장음표시 사용
12쪽
mex. Aure Iii Propertii patriam, quani vis Um- 'briam fuisse ab ipso poeta doceamur EL I, 22, 9. IV, I, 63. 64. IV, I, I 21. IV, 1, 124. tamen quia oppidi nomen
nusquam aut ipse affert aut alii veterum commemorant: fastum est, ut septem vel plures etiam urbes quasi alterum Homerum civem eum sibi vindiearent. Inter quas Ameriae patrocinio suscepto Iosephus Scaliger, ea quam in magno iro quam is errante semper admirari solemus s0nfidentia,
se Transalpinum Italos atque adeo ipsos Umbros Propertii patriam docuisse gloriatur castigg. in Prop. p. 229. . At . Omnes has rixas, non sine aliqua atrimonia gestas, Donnota solvere sibi visus est Hi spe II as, qui libro satis in- mulso S. Aurelii Properiti Patria ed. Donnota. Fulgin. I 629, 4. iterum ed. a Schurgsseisch. Viteberg. III 3.) veri in estigationi plus nocuit quam profuit. Hic enim intempestivo patriae amore ductus Italorum malae sollertiae ansam praebuisse videtur, ut antiguitatis fide in suam gloriolam abusi monumento cuidam sepulcrali, quod L. Cominii L. F. Lem. nomen inae imagine iuvenili exhibebat, Propertii nomen superadderent. Cuius Iapidis Hispelli in impluvio Pamphyli0rum principum inventi et a Passarinio descripti in libello apud Burmannum recuso ad El. Ι, I, p. 3. non m Ddo antiquitatem, sqd etiam utramque inscriptionem ut ingenuam defendere, caput vero illud ipsius esse Propertii demonstrare conati sunt Fontaninus, Montes altonius Aniiqq. Supplemm . T. III, L. I, c. 4. p. III. sqq. st Murat0rii
13쪽
unos specie deceptos iam solius capilli passi et per coIIa
sparsi consideratio redarguere possit, qualem mori Romano prorsus alienum nonnisi in deorum signis conspici E. Q. Vis contius declarat, Icon. Rom. T. I, p. 338. Unde vel Μonlesalconium, qui ad similem Virgilii imaginem proFocaret, frustra fuisse patet. Non minus enim haec quam illa subditicia. Neque vero iam antea defuerant, qui fraudem hic subesse aliis argumentis evincerent, inter quos Fr. Car. CDnradus Actis Erudd. Lips. ann. 1725. Aug. p. 363.). At ne dignam quidem ianta contentione causam esse apertissimis argumentis docuit Fabius Albertus Mevanas. Hic enim postquam libello De patria Propertii collectioni opusculorum philologicorum, quam tum Cal0geratus Veneliis curabat
Mova raccolla d opuscoli scientifici e mologici. Uen.
1760. Tom. VII, p. 62 - 280. inserio patriam Propertio Me-
aniam asserere studuit, mox additamenta dissertationi suae pag. 268. post vocem Osser Iazione subiungere destinavit,
sed Villoisonio petente sanno 1782. in Santenti usum ea
concessit. Ex illis autem paginis, quae nunquam publici iuris saetae etiamnunc in bibliotheca regia Berotinensi inter thesauros Diegianos asserFantur, hos apparet, lapidem, quem anno 1722. ex herbis et ruderibus erutum esse Passarinius narrat, multo iam tempore ante Donnotae Iibrnm et extitisse et visum esse. Sed cum Ludovicus Iacobillius I. C. Fulginas sin additamentis mss. ad se Inscriptiones antiquas existentes in Urbibus et locis Provinciae Umbriae una cum earum declarationibus ceti. Fulgin. ap. Alter. 166 I. 4. p. 383.
Iapidem eodem Ioco quo Passari nil i. e. in domo Pamphiliorum, quae tum fuit Dominorum de Urbanis) a Fausto quodam repertum ita describat, ni quin idem sit eum illo
dubitari non possit: hanc tamen solam inscriptionem commemorat: L. COMINIUS L. F. LEM., alteram, quamFis multo maiore suisset momento, omittit. Unde iure suo Atherius colligit, illam veram et ingenuam, hanc post Donnotae librum a falsario additam esse . seuem Donnotam ipsum fuisse Io. Do m. Coletius litteris IV. id. Iul. 178 I. ad Santenium datis assexerat, Fr. Ant. Zachariae testimonio nisus, qui Institui. Lapidaria p. 49T.) eum ut hominem fraudium et nugarum talium plenum notat. Haec de lapide. A quo multum di- ersa altera quaestio, num, quod Albertus exicisse sibi visus sit, Mevania vera Propertii patria fuerit. Plaudit illi et
assentatur is, quem modo commemoraFimus Coletius, qui cum litteris illis magis etiam eam opinionem fulturum omnemque
dubitandi viam interclusurum se promittat, nihil aliud quam totum Asterii librum exscripsit. Quia tinnio tamquam amici
14쪽
et hospitis opes semel compilasse non salis esset, iterum eadem repetiit in epistola De nova Ovarii voce et ossicio ipsi Alberto inscripta, edita vero Venetiis ITSI. 4. Μulto autem magis admiramur, quod et Lachmannus ap. Iacob.
Eroticis Romanis. GryphisW. 1833. p. 59. eius argumentis tam parati cesserunt. Nam hallucinantium quales tot illa aetas - tulit Italorum hunc quoque unum fuisse, quamvis doctiorem sane ceteris nec raro satis acutum, iam circulatoria eius Iibelli loquacitas, qua easdem res ter quaterque recoquere non veretur, satis potuit declarare. Accedit promta ad quodlibet pugnae genus levitas, quum modo huius modo illinsscripturae, ut quaeque suae Sententiae maxime faFere videatur, causam suscipiat, nec dum alterum adVersarium prosternat, alteri praevaricari dubitet. Hinc toties argumentis refutationem statim adnectit, cuius generis exemplum nobile, quoniam
rarus est in his oris liber, infra subi'cimus '). Sed quamvis rationibus quibusdam ita ridiculis utatur, ut interdum ioco serione agat dubites cf. vel ad El. II, 34, 56. , tamen
quod et primus accuratam omnis eius regionis descriptionem dedit, et quum omnia quaecunque sibi opponi possint a gumenta elevare studeat, imprudenti doctrinae iactatione no-Iens saepe verum prodit, non Sine commodo Iegetur. Neque hercle ego, quum tantum inter nostros homines patronum sit adeptus, destruendis illius opinionibus supersedere mihi Iisere existimavi. Quamquam inde haud dubie inquisitio sit ordienda, ut Propertii locos, quibus ipse patriae suae meminit, cum Fera earum regionum natura et situ comparemus.
Atqui primum ille ex ea Umbriae parte oriundum se narrat, quae loco edito posita proxime contingat campum Perusinum. Sic enim El. I, 22, 9.: Proxima supposito contingens Umbria campo - me genuit - inter- lpretandum, nec supposito pro ablati Ο quod I. H. Vossi mavult) sed pro dativo e voce proxima pendente accipien
dum esse duo reliqui Ioci IV, I, 65. et I 25. dodeat, quis
P. III. E per tieritis ae si ristella, cte nesta vasta planurn, di cui parto Properato, aneti in ivlta In vaIle Spoletana - non sitie de Iago di sorte aIeuna, tosto ne meque di non auer Hammai potulo scrinere it Properaio . Iacus Umber. P. I 29. me sepol placesse a talunt di ritener neι verso accennato raltria Iezioneptu volgare con tenere: Incus Umber - cio non ineontra presso di me graue diffleolth. umbersato di evi θ sin orta diScorso pare a me, che poss' anche propriam ente e hi amar si ι ago. P. I 31. Ma se questo mio discorso non placesse ad Ognuno. lentero di soddisfario in ultro muniero. - Sequitur deinde, ut lain ipse Clitumnum Iacum interpretetur.
15쪽
hus hoc certe evincitur, ni in vertice surgentis collis, non sub radicibus oppidum positum fuerit. Nam ex altero
Se an dentisque Asia eonsurgit vertie e murus
sive, quod optimae membranae tuentur, Asis mecum probes, sive saxi malis Tel arcis nam axis profecto nihili est), tantum sine dubio apparet, murum aut vertici montis cuiusdam impositum esse aut, quod equidem haud dubie praesero, vertice pro ablativo g. d. instrumenti accepto murum vertice montis effici. Nam prisca Italiae oppida summis montibus in aedificata his ipsis natura validis pro moenibus utebantur, quum loca ascensu dubia arte praeruptiora essent reddita, humiliora molibus exaequata et propugnaculis cincta, ea denique, quae eminente cacumine ruinam minitarentur, substructionibus firmata. De quo cf. Niebuhr. Histor. Rom. T. III, p. 461. sqq. et Bunsen. in descriptione Ur-
bis Romae T. I, p. 136. p. 617. sqq. T. III, p. I 2. et I 3. Hinc illud Propertit: Murus erant montes El. IV, 4, 13. Cf. ad El. III, 16, 3. IV, 1, 125. Hinc arces, quo nomine proprie montes significari notissimum est cI. Prop. III, 15, 27. Drahenti orch. ad Sil. Ital. XV, 305.), pro oppidis montibusque eo modo munitis dicuntur Lucan. Phars. III, 83. Ιu enaI. III, 192. XIV, 87. Sil. Ital. XII, 608. Virg. Ge. II, 534. , hinc arx Capitolium Bunsen. I. I. , hinc quod interpretes fere fugit Horatii sacrae arces Od. I, 2, 3.), hinc denique Properitus ipsa oppidorum munimenta, qualia modo descripsimus, nullo nisi nominis discrimine l. l. v. 65. murum appellat:
S eandentes si quia eernet de vallibus are ea, ingenio muros aestimet ille meos.
Nam ut arces murum lateritium et in plano erectum signifieare posse Alberto concedam - quamquam quo exemplo eum usum defendam non habes; cf. comment. ad e. I. -, tamen quoniam superiore loco scandens fixe saxum sive
Asis nisi de montis iugo accipi non poterat, hic quoque ut eiusdem participii in eadem re positi eadem sit voluntas necessario sequitur. Atqui cum scandendi verbum de monte per gradus sese extollente optime dici pateat, in muros ad perpendiculum eductos idem minime cadit. Itaque hic quoque scandentes arces non muros Mevaniae interpretemur, quae, si qua Alberto est fides, olim a ripa Clitumni sursum aliquanto ad Iatus collium pertinebant l. I. p. 137. - sed ea, de quibus supra exposuimus, naturae munimenta. Unde simul Arnam ex adversa Tiberis ripa
16쪽
Perusiae oppositam non ladicari colligitur. Ea enim in ipsa planitie est; nec si haec significasset, claro Tiberis nomine omisso, Clitumno fluvio ad constituendos ab altera parte patriae suae fines usus esset. Convalli autem illi, per quam Clitumnus suens Mevaniam alluit, proxima et sontigua moenia civitatis ex montis vertice imminuisse tam aperie dicit, ut ipsam Μevaniam hic nemo nisi falso proprii agelli amore occaecatus intelligere possit. Tangitur enim
patriae ora IV, I, I 23.), non ipsa patria est,
qua nebulosa cavo rorat Mevania campo et lacus aestiuis intepeι Umber aquis.
cf. ad e. I. comment. Lacus autem Umber ipse Clitumnus est, eodem modo a Philargyrio ad Virg. Ge. II, I 47. Iacus i dictus. Nam aquosae ripae rivulis abundantibus proxime fontem celeriter auctus Plinio teste Epist. VIII, 8. is gurgitem lacit, qui lato gremio patescit. Quid vero Albertus Ut magis proprie sua Μevania describatur, audax docti cuiusdam Itali inventum iam a Scioppio pro-
Iatum a Broukhusio autem merito explosum, sacer- imber iterum in ordinem recipere conatur, eumque imbrem Thermas veteres Mevaniae interpretatur, quae hodieque In versato dictitentur. Sic quoque iam Scioppius. Sed Alberius, quo propius sonum vocis exprimat, crassius Imbersato pronuntiat. Rursus Coletius T. I 25. nescio cuius Oret pedit, quem personatum esse Diomedem Montes perellium Perusinum ait, coniecturam assus muru S recipit, quam per lateritium murum explicat, qualem Mevaniae fuisse Plinius auctor sit Nat. Hist. XXXV, I4. . Sed quis unquam fando audivit, aut assum murum pro lateritio uici, aut Thermarum aquas sola aestate teperer Itaque ne diutius talibus nugis tempus teramus: si verba ipsius Propertii optimo quoque librorum mss. Servata Sequimur, res ipsa cogit, ut oppidum in eo tractu montium quaeramus, quos ex Apennino devexos ab altera parte Tiberis ab altera lClitumnus praeterfluit. Hic autem inter duo solum optio leonceditur, Hispellum et Asisium, quorum priori illud sane fa ere videatur, quod notis penatibus editum se esse Prop. dicit. Hoc enim si non de domo Propertiana, sed de publicis municipii penatibus dictum accipias ut El. I, 22, I. , aptius videatur Hispellum. Nam et co Ionia Iuli a splendidum erat cf. Gruter. C. I. p. 351. Oreli. n. 3885. add. Murator. 155, 3. Oreli. n. 2170. et balneo hospitioque publico celebrabatur. Cl. Plin. epist. I. I. Praeterea Ieroetiam a Mevania et lacu Clitussici, de quo modo vidimus,
17쪽
propius aberat. Nam superior pars suminis ab Augusto Hispellatium ditioni addita Plin. eo aptius a Propertio ad definiendos agri patrii limites adhiberi potuit. Rursus poetam, ubi se cum amica rusticaturum esse promittit,
paterna rura intelligere veri simile est. Haec autem ea ipsa regio videtur esse, quam Plinius I. I. accuratius his verbis describit: is collis antiqua cupressu nemorosus et opacus ' et infra se ripae fraxino multa, multa populo vestiuntur.' Sed
hic Albertus p. 257. ceteris argumentis probabilius hoc obtendit, non posse Hispellum, coloniam a Dixo Iulio deductam, ab Octaviano eieranis assignatum esse; atqui Propertii patriam fundumque ipsum funesta perlisa esse circumscriptum ses. cap. 3. 3. At, primo quidem, quis tandem demonstravit, coloniam illam Iuliam C. Caesaris nec ipsius Octaviani fuisse I Nam Frontini libro omnino non commemoratur. Sin Octaviani: et Plinii testimonium, quo Hispellates superiorem Clitumni cursum villis et templis conspicuum ab Augusto dono accepisse docemur, optime cum Suetonio 0st . e. 46. convenit, qui principem colonias a se deductas publicis operibus et vectigalibus ad augendam earum dignitatem plurisariam instruxisse refert: neque imminutum poetae nostri Patrimonium quisquam, puto, admirabitur. Sed ut etiam a Iulio Caesare deductam coloniam concedas, quid istis is duris Italiae temporibus aut pietas Octaviani aut possessorum innocentia ad arcendam militum vim et licentiam prosuerit,
palam loquuntur historiae. Cl. Ioel Cass. Dion. XLVII, I 4. XLVIII, 6. 7. S. Appian. Beli. civ. V, p. 678. 679. 686. Omnes enim Italiae agri passim tunc diripiebantur. Praeterea Propertius neque ipse veteranus suit neque coloni Caesariani filius. Atqui hos quidem, si modo tum Hispelli fuerint, ut
partibus Triumvirorum laxisse veri simile sit, Teleres tamen eius coloniae municipes idem secisse, minime sequitur. Itaque si forte a Triumviris augeretur colonia sive ad supplendas
vicini oppidi sortes quibusdam certe militibus agri Hispellatis praecisurae assignarentur cl. Cis. Phil. II, 40. Serv. ad Virg. Eclog. IX, I, 28. Sisul. Flaes. de condit. agr. p. 2I. 25. Hygin. de condit. agror. P. 208. , ut Veteres pos
sessores, non coloni plecterentur, consentaneum erat. Quare
ne sic quidem Propertium bona patrimonii parte spoliatum esse, nec propinquum El. I, 22, 7. es. sap. 4. ad L. Antonii partes transiisse, qui tune oppressae Italiae patronum unicum se iactaret, cum temporum conditionibus pugnat. Atque his quidem causis adducti sumus, ut in interpretatione
18쪽
poetae germanica Hispello oriundum Propertium paullo to
fidentius pronuntiaremus. uuamquam non negamus, maiorem eorum partem Tel certe ea, quae contra Albertum protulerimus, etiam in Asisium valere, pro hoc ipso autem praeterea multa facere argumenta, quae tunc nondum invenissemus. Primum enim Asis montis commemoratio, unde Αsisium nomen accepisse videatur, magis ad significandum hoc quam illud oppidum fuerit propria. Α sim enim, quod nomen Optimus quisque codd. mss. exhibet, et vel deteriores ipsis erroribus fuisse in veteribus exemplaribus clarius aut obscurius indicant, Asiae autem iugum illud vocatum esse, in quo et Hispellum et Asisium situm esset, ex iis quae hucusque disputavimus satis credo apparuisse. Neque enim, quod in tota antiquitate hic solum occurat, hoc illi magis fraudi fuerit, quam cuilibet alii regioni, cuius propter obscuritatem his semelve mentio fiat. Nisi forte ob eandem causam ipsum
Asisium ante Ptolemaeum in rerum natura non
fuisse, Alberto p. 218. sqq. credas. Quamquam hic non modo argutus est sed etiam mendax. Nam qui As iri nat esa Plinio appellantur Umbriae oppidani Nat. Hist. III, I9. ,
quin iidem sint atque As i sin at es c. I. Oreli. n. 1250. , nemo doctior unquam dubita erit. Nam litteras a et r quum ab aliis Italis tum ab Umbris frequentissime in nominibus confundi nimis est notum. cf. Od. Mulier. De Etrusc. I, p. 47. Neg, puto, Albertus dubitavit; nec vero alias omnia rimantem Plinii locus in medio positus fugit. Sed de industria catus abbas eum tacuit, quum illud ageret, ut Asi-sium Propertii aetate nusquam fuisse quoIis pretio demonstraret. Nos vero si illud oppidum, quamvis neque a Strahone neque a Silio commemoratum neque adeo a Plinio nisi incolarum nomine appellatum, nihilominus fuisse eo tempore secure affirmamus: quid Asim montem qui, quum veteres in enumerandis montium et regionum nominibus multo soleant socordiores esse quam in oppidorum gentiumve, vel a dii, gentissimo geographo sine crimine omitti p0tuit, nec certe a Propertio esset nominatus, nisi in paterni soli descriptione. At ne nunc quidem apud accolas eius tractus pristini nominis vestigia prorsus videntur evanuisse. Subasius enim saltus vocatur, nec ita pridem etiam Asius Pasin. in votabular.
Ialin. in append. liti. As. citante Alberis l. I. p. 235.), quam formam proxime abesse ab As i Properiti, quis praeter Α, herium est quin sentiat Illud vero festivi hominis dubito an suavissimum sit sommentum, quo nisi sciens iocatus
est, reconditam plane prodit rei diplomaticae doctrinam, quod p. 24I. eos, qui Asis pro nomine g. d. proprio habeant,
19쪽
Qnaestionum Liber primus. contia notissimas orthographiae regulas offendere ait. Has enim, ut littera initiali maiori scribatur, flagitare; at vero in codd. mss. omnibus minuscula exaratum inveniri. Haec illelepidissime. Nos vero quod de monte Asi Asisium appellatum esse coniecimus: ea si vera est suspicio, aliam fortasse causam, cur poeta nomen patriae non diserte nuncupa erit, hanc aliquis fuisse haud absurde divinet, quod etsi non prorsus iis sit adnumerandum, quae is ersu dicere non est , lamen propter naturam ultimae non sommode in elegis se deat. Egregie praeterea cum Properiti locis II. concinit
Asisti descriptio apud Dantem Aligierium, qui Paradis. cant. II, de Sto Francisco:
Fertile eosta d 'alto monte pende, ni questa eosta, lis d' ove e Il a frange
Vides terram fertilem uberibus ΕΙ. I, 22. ex r. , vides
arces valli imminentes, Iides denique scandentes arces. - Αt omnis lis iam diu composita fuisset, si viri docti inscriptionem aliquam a Μuratorio, quod sciam, primo pro- Iatam, de cuius integritate non modo Burmannus, sed ne ii quidem dubitarunt, qui in diversa tendentes obstantia omnia negando vincere solent, Donnota et Albertus, tantum quantum debebant allendissent. Asisti enim inventa extat tu N. Th. Inscr. Tett. MDCCXXIII, 4. Iusse notis concepta:
Propertius enim Blaesus, qui a C. Paullo adoptatus in gentem Passenniam et Sergiam tribum venit, quin idem fuerit, cuius nomen apud Plinium minorem his commemoratum a librariis promptissimo errore Passienus Paullus scriptum est, dubitari non potest. Plinius enim cum Epist. VI, 15. elegorum illum scriptorem simul et equitem splendidum inter
maiores suos Propertium numerare dicat, hoc ego olim minus proprie dictum sic interpretabar, quasi materni fortasse Paulli proa i Propertium poetam genere contigissent, unde et nomina diversa explicari, et meam, quam ex carminibus poetae conceperam, opinionem cum Plinii testimonio recte componi posse censebam, scilicet Propertium nunquam fuisse maritum. Iam Tero quo accuratius illum locum excutiebam et alterum quoque in comparationem adhibebam, eo certius errasse me intellexi. Ita aperte enim Paullum recto stemmate
20쪽
a Propertio descendisse Plinius declarat, ut qui contra interpretentur, omnem Terborum proprietatem sublaturi esse videantur. Haec enim ille: is Passennius Paullus splendidus eques Romanus et imprimis eruditus scribit elegos. Genti- Iicium hoc illi: est enim municeps Propertii, atque etiam inter maiores suos Propertium numerat Sed multo etiam
magis perspicue IX, 22: -Praeterea Ρ. Ρ. in litteris veteres aemulatur, exprimit, reddit; Propertium imprimis, a quo genus ducit; vera sobo Ies eoque simillima illi, in
quo ille praecipuus. Si elegos eius in manum sumpseris, Ieges opus tersum, molle, iucundum, et plane in Propertii domo scriptum M Itaque, ut aut materno genere a P0eta nostro Paullus originem duxerit, aut, quod extrema Plinii verba persuadent, novum nomen adoptione tantum invenerit, plane eIficitur. Alteram vero hanc sententiam lapis confirmat, quem aut a vaferrimo simul et doctissimo imposiore conscium aut ingenuum esse, ut qui maxime, confitendum est. Nam et viri et tribus nomina iusto ordine disposita praeseri, et cognomen patris cum proprio ita adoptivis subiungit, ut illorum temporum usus, ne superiori quidem aetati alienus, postulabat. Cf. Pauli. Manut. ad Cic. Epp. Famill. IV, 8. P. 36Ι. Grae . G. I. Voss. A. Gr. ΙΙΙ, 7. p. 121. et quos citat Goetiling. Histor. Reip. Rom. p. III. Eckhel. Doctr. Numm. II, 5. p. 59. coli. Sueton. Galb. 4. Praeterea Passenniorum nomen gentile, quod ex Passieno librorum Plinianorum defingere doctioris fuerit malitiae quam qualem in Italis ea tempestate fuisse iure suspiceris, Herenniis, Pescenniis, Caesenniis aptissime est conformatum. Quae omnia si recte a nobis sunt disputata, ut Passennius ΑSisinas, quem non modo progeniem Propertii sed etiam municipem fuisse cogno imus, eandem n0stro poetae patriam vindicet, ultro Bequitur. An tu forte malitioso fortunae ludibrio factum esse censes, ut ille lapis in obscurum alioquin Umbriae angulum coniectus futuros Propertii interpretes velut de industria Iudificaretur Quid quod alia quoque monumenta restaut, quae Asisti Propertiorum familiam quondam storuisse testentur Quorum ego unum tamen ingenuum spondere
Rusim, utpote quod a Muratorio receptum p. MDCCXXXII. nec Donnota nec Albertus impugnare conati sint, his verbis