De Immaculato B.V. Mariae Conceptu an dogmatico decreto definiri possit disquisitio theologica Ioannis Perrone

발행: 1847년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

paratione potitum instauratur

- 220 tribulus P Cullus scilicet ille quem iam a s eulo Ecelesiae saltom quinto in Oriente coepisse, ac non ita postmodum in Occidente etiam inolevisse vidimus, idque ante ipsam quo. quo sestam Nativitatis Parthoniae institutionem, et priusquam utriusque festi celebratio parili gradu in Ecclesia progredi inciperei P Iam si praeterea spectetur mira huius ipsius sestivitatis propagatio, quae paullatim procedens universam demum Ecclesiam complexa est; si romanorum Pontificum auctoritas consideretur, quorum iteratis deerotis illa sancita est, ac simul aperte declaratum obiectu in illius et perpetuo fuisse et esse primum conceptionis momentum, scilicet illud in quo B. Virginis anima creata est, corporique coniuncta; si ob oculos habeatur, quod alibi a nobis est animadversum, fieri non posse quin consuetudo et praxis Ecclesiae aliquo principio fou speculativo innitatur; si domum ratio habeatur consensionis ac persuasionis adeo constantis atque universalis, quae

apud Christi fideles de hoc mysterio viguit ac viget; prinsecto tot inde argumenta habemus, quae iterum nobis apostolicam illam, quam defendimus, pro immaculato Conceptu traditionem testantur. ere igitur ille veluti rivulus, qui ex πρωτευχΠξDου oraculo primum emorsit, per omnes traditionis canales Suas late aquas d rivavit, atque in amplissimum demum ac nobilissimum fluvium

excrevit.

Hic porro rursus ac luculentius adhuc se prodit vis a gumenti illius, quod ex comparatione piae immaculati Conceptus sententiau cum non paucis ex iis veritatibus, quae desiuitae ab Ecclesia diversis temporibus sunt, deducebamus. Vidimus quippe, allatis in medium exemplis hasce interdum vel nullo sacrarum litterarum oraculo sultas suisse, vol nullis disertis antiquitatis monumentis munitas, paucis quandoque suffragantibus Patribus, quandoque etiam aut aliquo Biblior uin in speciem testimonio, aut Patrum auctoritate refragante. Quae tamen nullo fuere impedimento, quo minus Ecclesia dogmaticam de iis veritatibus seri ei sententiam , idque postquam etiam in longum de

232쪽

-221 --

argumento ipso pro utraque luisset parto disceptatum. Si quidem illud semper in memoria habendum, quod pluries inculcavimus, traditionis divinae dignoscundae subsidia aut instrumenta non esse cum divina ipsa traditione por- miscenda ; quae scilicet, praeter quam ex Patribus, vivo Ecclesiae ipsius magis turio ac praxi iugiter perseverante, aliave ratione potest pateliori. Atqui si in eiusmodi rerum adiunctis, in quibus veritates illac versabantur, tuto potuit Ecclesia ad earum desinitionem procedere; illud plane

constabit, multo eam magis ad hanc nos iram devenire posSe, quam nulla Opposita argumenta concutiunt, quam omnigena argumenta, Seu potius positiva revelati verbi divini monumenta tradunt, atque confirmant.

CONCLUSIO.

Ut igitur huic disceptationi finem imponamus, nobis liceat tandem ita illam concludere. Si id omne ac solum delinitionis dogmaticae est capax, quod divinitus revelatum esse .constiterit; si id censendum est revelatum quod in verbo Dei scripto vel tradito sive explicite sive implicite continctur; si denique id existimandum est in Dei verbo implicite saltem contineri, quod et in sacris Bibliis aliqua ratione insinuatum, et in Patrum continuata serie ad plura secula testatum invenitur; et in universali Ecclesiae con-Suetudine, quae principio theoretico innititur, et in iugi ipsius Ecclesiae ac vivo magisterio, et in publico communique sidelium sensu receptum est; et in pontificiis diplomatis aperte saltem suggestum; et a plerisque ex episcopatus

Ordine expetitum iij; et a cunctis fere religiosis familiis

ηὶ Praetor ingentem episcoporum numerum, qui ex universis sermo i tius orbis partibus expetierunt anteactis annis a Gregorio XVι heatae ni moriae P. oi nuper a PIO IX seliciterrctgnante facultatem ut in suis dioecesibus adiiti posset in Praelations Mi sae do Concept. Ει Τε in coneepti ne immaculata, atque in litaniis lauretanis invocatio Regina sine labe in Concluditur

233쪽

- 222 admissum; et a florentissimis academiis de sensum; cum talis ex dictis sit pia de immaculato Virginis Conceptu

sententia sive negative sive positive discussa spectetur, idque tum absoluto tum comparativo; ritu insertur suiliciens

riginali concepta, quorum omnium antistitum catalogum in Appendice exhibebimus, iuverit huc asser re quae de episcopis Hispaniarum scripsit Vincentius Georgius in adnotati

nibus suis in Commentarium 'Mariani Parthenii e foe. Iesu de vita et studiis Hieronymi Lagomarsini

eae eadem Soe. Haec igitur habet Georgius adnotat .l0.u Facere hoc loen non pos Suin, quin humanissimos lectores felicissimi cuiusdam eventus, qui dum haec scribo, mirifica me voluptate cumulavit, certiores faciam, quo ad B. Virginis purissimum Conceptum tuendum venerandumque ardentiori studio semper i umbant. Insperanti enim mihi contigit, ut dum neglectam quamdam, sordibusque obsitam scriptorum molem apud infimae sortis familiam evolverem, in scriptum VO- Iumen inciderem exaratum a Ludovico Andrutio, aliis editis iam operihus de catholica fide egregie merito, quo Deiparae purissimum Conceptum tueri sibi proposuerat, statueratque illud in Incem emittere, si diutius vivere conligisset. Tum duo alia reperta volumina, quibus autographae litteras omnium totius sere Hispaniae episcoporum, Academiarum, religiosorum ordinum continebantur, quibus Clementem XII P. M. enix rogabant, ut solemni ex Cathedra iudicio, Deiparae sine ulla labe Conceptum assererot, ut de singulari hoo Virginis ornamento, non iam privato sensu pro arbitrio suo iudicare quis posset, ssed, ut de re EccIesian frini simo iudicio desinita, nefas esse duceret contrario sentire. Quibus prosecto testimoniis, cum non Solum validissimum optimae causae parari praesidium agnoscerem, sed novum pro Pontisice cum eae eathedra i quitur, sallere, et salii nescio argumentum, o unanimi tot episcoporum consensione arbitrarer , nihil antiquius habui, quam ut d B lota re amplissimum cardinalem macynthum ἰerdilium, omni pietatis et doctrinae laude praestantem certiorem sacerem, enixeque illum rogarem, ut pro summa in Dei param, qua praestat pietate, et pro singulari illa qua me immerentem benevolentia comple-etitur, sanctissimo Ecclosias Pontifici

Pio VII consilium quod mihi hac inro eapiendum videbatur, exponere non gravaretur I ut quando ex apo stolico tabulario haec olim fuisse deprompta volumina dubitari non poterat, remitti Romam illico iube. ret, iusta quadam remuneratione iis, qui ea hactenus retinuorant, proposi la: quod cum ille probasset, tum Ss. Pontificis adsensu implorato, sic datis

CL Iosepsit Mariani Parthenii de vita et studiis Hieronymi LGOmvir

234쪽

- 223 ad eam dogmatice decernendam haberi fundamentum, ita

ut tulo possit Ecclesia seu romanus Pontifex hanc dirimere controversiam. Τalis est conclusio, ad quam evincendam tota haec lucubratio nostra, qualis domum cumque ea Sit, collineat, et in qua tandem, veluti in meta, stadium nostrumcmonsi iucundissime conquiescimus. Quae porro heic poStremo loco Subnectuntur non attingunt nisi variam multiplicemque rationem huius edendae definitionis, ct caussas quac ut ea feratur movere

possunt.

CAPUT VII.

DE VARIA EDENDAE DEFINITIONIS RATIONE

Quamvis omni perspicuitate fulgeat Veritas, quam adstruximus, nonnullorum tamen animos cogitatio sorte sollicitat, arduum videri, ut sub anathematis interminatione, atque sub haereseos nota credendum id proponatur, quod tot seculorum tractu, postque tot disceptationes in hominum arbitrio relictum suerit. Verum praeterquam quod eiusmodi exceptio communis est tot dogmatibus, quae nonnisi serius, quam putaretur, ac diuturna praemissa concertatione desinita Sunt, quaeque impune antea, sarta fide, aut negabantur aut in dubium saltem revocari poterant, cuiusmodi sunt et processio Spiritus Sancti etiam a Filio, et gratiae necessitas ad fidei initium, et admissio ad beatificam visionem concussa animabus plene purgatis proxime post obitum, aliaeque id genus veritatos haud paucae; altera suppetit via qua Optatus obtineatur finis, quin reluctantes anathematis

poena mulctentur, aut haereseos nota inurantur.

Eionim multiplici ratione firmari ac definiri aliqua veritas catholica potest, aut direete videlicet aut indirecte, idque rursus aut e resse aut tacite. Directe quidem, cum Veri- Dissicultas

boriri posset diluta Multiplici

tas catholica definiri P testsini e soc. Iesu Commentarius a Franc. Carrara Beryomate enarrationibus aucιus et illustratus, elnune primum novis additis adnotationibus editus a Vincentis Geor-stis. Venet. 180l.

235쪽

Iustratur.

las sub anathematis poena credunda proponitur; indirecte, eum in obliquo, ut aiunt, rus tenenda proponitur, in recto autem insallibilitas Ecclesiae, quae ita docet esse sentiendum. Expresso dum conceptis verbis ius credendum exprimitur ; tacite demum dum factum cum iure Servandum, seu laetum, quod a iure pendet atque in eo rundatur, adstruitur.

Diversas huiuscemodi rationes in edenda delinitione dogmatica luculenter videre est in exemplis apprime perspicuis quae tridentina suppeditat Synodus. Νonnulla ex hisce in rem nostram delibemus. Primum desinitionum ordinem

canones sere Omnes, qui adversus novatores sanciti sunt,

exhibent; uti sess. VII can. 1 de baptismo: Si quis diserit, baptismum Ioannis habuisse eandem vim cum bπιismo Christi, anathema sit, atque alii huius similes. Ad secundum desinitionum ordinem spectat exemplum can. 7 SeSS. XXIV, in quo cum vellent tridentini Patres, ut supra diximus, parcere Graecis qui autumant matrimonium christianum propter adulterium coniugis alterutrius posse dissolvi, eumque simul vellent eadem definitione percellero novatores, qui ob coutrariam Ecclesiae doctrinam et consuetudinem erroris eam incusabant, ipsi canonem Suum, oratore supplicante veneto , ita attemporarunt ut catholica veritas fuerit asserta, novatoresque damnati, Graeci vero ab a nathemato abierint iminunes. Siquidem illum in haec verba, quae alias retulimus, expressere: Si quis diserit, Ecclesiam

errare, cum docuit et docet, tuaeta evangelicam et apostolicam doctrinam, propter αdulterium alterius coniugum matrimonii vinculum non posse dissolvi . . . . anathema sit. Τeriti

ordinis definitiones tot subministrat eadem Synodus, quot veritates catholicas diserte credendas proponit; atque ut in eadem sess. XXIV Sistumus, cum can. 1 constituit: Si

quis diserit matrimonium non esse vere et proprie unum ea sepιem legis evangelicae 3acramentis a Christo Domino institutum , sed ab hominibus in Ecclesia inventum, neque stra tiam conferre; anathema sit. Quarti denique ordinis ex iis quos recensuimus, exempla praestat eadem S3nodus Sess.

236쪽

- 225 VIII 1 e baptismo ean. 2, qui ita se habet: Si quis diserit

in Ecclesia romana , quae omnium ecclesiarum mater est et magistra, non esse veram de baptismi sacramento doctrinam, anathema sit. Duo canone, ut patet, dum expresse

doctrinae veritas constabilita est, quae circa baptismum eiusque administrationem in Ecclesia romana obtinet, lacite sancita est sorma quam Ecclesia haec in baptismi collatione adhibet, ritusque pariter probatu S, quo eadem per infusionem tingere consuevit. Item in sess. XIII can. 9: Si quis negaverit, omnes et singulos Christi fideles utriusque

seaeus, cum ad annos discretionis pervenerint, ιeneri singulis annis, saltem in Paschate, ad communicandum, metia praemceptum sanctae maιris Ecclesiae, anathema sit. Per hunc canonem dum Obligatio sancitur communicandi singulis annis, adstruitur simul ius quod Ecclosia habet eiusmodi obligationem statuendi, atque imponendi praeceptum. Sic etiam in sess. XXII in cuius can. 7 definitur: Si quis diserit, caeremonias, vestes, eι eaeterna signa, quibus in Missarum celebra tione Eeclesia catholica utitur, irritabula impietatis esse magis, quam ostpoia pietatis, anathema sit. Et in can. 9: Si quis dAaeerit Leelesiae romanae ritum, quo submis3a voce pars canonis, et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari debere; aut aquam non miscendam esse vino in callae obperendo, eo quod su comtra Christi institutionem ς anathema sit. Horum canonum

obicetum per so more disciplinam attingit; attamen canones dogmatici sunt, eo quod ius involvant seu potestatem Ecclesiae in eiusmodi disciplina sancienda. Haec porro si in rem traducantur nostram, pronum erit cuipiam intelligere, Ecclesiam, si quando ipsi opportunum sucrit visum, posso immaculatum Dei parae Conceptum dogmatice desinire per quemlibet eorum quos recensuimus, modum. Videlicet aut per anathematis interminationem, aut per solemnem declarationem quae fideles adita sontiendum adstringat, aut directe etiam aut indiro-ete , aut expresse aut tacite, uti antea planissimo exposuimuS. Dicta ad

rem nos iram

dantur

237쪽

8i directa sol re lur desinitio sirmior

Finis ellam

per solam definitionem indirectam obtineretur Ant etiam por lacitam dest nitionem natio hah n.

da eorum qui pro contraria decertarunt sententia

facile erit, neque oppugnationi locum relinquet apud catholicos, quotquot tales et nomine et re extiterint. Tamen quia apud nonnullos, qui morosiores sunt ac dissiciliores, lacile inde exoriri querimoniae contentionesque POSSent, ideo satius fortasse foret ab eo abstinere. Ceterum alia

suppetit via quae et planior est et omni asperitate carens, qua sinis quo spectamus obtineri ex aequo posset; directo videlicet definiendo Ecclesiam non salti circa veritatem obiecti cultu hoc propositi, quo nempe recolitur B. Virginis ab omni labe immunitas in primo eius Conceptionis momento: aut etiam , ut aliis idipsum esseramus verbis, definiendo Ecclesiam non falli dum iuxta piam,

veram atque ab omnibus tenendam sententiam B. Virginis ab omni labo immunitatem in primo eius Conceptionis momento celebrandam proponit. Quandoquidem si ita se res haberet, haereseos notam tantum incurrerent, qui eiusmodi inerrantiae refragarentur; quod ex catholicis profecto nemo unus tentaverit; cum veritas haec penes omnes firma sit ac rata. Interim sartum tectumque obiectum de quo agitur maneret: Ecclesiae namque mente ita declarata, nemo unus citra insignis temeritatis notam illud in dubium Vocare, multo vero minus impugnare posset. Quod si neque haec arriserit definiendi ratio, nihilo secius propositum obtineri posset per tacitam definitionem, qua decerneretur sanctitas ecclesiastici ritus, cuius sit usus in colendo B. Mariae Virginis Conceptu, prout nunc obtinet. Hac Sane ratione tridentina Synodus, ut vidimus, plures Ecclesiae ritus eorumque sanctitatem sancivit, qui cum iure coniuncti sunt, ac finem quem sibi praestituit est assecuta.

Quoniam vero dogmatica unius sententiae sanctio necessario improbationem proscriptionemque sententiae ad

versantis includit, quam non pauci insignes doctique viri prinpugnarunt, et quorum in Ecclesiam merita praeclara exti tere, ratio illorum pariter habenda ost. Quocirca ita de creti verba emollire par esset, ut dum alterum placitum adstruitur, alterius placiti patronis nulla inuratur nota

238쪽

immo potius et zelus et pietas ipsorum commendanda forent, ut omnibus palam fieret, eos, qui contrariae Sententiae ante-aelis seculis sunt adstipulati, id veritatis amore impulsos prae

stitisse. Eo vel magis, quod iis destituti suerint praesidiis,

quae postea accesserunt, quaeque nunc ipsorum animos,

vi principiorum quae ab ipsis constituta sunt, in piam

sententiam certo inclinarent. Quo sane pacto omnis am

veretur invidia ab Opposita sententia, ob cuius reiectionem nonnulli sacile possent ossendi.

Haereticorum autem convicia nulla sunt ratione perti-moscenda, tum quia illorum magna pars in rationalismi, ut ita dicam, barathrum prolapsa est, neque de hisce ullain sollicitudinem gerit, imo elato ea supercilio contemnit; tum quia notum est, sectas omnes in pium erga Beatain Virginem cultum studiumque odio serri, ita ut eiusmodi aversio ac furor sit veluti propria illarum tessera; ac proinde neque mirum neque plane curandum si tali permoverentur decreto; tum demum quia nihili faciendi sunt canum strepitus ad aedis sores collatrantium, si perbreve illud excipiassastidium, quod ex eiusmodi temporario latratu auribus praesertim teretibus creari solet. Ceterum totum negotium ad modum etiam quod attinet illud desiniendi, prudentiae sapientiaeque supremi

Ecclesiae Moderatoris est permittendum. Ideo vero nos multiplicem edendae eius qua de agimus desinitionis rationem insinuavimus, ut aspellerentur diissicultates, quae enasci possent, dum ad eam ventum fuerit. Absit a nobis tumor aut stulta arrogantia docendi doctores nostros, qui Omnium nos discipulos lubentissimo animo profitemur. Sed negligenda obstacula penitus non orant, quae iter Obstruerent, Omnesque erant viarum asperitates, quoad eius fieri poterat, complanandae. Siquidem dissimulare non possumus nervosiorem dissicultatem, quae sese dogmatico iudicio in re nostra edendo opponit, minime illi e natura rei, aut ex causae, ut ita loquar, visceribus, sed ab externis potius quibusdam considerationibus obvenire: Hae namque sunt, quae potissimum retardare possent auspicatum rei exitum. Quapro-

Non sunt timenda hae reticorum convicia Totum negotium prudentiae sum

mi Pontilicis relinquendum

239쪽

- 228 -

s. e

ptor sicuti cum acriter nimis negotium urgetur, improvide amittitur quod inconsulto intenditur Zelo: ita cum ea qua par est prudentia quis procedit, longe lacilius optatam perlingot metam. Porro hac de causa varias proposuimus rationes, quibus et dogmaticum Ddi queat decretum, et simul animi qui ostendi possent, nimium non percellantur, uti quisque, qui eas perpenderit, lacile per se percipiet.

Inquirenti mihi ac sedulo cogitanti, quaenam potissimum causae suadeant, ut immaculatus Dei parae Conceptus dogmaticis fidei articulis adnumeretur, occurrebat animo neutiquam defuturos, qui me inconsiderato quodam animi aestu abreptum, atque immoderata quadam in Dei param religione elatum traducerent. Quorsum, inquiunt, Spectare videris, nisi eo ut dogmaticam definitionem alieno plane tempore elicias, vel potius extorqueas P Quotus enim quisque est, quem definitio haec anxium in praesentia habeat atque sollicitum p Haec certe cura neque privatis quibusque christianis insidet, cum eo, quo Deiparae Conceptum pr0Sequuntur obsequio contenti, nihil praeterea requirant; neque regibus virisque principibus, quippe qui hanc a Sede apostolica implorare atque exposcere iamdiu desivere; quod eliam de opiscopis plerisque est dieendum. Quid igitur cau-Sae ESt, quamobrem animos catholicorum concordia, quod ad hanc attinet controversiam, coniunctissimos distrahas, et iurgia. dissensiones, ac dissidia commoveas; cum praesertim nulta in sanctissimae Dei Matri honoris laudisque accessionum. neque Ecelesiae universae emolumenti aliquid isthaec

sii dos nitio allatura λ Sed si haec ita sunt, nemo profecto n0nsontit, totam hanc disputationem, quae sine gravi aliquorum Gensione institui non potest, silentio consultius praeie

240쪽

- 229 -- reundam fuisse; ut in aliis bene multis fit magna cum laude, do quibus non ita pridem inter se catholici disceptabant. Haec aliaque id genus, quae sorte obiicientur, adeo me

non permovent, ut ne moveant quidem. Sunt enim pleraque aut penitus a veritate aliena, aut etiam eiusmodi, quae in rem meam convertere taciti negotio possim. Ac primum quidem eo spectare nos ut definitionem extorqueamus; id enimvero nobis imponitur, qui non profitemur

solum, sed et contendimus, ad unum pertinere supremum Ecclesiae Moderatorem decernere, expediat necno controversiam dogmatica definitione dirimere, et statuero quo potissimum tempore, quibus in rerum adiunctis, quibusque verborum formulis sit definienda, neque eiusdem anteverti iudicium a privato quopiam theologo sine insigni temeritate posse. Quod ergo toto in hoc opero nobis ipsimet praestituimus, cum in definitionis causas inquisivimus, illud unum fuit

ut ipsam quaestionem in se ac ιheoretice, ut aiunt, examinaremus. Hasce vero causas expendero pro virili atque in omnes Versare partes, ne quid veritatis latens maneat,

quod in lucem non proseratur, nemo prudens perquam utile

esse negaverit.

Neque vero illud cum veritate consentire putandum est, quod considenter affirmatur, neque privatos quosque, neque reges, neque principes, neque episcopos curare admodum, ut pia de immaculato Deiparae Conceptu sententia pontificio firmetur decreto. Sed ponamus id osso verissimum; demus et christianorum animos teterrima illa sacrarum rerum incuria quam vulgo indisserentiam nuncupant, tamquam peste amatos , nihil esse do hac desinitione sollicitos; demus regum studia alio esse conversa; demus etiam, si placet, episcoporum plerosque aliis curis oppido gravissimis in tanta hac temporum acerbitale distentos atque distractos, nihil de nostra hac controversia cogitare:

quid tandem inde erit consequens P Illud videlicet, quod adversarii nostri minime volunt, nihil posse hac desinis

tione opportunius accidere. Et re sane vera, uti quos ve ternus sorte aliquis oppresserit, nullum esse praesculius

Diluuntur Res in se ac the0retice spectatur

Nulla est ea quae obiteitur incuria

SEARCH

MENU NAVIGATION