Sex. Aurelii Propertii Elegiarum libri quattuor codicibus partim denuo collatis, partim nunc primum excussis recensuit, Librorum mss. Groningani, Guelferbytani, Hamburgensis, Dresdensis, Vossiani, Heinsiani, editionis regiensis, excerptorum Puccii, e

발행: 1843년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 시학

261쪽

Quaestionnm Liber tertius.

quam insequentium interpretum ullus Propertio damnum attu- Ierit, plus tamen ei attulisse emolumenti, quam ullum supe- . Tisrum, haudquaquam infitiandum est. Nam ut de Iibrorum' Us s. auctoritate toties restituta taceam, indubitatae sunt eius coniecturae, quibus etiamnunc plurimos locos persanatos Iegimus, ut III, 8, II. II, 36. IV, 7, 6 l. 8, 37. 9, 34.

II, 30. Quantum vero aequales et minores eius doctrinam non modo probaverint, sed admirati sint, cum exemplaria, quae novo eius ordine recepto usque ad hanc nostram memoriam exprimi non desierunt, et propriam quasi quandam effecerunt editionum familiam, tum ipsius liber toties per illud saeculum recusus, affatim declarant. Quinque enim, non quattuor, ut Fulgo fertur, editiones recensere nobis contigit, quarum prima Parisiis prodiit hac inscriptione:

Catulli Tibulli Properti nova editio. Iosephus Scaligor Iul. Caeaaris F. recensuit. Eiusdem in eosdem Castigationum Iiber. Ad Cl. Puteanum consiliarium Regium in suprema Curia Parisiensi. Lutetiae. Apud Mamertum Patissonium, in ossicina Rob. Stephani Μ.D.LXXVII. cum Privilegio Regio 8.

Poetas ipsos excipiunt castigationes singulari tituIo et no a paginarum serie insignitae. Novam editionem appeIIatam esse, non quo prior ab eodem Scaligero prodiisset altera, sed quia de integro recensendum poetam sibi sumpsisset, recte PaIdamus animadvertit. Hane sequitur altera Ant- ver piae apud Aegidium Radaeum I 582. 8. Mureii commentariis aucta, ceteroquin accurate ad prioris exemplar expressa. In tertia Iero editione, quae Heidelbergae in Bibliopolio Commetiniano 1600. 8. excusa est, eodem, quo priores duae titulo inscripta, castigationum loci plurimi ah ipso Scaligero vel emendati vel aucti deprehenduntur. Eandem refert quarta, Lugduni apud Anthonium da Harsy I 607. 8. sed forma minima. Quinta denique tertiam utique exprimit, nisi quod i3pis Iacobi Stoelir excusa 12., quam dicunt, forma prodiit 1622. Similem ei, quam in Scaligero probavimus, studiorum rationem aequales secuti sunt, quamvis multo timidiores illo. Inter quos non pauca debentur Dougis, filio imprimis, cuius editio ex officina Plantiniana exiit L. B. 1592. 12. cf.

ad El. III, 3, 42.), Tu ebo in Adverss.; cs. ad El. IV, 8, 39. , Fruterio Epistoll. a Gabbema collectis; 'cf. ad El. III, 8, 29.), Scri verio cf. III, 9, 44.), Palmerio in Spici legio; cf. Passerat. ad El. III, 8, 29. , Lipsi o Varr. Lecit. ; cf. ad El. I, 16, 8. I 8, 9. III, 9, 38.), et ei, qui primus post Scaligerum ad emendandum illustrandumque Propertium se accinxit, LiILnetoa Huius enim

262쪽

Caput VI. Da editionibus Propertit.

editio, eum morte auctoris a. I 599.) esset intercepta, primum a Gebhardo simul cum eius notis retrastalis publici iuris facta est Franeo furii in officina Hecheliana I 621. S. Merilum eius non coniecturis cernitur cs. lamen El. IV, 4, 65.), sed quod accuratius, quam eo usque moris fuerat, codices contulit. Vaticanum et Pes thianum, qui est Groningantis , ut post eum Gebhardus in Palatinis duobus fecit Ηano viae apud Schleich. 1618. 8. , et Ur as serus fecisse se certe gloriatur Lugd. 1607. 16.). Omnium denique priorum interpretum et criticorum Iabores in unum corpus redacti sunt a Claudio Morello, Lutetiae I 604. fol.

Utrumque Fero eius aetatis studium et comparandi libros et emendandi pari sollertia subiit, pariterque in utroque excel-Iuit N. Heinsius. Hic cum ingeniosus esset, ut qui maxime, ad eam tamen iam studiorum rationem procesSerat, quam etiamnunc philologorum quosdam unice amplecti Fidemus, ut non iam ad scriptorem quam emendatissimum praestandum, sed ingenii tantum exercendi causa et ad probandam aequa- Iibus doctrinam veluti ludens tentaret coniecturas. Iam enim tum critica ars non instrumentum philologiae ad reliqua studia necessarium haberi coeperat, sed sua ipsius causa tamquam summus studi 0rum sitis et terminus atque adeo tamquam ipsa philologia expetebatur. Quod si ex speciosissimis Hein sit coniecturis, primum a Burmanno edilis, unam tantum, ni fallor, recipere in ordinem Sustinuimus, aetali hoc imputandum est, quae iure eum admirabatur, n0n Firo. Iuleri in provectis doctrinae copiis et in immensum auctis, interpretalione nova opus erat et maturiori temporum captui acc0mmodata. Hanc Passeratius scripsit Paris. 1608. fol.), laborantem quidem mullis superiorum saeculorum xitiis, εed quae per longissimos excursuum amfrastus nunquam scriptoris sui obliviscitur. Hinc ad unum omnes, qui postea Propertium commentariis illustrarunt, tanquam ex largissimo fonte hauserunt, non semper habito, quem auctori doctrinae suae debebant, honore. Laudanda autem prae ceteris rara

hominis simplicitas, quod nunquam difficultatem Ioci, quam extricare ipsi non contigit, tacendo praeterit. Laudanda

item modestia, qua coniecturas Suas non tamquam oracula

legentibus obtrudit. Quamvis vero ipse saepe timidior inventis suis dissidat, multa tamen commentus est, quae nostri quoque tritici non modo probarent, Sed grati acciperent;

cf. ad III, 6, 29. 9, 45. IV, 4, 68.

Sequuntur deinde tristia tempora et sterilia, quibus, ut Omnes honae artes, sic etiam Propertii Iectio diu cessaret, nec, si Is. Vossium et Gro noxium excipias, quidquam

263쪽

254 Quaestio m Liber tertius. bonae fragis ex alienis saltem studiis huc velut casu asilueret.

dignae sunt quae commemorentur. Una B rou kli usi i eminet Amstelae d. apud Uelstentum 1702. 4.) nova Batavorum elegantia. Sed hic, cum in explicatione poetae multa recte viderit, Graeei tamen sermonis ignorantiam, quam in interprete Propertii minime feras, alienis artibus compensare frustra studuit. Nam sententiis e recentioribus etiam omnium nationum poetis unde quaque excerptis dum luxuriatur, aliena multa admiscuit et rursus plurima, in quibus merito haerere debebat, omisit, Superiorum editorum, quem minime decebat, invidiosus obtrectator. Ad rem criticam codices mss. et editiones veteres contulit ille quidem, nec tamen omnibus locis et his ipsis satis negligenter, in emendando Iero nullam sertam rationem secutus superiorum criticorum inventa, bona quaedam, plurima tamen falsa, recepit, modo neglexit utrumque, ne in partitione quidem carminum Scaligerum deserere ausus. Coniecturarum vero ipsius vix una aut altera ita probatur, ut aetatem tulerit. Quid multat Sine invidia dici potest, opera eius hos libros nihilo emendatiores prodiisse, quam Scaliger eos reliquerit. Sed ita tamen ceteris; quae circa eadem tempora prodierunt, editionibus praestabat, Anglicanas dico duas, Cantabrigensem alteram I702. 4. , alteram Londinatem de illa expressam 1715. 12. atque Lugdunensem Batavorum 1743. 12.), quam rectius Parisinam diei Barthius demonstrat spraef. p. XLVIlI. ,

ignotis auctoribus ortas omnes, ut exemplaria Brou khusii mox direpta post mortem editoris postumis observationibus aucta retractarentur. Quamquam is, qui huic editioni a. IT 2 T. praefatus est, nescio quis homo gloriosus is Davidis Ηoog stratani codice emendatiorem eam prodire salso iactat. Neque enim quidquam in carminibus mutatum, aut in sommentariis ex eo libro adnotatum in enimus. Vulpis Veris, qui contractis Passeratii et Brou khusii commentariis animad- ersiones perpetuas primus addidit Patav. 1755. 2 volt. 4. , nihil poeta noster debet, nisi hoc forte meritum ei concesseris, quod saeculo eiusmodi deliciis assueto inter ditiores homines, et qui lautiores haberi vellent, studia Propertiana aleret, vel certe sustentaret. Nam cum in comparandis libris, in quibus suam diligentiam falso venditat, negligeutissimus sit, in commentariis, nisi aliena scrinia compilat, garrulus Vanus apparet et petulans, et, dum sales assectat, quibus omnino caret, absurdus. Qui quantum afuerit ut

intelligendo, nedum interpretando an liquo poetae Par esset,

264쪽

Caput VI. Da editionibus Propertii. 255

si penitus cognoscere animus tibi est, lege adnotata ad EI. II, 2, 27. 3, 17. Quocirca iure mireris, quod iam eximiis laudibus eum Barthius exornaverit, cuius editio Scaligerico ususione repudiata Lipsiae prodiit, 1778. S. Sed his, ut erat homo diligens, sobrius, frugi, ita unus omnium docuit,

solam Foluntatem et industriam non unicuique operi sufficere. Nam ingenii erat pariter atque venerum expers. Unde fastum est ut, quamquam librorum varietatem sedulo excerpserat, ne semel quidem emendandi conatum secerit. Interpretatio ero eius sterilis et exsanguis, interdum etiam miris erroribus obnoxia. Cf. ad El. III, II, 40. Iam vero tandem prodiit Bur manni opus diu expectatum et paene Fotis hocatum, nec tamen ab eo ipso superstile absolutum, sed ab amico S an lenio in fine suppletum, Traiest. ad Rh. 1780. 4. Est iIle re vera thesaurus stupendae eruditionis. Nam lectione infinita et studio immenso Burmannus' π liperi' ussi eriticorum opes, codd. mss. et editiones eli. MMI adeo multos libros excussit, qui sub incunabula artis t3pographicae editi hic illic locos Propertianos citatos exhibent; commentarios deinde omnes, et quae passim per libros doctorum dissipatae iacebant, obser ationes sub examen ocavit; praeterea inventa amicorum eruditorum, cum quibus perpetuum per litteras commercium ei fuisse non modo ipse liber editus, sed dilissimum libellorum mss. penu testatur, quod cum reliquis copiis Di egi an is nunc bibliotheca Berotinensis lenet. His iamen opibus omnibus ad emendandum poetam raro, rarius etiam sum successu usus est. Nam

doctrinae mole pressus in ipsa diligentia negligens 'idetur. Saepius, quam par est, librorum discrepantias non modotasei, sed, quod peius est, perperam profert. Comparatione vero codd. inter se invicem instituta pretium singulorum recte aestimari, credidit potius quam exemplo demonstra it, nedum in certas familias digerendi periculum fecerit. Ab Heia-Sio, suius ingenio immane quantum cesserit, emendandi tamen habuit eupidinem. Nec vero palam profiteri Iubitavit, multa

animi causa periclitatum esse se nova. Hoc adeo Verum eSt, ut ix unquam curarit, quomodo carmina ipsa, Super coaementariis veluti natantia, scripta exhiberentur. Nam non 30- Ium multos locos, quos corruptos persuasum se habere non

dissimulabat, intactos reliquit, sed etiam, quos vel ab aliis et a se ipso certissima medicina persanatos confideret, depra atos, ut erant, legi passus est. Nullo autem modo pediapisi potest, quam emendandi legem sibi scripserit. Nam cum ab altera parte sit audacissimus, ita rursus pa idus

auοι0ritatibus aliorum obsemperat, ut ne Soaligeri quidem

265쪽

Quaestionum Liber tertius.

distributionem deserere conatus sit, quamquam sero eius rei poenituisse eum Santentus. narrat. Praeterea, quanto SuperiD- res triticos doctrinae copia et laboris patientia vicit, tanto pulchri sensu et ingenio vel Brouxhusio est in serior. Iis enim, quas ipse in xenii, coniecturis, ne semel quidem emendatum esse Propertium memini. Quare omnis iste doctae farraginis acervus paucis sed aureis Hem stertius ii paginis mihi veneat, quibus San lenius eam editionem decora it.

Quamquam non negaverim, commentarium eum, ut lectori poetae studioso molestissimum, ita futuro editori utique necessarium esse. Consummatam enim continet materiam, unde

editorum Propertianorum historia confici possit. Sed cum iudicii, quam significavimus, infirmitas et inconstantia impediret, quominus illis copiis ad recensenda carmina ipsa recte uteretur, similitudo quaedam nata est cum Beroaldi eiusque aequalium laboribus, quamvis mutato, ut sonSentaneum est, cum temporum rationibus consilio. Ut enim non poetae, sed sui ipsorum causa commentarii scripti esse Iidentur, ita tamen uc non infanti auditorio prima litterarum rudimenta dictantur, sed eruditis illius temporis viris doctrina editoris explicatur et approbatur. Itaque commentariorum potius priorum historiam vel criticam Burae annus scripsitοῦ quam

poetae. Qu0sum consilio cognatum alterum vitium, ea aetate perquam Fulgare, ut in transcursu multos aliorum scriptorum locos emendare et explicare multis machinis sonaretur, etiamsi ad illustrandam eam, quam tractaret, sausam parum conferrent. Quod cum commune eius saeculi vitium esset,

ne Marklandum quidem, qui editionem poetae nostri paraverat cs. ad Stat. Si lxv. IV, 6, 53. V, 2, 63. II 3. 3, 6 I. I 3ι. I99.), nimis ei pro suturum fuisse crediderim. Hic enim, ut profecto iudicio, fortasse etiam sensu Tenusti, Burmanno praestabat, ita licentia Ticit. Nam, si quantum ex ungue leonem, tantum ex emendationibus ad Statii Silvas hic illic dispersis licet iudicare, plurima satis ingeniose, nihil tamen adeo feliciter tentavit, quod recipiendum duxeris. Idem de Vatokenario sentio, qui eodem, quo ille, m0do anilem

Alexandri fabulam eripi sibi non passus cf. ad Callimach. eleg. srgm. P. 2. , quidlibet in castigando Propertio licere

opinatus eSt.

Maiorem fortasse spem Santenius moVere p0lerat, de quo tutius liceret iudicare, nisi in ultima omnium elegia Burmanni potius commentandi genus exprimere, quam Suam rationem sequi maluisset sci. praes. p. ΙΙ.). Santenium autem etiam post Burmannum editionem molitum esse omnibus copiis

instructam, ex litteris mss. hibliothecae Dieaianae apparet.

266쪽

Caput VI. Do editionibus Propertii.

Hic etiam praeter disquisitiones Alberii et Coletii, de quibus

L. I. Cap. I. rettulimus, epistolae extant Valckenarii, Has

mercio subitos emendandi conatus communicarent, vel des0mmunicatis sensuram agerent. Inter quas Hoeu Istii commentarios perditos esse doleremus, nisi ambitu magis quam probitate eminuisse eos codicilli testarentur, in quibus San enius multas eius explicationes redarguit, nec raro Iatinitatem, qua socordius ille utebatur, castigat, interdum etiam inventa probat. At ne EIdyxii quidem coniecturas, de quibus Santenius mitius sentiebat, Ruhnkenius magnopere probavit. Sunt enim plurima audaciora, quam quae ingeniosa possis dicere. Ita codicum vestigia deserunt. Nec certius quid de Hassen berghio ausim affirmare, quem novam editionem cum brevibus annotationibus, ad Graecos maxime Propertii fontes illustrandos instituisse, specimen ius. futuri libri declarat El. Ι, 1. 2. usque ad F. II.), cuius in eorum locorum interpretatione meminerimus. Fontei nil observationes magni fecit Huschkius Epist. erit. P. 2. p. 64.), qui eas a Santenio habebat. Duo magis dolemus, quod cum edendi ei facta esset potestas, aliis curis exinde intentus munus illud neglexit. uuid enim Huschkius praestiturus fuerit, si totum se ad Propertium applicuisset, satis et Analecta eius demonstrant, tam critica, quam litteraria, et Tibullus, et epistola illa, quamvis ambitu exigua, qua primum Graecorum comparatione Umbrum poetam illustrare coeperat. In hoc enim Iiro multa eruditio sagacitate animi et elegantia non mediocri, tum vero etiam lepore quodam iucundo ita erat temperata, ut iam una illa disquisitio, qua El. ΙΙΙ,s, 48. emendavit, perfectum testetur criticum. Nonnulla etiam operae haud spernendae post Burmannum Chr. Ba chius periclitatus est, Epistola crit. ad Elchstadium missa Goth. 1812. S. Sed nescio qua mala avi acciderit, ut plus quam triginta annos nova recensio frustra sit expectata, interpretatio vero, quae provectis his studiis digna videretur, usque ad haec tempora. Nam Icuinoelium tacere melius est, ne alucinantis compilatoris foeda incuria nobis bilem, Iectoribus taedium moveat. Qui adeo non solum doctrinae expers, sed Latinae linguae rudis fuit, ut ne trausscriptas quidem ex alienis opibus observationes ipse intelligeret. Cuius rei exemplum immane dedimus ad El. IV, 8, 44. Neque igitur aut Kne belli aut Stro inbeckii interpretationes Germanicae, quae Barthiauam maxime, i. e. Gottingensem editionem a. 1762. referunt, certis quasi fundamentis niti poterant, nec I. H. Vossius, qui tulerpretationem

267쪽

Quaestionum Liber tertius.

anno demum I 830. inter postuma opera editam iam a. ISII. absolverat, plus quam subitariam emendando Propertio operam BR aTit. Cuius lainen nolas mss. ab Abrahamo filio edi

in nostros commentarios recipere non dubita imus, tum propter meritam gravissimi x iri auctoritatem, tum quod miro interdum modo Lachmanni inventa confirmant. Huic vero

ipsi quid Propertius debeat, verbis digne dici vix potest.

uuot enim locis libros mss. in iura neglecta restituerit, quot primus Illi 0sos esse perspexerit, quantis medicinam indubitatam adhibuerit, una quaeque nostri commentarii paginates latur. Quid multa Primus omnium perspexit, unicam

Propertii salutem ex accurata codicum aestimatione esse sperandam, his demum fontibus diligenter exploratis et inter Se comparatis recte intelligi, quae singulorum sit fides, ubi ad ingenii subsidia confugiendum, qui loci obelo nolandi. uuodsi in priore illa editione Lipsiensi sa. 18 6.) ardore iu- eniti abreptus multa ingeniosius quam verius tentavit, adeo ut Heleherio de C. Helvio poeta, in Poeli. Lait. reli. p. 160.

n. I 0.) audacia Scaligerum aequasse Iideretur, nobis Vero non modo in carminum distributione et in secundi libri partitione, sed multis etiam aliis Iocis ob iam ei eundum esset: tantum tamen abest ut hoc illius laudi officere credamus, ut multo dignius quam officiosae laudationum ineptiae Bostram viri summi admirationem testificetur. Neque enim illud obscurum ingenii indicium esse existimo, Si suius etiam errores tanta veritatis specie blandiantur, ut adversarius omnibus, qualescunque sibi praesto sint, eruditionis copiis arcessitis tum demum Ierum secure poSSessurum Se tacitus csΠ-

steatur, cum tanti viri auctoritati fuerit ereptum. Neque ego nunc illam operam supervacuam esse aut inanem crediderim, quia Lachmannus ipse in altera editione Berotinensi a. 1829. ita omnia retractaverit, ut ex audaci timidus paene factus nimn codicum obsequii videretur reus agendus. uuamquam enim omne eius libri consilium haudquaquam me perspicere fateor, tamen, quoniam plurima, quae palmariis soniecturis sustulisse videbatur menda, vel quae acerrime certe impugna erat, nullis rationibus additis iterum in ordinem reposuit, atque adeo apertos saepe librariorum errores sciensita inlaetos reliquit, ut ego olim editionem eam operarum

vitiis pullulare opinarer Annali. Hall. 1839. N. 130. p. I 039. ,

cum sit ab hac parte purgatissima: sic existimare tutissimum nunc duxi, quasi privatis usibus maxime destinata, ideo Sol lum publici iuris facta sit, ut, quae esset optimorum codi- sum conditio accuratius quam . antea perspiceretur. Neque

268쪽

Caput VI. De editionibus Propertii.

igitur, si qua scriptura nuper recepta magis mihi quam priores probaretur, has non redarguere me debere credidi, praesertim cum non pauca eiusmodi in I ac obi editionem Lips.1827. 8.) transierint, quae nunc, ut par eSt, plurimorum manibus Iersatur. Hic enim vir, qui primus a iuvenili Lach manni audacia paullulum recedendum sibi esse vidit, brevi sua sed elegantissima ann0 talione plurimis l0cis pris linam scripturam Propertio feliciter vindicavit, multas Lachmanni coniecturas nuxis firmamentis fulsit, nonnulla etiam satis ingeni0se tentavit: ut verbo dicam, ita critici munere functus est, ut nihil in eo mutatum Telles, nisi, qu0d raro hac tempestate dicere conlingit, nimiam modestiam. Nam cum in dividendo libro II. et in distribuendis carminibus saepius, quam debebat, Lachmanno est obsecutus, tum suas etiam ipsius emendationes non modo probabiles, Sed quas veras esse quovis prelio spondere poterat ut El. II, 34, 53. III, 7, 46. IV, 3, 8.), in carminum Seriem recipere Veritus est. Ceterorum vero, qui post Lachmannum Propertii aut interpretandi aut edendi munus Tel totum amplexi Sunt, Vel partem certe administraIerunt, plurimum deberi Iacob sto ),

pauca editioni Palila mi ), qui tamen aliquanto plus postea in libello de Eroticis Romanis praes lilii, Gruppio ' xero et I. Η. Bormansio 7 nihil.

I Florileg. poeit. Lait. Ienae I 826. 8. - 2 Elegeia Romana. Servestae I 827. 8. - 3 De ingenio elegiae Romanae. Goth. I 823. 8. - 43 In Corp. poeit. Lait. Francos. ad M. I 833. fol. 5 Hal. I 827. 8. - s) CL Annali. Hall. l. I. - γ I. II. Bormans. in acad. Gand. Pro f. extraord. Prodromus Animadversionum ad Sex. Aurelii Propertii Eleg. I. IV. et novae simul editionis SPecimen. Lovanti I836. 8.

Hali s, formis expressum Plo et Zi an is.

269쪽

Corrigenda.

p. 32. v. 43. Pro: II, 12, I lege: II, 12, II.

P. 79. V. I 7. Pro: cuique lege: quaque. P. M. V. 30. Pro: ali usquo I. illi usque. P. 83. V. II. Pro: Elegia I. Elegiae. P. 106. v. 24. Pro: dissoluto I. dissoluta. P. II 2. V. 35. Pror est, si I. est; ain. P. I 25. V. 2 i. pro: artis I. Certis. P. I 43. V. 9. Pror mihi I. tibi, pror meis l. venit. P. I s. v. 8. inter usui et saepe insere: a deo. P. I 5 . v. 34. Pror nimis l. minus. P. 152. V. 39. pro: incertum l. i no es in m.

P. I 53. V. 13. Pror commentari I. commutari. - v. 24. Pror rationes I. rationis. P. I 57. V. 35. Pro: Orantes I. o Vantes. P. I 58. v. 2I. Pro: suis l. 8 en is . P. I 6 I. V. 35. Pror amicB I. amici. P. I 62. V. 30. Pror excepta l. excerptu. P. I 54. v. 2I. post: Lachmanno adde mutatum. P. II 2. v. 2I. et 23. Pror Versu I. Versu.

P. I 75. v. 28. pror illis l. ille. P. I93. V. 8. POSt: Pro X ima punctum dele. P. ID. v. 5. Postr Πό λας punctum dele.

- V. s. Pro: Hoc I. hoc. - V. 20. Pro: quam l. quae. P. 2II. V. 23. Pro et Amor I. amore. P. 22 . V. Io. ante e meo adde: at. p. 23 I. v. s. pro: Ferri da In ente I. Fervida mente, - V II, pror seri P tarmn l. scriptarum. P. 23 . V, 2 l. anter marginem adde: ad. - . 22. Pro: nimio l. minio - V. 2 . proe aetate I aetatem P. 235. V. II. Post: code X insere: Dresde'nsis. p. 249. V. 20. Pror emendatum I. emendata. - V. 2I. Pror restitutum e t l. restituta aurit.

p. 253. v. 6. p Io: Ρ est hi anum I. Posthia nulla.

SEARCH

MENU NAVIGATION