장음표시 사용
51쪽
Pius Conviet res consanguineos suos manere in Colle
Nonnulla beneis fieta defert Collario a
Pontificis pro pensio erga Collegium unde Orta a
31 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
dum tota Urbs festivis ignibus collucebat , signa publica laetitiae luminibus ignibusque festivis edidit . Addidit post paulo poeticum plausum vario carmine , quod splendido
apparatu , in magna nobilium sic litteratorum frequentia peractum , in laudem multo maximam sic institutae Iuvem tutis cessit . Procul aberat tamen a Pio intemperans illa cura suos ad principatum attollendi. Itaque manere abditos in Collegio Bonellos Ghisteriosque, nec sibi supra caeteros quidquam arrogare jussit . At qua esset erga Collegium Voluntate , non uno , nec sero , nec ambiguo declaravit indicio. Mos erat, cum Pontifici recens inaugurato sacra Blemni ritu Thiara primum imponebatur, eo die , ad captandam populi gratiam , argenti magnam vim proiicere ad affusam multitudinem, fausta omnia novo Principi comprecantem . Pius , ambitioso more abrogato , magis pecu niam eam secreto dividi , tribui que per varias Religios rum domos , atque alia pia inopum hospitia jussit . Et pot-tio non mediocris Collegio Germanico jussu ejus est tradita . Neque dum primus exierat ab inito Pontificatu amnus, cum pauciores Alumnos ratus pro magnitudine agri, cui excolendo parabantur , plures ut alerentur , NOsec iniis Bohemicae Simonicaeque nationis , quibus in suos usus stiperfluebant opes , pensionem annuam imposuit tercem tum & triginta Coronatorum nummum , Collegio Germanico persolvendam. Amabat scilicet , maximoque opere sibi fovendam hanc Iuventutem statuebat Sanctissimus Pontifex, tum commendatione Borgiae , cui ob vitae ac morum similitudinem addictissimus erat, tum quod simctissima disciplina educatam sentiebat, maxime Alumnos, in quibus, non qualemcunque pietatis speciem, sed virtutem masculam , ac spiritum vere sacerdotalem spectabat. Cujus rei illo ipso anno MnLxvi. specimen est editum i signe , publicum, nec tacendum . Astinis pelli lues corri-
52쪽
' ET HUNGARICI LIBER PRIMUS 3 3
puerat regionem Urbis eam , quae a Campo Martio ad portam usque Flaminiam longo tractu porrigitur; cujus invalescente morbi vi, tam multi mortalium prosternebametur, ut aegre invenirentur qui quantovis oblato pretio inducerent animum aegrotis pauperioribus necessarium vitae commeatum ministrare , multi etiam , ob Sacerdotum
qui p sto essent paucitatem , aeternae vitae praesidiis destituti perirent. Eorum itaque curam sibi uitro desumpsere homines Societatis , qui proinde divisis inter se officiis, aut paratos domi cibos & pharmaca, Onustum prae se agentes jumentum , per domos inopum circumferebant, aut languentium lectulis diu noctuque assidentes, dabant op ram ne quis nisi rite expiatus, atque ultimis Christianorum sacris procuratus decederet. Movit ea charitas Alu norum animos , incenditque sic , ut veniret in ejusdem partem Operae ac laboris exposcerent. Ut multum insta Tent tamen, Moderatoribus naturam morbi reputantibus
qui facile trahi pestilenti halitu , aut aegrotorum attactu posset, visum non est talem Iuventutem in ejusmodi discriminis aleam dare , nec ullis adduci precibus potuerunt ut ejus rei gratiam rogantibus facerent . Dejecti spe , ac pulchro frustrati voto, non quieverunt tamen; At illud, saltem sibi concedi petierunt, ut curandis mortuorum se neribus impenderent operam. Nihil huic rei subesse pericuiali, & velle se jam tum ad munus sacerdotale aliquando obeundum hoc experimento proludere . Concessum est quod rogabant, dandum hunc pio servori locum exiit, mante Rectore . Iam quanta alacritate permissam sibi provinciam susceperint gesserintque Juvenes generosi , majus est quam ut ullis consequi verbis queam. Prodibant luce palam in publicum , alii sandapylam succollabant, alii ordines ducebant, alii consuetas Ecclesiae preces, ac supremas erum peragebant. Quae cum tota inspectante Urbe fie-E reui s
Alumnorum pius ardor Pestilenti lue -- viente .
Ducendorum sunerum Procu rationem suscipiunt, gerunt
53쪽
Ut Christianis virtutibus in bris marentur Numinni .
Quam Io ineumberent Budiis . Exem plum in hoc ge nere insigne.
34 HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
rent, obstupescebant Romani t eos dico , quos male non affecerant pravi de societate sensus), atque ex hoc speciamine de caetera Alumnorum institutione conjectiaram facientes, ipsorum pariter ac Moderatorum in laudes etam debantur . Censebantur hoc tempore in Collegio Iuvenes omnino ducenti octoginta tres , pars maxima Convictores. Verumtamen Alumnorum, ut multo inferior numerus , ita cultior virtute animus, & spectabilior ad exemplum vita erat. Nam cum ad Ecclesiae ministeria succreicerent , curabant sedulo Moderatores ut iis se virtutibus praemunirent, quae Sacerdotali congruerent nomini, magno in primis rerum humanarum contemptu, ac sui mei,
tum charitate , patientia, aliisque id genus instituti sui praesidiis & ornamentis. Sacellum domi erat, in quod si iis subinde horis convenientes, aut piae meditationi vac bant , aut differentem de divinis rebus Sacerdotem audi bant . Hic sacra participabant festis diebus, hic divina cariamina alternis concinebant, aliaque Religionis ossicia obbbant . Conscientiae arbitro utebantur viro in primis gravi doctoque , ad ejusque nutum ita se componebant, ut nihil quod ad animi cultum pertineret aggredi injussu ejus auderent. Nec vero solum innocenter vivere, sed persectiora sequi, in primisque naturae cupiditates comprimere, ductu ejus hortatuque studebant. Multi ad caetera vitae comissmunis incommoda voluntarios cruciatus identidem adhibebant , & interdum deprimendi sui causa publice accusabant se, de ad pedes sodalium se abjiciebant. Ita cum consum scerent domi, seris, quoties divisis per Urbem agminibus incederent , modestia, gravitate, incessu ipse , ac tota oris corporisque compositione omnium in se oculos co vertebant . Studiis sic deinde appellebant animum, ut eos decebat quibus aliquando pro sacrorum fide cum haeretico rum doctissimis congrediendum , dc adversus eorum cavi,
54쪽
Iationes propugnanda Veritas esset. Constat ex monumen
iis , Alumnos hosce in publico Athenaeo longe cari teris condiscipulis anteire solitos. Atque illud nominatim memoriae proditum est, cum Cardinatis Farnesii munificentia diversi generis praemia in Collegio Romano essent proposita , inter Scholasticorum praestantiores dividenda, &unicuique optio esset eligendi quod mallet , Germanos, quorum sane multis hoc virtutis honestamentum obtigit, libros quosdam eruditos praeoptasse , hosque rebus aliis specie pulchrioribus , ac majoris pretii antetulisse: Quod factum circumfusa multitudo prolixe laudavit, velut excelsi cujusdam animi, doctrinae Omnia posthabentis , indicium. Mitto dicere quam crebras haberent, privatim ac publice, de Philosophicis Theologicisque rebus concertationes, quam
multi doctoratus insignibus scientiae merito ornarentur, at
que hujus generis alia, quae si velim diligentius persequi,
longe supra hujus operis modum narratio excrescere, non sine legentium satietate , debeat. Ita interim se habentibus Alumnorum rebus, turbatum nonnihil est inter Convicto-Tes, & quaedam evenere , quorum causa de divisione facienda , traducendisque aliam in domum Convictoribus, consilia agitari sunt coepta . Solemne his erat sacri algumenti tragoediam populo confluenti dare iis diebus , qui dies per varios lusus, multiplicemque lasciviam traduci ab hominibus male feriatis , more ab antiquis Bacchanalibus accepto , solent . Honestissimum porro id solatii genus, immo plane per eos dies necessarium habebatur, ne inclusa domi Iuventus fervida, ad insana plebis triscurria, aliaque
extra domum liberiora respiceret, domestico oblectamento contenta . Laudem etiam plausumque propter actionis elegantiam plerumque actores ferebant , indeque aemulatione laudis incendebantur adolescentes, & , quod magis est , ad bene apteque dicendum exercebantur , quae res nonnul-
Convi tores actiones comi-Cas edunt . Os sensio inde orta
55쪽
Borgia Comoe dias vetat. Con victores graviter Perturbamur.
Deliberatur aestparandis Con vietoribus ab Alunisi .
3 ς HISTORIAE COLLEGII GERMANICI
lum habere usum , nec vero contemnendum videbatur . Accidit ut spectatum advenientibus , seseque consertim intrudentibus e plebe multis , aliqui Procerum inurbanius comprimerentur, alii etiam propter angustiam loci excividerentur . Quod necessitate, non voluntate factum, tamen offensioni suit, conquestionesque multas & graves contra Collegium & Moderatores ejus concivit. Quare Borgia, ut mali hujus causas in posterum amputaret , scenica id genus spectacula , quae praeter externorum iras, sumptum quoque aliquem , & nonnullam disciplinae dissolutionem afferrent, feri deinceps vetuit. Impotentistime id interdictum accepere Iuvenes. Et quamquam parendi necessitatem deprecari non potuerunt , non dissimularunt tamen indignationem atque aegritudinem suam. Hinc audiri passim querulae voces, demptum sibi scilicet campum laudis amplissumuin , & quo maxime delectarentur studiorum levamen
dolentium . Et indignum enimvero clamitare , quo tempore omnis aetas ac sexus genio liberius indulgeret, unosse immitibus clathris conclusos haberi servorum more, nihil sibi ad relaxandum animum indulgeri . Nam quaecunque proponerentur alia, seu domi, seu rure, solatia , superbo fastidio respuebant. Rector erat is Iacobus Cortesonus, vix animo consilioque promptus) aegre Iuventutem ita ac dolore percitam, atque ipso numero insolescentem , in ossicio
continebat 4 Verum omnem a Convictoribus Italis oriri perturbationem sentiens , & deteriora prospiciens animo , cogitare secum, Sc cum gravissimis Patrum deliberare coepit , an non verius esset tantam multitudinem , in qua
factiosi ac turbulenti deesse nunquam possent , dividere duas in partes, suaque Alumnis relicta domo, Convict
res in alteram amandare . Hos certe, qui de suo viverent,& Sacerdotii sanctitatem non ut Alumni profiterentur ,
nunquam passuros se iisdem atque illos legibus coerceri:
56쪽
Diversa autem disciplina regi sub communi tecto Iuvenes aetate , ingenio , indole pares , dissicile admodum esse , ac periculo noti vacare . Quidni ergo separatam in domum transferantur Convictores , & propriis legibus sub proprio Rectore vivant e Ne multa . Consilium probante Borgia , nec dissentientibus Cardinalibus Collegii Patronis , eductum e Collegio Convictoriim unum , quasi tentandi vadi causa, transmittit in Seminarium Romanum, nuper, ut vidimus, institutum , id certo futurum sperans ut praeeuntem, via inque sternentem quodammodo, caeteri sequerentur . At lust illum sua spes. Secuti sunt tantum septem , qui primi in eo Seminario Convictores, aliorum que, . qui pollea tanto numero secuti sunt, veluti antecur- seres fuere anno MDLxvii. Reliqui a Germanico divelli nullo pactoi potuere . Anni post haec fluxerant tres , de Corte sono successerat Sebastianus Romaeus , mansuetioris ingenii vir, cujus facilitate Iuvenes audaciores effecti, at- ό .
que iterum aestu comico agitati, reddi sibi theatrum, in Agitur de restia quo se ostentarent, procaciter petiere. Rector, eblandiri Iuventutem cupiens, re nec concessa, nec praecise , uti de- ρ ας
cuit, negata , quosdam e Patribus in consilium adhibet , qui rebus in utramque partem jactatis , in hanc demum iere sententiam a Adolescentes, per Bacchanalia scholast, cis studiis exsolutos, aliquo certe alio studio di itinendos videri, quod adjunctuin haberet liberala oblectamentum :Nullum actione comica liberalius honestiusque occurrere,& quo magis Iuvenes delectarentur . Nihil itaque cauis
esse quominus denuo in scenam producerentur Convictores , modo fabulam luderent eruditam , & super haec , arcendae causa plebeculae , latino sermone concinnatam. Nam ad praeteritas offensiones quod attineret, eas ab ex- 68.pςrtri praeverti ficile posse . Ita ludo sceni o honestatis Id i ς xant suco illito, Borgia connivente, Drama sacrum & latinum Certis conditi
57쪽
3 8 HIsΤORLE COLLEGII GERMANICI
decretum est , laetis velut parta victoria Convictoribus , quod rem tantopere concupitam , non tam precibus, quam minis ac pertinacia tenuissent . Nihilque jam illis longius videbatur , quam ut optatae advenirent seriae, quibus denuo in scenam prodirent . Et vero prodiere quo
primum licuit die , & suam singuli personam scitissime
Factum ins, agentes, magna spectatorum approbatione plausuque sunt ens, ct graves auditi. At die postero, repetendum cum esset Drama,
iam actionis eois eVentu nec opinato corrupta omnis hilaritas est, inhilque
factum propius quam ut in actum vere tragicum fabula verteretur. Nimirum hoc medio tempore Iuvenes aliquote gymnasio Collegii Romani, seu sua sponte, seu improbi cujuspiam instinctu, quamdam sibi adornaverant Italica
lingua comoediam, conveneratque ut eam in theatro Coblegii Germanici, cum bona Convictorum , si liceret, gratia , vel etiam ingrariis eorum agerent, ac diem in id ce tam , totamque gerendae rei rationem condixerant . Hi
igitur in Collegium per speciem spectandi cum venissent, paratis summa dissimulatione omnibus queis opus erat rebus , qua Causa Venerint renuntiant, rogantque porro sibi ut liceat propositum exsequi; Et pegma , nec expectatoresponso, recitaturi conscendunt. Fremere ad ea Convictores, qui nihil tale essent suspicati. Nec mora. Advo
lant promptissimi quique facto globo, ac jurgiis primum,
deinde vi pellere injustos alieni juris usurpatores conantur. Non serunt illi vim , jurgia jurgiis repellunt . Clamore ac tumultu personant omnia. Incensis demum animis, ac rixae in morem atrocius efferatis , stringuntur hinc inde gladii, eo adductis rebus ut ferro dirimenda lis esset. Et haud dubie caede ac sanguine theatrum fimestabatur , nisi propere accurrens Patrum qui aderant gravissimus, furentes auctoritate compressisset, neutris recitare jussis. Adeo Juventutis incauta mens est, & nisi scaenum injicias, pra . cipiti
58쪽
ET HUNGARICI LIBER PRIMUS . J 39
eipiti magis sertur impetu, quam consilio ac ratione ducitur . Periculum utcunque discussum gratulati sunt Patres, ac tum quidem omnia quievere . At Convictores , alte defixam retinentes injuriam , cum ira pudorque versaret animos, truci ac minaci vultu vindictam circumspiciebant. Et Alumni, quamquam ab ea cura sejuncti, tamen , ut To. in communi causa , partem irarum capiebant. Angebatur . ' β' . .
Romaeus Rector, cui pax & Quies domestica longe rerum Convietoribus ,
omnium antiquillima, nihilque non agebat quo rerOcien- ctu. tes , paratosque ad omne facinus demulceret. Pacatis ad extremum rebus , tamen ipse perturbatus , inquies, mintuensque deteriorum , rediit ad priora consilia de amovendis Convictoribus, quorum maxime causa has comminueri turbas cerneret. Rem perurgebat Borgia , caute t men, uti solebat, ac tacite , ne acerbius irritarentur Iuvmnes, quibus fixum erat a Germanico nunquam discedere. Nec nihil morae afferebant multi Praesulum Procerumque ,
quibus affinitate , aut quo alio jure Iuvenes attingentibus , idem sedebat. Et ipse Pontifex, ea de re consultus, haud facilem se praebebat, & negotium ampliabat. Dum ergo nectuntur aliae ex aliis morae, resque in longum protrahitur , incidit mors Pii Pontificis , quae Gregorio XIII. , Μω, mi U.Po novo Collegii Fundatori ac Parenti optimo locum dedit Iiis histam
anno MDLXXII. , exactis a prima ejus institutione annis xx. a prima Collegii
Hoc porro toto tempore, quantum ex monumentis coli1- que adhoetem
gere potui , Alumni sunt numerati haud plures centum it '& sexaginta , quidam etiam Germanis admixti Angli , Hungari, Prutent, Poloni, at bono publico addicti plerique , deque Catholica re insigniter meriti, quorum nos mlibro tertio mentionem faciemus . Hoc loco liceat mihi Alumni qui-eOS tantum commemorare , qui ex Collegio transgressi in Societatem Iesu, non Collegium minus quam Societatem transgressi. pietate , litteris, ac rebus gestis illustravere. Primus in his
59쪽
o HISTORIIξ COLLEGII GERMANICI
I 3. Paulus, ille Hos us fuit , de quo & Petro Canisio sapiena PaulusΗ0st v Bojorum Ducem Albertum dicere solitum accepimus quod de Principibus Apollolorum usurpat Ecclesia, Petrus Cani ris malus m aeus ipsi nos docuerunt legem tuam Domine . Adeo quod in Bavariam e proximo non irrepsisset impura superstitio Lutheri, huic hominum pari ferebatur acceptum . Hoffaeus , Bingae natus in Moguntina Diaecesi , cum insigni doctrina parem prudentiam solertiamque jungebat . Itaque Theologiam cum docui set Bononiae, de Ius divinum Viennae, ab exedra ad pra secturas traductus , Collegia plura Germaniae , totamque adeo Germaniae Superioris Provinciam rexit. Romae suffragiis Patrum, qui ad Comitia convenerant, Claudio Aqua vivae in administranda Germanica Societate adjutor Assistentem dicimus in datus est. Quo perfunctus ad decem annos munere, rediit in Germaniam, atque Ingoliladii non annis minus quam meritis onustus occubuit. Hos o prope geminus fuit Henricus Blys emius , patria Coloniensis. Eum certe e Collegio in Societatem secutus, pari tuendae Catholicae disciplinae studio est aemulatus. AIumnorum prumus Theologiae Doctor creatus est. Ab ipso B. P. Ignatio, Cooptatus in Societatem , Collegii Pragensis fundamenta jecit, eique diu praefuit. Totius deinde Provinciae Austriacae magistratum cum eximia laude gessit . Ad extremum Graecii, ubi recens institutam Academiam moderabatur, magno domi forisque luctu decessit , clarus eruditis aliquot libris, quos contra novos haereticorum errores constephanus Ara. scripsit . Ex eodem numero suit Stephanus Arator , natione Hungarus , quem memorant variis disputationibus haereseos magistris quadraginta vocem inclusisse , ac semel tercentum ex ipsis , Varasdini in sua , ut vocabant, Synodo congregatos ad disputandum provocasse, ata pudore oppletos reliquisse , nemine e tam multis invento,
60쪽
qui unius provocationem acciperet. Addendi his Hermannus Thyraeus, Novesiit in Ubiis natus, & Ioannes Gibbonus gente Anglus, duo haereticorum acerrimi insectatores, quorum adversus haeresim praeclara ingenii ac doctrinae monumenta etiam nunc exstant. Thyraeus praeter singularem doctrinam, quam tradendis Ingolstadii ac Treviris altioribus disciplinis explicuit , regendis Collegiis ob prudentiae magnitudinem fuit adhibitus, ac totam Rheni provinciam administravit. Obiit Moguntiae , ac senere apparatissimo elatus est, viri jacturam tota complorante civitate . Gibbonus pingui Sacerdotio donatus fuerat, quo vitam sat commode posset exigere . Uerum ipse , abdicato Bonnensi Canonicaui , Chrilli crucem amplecti in Societate maluit. Treviris Professor Theologiae primum , deinde Praefectus studiorum , postremo Rector Collegii suit , ibique diem clausit extremum . Tacendi non sunt Iulius Rabus Polonus , & Fabianus Quadrantinus Prutenus , qui licet ab infantia pravis opinionibus innutriti, deinde haereticorum ptimipilos inito saepe certamine ad silentium adegere, eoru que scripta virulenta scriptis eruditissimis confutavere. Rabus multarum vir litterarum , cum res serebat, non Polonice solum , sed Latine , Graece , Germanice , Italice , Gallice loquebatur , adeo expedite, ac si vernacula lingua uteretur. Parisiis , Brunsbergae, Vilnae, Posnaniae , Lublini, Claudiopoli humanas divinasque litteras tradidit. Sacra expeditione in Valachiam suscepta , ibi magnam molestiarum molem toto triennio pertulit . Sigismundo Regi Poloniae a sacris consessonibus fuit. Demum Cracoviae , ubi ante annos septuaginta ex nobili Se opulenta familia natus erat, vivere desiit: Quadrantinus , e Lutherano Catholicus factus, prius quam Societatem ingrederetur, palinodiam cecinit, revocavitque quos antea combiberat errores publico scripto , quod Coloniae una cum epistola quadam Holii F . Cardi.
