Rei rusticae libri quatuor, vniuersam rusticam disciplinam complectentes, vnà cum appendice oraculorum rusticorum Coronidis vice adiecta. Item, De venatione, aucupio atque piscatione compendium, ... Auctore D.D. Conrado Heresbachio ..

발행: 1571년

분량: 878페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

171쪽

I. DE RE K VsTIC A. 7smitti &altius tolli possit ut supra quoq; indicatum. RIGO.Id genus horreoruaiunt non ita obnoxium muribus,&impensae minoris esse.CONO.Qualecunq; sit horreum,constituendum erit loco editiore, ne humoribus laedantur recondita. Malunt stipulis tegi aut culmis quam tegulis. Est autem pro modo agri frumentarii am plum qdificandum .Quidam, ut cati ac feles subi re & mures venari queant, areolis lateritiis distinguue solum, atque superstratis ligneis particis segetes i m ponunt. A rea bene com pacta sit, in qua frumenta vel flagellis excutiantur vel triturentur quoties libet. Columella silice constratam probat,&veluti signinum opus paniculis conden satam, quod & celeriter frumenta hic atterantur, non cedente solo pulsibus tribularum ungularumve iumentorum, Et eadem euentilata mundata sint , lapillisque careant & glebulis, quas pertrituram terrena remittit area. Sed nos contenti terra bene subacta ac rasi quae . confossia sit ad trituram habilis, permistisque paleis cum amurca, si adiit,extersa. Nam ea res a populatione muriarin formicarum que frumenta tuetur,

172쪽

Granario. rum cura.

aequatam autem paniculis codensatam :seut & solum horrei, & rursum subiectis paleis inculcatam,siccandam relin quimus. Arcenda pecora & gallinae, iugsolum vel calcando vel scalpendo insequale reddant. Vbi exiccata area induruerit, impositae segetes flagellis excutiuntur, ac Vannis repurgantur, etsi alicubi bestiarum calcatu triturare malunt & iactu ad ventum veteri more re purgare. RIGO. Iam vero ubi excucsum frumentum, quo pacto conditur ut

a curculionibus sit tutum ' CONO. Granaria, quibus frumenta iam excussa & repurgata condi debent, sublimia esse conuenit, ut pernentur Vento

ab exortu & Septentrionis regione, ad quae nulla aura humida e propinquis locis aspiret: Nam positio caeli maximis frigida & minime humida utraque conditis frumentis perennitatem afferre creditur . In Hispania & Apulia calidioribusque regionibus non a lateri bus per fenestras solum, sed etiam subtusa solo, vento respiranti datur aditus. Quidam granar;a habent sub terris uti speluncas, exhaustaque humus ditos a se fructus recipit, Syros Vocant-Horum

173쪽

. LIB. I. DE RERVITICA. 77

Horum usiim in Hispania & Carthagi- ne esse prodit Varro.Nostris quoque regionibus& vini & frumenti apothecas subterraneas reperire licet. In regioni- bus quae abundant uligine,magis conueniunt granaria pensilia,& superioribus aedium contignationibus,adhibita cura pauimentorum ac parietum. Porro cucurculionibus & similibus bestiis obno- Aduersius xia sint frumenta, nisi diligenter repo- curculionantur, celeriter absumuntur, Quare hes rem in conuenit parietes luto,cui pro paleis pi- dia Ii sint admixti,deinde argilla alba in tus & foris obducere: postremo cucu- . meris sylvestris radices & solia ad biduum aqua macerata &l cum aqua calcem arenariam subegeris inde internas granarii partes oblinere licet. Etsi Plinius calcem frumentis inimicissimam esse tradit. Quidam calci pecorum urinam admiscet,ut quae haec animalia necare putetur. Vel solii sem peruiui,vel absinthi j,vel lupuli, maxime si adsit,amurca ad omnia anima lia necanda prodest. Sunt qui huius to co salsiigine arengarum utantur. Adeum modum parietibus&pauimento adornatis &siccatis frumentum si insera

174쪽

sendi arbitrantur. Sunt qui Gonyzam semifrigida substernant frumento.Strabo frumentum chalcidica immixta se uari scribit.Alii certissimum esse remedium t si subinde ventilentur fruges in area,&quasi refrigerentur,Caeterum id salsum esse affirmat Columella: neque enim hoc pacto expelli animalia sed misceri totis aceruis,Qui si maneat immotati sum m is tantu partibus infestant:quo niam infra mensuram palmi non nasci curculionem, longeq; praestare id soluquod vitiatum estu totum periculo subiicere, na cum exigat usus, facile eo sublato quod vitiosum erit,integro inferiore uti. Experientia tamen nos docemur curculionem nullo magis remedio ex-

helli quam frequenti agitatione ac Venclatione, psertim aestiuo tepore.Post biennium negant infestare frumenta.Sed fatigo te log ius circvducedo.Si libet reuertimur domum.RIGO.Si tibi sic via detur.Alioqui mihi voluptati est obambulantes nos de agrorum disciplinato audire disserente.Hiccine pascuos agros videolatq; in iis nitetes boues atq; equascum,pnsn Aorim aliorumque simili- malium iniuria de-

175쪽

cum pullis exultatibus' CONO, Sic est pascuum agrum sepimentis veluti classi P p βμ bus distinctum sito cuiq: pecudum pene siri ,Ori tribuimus. In proximis pastuis boues pratis. pastuntur ad sagina,Deinde equi cu matrib. ac pullis. Reliqua anniculis binisque iuuencis atque equuleis destinata. Quae in Valle conspicis prata,ea neni secijs seruantur. At proxima villae hic a- luntur laetantes quae quotidie ter Veni- .unt ad mulctrariavaccs,atq; ideo in propinquo eas pasci conuenit. Quanquam ct eorum animalium quae longius pascuntur,quotidie curam habere,&semel

ac iterum inuisere necesse est,ut si quod sortὸ εgrotare incipiat curetur.RIGO. Vbi semel tibi molestus esse cspi,non ac quiesco quin omnem agri tui philosophiam cognostam.CONO. Ninil prorsus mihi molestiae hoc est,immo, Vt ante quoque professus, recreat me harum rerum comemoratio, hic enim in mea

videor esse arena. RIGO.Ne igit pigeat pastuorum patorumque & sceni tracta

di rationem declarare, cum harum rerum cura maxime videatur cum agro frumentario habere communitatem,&quia interdu quoq; inarari solet, videξ haec

176쪽

haec pars culturae adhuc explicanda.Co NO. Equidem lubens hac quoque in re . . tibi quantum in me erit, parebo. Acu ' ro quia de frumentario agro sermo habitus est,non incongrue subiicit pratorsidisciplina. Et quanquam Cato alicubi primas tribuit viti, Veteres tamen alii in agricolatione primas serὸ concedunt pratis,nimiru quoru cura facili in aquasi Prata qlla protin parata nomen retinet,aut horitas parata. te Varronis,&neq; laborem neq; impensas desiderant nec denique tempestatibus affliguntur,sicut aliae partes ruris ni

si quod ea quae in insulis & ripis fluuio-

' rum sita inundentur aliquoties. Id incommodi compensat limus ex ilIuvie ingestus i psa prata exhilarans, certissimos redditus singulis annis praebes vel Pratorum pascendo vel foeno euehendo. Prato raetis. rum apud nos & aliis quibusdam locis promiscuus est ustis,ut tam pascendis pecudibus quam foeni secto aestinentur, Et vicissim modo pascunt, modo sceno secando seruantur,maxime iis locis ubi solum durius ac sua sponte laetum & siccaneum est, neque nimio humore madens. Id pascuis malunt attribuere ut iumentorum stercoratione laetis Ce- .

quod

177쪽

Lim,r. DE RVsTICA. 79tur quod scenisecio crebriore. mustaeo obductum at exoletum. Humidiora autem prata & rigua sceno sunt accommo aliora. Columella pratorii duo genera commemorat.quorum alterum siccaneum alterum riguum. Laeto

pinguique campo non desiderari influentem riuum, meliusque haberi scenum quod suapte natura succoso gignatur si, lo,quam quod irrigatum aquis eliciatur. Quae tamen sunt nece seria: si macies terrae postulat:nam & in densa & rosoluta humo quamuis ext i, pratum fieri potest, si facultas adsit irrigandi. Aenec campus concauae positionis, nec coilis praerupte esse debet,ille, ne collecta diutius contineat aquam, hic ne statim praecipitem profundat. Proinde mediocriter,acclivis praestat si pinguis, aut mediocriter riguus sit: Maximὶ probatur planities,quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentem aqua residere,aut si qua superueniat aqua,lentὶ prorepat. Quod si palus in aliqua

parte subsidens restagnei,sulcis derivanda est .Quippe& abundantia & penuria aquarum aeque obest pratis.Optime con

178쪽

pinquo vel riuo vel stagno ductis inellibus irrigari quoties libet possint. Bre

uiter,cultus pratorum maiorem curam quam laborem requirit. Primum,ne stic pes aut spinas maiorisque incrementi herbas innasci patiamur atq; alias vel ti rubos, virgulta,iuncos Paulumnu ante hyeme,alias per Ver euellamus,ut in-tyba ac solstitiales spinas atq; carduos. Sue quoq; non immittendam in prata quonia rostro suffodiat,et cespites excitet:Neque pecora maiora, nisi cum siccii solum est,Quod ungulis conculcat &demergunt gramina,atq; herbarum radi- ces atterunt, nec sinunt serpere ac con- desari. Macriora & pendula loca hybernis mensib. maxime Februario luna crescente simo iuuanda sunt,omnesque Ia

pides,& si qua obiaca falsibus obnoxia

colligi debent,ac l6gius exportari,summittiq; pro natura locorum aut tempoἀ rius aut serius. Sunt etia quaedam prata qua arte situ Vetustatis obducta veteri vel crasso necatur. musco,qui b. mederi solent agricolae se minibus de tabulato superiectis. Vel in gesto stercore maxime columbinor Nihil tamen aeque proderit, tuam sicinerem sepius ingeras,ca enim res muscum

enecat,

Musicus

179쪽

enecat,Attamen segniora sunt iliare me , dia,certiora autem selum de integro exarare siquidem ager post longa desidia laetas affert segetes. Verum ubi exaratus fuerit serius, vel pascuis vel scenisecio utilis:Vixem intra trienniii aut quadrienniu ad pristina graminis foecunditatem redit.Proscidiim aut si rursum pascere velis,auena serito,solumq; crate in ducta bene coqquato,grumos dissipato, sunt etia ex pratis lapides eiici edi necu- bi scenisecq serramentu possit offendi,a uena em herbarum plurimum creat. Aliqui scenisemen vel florem e scenilibus atque ex praesepib. dilapsum spargunt pri

usquam cratiantur. Sunt qui senescentibus pratis fabam serant,vel rapum,Vel milium. Et sequenti anno frumentum,

ac tertio anno rursum in prata relin-

quant.Cauere oportet ne resolutae humo riuos inducas, antequam conspissa tum solum sit,quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisq; radicibus φnon patitur herbas coalescere,propter ui nec pecora immitteda:altero in anno

minora pecora tolerari poterunt post iscenisecia, si modo siccitas & coditio lo ei patiat. Tertio aut anno poterit & ma-

180쪽

iora pecora recipere Quod li clivosus Iocus hi macrior & poterit sit perior ster. corari mense,ut dixi, Fcbruario immistis seminibus foeni ,editior enim clivus praebet etiam subiectis alimentum, vel imbre vel manu deductis rivulis deducentibus ad inferiora, ut supra de stercoratione frumentariorum agrorum ad

Harat γ monuimus. Porro si nouella instituere Wra l*ρ libelr,&loci deligedi est facultas, eum μοδεμις se tuabimus qui pinguis, roscidus,pl

nus vel leniter inclinatus,vel huiusino di vallem designemus, ubi humor nec statim praecipitari cogitur, nec diutius immorari,Nec luxuriosa pabula sempersint pinguis soli indicia. Nam quid,iri' quit Plinius,laudatius Germaniae pabulis,& tamen statim subest arena tenui cespitum corio. Nec semper aquosa est terra cui proceritas herba rum,Nam & He luetiarum alpes foecunda praebent iumetis pabula: Eximia pascua Danubii ripae praebent in Pannonia. Et Rheni maxime circa ostia in Batauis,item Frisice ac Fladriae. Caelii Vospicus campos Rosci et dixit sumem Italiae in quibus particas pridie relictas gramen operiret. Poterit

SEARCH

MENU NAVIGATION