De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

fleundum quod illis eommendatum babemus, de eleemorina no-sra decertent. Observat tamen Thomassinus p. i. lib. a. cap.

i ii. ex iisdem Capitularibus colligi Epi scoporum quoque, &Abbatum , Comitum, & Nobilium proprios suis. Eleemosynarios, atque hosce non nisi Testamentarios executores fuisse.

Sane sub secunda Regum Francorum stirpe, nullus legitur in Aula addictus praecipue huic officio stipis erogandae: quamvis Caresus Magnus, teste Eghi nardo, circa pauperes δε euan dos, ct gratuitam liberalitatem , quam Graeci eleemo Inam do eant, devotissimus erat, ut qui non in patria sua solum , O msuo Regno, eam facere curaverit, verum trans maria in SI

riam ct ZEgχptum, atque Africam, Hierosolymas , Alexan driam , atque Carthaginem , ubi Gristianos in paupertate vivere compererat. Et Ludovicus Pius, te ste Thegano, quo tidie ante cibum eleemosnarum largitionem exhibuit , ct ubicumque erot, Xenodochia secum habebat. Atque adeo rebus pauperum adjuvandis Reges studebant, uti pii, eorumve Ministri diem indixerint tribuendae audientiae viduis, Orpha nis, caeterisque indigentibus. Hinc hujusmodi Audientia dicebatur, Eleemo na Regis , cujus mentio fit in Concilio Uernensi sub Pipino anno 736. cap. 6. ubi statutum est, ut Epist pi opem serant Monasteriis recurrendo ad Regem , ut in seu GaEleemo na hoe emendare faciat. Ubi etiam sancitum fuit, ut Comites, vel Pudices ad eorum placita, primo viduarum, or phanorum, vel Bessurum causas audiant, di definiant in

Eleemo na Domini Regis, ct postea alias causi eum justiis

judicent . Et Patres Concilii Remensis anno 8 II. cap. a. de creverunt exorandum Imperatorem, ut in flua Euemo na 'mite amat, ne quilibet in suum pretentibus servitium, ullatenus prohibere audeat mansionem, neque aliis , quibus nece Atas incumbit. Nonnili tamen sub tertia Regum Francorum

stirpe prodiit in Aula stipis Distributor, seu Eleemosynarius,

circa Ludovici UII. tempora, cujus muneris fuit, nedum

Regis eleemosynas erogare, sed & Regi in Capella ministrare, . atque mense Regiae benedictionem impertiri. Tradit Petratius lib. I. cap. 38. usque ad Caroli VIII. imperium, Eleemosynarium nec fuisse primum Aulae Capellanum , nec Regis Con sese

102쪽

sessarium dignitate superasse , neque semper Presbyteratu initiatum fuisse , illique subditum suis le Clericum, qui Sub-eleemosynarius, vel Clericus Eleemosynae dicebatur. Attamenta, Eleemosynarii munus magno in honore ruit, ut colligitur ex monumentis a Tilletio relatis, tandemque sub Carolo VIII. ad eam excrevit dignitatis amplitudinem , qua nunc temporis e Dsulget. In Hispania Major Capellanus, est idem Regis Magnus Eleemosynarius , ut testis est Turturetus. Reges Angliae, Lusitaniae , Sardiniae habent itidem suos in Aula Eleemosynarios , uti jam diximus. Fuere & Siciliae Regibus Eleemosynarii ; plerumque iidem ac Magni Capellani. Nam Pirrus in notitia Ecclesiarum Siciliensium testis est, Nicolaum de Papalla Franciscanum egisse Eleemosynarium, & Capellanum Friderici III., & Consessarium , ac Magistrum Capellanum Mariae Iriderici III. filiae , tum Episcopatum inivili e Melitensem :Fr. Joannem Pino Franciscanum , & Philippum Ferrario Carmelitam, utrumque Eleemosynarium & Magistrum Capellanum Martini Regis, utrumque Episcopum Agrigentinum. Idem Pirrus memorat Bernardum de Figuera a sacris eleemosynis Martini Regis, Cantorem Capellae Palatinae , tum Episcopum Pactensem : Franciscum de Uelletia Eleemosynarium, & Capellanum ejusdem Regis, & Archidiaconum Agrigentinum: Andream quoque de Argento, ejusdem Ecclesiae Archidiaconum , eodemque Persenetum munere apud Regem Martinum. Quidni Neapolitani Reges Andegavenses &Aragonii, quo rum in extruendis clitandisque Ecclesiis ac Monasteriis, in rebus pauperum & viduarum adjuvandis , eximia fuit munificentia , praesertim vero Roberti & Sanciae conjugis, habuistent in Aula religiosissimos Clericos ad id muneris de lignatos Z Imo eorum Aulam, uti de Regibus Francorum Carolovingiae stirpis dictum suit, audiendis, sublevandisque miserabilium personarum rebus patuisse, testantur nostrarum rerum Scriptores.

Ad hanc rem Carolus Dux Calabriae, Roberti Regis filius , Ut

cariusque, memoriae numquam interiturae, ne ullis hominum intercluderetur ad Principem aditus, sonitu tintinnabuli ad Palatii. res appoliti, praeito erat cuique petenti. Habuere itaque Neapolitani Principes, qui elargiendae stipi incumberent,

103쪽

3 R ispe a Coenobitarum numero. In quodam Instrumento amad ingo relato , quo Sancia Roberti Regis coniux , Qarissarum Instituto nomen datura , plura statuit anno I 36 eirca suorum bonorum distributionem, subscribit: Pereus Eleemo narius Reginalis, ct Magister Capellae. Toppius in Bibliotheca Neapolitana laudat Ioannem Marinum Uaranum Aprutinum Magnum Eleemosynarium Ferdinandi I. Regis: &Petrum Hospitalarium Eleemosynarium Caroli I. ejusque L gatum ad Venetos , ut Balduino Imperatori Orientis opem, ferrent, & ad Regem Hungariae pro conciliandis nuptiis inter Carolum II. filium , & Mariam illius filiam. In Annalibus Fratrum Minorum , & in Italia secra Ughelli occurrit Antonius Bonitus a Caccharo Franciscanus, Eleemosynarius Alphon si, & Ferdinandi I. tum Episcopus Montis-Marani, deinde Acernensis. ad ingus etiam in Ann. Min. ad annum I 87. laudat Fr. Michaelem de Neapoli , Eleemosynariam Ducis Calabriae, ejusque comitem individuum . In Diariis manuscriptis Joannis Brocharti adest prope Alphon sum II. Regem eoronandum, Fr. Michael de Neapoli ejus Eleemosynarius , una cum Confessario, & Magno Capellano. Tandem in quodam marmore Eccletiae S. Ioannis Majoris relato ab Engenio legitur: Franciscus Ciminius hujus serae indis Rinor , Pro-ιonotarius Apostolicus Federici Aragonii Regis Hermo narius. Cui praedecessorum Regum exemplo adhaerens CAROLUS BOR ONI Us Omnium antehac Principum Clementissimus , habet in Aula Magnum Eleemosynarium Iosephum Bega de Castro- monte Hispanum, summo loco natum , virumque ornatissimum, olim Regis Oratorem ad Venetos, & inter Socios Regalis ordinis S. Ianuarii adscriptum. XIV. Tandem de Concionatoribus Aulicis dicendum est, quod hi quoque reserantur in Clerum Palatinum. Censet Petratius lib. I. de Orat. Reg. Galliae ex antiquissimo more Reges Francorum concionibus interfuisse . Nam Childebertum I. frequenter conciones audivisi e S. Germani Parisiensis Episcopi, colligitur ex quadam illius Charta data in favorem Parisiensis Ecclesiae, ubi ait: Domnus ct Pater noser Germa-σui Pari arae Urbis Episcopus, πρωι innotuit pracdicatione

suo a

104쪽

Da , quia dum in hos o habitamus , semper de futuro eo-guare debemus , σ admonuit nos, ulsaueZarum Ecclesiuravi memoriam haberemus, ct f per bonis illarum potiora adderemus , ut in augmentum nobisproficeret, admonens etiam eleemo γnarum largitionem non omittere, ut consuetudo III userat. Praesertim vero audiendis crebris concionibus S. Ludovicus addictus erat, quas alte animo infigebat, ita ut non semel easdem repeteret, quemadmodum sic r ibit Gauffridus de Bello-loco in illius vita. Hinc . in navi ipsa, qua e Palestina

in Galliam redux vehebatur, ter lingulis hebdomadis conciomnes haberi jussit. Hinc etiam inter ea , quorum monuit filium Regnique haeredem, illud addidit, teste Gaguino: Sermones, qui fiunt de Deo publice privatim audias. Successoribus itidem Regibus euindem morem fuisse colligitur ex Bullis Romanorum Pontificum a Tilletio relatis. Nam Nicolaus IV. in gratiam Philippi Pulchri Regis concessit, ut qui cum Rege audien

dis concionibus adessent, centum dierum Indulgentias cons querentur. Et Clemens VII. anno uno Indulgentiarum eos donavit , qui conciones audivissent, quae praesentibus Carolo UILvel ejus conjuge haberentur. Carolus IX. & Henricus III. habuere a sacris concinnibus Arnaldum Sorbinum, deinde Episeopum Nivernensem. Gaspar Dinetius e Minimorum ordine, R Nicolaus Coessetau e Dominicana Familia eodem munere sineti sunt apud H*nricum IV. Galliae Regem. Exinde Capella Regis Galliae habuit octo Concionatores stipendia percipien tes , & ad Magnum Eleemosynarium spectat Regi exhibere nomina illorum, qui ad hoc munus sunt accersendi. In Hispania Concio natores Regii recensentur inter Clericos Palatinos, uti testatur Turturetus cap. 4. In primis etiamfacrae hujus Io

datitatis Palatinae pars censentur Regii Concionaures , fui se dendi jus habent in scamno Capellanorum. Atque omnium fere Religiosorum ordinum lumina agunt in Sacesio Aulae I panc Chrisianos vere egregios Oratores. Addit ibidem, Capellanos & Concionatores Regios in eadem dignitate esse, atque adeo in eodem scamno sedere , & alternis se mutuo succedere, eumdemque ordinem in supplicationibus servari. Quod Au-

105쪽

Regum aetate Concionatores Aulici. Nam Plae idus Campulus Messanentis, ordinis S. Benedicti , eo munere functus videtur apud Alplion sum Regem - De eo stribit Mongitore in Bibliotheca Sicula: Ob eximiam prudentiam, dominam, eruditionem , ac virtutum omnium Blendorem A*bons Regi gratissimusfuit: eoque praesente nonnullos dixit esuggestu sermones. Idem Mongitora in additionibus ad Bibliothecam Siculam laudat Bernardum Maja ordinis Praedicatorum , Theologum doctissimum, & Alphon si Regis Consessarium , atque Oratorem , tandemque Episcopuin Dolensem in Gallia. Fr. Simeon de s Leontino ex eodem Praedicatorum ordine fuit a Consessionibus& a concionibus Friderici III. Siciliae Regis, ut idem scribit Mongitore. Caeterum cum Andegaventibus & Aragoniis Regibus tot adhaeserint in Aula Caenobitae doctissimi, verisimila est, eorumdem opera saepe Reges usos esse ad conciones habendas. Serenissimus Rex CAROLus BoRnoratus sibi ad id munus exercendum in Capella sua Palatina adscivit Fr. Philippum Iacobum Galli Augustinianae Familiae , doctuin virum , &Τheologiae Prosessorem in Neapolitano Gymnasio . Nuper ve ro huic e vivis sublato siuccessit in eodem munere Concionatoris Aulici P. D. Dominicus Andreas Cavalcante Teatinus, exi mius Concionator, quique in praecipuis Italiae Urbibus , summo cum pilausu conciones habuit ..

106쪽

CAPUT III.

DE MAGNO CAPELLANO.

i. De Protopapa Palatii Imperatorum orientis. II. De Abbate Cratorii Palatini Regum Francorum primae sirpis. IH. De Archicapellano Regum scundae sirpis. iv. De Magno Eleemosnario Franciae. V. De Magno Capellano Reram L fpant e. vi. De Magno Hermo nario Regum Sardiniae . VII. De Magno Capellano sub Normannis. Vm. Suevis. IX. Ara goniis. κ. ct Au Deir Siciliae Regibus. xi. De Magno Capellano sub Andegavensibus. XII. Aragoniis. XI H. 9 friatas Neapolitanis Regibas . xiv. De variis Magni Cape iam titulis. Ostquam de Capellis, Clericisque Palatinis egimus , ipso rerum ordine ad illum ducimur , qui caeteris omnibus imminet, quique sacrum ministerium in Aula moderatur, Magnum scilicet Capellanum. In Aula Imperatorum Orien iis praeerat Clero Imperatorio Protopapas Palatii , seu primus Palatii Presbyter , cujus meminit Codinus in libro de osse iis Ecclesiae , & Aulae Constantinopolitanae . Ibi

etiam memorat Magnum & Minorem Sacellarium: istamen non a Sacello, seu oratorio Principis ita dicebatur, sed a fac-culo, quod esset aerario praesectus, ut notat Gret rus in eommentariis ad Codinum. Quo sensu apud Latinos quoque Vox Sacellarii usurpata fuit: siquidem Gregorius M. lib. q. ep. 3 se nominat Sacellarium Romanum , hoc est Thesaurarium , quod faccesto pecuniarum praeesset. Attamen apud Graecos Ma gnus Sacellarius praeter aerarii curam alia obivit munera : et e nim, ut ipse scribit Codinus, illi incumbebat cura Monasteriorum omnium, tam virorum, quam mulierum . Non is ita

que suit Cleri Imperatorii primus; sed neque Protopsaltes Pa latii , seu primus Cantorum, quem Codinus dicit Exarchum. Cleri Imperatorii, uti Domesticum dicit Exarchum Cleri Im Peratricis , & hinc nonnulli putarunt Protopsaltem omnibus L a' Cl

107쪽

Clericis Aulieis praefuisse. At Exarchus idem erat ac Locum- tenens , quare Exarchi dicti sunt, qui ab Imperatoribus Constantinopolitanis Ravennam mittebantur, ut vice sua Italiam administrarent. Praeerat igitur Ciero Imperatorio Protop&pas 'Palatii, cujus munus fuit, benedicere mensam Imperatoris, eumdem lingulis mensibus inungere oleo sanctificato ; absente Patriarcha consecrationem aquae peragere in die Epiphaniae , Evangelium legere in lotione pedum, &ad ejus lectionem tradere Imperatori lampadem , uti tradit Codinus . Uerum in magnis solemnibus non is, sed Patriarcha, vel e Patriarcha rum numero aliquis, coram Imperatore Sacris operabatur; &si Patriarcha abesset, ejus vices Protopapas implebat. Connat insuper ex Cedreno, Protopapam Palatii venisse quandoque ad exercitum cum venerandae Crucis ligno , quod in Oratorio Palatino asservabatur, ut juramento milites omnes adstrinπeret ad Religionem, ad Imperium sanguinis impendio defensandum. Idem Cedrenus narrat Patriarcham Polyeuetum remisisse ali uid de po Zelo, quo cum munionem suam interdixerat Nicephoro Imperatori, quod commatrem suam spiritualem duxisset, postquam juravit, pejeravitque Stylianus Proto papas Palatii, nihil umquam assinitatis inter Imperatorem , R Imperatricem intercessiile. Caeterum praeter sacruin ministerium, non constat aliquod Aulae, vel Regni ossicium Proto papae Palatii addictum fuisse. Non ita tamen in Aula Imperatorum Occidentis e Caroli M. stirpe, ubi diu viguit Archicapellani munus ; & is idem erat Archi cancellarius Imperii, id eoque vetera omnia Imperatorum diplomata ab Archicapellano subscripta leguntur. Translato deinde a francis ad Germanos Imperio , perduravit adhuc Archicapellant Imperatorii dignitas , tandemque hoc donati fuerunt titulo Abbates Fuldenses :eoque nomine , anno IIS . in die Pentecostes, in Ecclesia Moguntina, quum Fridericus I. Imperator creavit Equitem,.& Regem Henricum I. filium , noluit Abbas Fuldensis Archi piscopo Coloniensi primas concedere, quod nempe perpetuo jure esset Summus Capellanus Imperatoris, uti narrat Munsterus in Cosmographia agens de Ecclesia Moguntina.

II. In Aula Regum Francorum a Clo Vari tempore sem

108쪽

per Episcopum aliquem, sub Apocrisiarii nomine obiisse munus Magni Capellani, scribit Adelardus in libro de ordine Palatii , cujus libri fragmenta quaedam ad nos transmisit Hincnaarus in epistola tertia ad Episcopos Franciae. Cum enim Adelardi aevo Archicapellanus gereret omnia ecclesiastica Regni negotia apud Principem ; cumque jamdiu apud Imperatores orientis , Clerici quidem Apocrisiariorum, seu Responsalium nomine incumberent negotiis gerendis Ecclesiarum , & Episcoporum ; hinc a veteribus illis Apocrisiariis duxit Adelardus originem Archica pellanorum . Atqui tamen non leve inter utrosque intercedebat discrimen , quod Apocrisiarii ab Episcopis eligendi , mittendi, revocandique essent; neque unus effet communis omnibus; neque singuli singulos haberent in Urbe Regia re contra Archi capellanus a Rege deligebatur , & a Rege commissa ei erant negotia omnia ecclesiastica Regni. In Adelardi sententiam it Petratius lib. I. cap. 6 I. asserens sub prima Regum Francorum stirpe principem Cleri Palatini dictum fuisse Apocrisiarium: cujusmodi fuit S. Audoenus Episcopus Rotomagensis, regnante Dagoberto, ut in illius vita apud Suri uni die et . Augusti; & in vita S. Austremonii Episcopi Claromontani memoratur Joseph Regis Apocrisiarius : tum etiam inter veteres epistolas Regum Francorum exstat una Childeberti II. inscripta Honorato Apocrisiario . E contra Thomam no suspei est fidei Adelardi narratio; eo quia Gregorius Turonensis rena tanti ponderis intactam minime praeteriisset; sed in decurrendis tot Principum annalibus aliquid commemorasset de Episcopis illis, qui in Palatio Regum huic ossicio vacarent. Ille tamen nullibi hujus rei meminit. Praeterea Honoratus ille Apocrisiarius, cui scribebat Childebertus , eo sungebatur munere nomine Romani Pontificis apud Imperatores Orientis,

haud vero in Aula Regum Francorum. Si qui vero Episcopidieti sunt Apocrisiarii Regum primae stirpis, non inde fuit, quod sacris rebus in Aula ministrandis, & Palatino Oratorio incumberent, sed quod Regum Legationes, & aliqua Regni negotia obiissent. Sane, qui sub prima illorum Principum dynastia, saera munia in Aula administrarunt, Abbates diccbantur Palatini oratorii. In vita S. Desiderii Episcopi Cadur

109쪽

cens s , Rusticus ejus frater , 3c successor in ea Sede , gessisse dicitur Abbatiam Palatini oratorii, & Arctaidiaconatus ossicium. Bertharius postea Carnutensium Episcopus, qui floruit sub Clotario II. dicitur in ejus vita Abbas Palatini oratorii. Et ex vita S. Sulpitii Episcopi Bituricensis constat Clotarium Rugem ad id muneris illum adsisivisse : Illico Episcopum poscit, ut proslatessa , ae exercitus sui licentia daretur , ut vir bea ius in suis capris Abbatis ossicio potiretur . Quibus verbis in digitatur, officio Abbatis Regii Oratorii administrationem sacrarum rerum demandatam fuisse. Idque ex eo comprobari

potest, quod non facile Reges tulissent sibi Episcopum aliquem , cujus non satis probata ellit fides, sacra ministrare r. Narrat enim Gregorius Turon. lib. 8. Hist. Franc. cap. 7. Gun

trananum Regem , quadam die Dominica , in Ecclesia graviter commotum , quod Palladius Episcopus, qui illi insensus erat, Sacris Operaretur 9 ac voluisse quidem e vestigio Ecclesia abire, nisi Episcopi, qui aderant, illum his verbis leniissent: Vidimus eum conpipio tuo adesse, ac de ejus manu te benedictio nem accipere , ct cur eum Rex aspernatur Z Si enim scisse itibi exosum, declinavissemus utique ad alium , qui haec agero

debuisset, nune si permittis, celebret, quae carpit, imposterum autem si aliquid opposueris, Canonicae fanmonis censura fniatur : jam enim Palladius in Sacrarium cum grandi humili

late discesserat . Tune Rex D t eum revocari, oesse ρ- σν

re coeperat expeditu. Ne itaque Antistes aliquis 1 plis invisus sacrum ministerium eis praestaret; facile Reges ad Divina iacienda uti sunt opera Abbatis Oratorii sui Palatini. Sed & alii memorantur, qui apud Reges Francorum primae stirpis hoc munere functi sunt ; quos subsequens aetas Archicapellanos nuncupavit. Nam in actis S. Aigliberti Episcopi Cenomanensis , quae protulit in suis Analectis Mabillonius, dicitur Aiglibertus nedum Archiepiscopus, quod honore Pallii donatus e set, sed & Archi capellanus, tum princeps Episcoporum , SMagister totius Regni cunctorum Episcoporum . Floruit vero

ille regnantibus Chil derico , & Theodorico filiis Clodovas . Et Ricolsus, alias Ricolinus sub Dagoberto , in hujus Regis diplomate quodam Moguntiae dato, quod lib. I. Dipl. Belu.

110쪽

, exhibet Miraeus, nominatur Regis Archica pellanus. Pro comperto itaque habendum est , jam a primis Francorum Regibus fuisse in Aula , qui Capellis, Clericisque Palatinis, & sacro

ministerio praeuiset.

III. Is vero sub secunda Regum Francorum stirpe, nomine Archi capellani, praestantissimum in Aula & Regno dignitatis , & auctoritatis locum occupabat . Ut enim in laudato

libello de Ordine Palatii testatur Adelardus, qui floruit in Aula Caroli Magni, duo erant in Palatio praecipui Ministri, Summus Capellanus, & Comes Palatii E quibus praecipue duo , ides Apocrisiarius , qui zocatur apud nos Capellanus, vel Palatii Custis, de omnibus negotiis ecclesiasteis, tu ministris Ee-elesiae ; ct Gines Palatii de omnibus sereularibus causis, vel judiciis suscipiendis euram instanter habebant, ut nec Ecelesia-

sui, nec saeculares prius Dominum Regem abrique eorum consultu inquietare necesse haberent, quo quo illi praeviderent, si necessitas set, ut causa sue Regem merito perire deberet. Quemadmodum itaque Comes Palatii omnibus siecularibus negotiis & ministris imminebat, ita Summus Capellanus Onan bus negotiis & ministris ecclesiasticis. Et hinc post Reges, Regiique sanguinis Principes primum semper dignitatis locum obtinebat, ut idem testatur Adelardus. Hinc quoque Consilio Principis semper aderat: Apocrisiarius, inquit Adelardus, ides Capellanus, vel Palatii Cusos, ct Camerarius semper intererant', debeo eum summo sudio tales eligebamur, aut ele-LII inseruebantur, qui merito inter e possent. Quo sensu in vita S. Angilberti apud Bollandum, dicitur ille creatus a Carcio Magno Archica pellanus, & Silentiarius, hoc est, Consiliarius; nam Principis Consilium dicebatur Silentium. Quae vero essent ecclesiastica negotia Archi capellani curae commissi, tradit idem Adelardus scribens, illum sollicitudinem habuisse ,

de omni ecclesiasica religione, vel ordine, necnon etiam Canoni ex , vel Monasicae altercatione. Ut proinde omnia, qua

ad disti plinam Clericorum, & Monachorum spectarent, ad illum reserenda fuerint, qui vel ea ipsemet definiebat, vel sit gravioris essent momenti, deferebat ad Principem. Ita ex e dem Adelardo colligitur , sente eos omnes, qui Palatium ad ibant

SEARCH

MENU NAVIGATION