Opera omnia

발행: 1757년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

321쪽

DE sisΤΕNEO PEsTI SEMEL ADM PROG 28γbent Magistratus prospicere , non solum propugnaculis extra urbem constitutis , sed etiam diligentiori disciplinae qua tutum praestare possint

agrum viciniorem. Quantumvis vero libertatem populo concedi aequum sit, non tamen sinendum est ultra lineas deferri, quodcumque polliit infectionis materiem intus retineres fovere. Multo enim majori sollicitudine caveri debet, ne intra proXimum aerem, merces infectae devehantur , quam ne per ingente terra marisve tractus deferantur. Quae enim Ontagium merces in Turcia hauserint , ubi in fasces redactae sunt, orian ita temperato occurrant aeri, ut nulla ab ipsit metuenda sit in i ria, ubi hic in commercium evolvuntur. At ubi ea est aeris pessumdati conditio , ut Pestem , in se foveat is nutriat, certe non minimus conjectura locus est , aerem adlacentium regionum , non multo meliori gaudere temperie.

Hinc etiam stricta magis esse debet quadraginta dierum exploratio ubi vicinum impetit Regnum Pestilentia, quamdtim multo remotioribus gras satur in regionibus. Quod vero de Mercibus hὶc dictum volui molitantummodo ex iis abunde comprobatur argumentis quibus alibi facultatem qua merces illarcontagium disseminant evicimus , verum id plurimis etiam calamitosis exemplis , quae ab hujusce cautelae neglecturi estis tempore erupere. Duo tantummodo ameram , quae ultima saeviente Peste illuxere Mihi se jam obtulit observandi occasio Pestem Oolium occupasse. Huc autem de lata fuerat , sarcinis quibusdam cum mendicipannis ibi advectis Eliamum in Comitatus eris

322쪽

hiensis finibus pervenit, ibi delata ope pyxidis

Londino, ad Sartorem missae, quae varia ad ejus opificium pertinentia instrumenta concluderet. Cum vero in hoc exemplo plurima sim quae non solum ea quae de mercibus , tamquam contagii causa protuli, luculenter confirmant , verum alia etiam consilia quae de Pestis ab una in aliam civitatem progressu protuli, caput illud accuratiori hujus historiae narratione absolvam. Famulus qui primus pyxidem aperuit , obscuratain sordida esse , quae continebantur, conquereritur linc ea ad ignem exsiccare iussus, dum jussa exequitur , peste correptus absumitur. In fori Dium idem omnem occupat familiam, excepta Sartoris uxore , quae sola superfuit. Inde proserpebat late contagium in hoc in ago, Paroeci

que reliqua, ut ut ea non foret numerosa, Incolas, ducentos inter atque tricenos absumpsit. Vertim quantacumque laeviret ferocia morbus,

ipsi tamen fraena imposuit, ne ultra Paroeciae fines divagaretur, Rectoris vigilantia, a cujus filio utic nobili alio viro rem accepi. Suasit scilicet ut in

tuguria publico aere extructa removerentur aegri,

Devonensis Comitis authoritate effecit ut omnia ad victum necessaria sago abunde sufficerentur. Cavit denique ne quis a Parcecia discederet , sicque finitimos ab omni contagii labe liberavit. Hisce Praeceptis satis adimplevisse me confido generalia praecavendae Pestis consilia , nunc quae curam spectant generali directione exequar.

fistu

323쪽

CAPUT TERTIUM

EX iis quae in hujusce Dissertationis cinitiis

prolata sunt, aperte patet, estem, Variolas, maxime inter se convenire. Utraque sc licet contagios Febris, utraque suum habet erumpentium in cutem exanthematum genus. Ut vero duo iunt ustularum in Variolis genera unde duae morbi hujusce species fuerunt recensitae, quarum una distinctas , altera confluente praeferret pustulas , sic in est pariter duplex Eruptionum genus esse recensendum demonstravimus. In primo in mitior Variolarum genere, elatae supra corporis superficiem ustulae, cocto pure turges cunt, in altero depressiae , indigesta crudaque sanie complentur. Multo magis adhuc inter se dis crepant , quae in Peste erumpunt tumorum genera duo. Ubi morbus minus saevo morsu lacessit , in molliores decumbit glandulas, quae ad corporis superficiem prominent . quales iunt inguinales axillareS, parotides , maxillarum glandulae, cujus prima prodeuntis phoenomena, durities hod rata , calor ingens, rubor inflammatorius, desdo uir harum glandularum acutissimus , exhibent. Si convalescere datur aegrotanti, tumores ii , ut in distin diis Variolis legitimam nanciscuntur suppu

rationem , morboque naturam hac via exonerant.

At in pessimis morbi casibus , horumce tumorum loco vel simul cum tumoribus lisce, anthraces exardescunt. Prodeuntes significant, haec phoenomena. Parvus duriorque tumor emergit, sed non

324쪽

glandulis memoratis affixus ibi cura simul rubedine, calore vehement , dolore summo , maculaque nigri cante quae tumori medium Occupat. Haec incipientis gangraenete primum est indicium quae simul cum rumore eadem capit incrementa. Verum praeter hunc in criticis eruptionibus con

sensum manifesta inter se contentiunt analogia, lividis hisce nigricantibus maculis, quae frequentes Pestem comitantur , mortisque proximae ins tantia signa constituunt. Non enim meliori a vite Variolas comitantur. Imo exitiales mihi casus videre contigit, in quibus quaelibet pustula eadem phoenomen exhiberet. Praeterea utroque hoc in morbo ubi ad summum malignitatis apicem morbi evehitur vehementia , per o , vesicam , aut alia organa, sanguis profunditur. Imo ulterius addere possumus utroque in casu mortem a viscerum

sphacelo induci. Id constanti observatione a Medicis Gallis, ita Massiliens Peste deprehensum. Mihimetipsi vero saepius vici ex iis quae se mihi

obtulerunt casibus eumdem omnino in Variolis

calum contingere.

Quae quidem utriusque morbi convenientia nobis satis insinuat , non magis esse nobis sperandam Pestis Antidotorum aut Specificorum auxilio, per sanationem , quam quae Variolis, inde posset promitti, sed illud esse nobis calcandum iter inperquirenda morbi miniis cogniti curatione , cui cum successu celiciori, in morbo magi usu com perto insistimus. Uno verbo ut in Variolis maxima Curationis pars in eo se sistit, ut initio a sordibus primarviae eluantur , febris moderata fervetur , naturales demum promoveantur vacuationes, sic eundem

325쪽

D CURATIONE EsTI s. at sortientur successum in est sananda eaedem ii dicationes. Summa in eo versatur disterentiae Diio , quod in est multo acutior saeviat febris quam in morbo alio quocumque Ventriculus intestina aliquando phlogos corripiuntur ipsa vero hujusce morbi erupti , externa requirit auxilia , quae in Variolarum pustulis nulla necessitate requiruntur.

Cum febris maxima saevi vehementia, refrigerans diaeta saepiris in Variolis maxima praestans beneficia hic semper summe necessaria est , quoties contra pulsus elanguescit, c calor remi iliotest, cardiaca moderatiora requiruntur. Quae ad phlogo sim prompta est ventriculi intestinorum dispositio , non adeo securam essicit, in est quam in Variolis vomitionem Commendanda sunt ex Emeticis quae mitiora , inter quae nullum pec acuantia praestantius, sed summa cura invigilandum ne aut intestina aut stomachus inflammatione correpta sint, dum in usum illa revocantur. Si enim re contigerit, mor ab eorum usu certa superest expectanda. Alias semper initio utilissima sunt. Ubi igitur primum de amicta conqueritur sanitate aegerri sollicite inspiciendum est an aliqua partes hasce occupaverint inflammationis symptomata , aliqua huius indicia si semel emerserint, proscribere vomitum decet ; sin minus , ventriculus leniter movendus est. Exanthemata vero sive sint ex anthracum , sive ex glandulosorum tumorum genere, natura non

sunt relinquenda, ut a Variolis fieri solet. Verum omni incumbendum diligentia ut per externa applicata in suppurationem convertantur. At tumorum utrumque genus, eamdem plurimis respectibus curationem admittit. Statim a

326쪽

que unum ex iis apparuerit, cucurbitulam sine scarificatione, ut appone. Qua remota cataplasma suppurans, sive ex gummi aromaticis emplastrum applicandum. Si in suppurationem tumores non vertantur quod anthraci nequentius accidit , sed tenuis per poros exudet chor , aut mollior actu tumor appareat, aut demtim nigram praeferat escharam incidendus tumor sive per longitudinem decurrenti sectione sive cruciali incisione. Si ibi pars ad ova morte appareat a mecha , ut in anthrace reperiri solet, scarincationibus auertenda. Quo facto sanguiae sis

tere , tumoremque exhaurire cauterio actuali oportet, Vulnuique plumaceolis e tur undis curare iis digestivo communi oblitis , quod ex herebinthina cum ovi vitello constituit ut , intinctisque mixtura ex duabus olei herebinthin te partibus, unaque spiritus salis ammoniaci seu balsamo therebenthinato, quibus omnibus superponi debet cataplasma ex Londinensi Thetiaca confectum. Proximo die vulnus probe fomentandum est inctura aromatum in spiritu vini instituta ut matura to quantum fieri poterit vulnere , decidant escharae. Quibus ablatis , bmmuni abscessuum more 'ulnus pertractandum est. Praeterea in glandulosis tumoribus cum per se suppurationem concipiunt , statim atque satis ado

levere , mature cutis aperienda est , nec expectandum, donec sibi materies viam per curim aperuerit. Profunde enim intra piam me olandularum lubstantiam incipit luppuratio rac aliquando gangra

nam concipiunt, prius Uam cutim pus perruperit,

ut disseclis cadaveribus Medici Galli saepius ob

serva Cre.

Ea est metholus quae est secundum nativum

rerum

327쪽

rerum ordinem sua tempora decurrenti, competere videtur. Multi vero casus occurrunt, in quibus quantumvis sollicita cura omnia secundum hanc methodum praevisa fuerint, ingens tamen aegro tanti periculum incumbit. Hinc summum certe humano generi pretestaret beneficium in hac tanta calamitate , si aliquam posset ars essicacior vacuationem reperit , qua corrupti humores novam sibi viam cuderent , quae tolleret omne periculum quod natura sibi permissa omnino repellere non potest. Hoc consilio profusior venae sectio Qubeiarior sudatio , experientia monstrante viam a quia busdam commendantur.

scelici utramque hanc methodum successu ex.. pertus est Doctor Sydentiam, Gutramque duabus sapientibus illustravit annotationibus Prima est, non debere alterutram nisi in primis morbi principiis in usum revocari, mulio priusquam aliquia

molita suerit natura , aliter enim omnia nulla utilitate perverterentur, cinimmanem ruerent confusionem. Alia ejus observatio est , nihil prosperi

ab hisce vacuationibus esse expectandum, nisi fuerint uberrimae. Nulla enim alia tantae malignitati evincendae patet methodus , nisi audacior in usum IeVocetur , quam quae Vulgo solet usurpari. Quod sanguinis missionem spectat, mihi e qui busdam compertum est narrationibus quosdam e callorum Medicis eam adeo profuse adhibuisse ut primo morbi incipientis die decem sanguinis uniacias statim mitterent, deinde secunda quaque hora, terna quinas ve.Hoc ab agendi consilio eximios sibi successus emersisse contendunt; dum solum interea refrigerantium tisanarum praesidium simul berius admitterent. Forsan adeo pio fusa sanguinei

328쪽

laticis vacuatio , nostri minus arrideret, quam Gallorum temperiebus multo enim largior vul-oari apud ipsos usu sanguinis instituitur detract)o; sed hocce in casu manu Iberiori sanguinem de trahere convenit, si aliquem inde nobis successum sperare fas est. Si non definiam , quanthim exacte sanguinis mittendum it, excusatum me velim. Deest enim singularis hac de re experientia. o. nere tamen licuerit, quod in casu adeo dilari minis pleno satius fuerit liberaliores nos praestitisse, quam aegrum deficiente debitae vacuationis auxilio , certae morti commili iste, Sudor vero qui alteram Curationis propositam methodum constituit, nullo debet interrupto fluxu, per viginti quatuor hora continuari, ut Syden-ham admonuit. In hujus praescriptione adeo accuratus est Author noster ut de eo vix aliquid di cendum supersit. Addam tamen , Theriacam aliaque hujusmodi auxilia cum stomacho male se deant, ad movendo sudore , minu convenire. Suaserim potius radicis Serpentaria Virgini anae infusum aqua fervente factum , quae si radix defuerit, alia vicem ejus supplebunt calidiora aromata, addita aquae Theria calis quarta parte , ostiaque aliqua Syrupi de Limonibus qua dulcior evadat. Hisce potibus plurimo Sexpertus sum optimos

successus, in in carceratorum febre, quae proxime ad Pestilentiam res Crtur. An vero utraque haec Methodus , propositum finem semper attingat, uberiori relinquam experientiae definiendum. Interea tentandae sint, nec

ii iis praesertim casibus negligendae in quibus naturali morbi cursu parum sperandum relinquu

tur.

329쪽

DE VARIOLIS

ET MORBILLIS

Auctore RIC ME AD, Collegii Med.

Lond nens se Edimburg Socio, Regi Societat Sodati . Medico Regio. HUIC ACCESSIT

Medici, inter Arabas Celeberrimi,

DE IISDEM NORBIS

COMMENTARIUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION