장음표시 사용
81쪽
Capella Palatina, alii in castris sacrum ministerium exhiberent. Coetum hunc Clericorum S ue vos Reges plurimum feeisse indicant privilegia multa ab Henrico, Friderico, Mansredo concessa; quae tona. a. Siciliae sacrae legi possunt, in notitia Regiae, &Imperialis Capellae S. Petri: ibi & litterae quaedam leguntur
Iriderici Imperatoris, ex quibus colligitur, Palatinos Clericove claro genere eligi consuevisse . VIII. Brevi eo tempore, quo Carolus Andegavensis imperium tenuit Siciliae ultra Pharum, duo occurrunt Capellani
Regii, iidemque Magni Siciliae Cancellarii, Ioannes Maseelius CantorCapellae Panormitanae , de quo alibi dicturi sumus,& Magister Guillelmus de Forumvilla , Decanus ejusdem Capellae , & anno Ia74 Regni Siciliae Vicecancellarius. At longum csset recensere Aragonum Siciliae Regum Capellanos, qui virtute & dignitate excelluerunt. Horum plurimi e Coenobiis accersebantur, quod ibi potissimum pietatis & doctrinae orna menta splenderent, quae Capellani, Conselsarii, Elemosyn rii, Praeceptores summorum Principum in Aulam primum, tum in Ecclesias, quibus non raro praeficiebantur, transfunderent. Cephaleditanus Episcopus Iuncta Capellanum egerat
Petri Siciliae Regis , & eo quidem honoris titulo gloriabatur , uti constat ex quadam illius Charta anni I 233 apud Pirrum in notit. Eccles Cephaled. Nos Tunmpermissione disina Cepha- ludensis Episcopus, ae ejusdem Regis Capellanus, ct familiaris. In illum graviter exarsit Honorius IV, quod Jacobum Petri filium, una cum Philippo Squillacenti, & Taneredo Neocastrensi Episcopis , Regem inunxerint . Iacobus de Narnia ejusdem Ecclesiae Episcopus, suerat etiam a sacris Friderici II Regis: illique in Episcopatu successit Rogerius de Saneto Ioanne, & ipse Friderici II. & Petri II. Capellanus . Gregorius , qui anno I 333 MaZariensem sedem conscendit, suerat a sacris& a consiliis Friderici II Regis & illius successor Franciscus de Catania, eodem sunctus est munere in Aula Ludovici Regis: a quo una cum Iacobo de Lamia Praesecto Domus Regiae, S Roberto de Bonone Patrono Regiae Curiae designatus est ad pacis foedera inter Siciliae Regulos concilianda. Eo e vivis sublato
82쪽
blato Fr. Rogerius ordinis Minorum Capellanus Ludovici III
Magarienti Ecclesiae praelicitur. Catanensi Sacerdotio claruit Fr. Simeon de Puteo Ordinis Praedicatoruin e Capella & Consilio Friderici III , quem Gregorius XI. constituerat supremum in Regno Siciliae Vindicem Fidei, uti rcfert Pirrus in notitia Catanensis Eccletiae . Ibidem memoratur Henricus Regius Capellanus, & Apoeriliarius Pontificius in Sicilia, cui ad Melphitanum Episcopatum evecto, Urbanus VI Simeonem Catanensem Antistitem in eo Apocrisiarii munere siubrogavit. Apud eumdem Fridericum Regem, functus est Capellani, atque Elemosynarii munere Fr. Nicolaus Papalla ordinis Minorum, deinde Melitensis Episcopus, cujus mentionem faciunt ν-d ingus ad annum IIIa, & Pirrus in notitia Ecclesiae Melitensis . Capellani itaque Regum frequentilliine ad Epistopales sedes promovebantur, cum enim nonnili gravissimi & religiolissimi viri in eum gradum cooptarentur , fieri non potuit, quin iisdem Eccletiae Cathedrales regendae saepe committerentur . Hac etiam de causa e Canonicorum Palatinae Capellae Collegio non raro creabantur Antistites: uti Philippus Sanchius, &Ogerius de Uergolo e Cantoribus illius Capellae, Antistites Syracusania &Franciscus de Uitale e Cantore pariter Regiae Capellae, Episcopus Magariensis, eui Fridericus III, anno I 37O , omnimodam potestatem concessit in civilibus & criminalibus negotiis, quoad Clericos omnes Regiae Capellae: &Bernardus de Figuera, Martini Regis Elemosynarius, Capellanus , Cantor Ecclesiae Palatinae, tum Episcopus Paetensis; ad cujus preces Rex Martinus & Maria conjux omnia privilegia a praedecessoribus Regibus concessa Clero Palatino confirmarunt, & nova addiderunt. Translato deinde Siciliae imperio
ad Hispaniae Reges , desiisse Cleri Capellae Regiae splendorem,
dignitatem, & numerum ad annum usque I , quo ten oris
Philippus II Rex Hispaniae restituit Capellae Palatinae Canonicos , Clericos , ministrosque, iisque annuos constituit proventus ex spoliis Beneficiariorum, jam alibi diximus. Tum a Philippo III anno i6ia , Philippo IV anno i 63 9, Carolo II anno i 668, & Uictorio Amedeo anno III auisti sunt proven tus Cleri Psatini ex fructibus vacantium Ecclesiarum , & exH a pen-
83쪽
pensione perpetua a Catanensibus Episcopis solvenda, percipiendi . Capella itaque Palatina Panormitana habet triginta octo Ministros, Cantorem nempe, qui primum occupat dignitatis locum , omnibus praeest, geritque curam animarum per Capellanum ad id muneris designatum: duodecim Cano nicos , quatuor majores, quatuor minores, totidemque inferiores, optione inter eos servata: Personatus duos, Subcantorem nempe & Magistrum stliolae: octo Chorodatos, seu Choro addictos : sex Diaconos, totidem Clericos , Sacristas duos, Musicos triginta. Hi omnes Iudici Regiae Monarchiae subjiciuntur , & exempti sunt a collectis, spoliisque, quae in Sicilia, Regi, cujus patronatus sunt Omnia Regni Sacerdotia, debentur. Canonicis Palatinis concessit Urbanus VIII anno Mogget tam&ROcchetium, ad instar Canonicorum Metropolitanae Ecelesiae, quibus eadem insignia Paulus V anno I 6o9. permiserat. Cum hisce Canonicis in pari honoris ac dignitatis loco habentur Palatini , quos Pirrus similes facit Capellanis de honore Aulae Hispanae . Chorodatos vero comparat Capellanis de cantu in Aula Hispana, quia Divinis persolvendis ossiciis addicti sunt; hique utuntur Almutio nigricoloris, quo antea Canonici utebantur. Ad haec Beneficia omnia , primum Reges, deinde Pror es praesentare consueverunt; praesentatos vero primum Archiepiscopus Panormitanus
deinde Major Capellanus instituebat. At Philippi II. Hispani
rum Regis iussu anno IS9 I. statutum est, ur Proregi nonnisi Τhesaurarium , Sacri sta s, organistam. Musicos fas esset constituere: quoad vero illorum institutionem, ea ab anno I 38 aspectat ad Archiepiscopum Panormitanum. Tandem in Cleri Palatini coetum , imperantibus Austriacis , viri ornatissimi adsciti sunt. Nam Roccus Pirrus Abbas Netinus, & Silvester Maurolicus, rerum Sicularum scriptores gravissimi, de quibus videndus Mongitore in Bibliotheca Sicula , e Clero Palatinosuere. Equo etiam prodiit Ludovicus Idelphonsus de los C
meros, olim a sacris caeremoniis Proregis Ducis Alcalensium, tum
Cantor Ecclesiae Palatinae, Inquisitor in Regno Siciliae, I dex Regiae Monarchiae, Episcopus Pactensis, deinde Mont Tegalensis, tandem Valentinus. Caeterum praeter hos Cleri eos
84쪽
6 sunt & alii Capellani Regii, qui honoris causa eo fruuntur titulo, sed nullum exhibent ministerium in Capella Palatinata, eisque imminet Judex Regiae Monarchiae.
IX. In Aula Neapolitanorum Regum Andegavensium insignis Clericorum numerus versabatur, ad Aulae Regnique munia gerenda, ad Legationes obeundas, ad Regum filios erudiendos, ad sacra facienda. Ex his omnibus, etsi diversium distinctumqtie agerent ministerium, Clerus Palatinus coalescebat, eo praesert im , quia saepissime iidem erant a sacris, & a temporalibus negotiis administrandis. Ita Regum Consessarius,& Regalis Capellae Magister in Consilium Principis adstitierant: ita quoque sedebant in Consilio Regum Capellani quamplures. Qua de re spectant ad Andegavensium Regum Capellam , Clerumque Palatinum , qui, illis imperantibus, Cancellarios egerunt. Utroque munere Cancellarii, & Consiliarii suncti sunt, Guillelmus de Godonio Gallus apud Carolum Calabriae Ducem, antequam anno I 297. Salernitanae Ecclesiae praeficeretur: Petrus Episeopus Caputaquensis, anno I 286. e vivis sublatus : Petrus Episcopus Litterentis , & supremus M derator Neapolitani Gymnasii sub Carolo II. Mymundus do Mausiaco ordinis Minorum , Episcopus Teatinus, apud Carolum Calabriae Ducem Roberti Regis filium & Uicarium . Clerieis quoque Magni Cancellarii munus, quod unum est e septem praecipuis Regni Ossiciis, non raro committebatur. Nam in Chronico Cavensis Monasterii , quod publici juris secit Ughellus , duo occurrunt Monachi GuicZardus & Mayneri us, medio sere decimo quarto saeculo, Regum Consiliarii& Magni Cancellarii. Quo etiam munere claruere , Roberto Rege imperante , Ingit ramnus Stella e Capellano & Constiario Regis, Archiepiscopus Capuanus, Neapolitanae Academiae supremus Praefectus: regnante Ladislao, Frater Petrus de Pennis, Dominicanae Familiae, Sealensis Antistes: & in Aula Joannae I. Philippus Episcopus Cabillonensis . Caneellariis adjungendi sunt Protonotarii, cujusmodi floruere in Aula Joannae I Rogerius Archiepiscopus Barensis: & Landulphus Caracciolus e Franciscano Instituto Amalphitanus Antistes, quem Joanna
Legatum in Siciliam misit, ut pacem cum Ioanne Randatii
85쪽
62Duce Ludovici Regis patruo , Regnique moderatore concili rei ; & rebus bene gestis, constituit Regni Logothetam, Pro 'to notariumque. Nam Andegavensibus Regibus familiare fuit, Clericis iis Legationcs committere. Harum plures obiit Matthaeus Plii lamarinus sub Carolo II. & Roberto Regibus, quorum fuit Consiliarius& familiaris, Cultos Regii tigilli, Neapolitani Gymnasi Praeses , & electus Archiepiscopus Neapolitanus . Philippum Minutulum , Canonicum Neapolitanum, familiarem Clericum Caroli II. apud Pisianos Legationem obiisse,antequam Neapolitano Sacerdotio donaretur, testis est Chioccca rellus. Nicolaum Tranensem Praesulem , Legatum ablegavit Carolus Iad nuptias conciliandas inter Carolum II filium At Mariam filiam Regis Pannoniae: Joannem Capuanum, & Gylium Brundusinum Archiepiseopos, Ludovicus Tarentinus, &Joanna con-jux apud Romanum Pontificem oratores miserunt: & Joanna II Mansredum Acheruntinum Pontificem , milit oratorem ad Concilium Constantiense. Quandoque a Coenobiis Legati seligebantur: si quidem Annales Fratrum Minorum memorant Antonium a Tassa, quem Ioanna Regina ad Ferdinandum Aragoniae Regem misit, ob nuptias cum Joanne filio ineundas ; &Antonium Valentinum oratorem Roberti Regis ad Pontificem. Et Τoppius laudat Ioannem Grillo Monachum Carthusi num , virum doctissimum, Consiliarium,& Legatum Ioannae Lad Urbanum VI. Pontificem. Exploratum, persuasiumque suit Regibus, gravissima quaeque Reipublicae negotia , amplissimos honores,Clericorum, & Coenobitarum peritiae, probitati , ae fidei tuto committi posse. Hinc eorundem opera persaepe utebantur ad instituendam Regiam sobolem litteris & pietate. In horum numero suit Berihuldus Ursinus Prior S. Nicolai Barensis, Consiliarius Roberti Regis, deinde Neapolitanus Antistes, cui demandata est institutio Caroli Calabriae Ducis. Hinc etiam iidem Principes adgregabant Consilio Regio Clericos suo Capellanosque. Hujusmodi leguntur in Italia secra Ughelli, Ste-plianus Epistopus Lucerinus, & Bartholomeus Epistopus Uigiliensiis, Capellam & Consiliarii Caroli Regis: S i mon Episcopus Draconariae, & Andreas de Alaneo Episcopus Minorensis ,
Capellani & Consiliarii Regis Roberti: Bartholomaeus de Pa
86쪽
pagurris, ordinis Praedicatorum, Teatinus Anti stes, Capel- Ianus & ConsiliariusJoannae Ι.& Ludovici Tarentini: Gentilis de Monte Capellanus Ioannae II. & Episcopus Molsettae. Et alii plurimi Clerici, aut Episcopi, quos longum esset recensere ,
Consilio Regum Andegavensium interfuere. Nec ab eo arcebantur Coenobitae: nam ad ingus ad annum Igal. laudat Franciscum Asculanum Regis Conliliarium;& ad atinum testatur Robertum Regem in rebus arduis usum esse opera Antonii Ualentini; Ioannam I. adhibuisse Uesiandum Rontandum deinde Capuanum Pontificem , ad Regni negotia difficillima
Ab eodem adingo ad annum I 287. memoratur Fr. Petrus e Capellano Reginae Mariae Archiepiscopus Spalatensis. Et Turturetus cap. q. e MSS. Petri Vincentii refert monem de Sala
Episcopum Pisanum , a Roberto Rege I & Episcopum Trojanum a Ladislao , in Capellanorum numerum cooptatos. Idem auctor est cap. q. n. 3o. Carolum Andegavensem , dum Romae degeret, plures e Pontificio famulitio donasse titulo sui Consiliarii & Capellant; praesertim Benedictum Cajetanum, qui postea sub Bonifacit VIII. nomine Pontificatum tenuit.Ex his vero omnibus compertum est , saepe ex Episcopis Capellanos Regum, saepe etiam e Capellanis Regum Episcopos adlectas fuisse, hos sedisse in Consilio Principis, hos praecipua Aulae munia gessisse. Quae quidem cum sint praestantissima, haud tamen omnia sunt, quae de Capellanis Andegavensium Regum dici pose sunt; cum & in illum coetum viri doctissimi fuerint adscripti
Hujus ordinis primus occurrit Blasius de Morcone , celeberrimus illius aevi Jurisconsultus, scriptor commentariorum in Leges Longobardicas, & Constitutiones Regni, Judex Magnae Curiae Uicariae, quem Robertus Rex, anno I 338. e Praeposito S. Mariae de Alino, constituit siuum Consiliarium, familia' rem,& Capellanum,uti testatur Wppius in Bibliotheca Neapolitana . Huic addendus est Franciscus Petrarca, Poeta excellentissimus, quem Ioanna I. anno I 3 . in suum Capellanum adscivit, uti scribit Summontius in Historia Neapolitana. Raphael Mailaeus, ordinis Praedicatorum , vir doctissimus, suita sacris Caroli III. et ut Regem a schismate revocaret, librum
edidit de vera Urbani VI. electione, etsi infelici eventu, ut i
87쪽
narrat Mongitore in Bibliothera Sicula. Fratrem Dominicum de Stellopardis e Praedicatorum ordine, magni nominis The logum, & Concionatorem , Inquisitorem in Neapolitano R gno, & Clementis VII. Pseud Pontificis oppugnatorem, Caroli III. R Ladistat Capellanum , laudant Fontana in Theatro Dominicano , & Toppius in Bibliotheca Neapolitana. Iidem
memorant Fratrem Leonardum de Neapoli ex eodem ordine, virum gravissimum, in utraque Sicilia Fidei Vindicem, Car li III. Capellanum, & Consiliarium. Tandem a Joanna I. inter Capellanos suos adscriptus est Petrus de Aquila, Francisi anus, qui Inquisitorem egerat Florentur, vir amplissimus, uti testatur Wad ingus ad annum 1 34 . ubi exhibetJoannae litteras hujuscemodi: Si persaepe Princeps in familiaritatis, ct obsecum ii οὐ ineium, ad aliorum testimonium, sibi jungit ignotor ,
decet eum per amplius illos a Sumere, quos experientia certo , propriaque scientia dignos novit. Cum igitur profundae dona scientiae, discretorum anus morum laudabiles, ct alia grati s virtutum merita Religio iri H. Petri de suus O . Munsacrae paginc professtris, nobis, demtionis di sidet flueritate praeclareant, i um in Capellanum ct familiarem nosrum providimus , ct duximul retinendum; volentes, ct jubentes expresse, quod illis de extero privilegiis, favoribus, honori bur , praerogativit, ct gratiis potiatur, os gaudeat, quibur Capellani, ct familiares no i exteri potiuntur. In cujus re/testimonium praesentes litteras fleri, di pendenti sigillansro ,
quo utimur, , mus communiri. Datum Neapoli anno Domini ΜcccxLIV. die XX li. Ianuarii x ir. Indi M. In hisce litteris , nedum indigitatur quanto delectu Capellani crearentur, verum etiam innuuntur plurima privilegia, pluresque praero gativae, quibus illi fruerentur . Harum una fuit , quod Clericis Palatinis permitterentur suorum Beneficiorum proventus, etsi in suis Ecclesiis minime reliderent. Id in gratiam Caroli II. Regis indulsit Bonifacius VIII.cujus litteras Ananiae datas anno primo Pontificatu , e publicis Tabulariis erutas ad ann. Ia93. exhibet tom. a. MSS. Chiocearellus. Ibi Pontifex ob praeclara Regis in Eccletiam merita annuit, ut octo Clerici tui, qui tuto
ad praesem in Funt obsequiis, set in futurum in em, quo
88쪽
. 6sque ad hoe duxeris nomInandos , fruolus , reditus, ρο propo-tus Beneficiorum uorum Ecclesiasticorum , etiamsi Dignitates ,
vel Personatus exsant, aut curam habeant animarum , quac
nune obtinent, quae 'sos obtinere contigerit in futurum , coea integritat: percipere valeant, quotidianis disributionibus dumtaxat exceptis, cum qua illor pereiperent, F in Ecclesiis, in quibus eadem exsunt Beneficia, Ni exsent, perfnaciter
residerent . Idem privilegium , iisdemque clausulis, eidem Regi confirmavit anno IIo . Benedictus XI. ita tamen ut duodecim Clericos familiares, domesticos, commensales Regis complecteretur, & ad decennium usique vim haberet. Rursum a Clemente U circa annum III O. & a Joanne XXII. anno decimo septimo Pontificatus, renovatum confirmatum qu
est in gratiam Roberti Regis id privilegium , ita ut ei derogatum minime censendum estet, nisi specialis illius mentio haberetur . Extant haec monumenta to. a. MSS. Chi caretii. Jam
vero etsi octo vel duodecim Clerici Palatini, hoc benencio donati essent, non inde fit, ex hisice dumtaxat Clericis co luisse, regnantibus Andegaventibus, Clerum omnem Palatinum . Nam ex iis, quae dista sunt, & ex publicis Tabulariis conficitur Clericos longe plures in familiarium & domesticorum loco Regibus ad hanisse . Caeterum cum ex his plurimi vel Co nobitae essent, vel nullis fruerentur Beneficiis, hine satis superque fuit, si immunitas illa residendi ad duodecim Clericos
porrigeretur. Illud vero ex allatis monumentis comperturr
est, privilegia haec non ad illos tantum referri Clericos , qui Divina officia in Aula persolvebant; sed ad illos quoque, qui Aulae vel Regni munia gerebant. Id indicant Bonifacit VIII littere, & clarius Benedicti XI. his verbis: quamdiu obse quiis tuis institerint, vel cum ipsi ad aliqua tua negotia duxe
ris transmittendos, dum in executione negotiorum hajusmodi fuerint, eundo, redeundo, morando. Liberum itaque Regi-hus suit nominandi , designandique quos vellent e Clericis suis , qui a residendi necessitate ab luerentur, sive ii sacro ministerio, sive Reipublicae negotiis operam darent. Uerum tamen est, in Andegaventium Regum Capella octo Clericos
89쪽
indigitari illis privilegiis nonnulli putaverint. Hune Clerico rum numerum constituit Ioanna II. litteris datis anno I aa. , Gentili de Sincto Angelo de Fasanella Magistro Regalis Capellae , apud Cnioccaretium , quibus ait: Revolventes, ae intendentes , ρ ιod in nostra Regali Capetu honorifice, ct decenter Divina Oincia celebremur , ct quod celebratores habeant , unde pictum percipiant condecentem, servireque propterea , ct vaeare possint in dicta nostra Regali Capella circa celebrationem, , sinorum ossiciorum praedictorum, scire te volumus, quod no- siter deliberavimus, quod in nostra Regali Capella retinere debeas Capellanos octo inter Camores, ct Phenorsas, ct quod iutina eum iactis octo Capellanis habeatis pro vestro sinu uncias centum de carolenis argenti ponderis generalis per annum, videlicet tu tamquam Mugifer Reginalit Capellae pro persona tu i tineias siginti quilibet dictorum octo Capellanorum uncias
decem per annum. Ad bos vero an nucis proventus tot statuit Beneficia jurispatronatus Regii , quot eam summam conficiant. Fortasse Amanuentium errore irreptit Phenorisas, cuin legendum sit Paraphonisas. Hi autem suere praecanta ores , seu qui praecinebant Antiptaonas , quorum mentio fit in Ordine is Romano de schola Cantorum , & apud Monachum Sangallensem lib. I. c. 8. exhibentem in Capella Caroli M. Paraphonistam , qui cantum moderabatur . Ad rem nostram quod attinet , numerus ille Clericorum in Capella Palatina Divinata, Ofticia persolventium , tunc primum constitutus videtur,quem admodum & certa illorum stipendia. Attamen longe antea, nimirum Roberto regnante, plures Capellani Clericique sacro ministerio in Capella Regis vacabant, & stipendia percipiebant. Nam constat ex Regestis Roberti Regis anni Is 7.
tuta fuisse stipendia Palatinis Clericis: pro gagiis expensa
eorum, ct fumulorum suorum ad rationem de uncia una , tarenti novem, pro quolibet dictorum Capellanorum O de uneia una, tarent epum, ct grauis decem pro quolibet dictoru u Clericoram per menstem. Constat etiam ex eisdem Regestis pecuniam numeratam : Magistro Capetae Regalis, Eleemo In
rio Regio, ct aliis Capetianis, Clericis, ct dimidiis Curicis, ejusdem Capelis Regalis prostallagio equorum eorum, ad ra
90쪽
ιionem de tareno uno, ct granis decem, pro quolibet eorun . per mensem . Prieter haec stipendia , inaspunes suere Clerici Palatini ex Roberti Regis beneficio, anno I 3 39. ab ii, solutionibus, quae dcbebantur : ratione juri lilii Regii pro quibusque litteris propriis eorum , factii, ct in antea faciendis , gratiam Bel jusIitiam continentitas . Constat insuper ex Regestis Caroli I & II olim in Regiae Domus tabulis adnotari consue-
v isse , N. N. receptus fuit in Capellanum, Curicum, faWiliarem , ct de hospitio Domini Regis; & a Canccllario Regni datas suisse ad hanc rem litteras: Dimino Senescat omnibus aliis Osfitialibus de hospitio Domini R is , ut id noscerent universi. Itaque in Palatinum Clerum Regum Andeg iventium confluebant Episcopi, Clerici, Coenobitae pietate & di trina elatissimi; & ad instar Cieri Palatini Regum Francorn. a, prae fert im Carolovingiae stirpis, illorum nonullis sumina Aulae munera , aliis Legationes a .raptissimae demandabantur pluribus locus erat in Conlilio Principis , quibusdam Regiae prolis institutio erat commissa, denique alii sacris rebus celebrandis
operam dabant. Non ita tamen, ut non iidem saepissime is utrumque ministerium sacrum profanumve exhiberent.
X. Eodem fere modo res se habuit sub Aragoniis Regibus , qui successere. Alphonsum , ejusque posteros consuevi μὰ in Consilium suum Episcopos, Clericosque accersere , ex eo patet disertissime, quod constripto tunc primum supremo Senatu S. Clarae , huic ille praeiecerit Antonium Burgiam Episcopum Ualentinum , familiarem suum , cujus opera in administrando imperio plurimum utebatur, quique sub Callisti III nomine Romanam sedem conscendit, & huic in illo munere
alii plures subrogati suere Episcopi, Gaspar de Diano Neapolitanus Praesul, Arnaldus de Rogerio Patriarcha Alexandrinus, Oliveritis Carasa Cardinalis & Archiepiscopus, Joannes de Aragonia Cardinalis & Pontifex Tarentinus. Atque hi quidem in supremo Aragonum Regum Conlilio principem occuparunt locum ; in quo etiam alii sederunt Clerici, uti Michael Cosale Monacho Cisterciensi Episcopus I scianus, Nicolaus de Miraballis e Consilliario Ferdinandi I. Antistes Amalphitanus, Ber- nardus & Pirrus e Caracciolorum gente ambo Episcopi COsen-I a tini,
