Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 772페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

501쪽

sano contemplatur, has leges primo attendit; earumque duas constituit classes, alias generales, quae in omni homine viderentur esse adhibitae, ut homo respiret, CXCernat, nutriatur, dormiat, crescat et gignat vel pariata, aliaS particulares, quae ex minus frequenti praesentia nobis viderentur peregrinae, quamquam nihilo minus essent aeque et simplices, et constantes, ac prioreS. Non igitur esse quaedam monstra in genere humano , sed, eodem modo, uti in vegetabilibus deprehendantur specierum Uarietates, ita etiam in genere humano varias esse species, atque in iis peculiares varietates. NO a igitur magis monstra, quae dicantur, vere talia esse, quam si quis plantas hermaphroditas vel alias diuersitates monstrosas habere vellet. De his igitur varietatibus exponendis , inquirendis , atque e

causiis derivandis potissimum agitur; de quibus

pauca tantum hiz asseramus. Omnibus igitur legibus naturalibus generali- p bus enarratis, ostendit Cl. Auctor aberrationes ab his atque varietates. Ac primo quidem res brationis necessitatem non generalem esse, probaro Et videntur notissima exempla urinatorum, quorum plurimi satis diu sub aqua, absque omni vel vesica, vel campana Vivant, lethargicorum atque inebriatorum. Praeterea id confirmant et Batauus quidam, qui per octo annos sub aqua vixit, atque Praesecto Batauo, cum Ori S maritimis commoraretur, apparuit, Cumque is eum capessere institue.

ret, protinus in mare iterum se praecipitauis; et alii, quorum alter post balneum sub aqua diu remansit, sine aliquo inCommodo; alter vero, AH- Hori assinis, Ut pisces caperet, diu sub aqua infundo fluuir ambulauit, neque quidquam ei nocuit. Ita etiam lCgem generalem excretionis ex-Ρ 73 cepti0nes pati, Pr0b t exemplis hominum, prae-Ii a . sertim

502쪽

sertim grauidarum seminarum, in quibus haec excretio diu satis interrupta cernitur. Collecta ex veteribus et recentioribus exempla demonstrant, ipsam etiam nutritionem somnumque diu satis abesse in quibusdam hominibus posse, atque dari e iam insignem varietatem, cum quoad celere vel tardum incrementum , tum quoad insignem vel minorem corpori S proceritatem. Sterilitas quoque et impotentia virilis copiosissime adsunt, quae tamen sine n OXa OeCOnomiae animalis feruntur. Ad nutritionem fetus et grauiditatem accedens Noster in iisdem etiam copiosas deprehendi varietates ostendit, atque adeo credulum eum inuenimus , ut grauiditatem viginti trium mensium possibilem censeat. Postea

recenset fetuum varietateS, RCephalorum, eorum,

qui vel dentibus praediti nascuntur, vel per omnem vitae cursum quibusdam Carent, pilosorum, COCCOrum, mutilatorum extremitatibus superioribus, vel inferioribus, vel partibus genitalibus, hermaphroditorum , quos igitur vere uti in plantis, et Vermibus, reperiri affirmat. Praeterea nascuntur

homines lingua vel priuati, vel duplici instructi,

aliique, in quibus viscera, etiam maxime necessaria, Vteor, pulmones, VentriculUS, hepar, aliaque vel desunt, vel abundant. Multis deinde Cl. Auctor probare annititur, haec omnia variantis naturae exempla, non esse monstra habenda, sed tantum varietates, in quibus naturae leges eundem finem obseruauerint. In qua tamen disti imctione verbis magis, quam re a celeberrimi S nostri seculi Aucctoribus dissentire Noster videtur. An Vero exinde, quod quaedam reperiantur a communi lege exceptiones, Omnia, quae narrentur exempla, fide digna sint habenda, quod Cl. Auctor vult, necne, aliis diiudicandum relinquimuS.

503쪽

Subiungit Cl. Auctor quaedam exempla muli mrum, quae Per Undecim menses grauidae fuerunt; quarum prima , p0st grauiditatem satis periculosam, puellam peperit; altera vero, doloribus partus per duo menses durantibus, enixa est filiam hydrope laborantem. Ipsa grauida in grauiditate hydrope laborabat, quo, insigni copia aquae excreta, liberabatur. Facies tamen post partum remanebat inflata, ac dorsum humerique manusque sugillata erant. Post mensem autem omnia haec disparu

erant.

Spondet Cl. Auctor, se librum, trium regnorum varietates recensentem, editurum esse, rogatque quoscunque, Ut cum eo nouas Obseruationes

communicent: quod, ut feliciter succedat, atque iusta relatorum auctoritas fide digna maxime attendatur, vehementer optamuS.

h. eo

Experientiae et disquisitiones super homine.

Ouum certum sit, doctrinae de homine omnes reliquas artes doctrinaSque humanas, Ceu totidem aedificia communi fundamento inniti; Cl. vero huius libri Auctor subtiliter satis atque eleganter de eadem sit commentatus , applicueritque anatomen ad varia psychologiae capita illustranda, operae pretium iudicauimus, indicare hunc librum, quoque modo argumentum sit tractatum, edisserere. Ita nimirum Auctor versatur, Ut pri-

504쪽

mo corpus , quatenuS sensuum motusque instrumentis praeditum est, consideret; in altera vero libri parte de sensibus Vique animi motrice exponat. . C. Ab initio igitur, naturae et HALLE ROfidus, sensus et motus organa describit succincte.

Sensus sedem, ut et motuum originem non in ne

vis, sed in cerebri loco quodam, incognito tameΠ, haerere euincit. Disquirit inde hypotheses, quibus, qua ratione sensus motusque fieret, conati sunt 38. viri docti explicare: et, quamuis fluidum nerueum esse largiatur; solidas tamen cerebri neruorumqud partes haudquaquam pro inertibus habendas esse monet: id quod potissimum ex earundem copia patere dicit, quae, si inertes forent, tanta utique non esset futura. Et licet pulposa mollisque earum natura ab elastica et irritabili virtute multum videatur abesse, nec instrumentis lacessita harum virium documenta praebeat; vero tamen simillimum putat Auctor Cl. , esse eas permobiles elasticasque,Vtpote quum Concretae sint ex moleculis subsili sit mis, ultimamque et perfectissimam elaborationem Passis , quum vetentur forte tantum rudiori et crassiori materia circumfusa, quum denique obteneritudinem singularem rudiorum nostrorum instrumentorum, quibus irritare eas Conamur, imprestiones nullo modo capere vel possint, vel et debeant. Ipsam vim neruorum cerebrique, quam

sensibilitatem dicimus, in vernacula lingua mauult

Noster Enis lassamheu vel Fi pantheit, quam recticis uit appellaro. 36. Vbi deinde de iis perceptionum et idearum aD

sectionibus , quae e neruorum et cerebri natura plus minus certo explicari possunt, agit, Ostendere satagit, ad sensationem vel simplicem non unius

forte

505쪽

forte fibrae nerueae, sed omnium eiusdem pariter

atque communieantium nerveorum filorum Commotionem requiri; quem tam copiosarum fibraxum motum ab uno tantum obiecto cieri, et simplicem adeoque sensationem constituere, animUS demum iudicio 'pernoscat. Differentiam sensationum, in eodem Organo produstarum, repetit a varietate impressionum, quae diuersa obieeta excitant in neruis iisdem omnibus, argumentisque variis refutat Cl BoNNETI opinionem, quam cuicunque sensationi diuersorum obiectorum peculiare filum ne velim destinatum esse asseritur. Sensationum porro, per se diuersarum, similitudinem et nexum inde derivat, quod diuersimode quidem neruos ferientia, simili tamen modo eos moueant. In multitudine fibrarum neruearum quaerit tum prausidium

sensus, quo, licet et in senio, et in morbis haud pauca fila destrum sint; sensus tamen non aboleatur: tum illud singulare commodum, qu0, Vbi attendimus , in eodem obiecto semper plura ob

seruamus. Associationem idearum , animo Velinuito saepe contingentem, a vario neruorum et cerebri filorum nexu; a neruis autem ipsis idearum existentiam derivat, argumenta ducens ex destructione idearum per morbos et Vulnera, atque

vi cogitandi avecta per vulnera, capitis allisiones, et medicamenta. Eorum adeoque sententiae subscribit, qui mentem substantiam observatricem,

ideasque, quatenuS ad mentem referuntur, Obseruationem earum rerum dicunt, quas nerui com

moti menti offerunt. Praeter conspicuum neruorum systema, qu0d p. 76

organifati0nem crustorem appellat, teneriorem COΠ- textum nerueum, animo, cuius sedes sit, proximum , et subtiliorem organi sectionem dicendum,

506쪽

eum aliis statuit, qui sine crassiore agens, animo re rum, olim perceptarum, formas reducat, allione sua ad crassiorern organisationem diffusa phantasiam laesam excitet, ceterum esticaci suo motu, ab animo proxime percepto, ideas sic dictas materiales, aut, ut Noster mavult vocari, repraesentationes materialis sistat. Pro utriusque vero organisationis, subtilioris maxime, diuersitate, differre putat animi vires easdem in diuersis hominibus ; et ad

earum praestantiam multum facere. praeter aliaScaussas, situm cerebri et neruorum in capite bene

formato ab omni vel fluidi abundantis, vel solidi durioris pressu liberum, mediamque inter fluiditatem et mollitiem, atque duram rigiditatem , Consistentiam. P. Ia --Iam, quum, quid sensus sint, ratione corporis dictum sit, quid iidem sint ad animum relati, exponitur. Sunt autem sensationes externae ideae pro xime per vim organisationis crassioris, subtiliorem, utpote sine qua animus nil percipit, commouenti S, productae. Quum vero nerui nos ri nunquam agant vltro caussae commouentis quadruplicem fontem Avictor indicat. Agit nimirum in neruos crassiores vel animus vi sua motrige, vel sine eius concursu subtilior organisatio ; perceptionesque inde natas Auctor sensationes externas intrinsecus

parS corporis n0stri quaecunque, quae neTUUS tamen non est; vel denique res prorsus extra nOS

posita; quae duo sic productarum perceptionum

genera sensationes externae foris accedentes suυς

re E findungen von austen) Auitori vocantur. A caussis sensationum obiecta differunt, quae sunt id, cuius idea sentiendo nascitur. Saepe tumen et idea ista, vel sensationis argumentum, Ob tectum

507쪽

i et lum dici solet. Quod libet genus repraesentationuin externarum sensationum , quod suos nervos et organa externa habet, sensus externUS ε;udit. Eorum vero sensitum externorum per organorum

struchuram et per diuersum obiectorum agendi modum indolemque variam quinque sunt. Iam sensationes vel purae sunt, quatenus saltim est crassioris organisationis motus, vel miXtae, quatenuS, praeter hunc, aliae, quae ab hae proxime non pro-Veniunt, repraesentationes, cum iisdem simul ori-Vntur. Et tales, mixtae nempe, solent omnes esse, quas iam habemus, quunx scilicet semper iudicio animi aliquid accedat; purae autem sensationes in prima tantum infantia solum obtinent, ut pote quum merae sint obseruationes , rerumque extra nos positarum primae imagines.

His expositis, sensus quinque externos Auctor P. I 7. noster ita disquirit, ut, quid singuli sint, quibus Organis perficiantur, quas sensationeS proferant, quaenam obiecha et argumenta sensationis habeant, quaque in re vel discrepent, vel conueniant, exponat. Probat propterea, tam late patere sensum tactus, organisque omnibus aliis inesse, quoniam

per eum demum Vere experiamur, TUS perceptas

extra nos esse positas, et quoniam sine eo reliquissensibus adiuncto, facile possimus in earn deuenixe opinionem, a C si, quae sentimus, merae tantum sint nostrum ips*rum modificationes. Nee du-p. I 89. bifat de imaginibus in retina, inuersa ratione depictis, speratque, fore, ut demonstretur aliquando, non propterea obiei a cerni in situ recto , quod menS emendet et corrigat, quae falsa in sensatione sint, sed , quia in situ recto imagines quoque

obiectorum retinae offerantur. Qua de re tamen, quum sensatio ista nobis semper relativa ad

508쪽

proprium situm corporis nostri videatur, multum

dubitamuS.

p. 196. Praeter sensus quinque istos externos, sunt et aliae in nobis perceptiones ab his plane diuersae, quas Auctor aufere Gefiigis appellat, eaeque purae pariter, atque mixtae. Agit igitur de perceptionibus valetudinis bonae et aduersae, doloris et titillati onis, caloris es frigoris, consueti et insoliti, sapidi et male sapidi, si18uiter et male olenti S, nauseae, lassitudinis et resectionis, famis, sitis, Voluptatis , terroris, deque illis, quae ex instinctibus proficiscuntur. Addit denique perceptiones

extraordinarias, per morbos et idio syncrasiam excitatas. Vna cum fabula de puero, qui nuper in Francia dicebatur cursum aquarum subterranearum COT-nere posse, quam, Ut commentum, tam argute ab Aut fore explicatam dolemuS.

p. 236. Subiunguntur his egregie disputata de mutationibus sensationum externarum, quae oriuntur ex synchrona earum Coniunctione, et per vim prae

cedentium , deque discrimine id earum , quod a perceptionibus et sensibus externis pendet. PO-Ρ- δ 88 s remo etiam vim animi motricem Thuti heit ri matur et naturam cognitionis, quae inesse possit iis substantiis , quae sola vi sentiendi instructae sunt. Ex quibus quidem disquisitionibus lubenter selige. remus potiora nisi breuitatis caussa filum orationis hic esset abrumpendum.

509쪽

Diarium medico practicum ANDREAE BERN HARDI KIRCHVO GL medicinae doctoris ac practici Vindobonensis. Vindobonae typ. Io. Th nob. de Tratinern. IIII. 8. P. a I 3. Praeter praefationem et rerum prO- positarum summam. Animus est Cl. Auctori quolibet anno morborum

magis familiarium, SYDEN HAΜo duce, Colligere exempla, et, epidemicis morbis non grassantibus, endemicos persequi. Praeterea Noster aliorum collegarum casus notabiles in hoc suo opere continuato Commemorabit. Obseruat porro Noster annum scholasticum, nouembri nimirum incipiendum, nec non aeris vicissitudines varias ali-RSque mutationeS e. gr. Circa anni tempora, insimul attendit. Atque ita in hoc tomo agitur de febribus intermittentibus epide micis, I77O,ITTI annis, de tussiepidemica cum pleuritide et peripneumonia, de febri scarlatina, de febribus acutis, de variolis inoculatis et naturalibus et in fine de electricitate.

Arbitratur Noster, naturam iam per aliqu0t ptempus intestina gessisse bella, idque ipsum proba-

xi poste ex frequentibus auris borealibus, terrae motibus , aque eiectionibus et trans undationibus Cometi Sque, quorum duo aspexit, etc. Vnde et pendere ait Noster per aliquot annos obseruatam quatuor anni temporum inconstantiam. His praemissis, de febrium epidemicarum intermittentium genio, quae saepe calidae potius, quam frigidae intermittentes esse visae sint, valdeque mixtae apparuerint, di si erit. Incipiebant hae febres, atque alio modo quidem; omnes tamen sine prae-

510쪽

gressa horripilatione. Iure igitur has fehres intermittentes Noster irregulares appellat, et a reginlaribus, quas quoque obseruauit, distinguit. De Cortice Peruv. aegris, obstructione viscerum laborantibus, exhibendo haec habeto. Optat Noster, beno ut distinguatur, utrum illa ex saburra aliqua, aut febris materia, in quodam viscere colle-aa, aut praematuro nimis dato cortice, an potius ex nimia debilitate vasorum oriatur. Atque in eiusmodi debilitate suadet Noster corticem, qui specifica sua virtute primo febri obicem ponit, et

roborante vi vasa tam apta reddit, ut materia Obstruens expelli queat. Probat hoc aegro, feliciter curato, qui resoluentibus et purgantibus remediis ita erat debilitatus, ut vasa expulsionem materi e morbosae nequirent praestare. Ceterum Optime dedit corticem interpositis laxantibus seu salibus digestiuis, interdum etiam his mixtum. Febres acutae promiscue cum intermittentibus anni 177o apparebant: rariores per hyemem Obseruabantur, quando tusses , catarrhi, pleuritides, peripneunoniae et scarlatinae occurrebant. HaSacutas Noster distinxit in quatuor species: nimirum in acutissimas, acutas cum consuetis symptomatibus , haemitritaeas, quas Noster reuocat,

tam ex continua quotidiana et tertiana intermittente, quam ex acuta continua et tertiana; et denique in febres, ephemeras et synochos putres dictas. Inde igitur Noster symptomatum diuersitatem in febribus acutis derivat et aliam atque aliam his medendi rationem urget. Exanthemata critica C. gr. petechias, miliares cet. Noster largitur, atque exemplis confirmat.

SEARCH

MENU NAVIGATION