장음표시 사용
41쪽
Neque vero haec nuptiarum invidia Romae tum recens erat, aut illis demum temporibus nata. Etenim Metellus iam oratione, cuius fragmentum apud A. Gellium extat Noct. Att. I, 6. ita matrimonium siribus commendat, quasi illud duorum malorum minus eligendum esse censeat. Quid Τ nonne silepidum illum senicem' Plautinum Plaut. Mil. Glor. III, I,
DI. sqq. , qui ux0rem Summum incommodum, caelibem vitam summum bonum esse satis diserto sermone demonstrat, Ephesii Periplectomenis sub persona Romanos mores nobis depingere dicamus ' Hic autem simul edit cladis istius causam, perditam morum luxuriam, quae vel bona parte poeticae licentiae data, sanum hominem a talis consortii onere absterreret, nedum Augusti, vel adeo sequiore tempore cf. Iuvenal. Sat. VI.), domina iam diu orbis ierrarum Roma, externarum dixitiarum undique assuentium copia et educandi officio a materno gremio ad corruptas nutrices ex alienis aequo saepius nationibus oriundas translato A. Gellius XII, 1. Dialog. de Orati. 28. 29. , in immensum eam austam fuisse dicamus. Quamobrem noli mirari, quod e Mercurialium virorum turba, quibus, utpote aeternorum deorum commercio usis, hanc terrestrium legum exceptionem facilius etiam consedimus, quotquot laude dignos ad haec nostra usque tempora Musa mori vetuit, ix unum aut alterum maritum invenimus. Quanquam non minimum huc id quoque contulisse credimus, quod cohortibus potentiorum civium adscripti patronorum observantia
domesticarum rerum curam gerere non aeque potuerunt.
Igitur Propertius, primo statim adolescentiae anno vix posita praetexta LFcinnam quandam adamare s0epit, futurae ipsius dominae servam. Ab hac sacris Veneris, ut a perita sacerdote, initiatus est ΕΙ. III, I 5, 5. . Sed mox ad durius servilium est delapsus, quo certe positae nostri miseri vicem doleremus, nisi dolorem vinceret Toluptas, quam ex illius doloribus omnis aetas percepit et si fata siverint, semper percipiet. Cynthiae enim ocelli nisi Propertium cepissent, Romanorum Parnassus non infimae elegiarum partis laude esset orbatus. Haec igitur Cynthia quae fuerit, aliquanto accuratius disquirere operae sane pretium Fidetur eSSe. Proprio autem eam nomine Hostiam appellatam fuisse et ab vetere interprete Iuxenalis Sat. VI, 7. cf. C. Barth. iuAd v. l. 56. c. 3.) et ab Appuleio Apolog. p. 279. Elm. docemur, ubi Passerasum Hostiliam legendum esse censentem iam Benileius refutavit ad Hor. Od. II, 12, I. es. Burm. ad Prop. p. 2.), cuius argumentis a forma nominum fictorum sumptis cI. supra cap. V. iure cedendum rati
42쪽
Caput VI. De Propertit amoribus.
. DD. Passeratii coniecturam reiecerunt ad Appul. l. I. Vol. II, p. 418. Bosscha). CFnthiam autem nomen a Propertio amicae eadem de causa indilum, qua Deliam Ρlaniae a Tibullo, ut Dianae cognominibus ornata puellaeas litatis simul et pulchritudinis laude ab aliis distingueretur, optime observat Huschkius Αnall. Lili. p. 305.). Hostiam igitur, quam iam habemus, simul cum aIs suo Hostio poeta regio stirpe prognatam vult Helcherius De Hostio poeta k. 2. in Poeli. Lait. reli. p. 2. . Scilicet longa avorum serie a sorii illo Ramnium duee, Hosto Hostilio
de quo Fid. Liv. Ι, I 2.), illam descendere, Tut Ii Hostilii regis avo Liv. I, 22.). Sic ergo si diis placet, regium
habemus amantium par, Properitum a Lucumonibus V. Supri Cap. II.), Hostiam a Romano rege originem ducentem. Verum enimvero gentes R0manas nequaquam communis sanguinis vinculis coniunctas sola locorum et regionum distributione, ad consanguinitatis tantum instar facta, ortas esse Ni ebuliriustam validis et aperiis evicit argumentis Ηist. Rom. I. p. 340. sq. ed. II. p. 327. Sq. ed. III. coli. Cic. Τop. 6. Cincio ap. Fest. v. Gentilis, quibus Halterus Hist. Iur. Rom. I, p. II.) recte addidit Dion. Halic. II, 21. Cf. praeterea Reinde iure Romae. civili I. 233. sqq.J, ut commem DraSSe eum Satis esse duceremus, nisi hoc quoque loco Goetilingius Derepulit. Rom. p. 65. ex immortali maximi viri corona laureolam decerpere conatus esset. Sed quum eadem levitate illic sit usus, qua per totum librum grassatum esse eum demonstravimus Annali. Hall. 1841. Nro. 141 - 148.), neque hic singula refellendi locus sit, id solum diligentem lectorem monitum nunc volumus, ut quae Goetilingius de consilio
dicat, quo Cicero definitionem gentilitatis eo loco Τop. 6.3proposuerit, cum ipsis Ciceronis Ferbis inde a: istantum est dicenduin - transferre possit ' - accurate committat. Quo facto ab isto interprete deceptum se ultro sentiet. Ad Cynthiam vero eiusque avum quod attinet, iocose sibi irridentem
privatorum fastorum fidem iure perstringentem, ut ex communi gentis nomine sommunem originem colligi nequaquam posse intelligas. Itaque, si quidquam commune habeat Hostus Hostilius cum gente Hostia, fictum eum proavum sive ἐπιονυμον, sicuti Iulum Iuliorum, Volesum Valeriorum, Mnestheum Memmiorum, Sergestum Sergiorum, Cloanthem Cluentiorum, sic Hostiorum fuisse, satis probabili aliquis assequatur coniectura. Neque tamen non modo ut Hostia gens,
unde Propertii amica nata est, patricia fuerit cl. Cic. Brut. I. I. , sed quoniam liberti liberiaeque patroni nomen
43쪽
acceperunt cs. cap. 3.), ne id quidem sequitur, ut ingenuam fuisse CFnthiam demonstretur. At honesto certe ut Ioco nata fuerit, id omnes cupiunt interpretes, et demonstrare nonnulli conantur. Etenim Vulpius proll. p. XVIII. in istam sententiam ex El. II, 13, s. 10. extorquere Studet,
Non, inquit, ego sum formae tantum mirator honestae, Me si qua iιιustres femina iactat avos:
sed si ad eos, qui statim sequuntur versu3, animum adverteris :
Me iuvat in gremio doetae legisse imellae Auribus et puris scripta probasse mea
tantum abesse intelliges, ut illustres avi ad cynthiae genus referendi sint id quod Helcherlus concedere suo iure dubitat I. I.), ut docta puella a poeta honestae formae
illustribusque a is opposita sit. De vi enim Iocutionis non tantum cs comment. ad e. I. Ne uno autem quidem verbo significat, CInlitiam quoque suam nobilium feminarum numero contineri. At Helcher tus l. l. n. 8.): is neque Hostia', inquit, is obscuro Ioco Videtur nata esse, alioqui Propertius non ficto sed vero nomine eam cecinisset. Hoc enim ficti nominis usu positae procuraTerunt, ut rebus nomen abesset nominibusque pudor, uti ait Ovid. Tristi. II, 434. Εg0 vero magnopere me Felle profiteor, vir doctus hoc argumento abstinuisset. Quid enim Nonne Plania Cynthiae nostrae et amore et more proxima, quam Tibullus
sub Deliae nomine latere iussit, liberiina fuit Quid de Lesbia dicam, quae, quamvis Catulli chartis immortalis facta, in angiportis glupsit magnanimos Remi nepotes ses Cat. LVIII.), quid de Lycoride, Galli amica Prop. El. II, 34, 9 I. , cuius verum nomen CF theridem fuisse Servius docet sad Virg. Buco. X, 1. , Volumnii Eutrapeti liberta de qua cf. Cic. Phil. II, 24. ad Attic. X, 10. 16. ad Div. IX, 26. Plut. Fit. Ant. c. 9. Plin. Nat. Hist. VIII, 16. , mima simul et meretrice CL ad Eleg. II, 34, 9I. Cynthiam itidem, cui
ut generis nobilitatem ipsis Properlii testimoniis vindicarent, frustra laborasse videmus viros doctos, ne posse quidem honesto loco natam esse coli. Εl. II, 7. apparet. Hic Ἀ- enim gavisam certe CFnthiam Propertius ait, quod lex Iulia de maritandis ordinibus non sit perlata vid. infra Lib. III, cap. III.). Hac enim ne dividerentur amantes timebant v. 3. . uuid vero causae fuit, quin ipse uxorem duceret Sterilis fuit, ait Κuinoelius, collato El. II, 18, 20. uuae sententia quam sit subridicula neque ulla egeat refutatione, e sequenti
44쪽
Caput VI. Da Propertii amoribus.
potissimum dispulatione apparebit. At marita, obiiciat aliquis, ipsa Hostia iam alius fuit. Verum ne hoc quidem concedendum. Quomodo enim tum poeta laesae, quam futurae uxori deberet, fidei vituperium tanquam crimen a se axerteret Nam quod us. 9. 10. queritur:
Aut ego transirem tua limina clausa maritus, Respiciens udis prodita Iuminibus
profecto hoc non dixisset, si amica idem scelus quotidie fera in se admisisset. Quid porro Nonne plus quam mulum maritum futurum fuisse dicamus, si talibus in ne quiliis, qua-Ies Cynthia committere non dubitavit, conniveret Nihil enim de reliquis dicam, qualia vel Corinna vel Lesbia et Delia ausae sunt: praetorem illum, quem pretiosum Cynthiae amatorem, pauperis Propertii felicem aemulum suisse ex El. I, 8. ΙΙ, I 6. discimus, in Illyricum et castra comitari marita certe non sonata esset. Hos enim sum palam moechari fuisset, iudicii publici severitatem non effugisset. Nec, si quaeris, ullo loco mariti mentio sit, longe diversa ab Oxidio et Tibullo ratione, ne illic quidem, ubi primus ei, si unquam fuit, tribuendus erat Iocus, quum dol0res Suos e nimia levium puellae morum formidine conceptos describit. Hic enim El. II, 6, 7 - 14. pictas ille facies, deorum simulacra, tenerum et in cunis adhuc Fagientem Puerum, matrem, Soris rem, amicam timere Se ait, mariti ne uno quidem
verbo meminit. Nec certe obiici potest, quod EI. II, IS, 33. ubi
stuum tibi, inquit, nee frater nee sit tibi filius ullus,
Frater ego et tibi sim filius unus ego
fratrem potius, quam maritum esse se velle dicat. Hunc enim se iam esse intelligi Iuli, quum El. II, 6, 4I. haec dicit:
or Mos nunquam, Munquam diducet amica, Semper amica mihi, semper et uaeor eris.
Et certa, si quaeris, pactus erat cum Cynthia sponsalia El. III, 20, I b. , quae Fel sacra marita appellare V. 26. non dubitat. Nam ea verba easque formulas, quae proprie pertinerent ad iustum matrimonium, etiam de inauspicatis nuptiis Plaut. Casin. Prol. v. 84. sqq. maiore minore e cavillatione passim usuriinta esse post Graevium ad Suet. Oct. c. 69. IIuschkins docuit l. l. p. 313. . His argumentis, si opus esse videatur, adde El. IV, 7. ubi Cynthiae funera describuntur. Nulla hic mortuae cura V. 23. , p0mpa funebris nulla 27 - 30.), nulla pia rogi observantia I. 3I.
45쪽
homini gerebant cl. instar omnium Becheri Gallum Exe. ad
Sc. XII, p. 272. Sqq. . Hinc Simul maximum contra eos argumentum petendum est, qui generis honestatem CFnthiae vindicare unice student. Neque enim sullus sane honestus, quo mortua elata est. Nam de hoc interpretandi is unt s. 25. 26.
Nee erepuit fissa me propter arundine custos, Laesit et obiectum tegula curta caput -
qnus Iacobus sum necessario, quo nunc Ieguntur ordine, ad rogum et urnam Sepulcralem referendos esse perspiceret, quia sequentis Iersus particula is denique' ad ersaretur cI. commentar. ad e. l. , ingeniosius quam verius in aliam locum transmigrare iussit. Eadem autem, quae in funere faciendo, in vacua Cynthiae domo incuria. Diripuerunt tenue patrimonium serFae et Ser i, testamento, ut Fidetur, manumissi v. 40. sqq. . Propertis tanquam uni superstili amico mandans Hostia fingitur, ut suprema eXSequatur F0la 72-75.).
At ne hae quidem rei familiaris angustiae, aut humilis vitae conditio impedire potuit, quin amatori suo illa nuberet. Nam ipsa illa Iex Iulia praeter senatorii ordinis 3iros optimo cuique, ne privatis studiis ob*iam iretur, vel libertinas mulieres in matrimonium ducere permisit. Nam Dio LIV, I 6.:
Dig. de ritu nuptiali: Lege Papia cavetur omnibus ingenuis praeter Senatores eorumque liberos, libertinam uxorem hahere licere. V. Hein esc. comm . de I. Pap. Poppaea L. ΙΙ, c. I. g. 10. Opp. ed. Gen. t. VII, p. 127. Restat igitur id, quo omnis lis dissolvatur, ut meretricem, quidquid repugnetur, CInihiam fuisse dicamus. Hae enim solae mulieres, quae palam quaestum corporis fecissent, ingenuis nubere eadem lege vetitae sunt. Etenim Vlpianus Lib. I, L. 43. q. I. Dig. de ritu nuptiali se At, ne quis, inquit, ingenuus eam, quae palam quaestum corpore facit, fecerit, Ienam, a Ienone manumissam, aut iudicio publico
damnatam - Sponsam uxorem sciens dolo malo habeto Sic enim haec verba restituit Hein eccius l. l. p. I 30. . - fynthiam igitur habemus meretriculam.
Eat nunc aliquis, et eandem, quoniam variis artibus ingenuis
apud plebeios homines raro obviis) excelIuerit I, 4, 13. II, 3, I9. , nam eastando II, 33, 38. 26, 25. , carmina pangendo El. I, 2, 27. soli. I, I, 9. II, 3, 19-22. hinc docia toties appellatur I, 7, II. II, II, 6. II, I 3, II.), saltando II, 3, I7. , texendo I, 3, 4I.), aequaliter prae-
46쪽
caput VI. De Propertit amoribus. . M
pollebat, nobilem illam quidem suisse puellam dicat, sed
quae innupta desultoriae Veneri operam dare, quam iusto matrimonio frui maluisset 'Paldam. Ep. Dedicatoria in ed. Prop. p. VII.). Scilicet tum eam apud praetorem nomen Suum et quaestum prosessam esse dicendum erit ol. Lipsium ad Tac. Annali. II, liti. C. Liv. X, 31.). Quod quam flagitiosum habitum et quam inauditum fuerit, testis est Tacitus Annal. II, 85. , qui Vis tilia e cuiusdam famosum
exemplum causam novae legis ad libidinem feminarum coercendam latae fuisse, narrat. Nos multo melius Crathiae et Propertii famae consuluisse credimus, si illis artibus, quibus
ad misericordiam permotus Brou khusius ad El. I, 2. II. p. 9. assiduus CFnthiae patronus graviter dedignatur, quod
Hostiae nomen inter Romanos vates nondum sit receptum, iNIis autem artibus si inde a primis vitae annis ad suum Begotium instructam eam fuisse ponamus. Saltandi enim artem et dulcis citharae modos voce sequendi istas calluisse scimus. Cuius generis pleni sunt lyrici, pleni elegiacorum libri. uuid de eo mendi, in quibus gratam negligentiam simplicesque muta itias plus saepius, quam splendidissimum cultum valere, nimis bene intellexerunt CL Hor. Od. I, 5, 1. . Ne igitur miremur, si in illo, qui tum Romae vigebat et ingenuas iam puellas attigerat, carminum pangendorum furore cl. Ovid. Trist. III, 7, 32. Sallust. Cat. 25. Dissen. ad Tib. IV, 6, 2. I. H. Voss. in Praefatione ad interpretationem Tibulli Germanicam , una aut altera etiam ad hoc studium non Sine profectu se applicuit uuis enim est, qui dubitet, quin Roma, tam disso-
Iutis omnium ordinum moribus, non minus quam Graecia suas La Ides, suas Tha Ides, suas denique Phr3nas habuerit, vel quin ArbuscuIae istae et Lycorides et Origines has aut superare se crediderint, aut certe ut exempla sequenda sibi proposuerint Nec si his potius, quam indoctis et incultis neque ideo minus impudicis, Ferum magno de consule natis Propertius uti voluit, hoc illi vitio vertendum erat, dummodo Aristippi illud: εχω ουκ Voltcra serFasset. Iure igitur suo illis Graeciae luminibus amicam suam
comparat II, 6. init.). Et si quaeris, iam antiquitus Romae has splendidas figuras ab abiecto isto prostibulorum genere acute discreverunt. Nam Nonius: si Inter meretri-sem', ait, is et prostibulum hoc interest: Μeretrix honestioris loci est, et quaestus. Nam meri trices a merendo dictae sunt, quod copiam sui tantummodo noctu facerent. Prostibula, quod ante stabulum stent quaestus diurni et
nocturni causa. Plautus Cistellaria leg. Clitellaria, tollato
47쪽
ε caligero ad lagm. Plaut. in ed. Gron. p. 476. manifesto discernit: Intro ad bonam meretricem, astare tu Tia solum l. adflat ea in via sola Scal.) Prostibula sane est. Iloc igitur nomine etiam CFnili iam Propertius a vagis puellis
I, 5, 7.) vilibusque II, 24, s. discernit, circa compita
proflantibus Plaut. Casin. prol. V. 84.), quas ne Sic quidem omni tempore sprexisse se ipse nequitiae suae testis affirmat, utpote minus sumptuosas minoresque causas dis amationum.
Sed equestris hic mulierum ordo sic enim facetissime Plinius eum appellat Nat. His t. XXXIII, 12. Cf. Huschh. An n. liti. p. 302. Ferrar. de re Test. III, IT. p. 227.) iam
tum maximo in honore esse Romae coeperat, ut tanquam verae uxores, haud certe peculii commodo domi regnarent, cum a nobilissimo quoque civitatis viro in coenam adhiberentur cI. Cic. ad Fatal. IX, 26.), amicos peregre vel adeo iusastra sequerentur. Huc igitur pertinet praetor ilIe I, 8. II, 16. , huc rivalis toties in libro secundo commemoratus, qui propria discidii fuisse videtur causa, huc, qui ipse lucri quaerendi causa relicta puella Propertio cessit. Hinc custodes additi II, 23, 14. , hinc timores iniecit, hinc mille e eubiae et signata limina, hinc CJnthiae audacter facta, quihus umbra adhuc gloriatur II, I, I 46.). Huc denique referre non dubito El. III, I 4, 29 - 32. , quamIis matronalis cultus descriptionem, qualem Horatius prosert Sat. I, 2, 94. , paene ad verba exprimere videantur. Negat tamen Paldamusia libro: Eroti. Romae. P. 46.
Attamen si amatorem ipsum in propria sua causa audiendum esse censeamus, Cynthia, quamvis a communi istarum mulierum lucri sudis nequaquam exemta esset cs. El.
II, II. Sqq. , satis pro earum ratione casta cs. ΙΙ, I, 40. et amico fida erat cf. I, 8, 33. . Cui Si formae praestantiam, ingenium cultum, annos ae latis Superi0res, quibus rebus alius quoque periret, addideris calidumque Italorum hominum sanguinem, amoris proclivitatem, cuius egregium et nostratibus vix intelligendum exemplum funestus Antonii triumviri exilus ante oculos quodammodo proponit, reputa eris, , quod Properi ius non modo meretricem aeternitati tradere
non timuerit hoc enim idem Gallus, Catullus, Tibullus, Horatius impune secerunt) sed quinque integros annos foedissimum servitium patienter et vix viro digne pertulerit, non
ampIius mirum esse videbitur. l .
Quid autem tum de Hostio poeta sit, quem a um Cynthiae fuisse Uei cherius coli. III, 20, 7. :
' L. l. p. 7. contra Vossium, qui Hist. Poeti. Lait. I, IG. p. 25. V IV. OI, p. patrem fuisse dieiti et contra Baehriuin, qui ita Vos-
48쪽
Caput VI. De Propertit amoribus.
Est tibi forma potens, sunt eastas mIIndis artes, Splendida tuo a doeto sanara refulgeι avo
demonstrasti Nihil certo, nisi ut, quem Paldamus ist. sed. p. VII. potuisse libertinum esse dicit, liberiinum ;aut libertinae conditioni proximum fuisse affirmemus. Uxor fortasse ad theatrales operas se applica it, et mima simul et meretrix maiorum gentium facta est. uuae artes quam bene inter se conciliatae suerint, ea quae supra attulimus nomina docent cf. Hor. Sat. I, 3, 58.: 'erum est cum mimis, est cum meretricibus . Secutae matris exemplum filia, neptis. Nam hereditarium non raro fuisse hunc quaestum Plautus testis est, Graecis, ut solet, nominibus Romanum morem significans. Nam Cisteu. I, I, 40. sq. lena Melaenis Gγaeuasio meretrici:
Nos, inquit, Iibertinae sumus, et ego et tua mater Meretrices fuimus: Ula te, ego hanc mihi educavi.
Has autem meretrices sum communi libertinarum nomine estium quoque cestum retinuisse et retinere coactas fuisse
docent Ulpian. L. 15. g. I. D. de iniur. Suet. Tib. c. 32. Schol. Acr. et Cruq. ad Hor. Sat. I, 2, 63. Inte p. ad Tibull. I, 6, 67. IV, 10, 3. Tac. An n. II, 85. Interpp. ad Iuven. Sat. ΙΙ, 70. Mart. Ep. II, 30. VI, 64, 4.
Ferrar. de re Fest. I, 3, 23. Bris Sun. Anti. Seli. I, 4. de iure connub. Thes. Anit. GraeF. I. VIII, p. I 069. C. Laurent. de adulterr. et meretrr. s. 2. Neque hac coniectura Hostiae genti iniuriam fecisse n0bis Videmur, quum, quoscunque eius offendimus gentiles, criminibus eos potius, quam egregie factis notabiles comperimus. Sic, cuius Plutarchus it. Rom. 22. meminit, L. Hostius, qui primus post bellum ' Punicum secundum narratur parricida fuisse, et quem Seneca
Nat. Quaest. I, I 6. commemorat, Hostius uuadra sic enim ex Memmii membranis et Petri Pithoei edidit Ruh-k0psius homo dives, avarus et profligalissima libidine infamis. Itaque nec nepotem istum Folsum EI. IV, 8, 23. ,
stui dabit immundae venalia fata saginae, Vincit ubi erasas barba pudenda senaa
de vero cynthiae nepote interpretari dubitamus, nec inscriptiones, Hostii aut Hostiae BDmen prae se ferentes, RHelcherto l. I. p. 3. 4. ex Inscriptionibus Gruterianis p. DCLXXVII, 4. et DCCCLXXIII, T. citatas exscribere spe- 'rae pretium habuimus, utpote. ex quibus parum commodi ad
stum secutus est, ut Hist. Litt. Romm. q. 33. p. I8. Varronem Atacinum Hostio exemplum praeivisse diceret.
49쪽
eognoscendam tam ignobilem stirpem redundareti ceterum Tiburtinam Crnthiam fuisse testantur El. IV, 7, 8b. sqq.
Tiburtina iacet hae aurea Cynthia terraraecessit ripae ιaus, Aniene, tuae.
Sic enim hos versus Iegendos esse suo loco demonstrahimus. Atque haec ipsa Iortasse causa fuit, cur Cynthia ad viam Tiburtinam neque alibi fuisset sepulta. Solebant enim ossa divitum in proprio solo componi, pauperum in eo, quod aut in hunc usum sibi emissent, aut patroni liberalitate concessum obtinuissent. Tiburtinam antem Fiam repletam fuisse sepulcrorum adiacentium multitudine et veterum loci testantur, et quae hodie adhuc effodiuntur monumentorum reliquiae quo in genere plurima congessit Pitisc. Thesaur. Anti. Romae. t. III. s. v. Sepulchrum . Ceterum fuerunt, qui fortasse
argumento El. III, 16. adducti Cynthiae domicilium eo loco fuisse coniicerent, qui hodie gentis Saborum fundus in finibus Tiburtinis situs Quintiliato appellatur. Cf. Cabral.
det ne, Ville di Tivoli, p. 104. citante Ennio Quirino
Vis conti in Mus eo P. II. t. I, p. 74. interpretat. Gallic. Haec fere sunt, quae probabilibus potius coniecturis,
quam certis demonstrandi argumentis de Cynthiae genere a que moribus ex ipsius amatoris sarminibus erui posse visa sunt. Iam ad explicanda istius ser iiii tempora atque rationes postquam pervenimus, id prae caeteris cavendum est, nedum rem, quae nec modum habeat, neque consilium, ratione modoque tractare aggrediamur, peius etiam quam Terenti nus ille Phaedria peccasse videamur. Huic enim, sum amoris furore ipse sit IJmphatus, si causam suam perverse agit, quis est, quin insanum insanire aequo animo et humaniter condonet. Nobis interpretum sobrium munus aggressis si post saeculorum spatium aegroti morbo nos infici patiamur, eadem Fenia nequaquam est speranda. Quamobrem ne Lac mannus quidem, vir ceteroquin do diissimus, omni erroris nota eximi potest, qui, quum primus amore illo ad certorum an- .norum calculum revocato, hoc Solo de carminum singulorum tempore, et de anno, quo Properitus natus sit, serta posse
argumenta colligi acute perspexisset, in eo, si quid video, peccavit, quod ubicunque minus selisiter florentem aut per aliquod tempus interruptum Fidit amorem, ex scruposis his interpretationis cotibus ad annuum illud discidium tanquam in tutum portum et stationem s0nfugiendum esse existimavit
Prael. in Prop. XXIV. sqq.). Sis in El. I, I., sic II, 2, I.,
sic II, 3, I. - Verum ut iterum satum nostrum veteratorem Parmenionem consulamus:
50쪽
Caput VI. De Propertit umoribus.
In amore haec omnia insunt vitiae iniuria, Suspiciones, inimicitiae , inducitis Bellum, pnae rursus: incerta haec si tu postules Ratione eerta fieri, nihilo plus ages,stuam si des operam ut cum ratione insanias.
Itaque Propertius, simulatque LFsinnae Finsula excussit, praeformatis quasi amoris litteris ab ancilla ad dominam transiit
sed: cuneta tuus C3nthiari sepeIivit amor. Etenim prioris amatoris perfidia, qui Iucri causa in Africamna iga erat, domus novis nuptiis Facua cum facta esset huic enim primo amoris tempori elegiam III, 20. trilinendam esse V. BD. recte adnotarunt. Cf. Barth. Fit. Prop. ad a. U. s. 723. p. LXXVIII.), dubitantem adhuc Cynthiam, ut in suos sinus curreret, invitavit. Num autem ab hoc tempore usque ad primae primi libri elegiae scriptionem alia composuerit in CFnthiam carmina, aut num eorum ex numero quaedam Sint, quae Servatorum voluminibus contineantur, non facile est ad diiudicandum. Hoc certum est, scriptam esse primam, jquam diximus, elegiam uno integro anno postquam CInthia a Propertio adamari coepta est v. 5 - T. . Ita vero infelix et omni spe destitutus amabat, ut primum magorum et Venescarum ope implorata, quum de hac quoque desperasset, Tullum cf. cap. V. amicum libenter, si inde remedium vul- lneribus inveniri posset, in Ionginquas terras sequi se velle profiteretur. Hunc enim sensum primi carminis esse nem,nem, qui nulla occupatus opinione id adierit, non videre, existimo. In omnia alia tamen abit Lachmannus p. XXIV. , qui hoc carmen eo tempore scriptum esse senset, quo tempore a Cynthia relictus Propertius 'iles quaerere coepisset. De his furorem explicat us. I.: is Et mihi iam toto furor hic non defuit anno , de his castarum puellarum odium: is donec me docuit castas odisse puellas Amorem inteli. , in his amoribus Venerem adversam fuisse v. S. ait, C3nthiae desertae memoria animum assidue Subeunte. Verum enimvero, ut concedamus, inlaticem amatorem,
si nihil precibus assiduis rem expedire se rideat, plane desperatum ad vagarum puellarum amores delabi posse: per tamen, hercle, mirum esset facinus, si his rebus amorem puellae sibi recuperaturum se esse credat. Nam identidemtum Propertium eius flamaeis maceratum esse uss. I9 - 24. testantur, quibus magicaruae artium auxilium, quo puellae