Verbum, quod caro factum est, gine peccato ad nos ve

Probaturus vero s. Petrus Damiani in opusc. VI, c. 19, Simoniacos licet corruptissimos haud inquinare sacramenta quae administrant, hoc utitur argumento: Quandoquidem et ipse Dei mediator et hominum de peccatoribus originem duxit,

et de fermentata massa sinceritatis azymam concepta absque ulla vetustatis infectione suscepit. Immo, ut e restius dicam, eae ipsa earne Virginis, quae de peccato concepta est, caro sine pecca-

ω prodiit, quae ultro etiam carnis peccata delevit. Quibus verbis sanctus Doctor comparat Christi carnem desumptam ex maculata Virginis carne cum sacramentis ab impuris Simoniacis administratis, quae ita non inquinantur, ut caro

Christi ab insecta Virginis carne non suit vitiata. Hunc in sensum doctus ille piusque Rupertus abbas lib. I comment. in Cantica scribere haud dubitavit: Et tu

quidem veraciter dicere poteras: Ecce in iniquitatibus concepta sum: et in peccatis concepit me mater mea. Cum enim esses de massa quae in Adam corrupta est, haereditaria peccati originalis labe non carebas; sed ante faciem huius amoris peccatum nec illud nec aliud, stare potuit: ante faelem huius ignis stipula omnis interiit; ut totum sanetum feret habitaculum, in quo Deus totis novem mensibus habitaret; tota omnino mum da materia, de qua sancta Dei Sapientia domum aeternamssiimet aedificaret. Demum f. Anselmus, qui prae ceteris immaculati vi

ginei Conceptus assertor vulgo perhibetur, in Op. Cur Deus

S. Petrus Damiani. Rupertus abbas,s.Anselmus

Cant.

lj Ibid. Advertendum tamen est auctorem libri De perpetua virgin late B. Mariae et de eius partur

tione non esse s. Hildelphonsum, ut postea dicemus, sed s. Paschasium Ratbertum: in Bibliotheca tamen maxima Patrum lugdunensi lom. XII,

pag. 565, nomine s. Hildelphonsi exhibetur. Nequo permisceri hio Ii-her dehet cum altero inscripto De virginitate sanetae et gloriosae Genit, Dis Dei Mariae ordine synon morum, qui reipsa g. Hildelphonsi est, et prostat in eadem Bibliotheea

SEARCH

MENU NAVIGATION