Sex. Aurelii Propertii Elegiarum libri quattuor codicibus partim denuo collatis, partim nunc primum excussis recensuit, Librorum mss. Groningani, Guelferbytani, Hamburgensis, Dresdensis, Vossiani, Heinsiani, editionis regiensis, excerptorum Puccii, e

발행: 1843년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 시학

2쪽

VIRO ILLUSTRISSIM0

HANC POETAE GΜBRI EDITIONEM, CUΜ VARIA FATA DIU VRTUERINT, TANDEM PIO ANIMO DEDICAT

4쪽

Novae huic Sex. Aurelii editioni pauca praesari non

magis mos traditus me iubet, quam libri ipSius ratio. Neque enim tempore tantum novum intelligi eum Velim. Nam ex quo primum illustrandi poetae mei consilium inii - iam in nonum illum annum Horatianum Variis satis protractum - , considerandum ante omnia ViSum est, qui esset ultimus interpretationis sinis, et cui bono illud negotium susciperetur. Atque in eo qu1dem omnes consentientes Video, ut Scriptor et qu in emendatissimus exhilleatur, et ut penitus, quoad eius fierii possit, intelligatur. Ego vero neque expletum bis duabus partibus vices interpretis existimo, neque pSaseas partes recte p0SSe expleri, nisi altior etiam quaestio ReeeSSerit. Etenim cum magna ingenia, quibus historia populi alicuius decoratur, non temere naSe1 et oecidere, sed Velut patrio stipiti, id est populo Suo V1- iam et animum et mores et habitum debere, rursusque virtutibus aut etiam vitiis suis et ipsum, quo ViVunt,

Saeculum, et insequentia exinde tempora variis modis afficere censeamus: idem, sortasse etiam maiore ime, in artium litterarumque prosectu valere, et cum In aliBS script0res, tum in poetas eadere confitendum est. ItR-que Sic demum munere nostro digne iuncturos esse n0S

5쪽

eredidimus, Mi quem loeum poeta inter aequales obtinuisSet, quam quodammodo artis Suae proVinciam Sortitus esset, quomodo eam adminiStraViSSet, quousque excultam a maioribus accepisset, quid additum ab ipso, quid futuris temporibus relictum eSSet, Summa eum ac eurdtione perScrutaremur. uua in re non equidem ntino VOreor, ne cui Suin perVacuum videatur, quod de patria, de genere, do aetate, de reliquis vitae conditionibus, quantum Vel ex carminibus ipsis confici possent, vel aliunde innotuissent, quaerere institui. Haec enim omnia quam artis et paene necessario vinculo cum Studiis, quae quis proseSSuS QSt, contineantnr, iam nemo tam caecus PSt, quin perspiciat. Nec rursus de minutis quibusdam quaestiunculis nimis sollicitum suisse me quisquam inis Simulet. Nam eum omnino in veri inveStigatione discri-

mina parvi et magni valde sunt ambigua, tum in eiusmodi disquisitione, qua argumentum aliquod funditus quodammodo est exhauriendum. Atqui nos nostris Iaboribus ita excultum hunc agellum voluimus, ut litterarum Romanorum historiam composituro integra huius partis non modo parata esset, Sed disposita etiam veluti materies. uuamquam summam utique harum quaestionum in ingenio et arte poetae illustrandis positam esSe, tantum abest ut infitiemur, ut si hanc operis particulam viris doctis approbaverim, sat magnum Iucubrationum mearum fructum percepisse me visum iri lubens fatear. Neque enim hoc Solum eruendum eS-

Se duximus, quibus poeta vel studiorum vel ingenii subsidiis fretus iid id, qualecunque obtinuit, faStigium 8it eVectus, nut quid suae aetati, suisve civibus

suerit: sed num quod in eius carminibus insit κτῆ1μη

6쪽

Hς otia, quod non saeculo excusetur, Sed quod aeterna Iaude dignum omnium temporum ingenia alere atque delectare possit. Hunc enim summum philologiae sinem qui non agnoverunt, docentibus honestissimum, discentibus autem et oblectationis, et verae utilitatis plenum, sed qui circa singula Solum curiosi, quid suis laboribus enitantur, ipsi ignorant: nae illi primi commiserunt, ut perennis ille omnis cultus humanioris sons et caput, antiquitas, ab impiis nepotibus Sensim sastidiri coepisset, utque haud procul absit, quin professio nostra multis deridiculo, mox etiam contemptui Vulgo habeatur: si pervicerit opinio, barbarie manifesta. Quamquam quis nisi philologi auctores persuasionis illius extiterunt magis

in dies gliscentis, quasi disciplina sua ab arte pulchri impune posset divelli. Atqui hinc crimina, hinc calumniae, hinc obtrectationeS.

Hinc denique levis illa natio novam artem auspicata est, qua cum philologorum nomen tamquam dede-CUS respuentes solos aestheticos se haberi velint, inania sua de antiquis scriptoribus oracula, nullo Sudora quaesita, considenter venditant, aut certe memoria Saepissime lallaci sensuque nescio quo naturali, sallacioreeti m freti, orationis lacatae lenociniis Stuporem vulgi

demerentur

His simul ut obviam tremus, utque arteS Sola Verae r tionis oblivione contra naturam divulsas optime eonSocii ri posse demonstraremus, nulla alia re melius n0S procuraturos duximus, quam si, quae Solito interpretum more per omnes sommentarios dispersae forent obserVationes in unum quasi corpus redactas et per pertos Iocos digestas oratione continua perSequeremur.

Ita animum, qui seorsim singulis tractatis per c0ntraria

7쪽

Saepe errat et quasi fluctuat, perpetuis poeticae et grammaticae normis, ad quas quaeque exigeret, ipSum Seerecturum considebamuS, non, quo casus fortuitus duceret, Secutum, Sed Via et ratione progreSSum. Hoc autem modo non Solum lare, ut omnis poetae ingenii et artis natura optime illuStraretur et uno quodammodo obtuitu contineretur, sed, quod Supra Significavimus, singulorum etiam Iocorum interpretationem, et, Si res tulisset, emendationem Sic demum recin ceSSuram ESSE.Poeta enim ipse sui optimus interpres, tantoque rectius

dieendi genus proprium illius et tueberis, et eXplicabis, quanto id pluribus quantoque similioribus locis ex ipso

repetitis illustraveris. 0uod ut in solita commentariorum perpetuorum, q. d. , forma aequabile illud annotationum quodammodo pondus Saepe iurbat, magis tamen

tidem ac frustra laborabunt, cum insolens aliquod di- .ctum, et cui par alterum fruStra quaerRS, ea proportione explicandum est, qua a sacilioribus et in medio positis ad dissiciliora semper et audaciora quasi per gradus ascenditur. Talia enim saepe non uno alterovo exemplo decernuntur, Sed ingenio et oratione poetae omni intime et penitus exploratis. uuinimmo spatii et Uerborum compendium noSira ratione essici, quamvis sortasse quibusdam contra Videatur, certum est. Nam quae coniunctim tractes, brevius absolvi consentaneum eSt, quam quae per Varios Iocos dissipata. At ne illud quidem, ut iustum ambitum commentarii eXplerent, Verendum erat. Ea. enim, quorum eXplanatio ex ipsa potissimum locorum, quibus leguntur, natura et Senientiarum nexu pendebat, in quaestionibus tantum veIut digito indicata sigillatim deinceps exsecuti Sumus. Pomro, quoniam non id egimus, ut in uniVersum artem

8쪽

poeticam aut grammaticam Latinam scriberemus, Omnem eam partem, qua eXtrinsecus et ab aliis scriptoribus poetae verbis auctoritas esset repetenda, commentariis reservavimus ; item quae sabularum et historiarum doctrina recondita et paullo obscuriore continentur quae est pars nostri haud exigua. Huc accedunt argumentationes omnes eae, quibus in codicum mSS. diScrepan- .

tia electio veri vel emendatio ex litterarum ductu et rationibus diplomaticis aestimatur. De his autem Simul et de libris editis quod sepositam libro quaestionum

tertio censuram egimus, non eSt, qu0d cuiquam nos eXcusemus. Nam cum doctis potissimum haec editio sit destinata, non pueris et tironibuS, Sic Veros commentariorum fines atque modum constituere Videbamur, ut eos duntaxat locos, qui ab aliquo superiorum interpretum non satis intellecti essent, de integro retractaremuS. Nam ne quid omnino praeteriretur, carminibus ipsis in recentiores linguas Varie translatis proviSum eSt.

Sed haee de libri nostri consilio et ratione satis dicta sunto. Restat, ut acceptissimo destingar ossicio testificandi publice gratias Viris summis, qui partim

exemplarium rarorum tum impreSSorum tum manu Scriptorum copiam mihi ultro fecerunt, partim etiam mea gratia comparatorum excerpta per litteras mecum communicaverunt, inter quos honoris causa nomino Eich hornium virum Excellentissimum, supremum imperii

ministrum, qui edicto cavit, ut bibliothecae regiae thesauri absenti mihi aperirentur, tum Spikerum, bibliothecae lilii praesectum, Bern hardyum, praeceptorem

meum dilectissimum, qui primus ad haec studia me eX- hortatus egentem consilio nunquam destituit, Has Sel-ba chium Sedinensem, Cornelium M uellerum et .

9쪽

Ηenningium Hamburgenses, Schoenem annum Guelserbytanum, Schneide inum Gottingensem, Sehmidium IIalberstadiensem, triplici amici, praeceptoris, praesidis ossicio mihi coniunctissimum, Wer nerum denique Servestanum. uuibus, si quid laboribus meis praeStiterim, non exiguam hercle eius partem acceptam me referre, palam nunc profiteor. D. Ε Ibingae Borussorum, a. d. VII. Kal. Mart.

10쪽

Libri tres.

SEARCH

MENU NAVIGATION