De viribus imaginationis tractatus, authore Thoma Fieno Antuerpiano ..

발행: 1657년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

anima cap. a. text. I9. & a. de anim. cap. z.

text. I 3. ubi dicit animata & viventia a se ipsis moveri; & hane esse differentiam in ter animata dc inanimata, quod illa a principio intrinseco seu a seipsis, haec ab extrinseco seu ab alio moveantur. Probatur etiam authoritate Platonis I o. de legibus,&in Phoedro his verbis: ω, τὸ μει ,

est, cui forinsecus est moveri, id est inanimatum 3 cui vero intrinsecus, sibi ex seipso, animatum.

Probatur etiam ratione. Natura est priniscipium motus, materia quidem passivum, forma vero activum 3 precipue vero in spipso, seu in eo quod informat, ut Aristot. desinit. At natura non est principium activum alterationis nec gesςrationis in eo in quo est , ut proxima conclusione dicetur :non.est etiam principium accretionis, quia accretio est motus proprius viventibus, non exsistens in aliis rebus naturalibus f natur autem est principium motus in omnibas rebus naturalibus, & nota tantum in viventibus. Ergo restat, ut sit principium m

tus localis. Et haec est: ratio, cur credam cum Pererio 7. Physicor. cap. 15. omnia corpora naturalia, tam inanimata quam

animata, moveri a seipsis 3 & minime gravia & levia a generante , & coelos ah in ligentia assistente, sed a principio intrinseco

22쪽

IM As INAT I O N I 8. Isseeo, & a sua natura. At anima est natura. Ergo anima est principium motus secun dum locum in corporibus animatis. Etsi autem putem omnia naturalia ab interno principio moveri, dc consequenter a seipsisstamen, quia in viventibus est magis manifestuna quod sic moveantur, &quia pluribus motibus diversis moventur quam cor pora naturalia, di motus suos inchoant desistunt pro voluntate , per quod magis videntur seipsa movere quam illa 3 ideo spe- eisiter prae aliis a seipsis moveri merito due

euntur.

Probatur tertio experientiat quia est manifestum, animalia per potentias animae movere suum corpus, dc propter animam corpus habere varios motus, quoS non ha beret, si anima praeditum non esset.

conclusio V. Anima non potest suum corpus Proprium directe, dc per se primo

iterare: seu compositum ex anima dc coropore non potest directe, dc per se primo alterare seipsum.

Dico directe dc per se primo r quia indirecte, secu ndario, vel per accidens, potest variis modis, ut infra dicetur. Probatur conclusio a Primo; Anima est natura: natura, ut inquit Philoponus, non est principium activum alterationis ejus in quo est: ergo. M inor probatur: si esset principium alterationis , esset etiam principium

23쪽

ao DE VIRI Euspium generationis & corruptionis ; nam generatio & corruptio sequuntur alterationem : sed natura non est principium generationis aut destructionis eius in quo est :ergo nec alterationis. Subsumptum probatur : Quia sic aliquid generaret & cortumperet seipsum: at hoc esse non potest : ergo. Natura est quidem principium motus in rebus naturalibus, sed non est principium motus cujusvis, sed tantum motus rei naturali competentis: & ideo non et principium activum alterationis, aut generationis seu corruptionis in eo cuius

est , sed tantum vel motus localis , Vel auctionis. In inanimatis solum est principium motus localis: in animatis est & motus localis & auctionis, non aliorum. Quia hi pertinent ad rei naturalis conservationem & perfectionem, illi tenderent ad ejus destructionem; natura autem est principium conservandi , non destruendi illu cujus est natura. Est ergo bene principium

alterandi aliud, sed non illud inaquo est, &cujus est natura .

Secundos Anima est forma: forma solam modo gerit causalitatem formalem erga suum subjectum , & non eausalitatem cauta essicientis: ergo & anima. At si anima pollet suum corpus alterare, gereret e r. ga ipsum causalitatem causae essicientis: ςr-

gQ. Major probatur: quia nihil potest ha

bere

24쪽

IMAGINATIONIS. 2Ibere causalitatem causae formalis & em cientis respectu eiusdem. Nam ratio cauta formalis consistit in perficiendo & conservando, em cientis vero in permutando &destruendo. Tertio; Essiciens habet contrarietatem cum patiente, nam studet ipsum dessetuere. At anima non habet contrarietatem cum corpore, quia unitur ei,& habet appetitum

ad illud , nec studet illud destruere, quia econtra est ejus perfectio & λέχεια. Ergo. Quarto 3 Quia docet experientia, ignem non calefacere seipsum, sed alia s aquamaron humectare seipsam, sed alia, &c. Nulla forma suam materiam alterat, sed constituit solum in esse rei naturalis, & in eo conservat eam, nihil permutando in ea, nee ullas extraneas qualitates in eam inducendo, & dat ei potentias ad agendum in res alias, di non in seipsam. Ergo idem de an,

ma est censendum . .

Dico tamen animam indirecte & per a cidens posse corpus suum alterare; idque variis modis. Primo, quatenus per suam voluntatem & potentiam motivam voluntariam potest ei applicare agentia externa, Variis temperamentis praedita; ut cibos, medicamenta, ignem, glaciem, dic. quibus contingit ipsum variis modis alterari. Sic homo potest seipsum calefacere,bi

bendo aquam vit vel aue do ignem, dic.

25쪽

H DE VIRI Rus

Secundo, quatenus alimenta & humores Worporis perfecte vel imperfecte, plus minuive concoquit; unde generantur vel humores superassati, vel cruditates quae alte rant. Tertio , quatenus per potentias motrices naturales humores & spiritus in hanc vel illam partem agitat & movet: quorum praesentia vel absentia etiam eontingit alteratio. Sic in animi passionibus corpus permutatur ad varias qualitates, calorem, frigus, &c. in ira extrema,calescunt 3 in timore & tristitia, refrigerantur: studio, me dilatione, sollicitudine, corpus alterituT , quatenus propter eas contingit sanguinem, spiritus, vapores ab una parte recedere, ad aliam vero ferri. Nam quia recedunt a stomacho & partibus nutritoriis, hinc stomachus refrigeratur, non fit bonaxoncoctio, multiplicantur cruditates s quia vero in caput trahuntur, caput incalescit, exsicca - . tur, di tandem refrigeratur, fit catarrhis obnoxium, &e. Et generaliter, in quam partem anima mandaverit humores frigidos , ea refrigeratur 3 in quam calidos, ea

calefit, &e. Quarto, corpus animatum alterat seipsum, per hoc, quod constat partibus heterogeneis , di diverso temperamento praeditis, quarum una potest aliam sibi adiacentem alterare , & convertere in, Proprium temperamentum. Sic cor vel he

par calidunualefacit stomachum & partes

26쪽

IMAGINATIONI s. 23 vicinas; stomachus frigidus refrigerat illa,&c. Tunc autem vere & directe corpus non calefacit seipsum, sed una pars calefa- eitaliam, ut a se di versam ; & nulla calefit a seipsa. Et hoc est ex eo , quod illae sine heterogeneae, & sint ut res inter se diversie etiamsi ab una anima & forma communi comprehendantur. Accedit quod, quando una pars calefacit aliam, non calefaciat eam ut animata, sed ut agens physicum; dinon alio modo, quam Iicut una res calidaealefaceret manum alterius: quae cal efactio non fieret vitaliter, nec esset actio vitali ,

sed tantum physica; nec fieret ab anima

per aliquem concursum animae cooperantis, sed solum a calore membris inexsistem te: quo modo fieret etiam a partibus jam anima privatis,si per divinam potentiam ea-lor in eis reservaretur. Una enim pars vitaliter non agit in aliam alterando eam, sed tantum physice. Partes enim, ut dicemus conclusione octava , vitaliter tantum alterant alimentum , quod ex intento naturae student corrumpere,& in se convertere,n nautem seipsas:eum nulla pars studeat aliam corrumpere, aut in se convertere, sed an, ma studeat o es in suo esse conservare. Itaque anima per nullam suam actionem per se, dilecte, immediate alterat corpus suum, sed tantum per accidens, applicando

stiva passivis , medicataenia , cibos, hu

27쪽

α4 D E VIRI Bus mores, spiritus,&c. quae per se formaliter& proxime illud alterant. Unde quando ipsum visione, auditu, imaginatione alicuius rei, studio & meditatione at teratur,anima non alterat illud per illas actiones directe & per se , sed per accidens, mediante motu humorum , spirituum, & vaporum. Atque hoc modo anima se habet erga corpus proprium. Sed quomodo se habet erga corpus A. lienum, seu illud corpus quod non informat e & quo genere motus movet & immutat illud ZEt imprimis quaeritur, An posist illud alterare; & videtur, quod sic. Primo; Forma omnis potest agere,& sibi similem producere per generationem: at

generationem praecedit alteratio: ergo potest alterare. Non alterat aut generat suum corpus Proprium, ut iam dilium est: ergo aliud. Anima est forma et ergo anima potest alienum corpus alterare. Secundo; Patet experientia, quod anima alteret cibos, & per viam generationis essentialiter eonvertat in sanguinem, spiritum, medullam, ossa ν carnem, dcc.

MI OVI. Anima directe& formali alteratione non potest ullum corpus alte

Pro huius conclusionis intelligentia, dico, non esse dubium, quin corpus anima.

tum possit corpus aliud calefacere & refrigerare

28쪽

IMAGINATIONIS. 2sgerare; manifestum enim est, quod homo frigidus frigefaciat hominem calidum, eccalidus calefaciat frigidum, & calefaciat lectum, thoracem, asseres, aliaque sibi contigua : sed dico illa non refrigerare a ut cale lacere ratione animae Jed ratione caloris, quem in se formaliter habet; & non quatenus est corpus animatum , sed quatenus est corpus mixtum praeditum formali ca-Jore. Calor enim facit illam actionem, non anima; & facit illam in virtute propria, Mnon in virtute animari & talis calefactio non est vitalis, sed mere physicts dc fit eodem modo, quo unus pannus calidus calefaceret alium , & quo corpus mortuum calore post mortem residuo posset adhuc a liud corpus sibi vicinum calefacere 1 & illa calefactio non est actio aequivoca, sed mnivoca, &de tali non est quaestio. Sed est quaestio, An anima , ut agens ae quivocum, per aliquam potentiam ex sua essentia pro manantem seu vitalenti, sine formali qualitate, possit eminenter alterare:S quia maxime est quaestio de calore, An sine formali calore per seipsam possit eminentexcalefacere, sicut Sol calefacit per lumen. Et dico, quod non . Et probatur imprimis authoritate

D. ThOm. pari. I. quaest. ΣII. art. I. ubi dicit,quod homo per virtutem animae non

possit per se coe poralem mate Iiam immu-

29쪽

16 DE VIRI Bustare, sed tantum per accidens. Ubi Caiet

nus in commento etiam tenet, animam virtute propria & formaliter non posse, neque corpus conjunctum, neque externum im

mutare.

Probatur secundo ratione. si anima per aliquam suam potentiam vitalem posset minenter calefacere, frustra dessisset natura corpori calorem nauuum., & instituisset tam multas potentias &tam multa organa pro illius conservatione. Etenim fere omnes animae potentiae , & omnia organa corporis videntur esse facta propter eum , ut ipse scilicet restauretur, temperetur, redistribuatur. Propter eum enim est respi- satio, pulsus, nutritio, & omnes potentiae ei inservientes: propter illas sunt nares, gula, guttur, pulmo, stomachus, hepar, cor, venae , arteriae, & fere omnes partes. At natura non videtur. illa omnia fecisse frustra: ergo. Maior probatur. Quia anima per illam potentiam eminenter calefacientem potuisset eum e servare sine ulla minlestia, &sine necessitate tot actionum &organorum , & sine ulla neeessitate vel aeris attrahendi, vel cibi sumendi. Tertio; Si anima posset eminenter calefacere , videtur , quod nunquam calor nativus posset deficere r quia anima, quae in ineorruptibilis,& ex se nunquam potest de-

Gere, posset illum semper. Per illam potem

30쪽

IMAGINATIONIS. tiam calefactivam restaurare . de sic in desectu eius non esset opus usu cibbria in vel semediorum calidorum , quia semper per illam posset eum resarcire. At hoc non ita

fit, sed in senio labascit di cum deficit,debet restaurari per ea quae calefaciunt, alIO- qui periret. Ergo. Quarto ; Quia nunquam videmus aliquam partem ab anima per se calefieri,aut sola potentia animae per se aliquam quali ratem produci , sine applicatione temperamenti , aut qualitatis realis: sed omnem alterationem & calefactionem, quae in corpore fit, videmus fieri per applicationem . membrorum , spirituum,& humorum .realiqualitate praeditorum: ergo. Quinto; In corpore nostro non Ium calefactio, sed etiam refrigeratio, humectatio, di exsiccatio : aliqua enim minus frigida calefiunt,' ut ehylus , pituita, eum sunt sanguis; aliqua calidiora refrigera

tur, ut calor cordis cum respiratione attemperatur , & sangui s cum fit lac , pilus, membrana, Sc. aliqua.exsiccantur, ut medulla cum fit os, dic. Itaque s atilina ha beret potentiam eminenter calefaciendi.

videtur quod etiam deberet haber3 potentiam refrigerandi, exsiccandi, &c. At illas habere n.n potest , quia sic haberet potentias contrarias , di sic haberet potentiam sui destriinaicem, nempe frigiditaten: . Ergo,

SEARCH

MENU NAVIGATION