Sex. Aurelii Propertii Elegiarum libri quattuor codicibus partim denuo collatis, partim nunc primum excussis recensuit, Librorum mss. Groningani, Guelferbytani, Hamburgensis, Dresdensis, Vossiani, Heinsiani, editionis regiensis, excerptorum Puccii, e

발행: 1843년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 시학

31쪽

Quaestionum Liber primus.

teriani indices doceant. Rectius fortasse Aellum intellexeris Gallum de quo vid. Strabon. XVI, 5. Cass. LIII, 29. Zonar. Annali. X, 33. Plin. Nat. Hist. VI, 32. 35. et in Ira Lib. III, Cap. 'II. sqq. , qui item Aegypto praefectus ideoque haud

raro cum Cornelio confusus Arabiam initio anni 730. ab U. e. Primus Romanorum ingressus peste aliisque calamitatibus confectum exercitum perdidit. Huic enim coniecturae id praeterea favet, quod, cum in primo libro multas elegias Ι, 5. I, ID. I, I 3. I, 20.) ad Gallum scriptas easque amicissimi animi testimonia prae se ferentes videamus cf. prae ceterisI, I 0. I, I 3, I 5. sqq. I, 20, I. , reliquis in libris omnibus

nullam inFenimus. Nihil hoc mirum, si anno 728. post mortuum Gallum Cornelium in provinciam suam Aelium abiisse censeamus. Accedit ut genti Aeliae Propertium coniunctissimum fuisse ex El. ΙΙΙ, I 2. ad absentem Post uinum de Aelia Galla uxore, quam eximiis extollit muliebrium virtutum laudibus, scripta appareat. Hunc autem Gallum eundem esse atque personatum illum Lycotam, de quo poeticae epistolae sub forma EI. IV, 3. extat, non satis id seneis nixi argumentis Are- thusa Aeliam Gallam significari rati, vulgo statuunt. Nam quid eosdem homines, quos antea nominare non dubitasset, in plane simili argumento, ficto nuncuparet nomine Praeterea obstat ipsa syllabarum mensura, de qua Fid. Supr. p. 20. Aeliam autem gentem plebeiam illam quidem, sed iam li- hera republica omnibus honoribus auctam fuisse, Tuberonum et Catorum clara nomina docent ses. Glandorp. Onom.), quanquam Gallorum cognomen, primum quod Sciam in eo,

de quo commemoravimus, Aerapti praefecto obvium, illis demum temporibus familiae proprium factum esse iure quis coniecerit. Ad quam quin monumentum sepulcrale, quod apud Gruterum C. I. p. DCCCLIV. extat, pertineat, non

dubitamus.

L. AELIUS L. FILIUS GAL. AELIANVS

II. S. E.

L. AELIUS SEX. F. GAL. SENECA. PATER II. S. E. ET Q. S.

Necessitudinis autem, ut diximus, vinculis hos Gallos Properito coniunctos fuisse inde colligimus, quod sic et crebra huius nominis commemoratio facillime declaratur, et Gallum eum, quem post Perusinam cladem praedonum manibus periisse narrat Εleg. I, 22. ad Tullum script. v. 6-8. soli. EI. I, 21. . propinquum suum aperte dicit El. 22. V. T. Horum igitur virorum usu familiari dum ingenium alit

32쪽

Caput V. De amicitiis Propertii.

et artem colit, potentioribus quoque se applicavit. Primum

a Tullo in amiciliam.receptus est, eximiae Spei iuvene, cuius patruus primis reipublicae muneribus functus erat. TubIorum autem cognomen antiquitus genti Iuliae proprium erat,

cuius geniis qui primi commemorantur viri, Gaius et Vopiscus, hi ipsi Tulli audiunt. uuoniam Fero neque haec familia, nobilis olim et multis imaginibus insignis ultra saeculum sextum Urbis pertinuit ses. Glandorpii Onomastic. p. 417. Sqq. , nec de Μ. aut M'. Manlii Tulli nomine saltem son Stat, quem anno post exactos reges decimo consulem fuisse dissidente codd. mss. fide et Ciceronis auctoritate Brut.

c. I 6.) Livius narrat ΙI, I9. : ad Volcatios confugiendum est, quorum de gente primi L. I 0 Ica it i T u i ii mentio fit, qui anno V. 688. cum M . Aemilio Lepido cunsu suu Dio Cass. XXXVI, 25. Cic. Cat. I, G. ad Att. VIII, 15. , quamvis antea in petenda aedilitate offensionem accepisset Cicero pro Plancio. 21. . Huius Tulli filius L. Volcatius Tu I- -- Ius ridetur fuisse Lusii enim filius dicitur in fastis Campanis, quos a Pigilio descriptos Gruterus exhibet, C. I. p. CCIC.), qui cum caesare Octavia iterum consul fuit Dio

. U. s. 721. . Hunc autem L. Volcatium Tullum L. F. patruum nostri Tulli fuisse, facili coniectura assequimur. Quae ab omni dubitatione remota erit, si El. I, 6, I9.

Tu patrui meritas conare anteire secures

de amicis, qui stipato agmine magistratus et patronos aut in forum deducere aut peregre profectis latus tegere et praecedere solebant, mecum intelligas '). Quam solam eram

, Alii enim alium quaerunt ducem, cui Tullum comitem adiungant. Et Barthius quidem Vit. Prop. ad a. 724. p. LXXVI. non inepte, nisi cetera obstarent, Μ essalam, qui ad gladiatorias turbaa componendas cum singulari imperio a. U. 724. in Asiam abierat. Nobbii autem, qui Specim. Obss. in Prop. carnam. Lips. I8IT. dctanno T25. cogitat, insignem hoc in loco negligentiain satis admirari non PoSsum. Qui cum expeditionis, qua Moesia Romano imperio M. Crasso duce adderetur, mentionem hic fieri opinatus sit, duplici falsus est errore, Primum quod communi graeco Μυσῶν nominis aeductus cf. Strab. VII, c. 3. p. 295. ωκουν ir ἐφ ἔκπιερα του Ισr 3ου - καὶ οἱ Μυσοὶ, Θρακες -τες καὶ αυτοὶ, καὶ ους νυν Μοεο ους καλουσιν Mysiam, Asiae regionem, enm Μoesia Thracia sinitima foede confudit, deinde pro Crasso illo Bastarnarum, Thracum, Getarum, ipsorum Μoesorum victore Augustum, qui tum Romae ludos edens secure degebat Dio LΙ, 22. , substitutum contra Artacios militasse ait, ementito aut certe interpolato Dionia testimonio. CL de toto hoc Ioco Dion. Cass. LI, 23 - 27. quo extremo libri ' capite, eodem, unde Nobbius auum traxit argumentum, Moesorum snes accuratissimo describnntur, et quae de hoc Ioco in censnra libri Gruppiani scripsimus Annali. Uall. 1839. N. 130. P. Ioas. Eq.

33쪽

Quaestionum Liber primus.

esse interpretationem et ex proximo, qui sequitur Versu, et F. 34. apparet. Cf. commentarios ad e. I. Tum igitur statuendum erit, Tullum patruum Asiam pro inciam sortitum, quae postquam Augustus imperii res anno 727. denuo constituit, sola cum Africa erat consularis

υπατευκο σι πνὶν τε Ἀφρικνὶν καὶ την Ἀσίαν καὶ τοῖς ἐστρατζyζκοσι τα λοιπα παντα απενευιε , nepotem Tullum Iegatum sibi assumpsisse, quos Dio rem potius quam nomen

αυτ)ς εαυτψ εκαστος αιρεῖται σα μἐν οι ἐστρατζγζκO- τες, τρεῖς δἐ οἱ υπατευκοτες εκ των ομοτίμων . Quo simul novum nanciscimur argumentum ad eorum rationem consutandam, qui ante annum 727. hanc elegiam scriptam esse contendunt. Etenim sum iam a. U. 701. lege cautum esset, ne quis nisi quinque annis integris interiectis post eum annum, quo munere desunctus esset, provinciam sortiretur - sin quid contra evenisset, a Dione identidem id adnotatum invenimus Dio Cass. XL, 30. 46. 56. - Augustus in provinciis S. P. u. R., qualis Asia erat, antiquum prohatum esse voluit institutum Dio Cass. LIII, 14. κοινὴ δἐδη πασιν αυτοῖς τοῖς αν' πατοις cf. c. I 3.) απηγορευσε, ι δενα προ πεντε ετων 1ιετα το εν τῆ πολει αρξαι κυν- ρουσθω. Cf. Gro nov. ad Tac. Ann. III, 32. 58.). Sic demum Iocum commode intelliges El. I, 6, 34.

Seu pedibus terras, seu pontum carpere remis Ibis et accepti pars eris imperii

accepti enim ibi est l. q. grati. cf. commentar. ad e. I. Praeterea hae temporussi rathones aptissime concinunt cum Fers. 20.

Et uetera oblitia tura refer sociis.

Nam non modo eo anno Augustus omnes imperii res curiose ordinavit, sed orientem imprimis ex civilibus adhuc bellis et Antonianarum partium turbis laborantem composuit. Quae quam is deinceps singula transire gestarum rerum copia Vetari se Cassius Dio ipse confiteatur LIII, 2I. - tamen, quae insequentibus duobus annis de Polemone Ponti rege ina ocietatem et amicitiam P. R. recepto c. 25.), de Ga- Ialia in provinciae formam redacta c. 26. , de PamphIliensibus denique sui iterum iuris factis narrat, tuto huc Iicet referre. Nam regulorum illorum et tetrarcharum po- tealiam intestinis tumultibus nimium et cuni detrimento imperii Romani crevisse, iam unius Αmγntae exemplo satis sonstat, qui temporum vicissitudinibus prudenter usus, alterno diversarum lactionuae obsequio usque ad Cilicum saltus fines

34쪽

caput V. De amicitiis Propertii.

propagatos tenuit. Illorum igitur ditione liberalis clxitatibus,

sociis quondam P. R., quam recte vetera iura referri oblitis dicatur, apertum est. Obliti enim erant tanto iam civilium turbarum et dominationis alienae intervallo. Cf. Strab. XII, 6. 7. 8. Ceterum hoc Barthius recte vidit vit. Prop. p. LXXX.), iuvenem adhuc Tullum et aequalem sere Propertio fuisse, qui necdum magistratum gessisset, cuiusque fortuna, ut satis eleganter addit, adhuc in herba fuisset. Hoc enim et ex iis quae modo disputa imus apparet, et Propertius diseriis ait

verbis El. III, 22, 30.

Iraee tibi, Tulle, parens, haec est puIcherrima sedestile tibi pro digna gente non pro egregie gestis, quibus iam inclaruerit petendus honor. Bie tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum

Spes et venturae coniugis aptuS amor.

Hinc quoque I, 6, I9. is patrui conare anteire secures. Quibus vero argumentis ductus idem Barthius hunc Tullum diversum statuat Barth. it. Prop. p. LXXX. cf. Nobb. Spec. p. 32. n. 87. ab illo Tullo, ad quem prima primi libri elegia scripta sit, quemque ipse Volcatium Tullum patrem esse

censet, equidem perspicere non potui. Omnia enim haec carmina eundem, ut ita dicam, spirant amicitiae animum, quo sodalis eum sodali aut de fatorum suorum iniquitate conqueri remediumque malorum petere Εl. I, I. , aut parati ad ferendum, auxilium humaniter deprecari I, 6. , aut gaudia sua enarrare I, I 4.), aut sciscitanti respondere I, 22.), denique desidentem grata modestia ad oblita officia revocare soleat III, 22.). Cum igitur Tullus patruum anno 727. in

Asiam prosecuturus esset, Propertius, qui iam perenne Cynthiae servitium adversis diis tulerat, tandem fortuna desperata saliter Lachm. praef. p. XXIV. Sed vid. sup r. Cap. III. coli. Cap. VI. , ut in patrui cohortem se recipiendum curet, amicum orat. Longinquis enim terris, quo nulla femina viam inveniat, amoris remedia Se quaerere Velle, quem superbae dominae praesentia novis identidem flammis suscitet El. I, I.). Paullo tamen postquam magis pro votis cessit amor cl. EI. I, 2 - 6. promissi atque adeo precum immemor, se quamIis invitum relineri puellae vinculis et omnia potius quam discessum laturum esse candide profitetur. Quodsi, aliquanto, ut videtur, Tulli itinere prolato, qui ΕL IB. Tiberinam ad undam abiectus otium agit, nihilo tamen minus Propertium Ba i ascensa naufragio proximum Videmus, quid est, quod desulloriam amantis animi inconstantiam mi- reinur, gni omnibus temporibus absurdiora etiam sibique ma-

35쪽

Quaestionum Liber primus.

gis repugnantia commiserit' Eodem fortasse pertinet El. I,

Ib., qua perfidiae Properitus amicam arguit, quod magno periculo raptum se non conqueratur. Quam is enim, quod illud periculum fuerit, diseriis verbis non dicat, Cal psus tamen v. 9. et HypsipFlae exempla v. II. sq. , quae maritis per maria prosectis amoris pristini nequaquam oblitae sint, de itinere quopiam hunc locum intelligendum esse, quod per Ionginquas terras poeta facturus fuerit, persuadent. Num autem ad idem hos tempus carminis III, 2 l. scriptio reserenda sit, ut Paldamo placet Epist. dedicatoria in Prop. p. VIII. , non facile dixeris. 'Hoc saltem affirmaxerim, mox consilii iterum poetam poenituisse nec serie longius, quam in Illyricum progressum Italiam repetiisse. Nulla enim maioris itineris vestigia in ullo posterioris temporis carmine inveneris, quod, si revera Ioca Graeciae et Asiae tanta memoria insignia adiisset, non modo mirum esset, Verum ne eo gitari quidem posset, ne de ratione temporis dicam, de qua vid. intra Lib. III. Cap. ΙΙΙ. Tullum autem tu Asiam profectum, postquam munere defunctus esset annuum enim solum eorum magistratuum imperium fuisse, qui senatus provincias administrarent, Dio docet LIII, 13. ), more praetorum comitibus tunc solito cf. Catuli. 45. diutius etiam in perlustrandis Asiae urbibus commoratum complures annos CF-gici delituisse El. III, 22. docemur. Interim Propertius haud certe sine Tulli eiusque necessitudinum ope et Maecenati et paullo post Augusto gratiosus factus est. Maecenas enim post primi libri editionem

in seleelum amicorum doctorum numerum eum idetur recepisse, quorum iu tela et otii tempora iucundiora sibi reddidit, et nomen sibi condidit in omnia saecula Μusarum fantoris instar valiturum. Huius igitur viri adeundi occasionem lubens haud dubie Propertius arripuit, non sordida peculii tura aut praedioli, ut quidam xolunt, desiderio suid. Barth. Vii. Properi. a. II 3. p. LXXVII. , sed quoniam ingenioso homini nihil gratius est, quam ut relicta communis vitae faece inter sui similes versana animi facultates quolibet modo excolat, praesertim si qui coetus tam candida morum sanctitate cultuque tam humano excellat, suum suique locum concedens, quam grex ille Μaecenatis. Cf. Hor. Sat. I, 9, 48. sqq. uuamquam ei hanc laudem hoc tempore extitit qui eripere studeret, cum ex impuro Pseudo- Donati fonte hauriens Vit. Virg. g. 67.) Hesiodeum illud κω χει domui his malis alienissimae intrudere conaretur Paldam. De Eroticis Bomm. P. 40. not.). Neque tamen Propertius in intimam eam Maecenatis familiaritatem videtur receptus esse, qua et

36쪽

Caput V. De amicitiis Propertii.

Virgilius Variusque antea soruerant, et Venusinum Hor tium usque ad extremum Filae spatium garisum esse Scimus. Nam ea Propertii carmina, quae ad nostra tempora ingenuam illam Romanorum hominum propriam loquendi liberi tem produnt, tamen ubique sertam testantur re erentiam, qua Firos praepotentes, ut patronos nostrorumque operum fautores potius colendos, quam ut amicos familiaresve dilia gendos, amplecti solemus. Id quod satis caussae esse arbitror, cur nec Horatius Propertii, nec Propertius Horatii meminerit, ne quis ad Vulpii Vit. Prop. ap. Barth.

p. LXX. sqq.) absurda commenta recurrendum esse credat, quibus refutandis Barthius aeque supersedere poterat. Μagis etiam illud in Tibullo valere, ut cui mullum fere negotium eum Maecenate eiusque cohorte suerit, videre in proeli i est. Suspicor autem Propertium, cum tenuiori illi carminum generi quam heroicae arii operam dare satius duxisset, non semel a potenti amico admonitum esse, ut maiora sibi celebranda sumeret, quod forsitan ille postam superioribus annis

in liuitandis Callimachi akίοις versatum fuisse cl. intra Lib. III, Cap. I. II. ΙΙΙ. comperisset. Hauc admonitionem inferioris ingenii sui culpa dum satis modeste declinat, urbana oratione eo dellectitur El. II, 1, 27.), ut, Si animo Valeret ad tam grave onus suscipiendum, non antiquarum fabularum aut veteris historiae facta, sed proxima tempora et

res Augusti domi bellique praeclare gestas digna Iaude prosecuturus esset, quoniam sic semper ad ipsum Maecenatem, fidelem Caesaris omni tempore socium canendum carminis argumento duceretur. Sic simul molestas sibi preces a eriit, et Μaecenati, cum eam, quam epico poemate facilius se

impetraturum esse fortasse speraxerat, commemorationem, e

sibus vel optimo quoque posita epico dignis summam impertiat, plus quam satis facit. Huius elegiae simili in argumento versatur eodem fortasse consilio scripta libri tertii tertia, qua in Helicone somniantem iam Ennii volumina imisiaturum ab ipsa Calliopa ad elegias fingendas abductum se fingit. Eodem pertinet El. IV, I. inde ab us. II., qua horoscopi sub persona latens relicta superioris temporis studia ipse iocose perstringit. Eodem El. III, 9., qua Maecenatis iussa faceto illo eoque gratissimo adulationis genere iteraio eludit. Exemplum enim se ipsum domini sequi ait V. 21. 22.), qui, quamvis Caesaris amicitia summos reipublicae honores adipiscendi facultas sibi praebeatur 23. 24. summaeque ad res foris gerendas opes suppeditentur 24 - 26.), tamen in otium tutum recedere vellet 27. 28. , satis magnam sibi gloriam ratus, se Caesaris amicum nuncupari 38. . Hunc

37쪽

Quaestionum Liber primus.

igitur ita sequi se velle, ut relicto magnifico illo et glorioso scribendi genere 35 - 42. a pueris puellisque laudetur

amantibus 43-46. , licet Μaecenate duce vires suas, quamvis per se exiguas, ita auctum iri confidat, ut vel difficillimis argumentis pares fiant 47-58. , hoc uno contentum et laetum, si ab illius partibus stetisse quondam dicatur. Acceptissimum autem hoc adulationis genus Maecenati quod diximus, quanti ipse secerit, quod lato Senatorum. staVo equestris ordinis splendorem mulare noluisset, satis est . PerVulgatum. cf. Schol. Acr. ad Hor. Serm. I, 6, 97. Hino toties poetae equitem eum alloquuntur. Cl. Hor. Od. I, 20, 5. III, I 6, 20. Hinc Propertius in carminis illius initio: Μaecenas, eques Hetruses de Sanguine regum, Intra fortunam qui cupis e S se tuam. Non multo tempore postquam in Maecenatis amicitiam venisset, Augusto p0etae nostri ingenium innotuisse, non est quod miremur. Hunc autem non parxi eius indolem fecisse, iam inde recte sollegeris, quod, quamvis omni positarum generi faveret, tamen nemini nisi summi ingenii viris

in suum nomen carmina componere Caesarem permisisse Suetonius auctor est. Elegia autem illa, quam ad Caesarem seripsit l. II, I 0., cum eo temp0re somposita sit, quo tandem aliquando ex acerbis amoris vulneribus convalescere coeperat, maiora quam exilia lectuli bella et praeclariora se canturum esse minatur. Res enim Caesaris, quas tunc iuprovincias abiturus ille parabat, se celebraturum. uuamquam nisi Iaudis summam assequatur, ut in re ardua, iam volnisse salis ait esse ducendum. Neque postea destitit, quin pro temporum illorum ratione, ubicunque ossasionem carmina

ferrent, Augusti gloriam extolleret ff. ΙΙ, 7, 5. II, I, 42. II, I 6, 37. sqq. , in qua tota Iersatur El. IV, 6., quam Barthius l. l. p. LXXXVI. iure suo ad celebrandos quinquennales Apollinis Iudos, in memoriam victoriae Actiacae institutos cI. Dio Cass. LUI, I. coli. LIV, I9. in ) sompositam esse censet. uua in re quotiescunque tantis Iaudibus imperii principem ornat, quantas noStrorum temporum rationes secutus facile quis damnandae adulationis ingenuo que viro indignae iure suo sibi arguere videatur, id vero prae ceteris tenendum est, quod illo tempure Romanus populus- e furiosis et sanguinolentis intestinorum bellorum tur- Iis tandem aliquando servatus, cum gratissimum et securum otium ses. infra Lib. III. Cap. I. , quale antea non modo speraverat, Sed de qu0 ne cogitaverat quidem, repente et quasi divinitus immissum nactus esset, perditae reipublicae et Iibertatis optimo cuique iam diu desperatae libenter obib

38쪽

Capnt V. Do amicitiis Propertii.

tus, eum virum, per quem illo otio atque illa rublicae privataeque vitae securitate fruebatur, ex intima animi sui sententia summo amplexus est umore, miminibusque deorum parem habuit vel adeo superiorem. Cf. Libellum de Diis Roman. patriis I, c. I 8. et 20. Hor. Ep. II, I, I 6. Di0n. Cass. LI, I9. Suet. Oct. 52. 59. Brouklius. ad Prop. II, I, 4 I. Mitscheri. ad Hor. Od. IV, 5, 33 - 36. Lips. ad Τac. Anuall. I, Io. Appian. V, p. 746. Interpp. ad Hor. Ep. I. I. Hinc iurandae per eius nossien positae arae; hinc illud

Caesaris in nomen ducuntur earminar Caesar Dum eanitur, quaeso, Iupi ter ipse vaces.

- - - - - - quamvis diducere amantes

Non queat invitos Iupit er ipse duos.

Non minimum autem momentum ad Augusti animum poetae conciliandum elegiae III, 18. scriptionem attulisse coniicimus, qua mortem Μ. Claudii Μarcelli, Augusti ex Octavia sorore nepotis, eiusdemque Iuliae matrimonio generi, desset. Hic enim iuvenis clim omnis populi Iaetissimas spes in Seconvertisset, in Baiano v. Serv. ad Virg. Aen. VI, 885. sqq. praedio ne Ticesimum quidem annum emensus subito m0rbs exstinctus est. Hunc autem quantum Augustus dilexerit, non tam insignis luctus magnitudo, quo eius sunera prosecutus

est Dio Cass. LIII, 30. , quam quod heredem imperii suturum eum designaverat Tacit. Hist. I, I 5. Vellei. Patere. II, 93. Tas. Αnn. VI, 51. Interpp. ad Virg. Ε cI. IV. , et quod Virgilium pro notissimis illis Aene1dis versibus: is Tu Marcelluseris A ceti. magnificis et vere regiis donis cumulavit ei. Donat. xit. Virg. g. 47.), abunde demonstrat. Quam ob rem, ut ne veri quidem simile est, de Augusto ipso malos ob suspectum eius mortis genus circumlatos fuisse rumores, ita Lipsium ad Tac. Αnn. I, 3. , qui vel Plinium et Tacitum Tac. Ann. II, 4 I. Plin. N. R. I, 3. collato Hist. I, I 5. Annali. VI, 5 I. talia suspicatos esse ait, falsa locorum quorundam interpretatione, quos multo minore molestia de Τi- herio et Livia explicaveris, seductum esse patet. Recte tamen

idem Lipsius Scaligerum Casiigg. in Prop. p. 220. Fq. refellit, qui nonnullis Servii grammatici ad Virg. Aen. VI,

I. l. deterioris notae codicibus Stabiano pro Baiano exhibentibus fretus, et frigidarum aquarum commemoratione ductus - quorum usu ab Antonio Μusa, Augusti medico, Praescripto Marcellum necatum esse quidam suspicabantur -

39쪽

Quaestionum Liber primus.

qnia Baiae calidis, Stabiae gelidis aquis excellerent, et IIoratius Ηor. Epist. I, 15, 2. sqq.) eodem curationis genere

adoptato Baias praetervectum se esse diceret: Propertium hic, ut omnem suspicionem a P ia averteret, humano quodammodo piam commisisse fraudem et qui Stabiis gelida aqua mortuus dicendus fuisset, eum Baiis aqua calida submersum dixisse accusat. Sic enim eam, quam non no*i ευβλαβειαν interpretur. An forte voluit ευλαβειαν scribere ) Quasi vero diviti et praepolenti Romano vel inter medios calidos sontes frigidarum aquarum in susionibus uti non licuisset, aut quasi in tanta illius vici celebritate Propertius tam male inventam fabulam fingere ausus fuisset. Verum tamen recentiores interpretes magni viri dictata sedulo recinunt, vel adeo, propter frigidae fortasse aquae commemorationem, in sinu Baiano submersum fuisse dixerunt Κuinoel. ad III, 18. init. . Quos recta eius carminis interpretalione facile redargui sommentarii nostri ad e. l. docebunt. Nos potius cum vel ipso eo tempore mortem, cuius alii causam Liviam ei Tiberium circumferebant, alii coeli gravitate eius anni insigni accidisse censerent, prudentissime et optime factum a Propertio censemus, quod horum Sententiam sequi, quam vel lexissimo verbo aut istorum suspicionem tangere, aut Antonii Μusae, hominis de Augusto optime me-

xiii Dio Cass. LIII, 30. Suet. Oct. 59. 81. Plin. Nat. Hist. XIX, S. XXIX, I. Comment. Cruqu. ad Hor. Epist. I, I 5, 3. ,

artem inculpare maluerit Eadem prudentia positam usum videmus in elegia omnium novissima, qua L. Aemilium Paullum, Μ. F. Lepidum,

Μ. Lepidi triumviri fratrem Dio Cass. LIV, 2. coli. XLVII, 5.

Veli. Paterc. II, 67. , censorium Firum Augusto probatissimum, et cuius silio L. Paullo postea neptem Iuliam collocaverit Suet. Octav. 64.), de morte Corneliae uxoris, P. Cornelii Scipionis viri consularis filiae, consolatur. Corneliae enim

matrem Scriboniam Scribonii Libonis f. , quam Scipioni ereptam Augustus in matrim0nium duxisset, postea, ut ipse scribebat, morum eius pertaesus perversitatem, iterum repudiavit, Liviae Drusillae vinculis irretitus Suet. Oct. 63. . Huius autem, qu0niam mentionem sacere elegiae argumentum postulabat, ita meminit, ut neque Augustum laederet, nec Cornelia matris immemor contra piae filiae officia commisisse videretur. Statim enim postquam si dulce matris caput, Ia-cr3masque maternas A commemoravit, ad Caesarem filiamque eius Iuliam transit. Negne hanc quidem aliis laudibus, quam quas Caesarem ipsum proferentem fingit, extollit, ne, cuius mulieris mores, mox parenti senectutem tristissimam red-

40쪽

Caput VI. Da Propertii amoribus. 31dituri suet. Oct. 65. , in vulgus cogniti essent, hanc ipse

probasse videretur.

De Propertii amoribus.

Verumenimvero , quoniam de iis vilae conditioni,ns, Mibus Propertii studia aut praeparata aut adiuta et provecta

fuerint, satis videtur dictum esse: ad eas transeundum est, quae cum certam enm scribendi viam instituere iussissent, u- Iam prae ceteris indolis partem foverunt, qua, dum fata manebant, dolorum remedium, aequalium admirationem, apud posteros autem nomen immortale sibi comparaverit. Etenim, vel si omnibus historiae testimoniis destituti essemus, sola id possemus ratione assequi, ut amor, dum Iegibus quasi reipublicae solutus ad suum arbitrium circum agatur, viribusque omnibus excultis foret, aptam facilemque praeberet poetis carminum componendorum materiam, rursus, dum legum civilium et morum severitate coartatus in tristes matrimoniisnes aut propius aut Iongius imminentes quasi in unum alveum derivatur, sterili nuptialis carminis artificio solo relicto, elegiarum amatoriarum cantus obmutesceret. Et, si quaeris, res sic habet. Namque vigentibus civitatum institutis, so-rente casta morum disciplina, exulare Cupidinem apud Graecos et amatoria carmina a Iaxis solum Ionibus et dissolutis Aeoliis prae ceteris coli, medii denique quod aiunt aevi temporibus inter arma et bella, quam is alia pro temporum ratione forma induta, reviviscere Iidemus. Itaque si Romanis, quo tempore rigida maiorum disciplina iam diu spreta, matrimonium non solum negligere, Verum etiam odisse et tantum

desultorium illud amandi genus expetere coepissent, idem contigisse animadvertimus, quid est quod miremur Caelibis enim vitae conditio, quantopere extremis liberae reipublicae temporibus adamata fuerit, iam sola legis de maritandis ordinibus latae historia satis possit docere. Haec enim lexa Caesare Octaviano primum frustra tentata vid. inla. Lib. III. Cap. I. , ut exhausto bellis si tum numero sub eniretur, ne iterum quidem rogata prae multitudine recusantium perferri

potuit Dio Cass. LIV, I 6. LVI, I0. , neque tum, cum Papiae Poppaeae sub nomine iis obviam iret, qui immaturitate sponsarum vim Iegis eludere quaesiissent, abstinuernnt, quin crebros, quamvis intermortuos excitarent tumultus Suet. Oct. c. 34.), Augusto autem desuncto maiore etiam xi, nec sine successu denuo eam sollicitarent Tac. An n. III, 25.),

aut variis interpretationibus fallerent Tac. l. I. XV, I9.).

SEARCH

MENU NAVIGATION