De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

ordinario : octo Capellanis in orbem deservientibus : octo Clericis Oratorii in orbem pariter deservientibus : duobus Uecturariis dictis Somm res a serendis sauinis seu sarcinis. Capellanorum munus est, stingulis diebus Sacrum facere submissa voce , Rege priesente : si illi desint, id muneris spectat ad Capellanum ordinarium . Clericis vero Oratorii incumbit cura praeparandi quidquid spectat ad Sacrum coram Rege celebrandum , sedem & pulvinaria Regi apponendi, sacramque suppellectilem custodiendi. Illorum unus summo mane adest in lalutatorio Regis cubiculo, ut illic ab Eleemosynario audiat qua hora , quo in loco Rex accedat ad Sacrum audiendum . Uecturariis denique imminet cura ad sportandi omne instrumentum ad eum locum , quo Rex se consert ad rem divinam faciendam. Sunt & alii Capellani ad Sacrum peragendum coram Aulicis , quoS S. Rocci vocant, quod gralsante lue, Aulici hos libi Clericos constitui a Rege petiissent. Hi etiam dicuntur Eleemosynarii si commvn, vel de la wason, quia nonnullas largi tiones distribuunt; illi tamen minime sunt de Capella Regis . In hac vero injignem honoris gradum oceu pant octo Eleemosynarii dicti servam, aut de quartier, quia per orbem Regi adhaerent, & ministrant in rebus divinis. Horum originem re petit Petratius lib. I. cap. 76. a Caroli VIII. aevo. Nam prae decessoribus Regibus unus fuit Eleemosynarius, & unus iti dem Sub-Eleemosynarius, seu Clericus eleemosynae : cumque Carolo VIII. imperante , ille Magnus Eleemosynarius dici co perit, hinc aliis Clericis antiquum Eleemosynarii titulum communicarunt. Horum plures in Aula sua habuisse leguntur Ludovicus XII, Franciscus I, Henricus II, Carolus IX. Uerum ab Henrico IV, & successoribus Regibus nonnisi octo ad id muneris adscisci in more suit. Ad hos itaque spectat, ab sentibus Magno & Primo Eleemosynariis , omnia illorum munia obire, sive in Capella Palatina, sive in alia Eccles a , , quo Rex accedat, sive in Liturgia, sive in Coronatione Regis, sive in aliis Omnibus sacris caeremoniis. Quamobrem, surgente de lecto Rege, adesse debet Eleemosynariorum unu

qui supposito illius genibus pulvinari, flectens & ipse genua

prope Regem, recitet preces matutinas, tum audito, qua hora, quo

72쪽

quo in loco sit Sacrum saetendum, id Clerico oratorii significat, ut Omnia praesto sint. In Ecclelia, is etiam adhaeret Regi a dextris, illius servat pileum,&chirothecas, eidem porri git libellum precum , vel Psalmos alternatim cum Rege recitat , Rad Missae finem eumdem adspergit aqua benedicta. Is etiam ad Regis prandium, coenamque, benedietionem,& gra tiarum actionem pronuntiat aliisque apud Regem ossiciis tungitur, uti perspicuum fiet ex iis, quae dicemus de Liturgia,& sacris caeremoniis Palatinis. In diebus ilemnibus Rocchet-to S: Mantelletia induti adsunt rei divinae, & uti refert Du- montius in Caerem. Galliae lib. 3. cap. I. q. 6. titulo ornantur Consiliariorum Regis . Ob haec vero praestantiis ma illorum apud Regem munia habentur veluti Clerici de latere Regis, ut a junt: & hinc cum in Henrici IU sunere, sibi deberi post Episcopos primum locum , Regio cadaveri propinquiorem contenderent Abbates prae Eleemosynariis ; lententia Cardinalis Perronii Magni Eleemosynarii, locum post Episcopos honoratiorem Eleemosynariis ordinariis adjudicatum tutile testatur Petratius lib. I. cap. 76. Alii sunt, qui honoris causa

Eleemosynarii Regis dicuntur , sed qui solo fruuntur titulo , nullam vero operam in Aula praestant. Olim de Capella Regis fuit coetus Clerieorum dietus Cispelu de eis ebant, qui singulis diebus Divina Osticia persolverent, quibus praeerat Ma gi iter, seu Maisbe de Chapelle de plein chant, hocque Offi

cium etiam Franciscus I. constituerat. Uerum sub Henrico III. id institutum desiit. Non ita tamen de Musicorum coetu, Cha

pelle de Musique, quem etiam Franciscus I. Capellae Regis, anno II 3, adgregaverat, cui qui praeest, Magister Cant rum, seu misere de la Chapelle de Musique appellatur. Huic subsunt duo Sub-Magistri, sex pueri, seu Scholares artis Muli

cae, duo istorum Praeceptores, aliique plures usque ad nume ro quinquaginta Psaltrii & Cantores . Caeterum longe ante Francisci tempora, viguit res musica in Aula Regum Francorum. Viguit enim in Aula Clodovaei ἱ utpote qui Citharo dum sibi ad hanc rem mitti curavit a Theodorico Rege Goth rum , uti constat ex epistola quadam Theodorici ad illum data apud Cassiodorum lib. I. var. ep. 4 l. Et in vita S. Ansberti

G apud

73쪽

Soapud Surium, mense Februario, legitur, quod is in Aula musicis instrumentis pie detestabatur. Uiguit in Aula Pipini,& Caroli Magni: & a Stephano Papa invectam scribit Strabo lib. de exord . rer. Eccles cap. 2 3. Cantilenae perfectiorem scientiam , quam pene jam tota Francia diligit. Et Carolus M. ab Adriano Papa petiit, obtinuitque Cantores, qui Gai

liae Ecclesias Romano cantu instituerent. Merito proinde Pei ratius affirmat lib. I. cap. 23. a Capella Regis ad caeteras Galliae Ecclesias rem muscam profluxisse. Hanc itaque in Aula Obs letam Franciseus I. restituit. Jam vero ex his omnibus habeas,

Capellam Regum Galliae hos complecti sub Magni Eleemosynarii auctoritate , Primum Eleemosynarium, Magistrum Oratorii , Consessarium Regis, octo Eleemosynarios, Consessa

rium, quem vocant si commvn, octo Concionatores, Capella

num ordinarium, octo Capellanos, octo Clericos Oratorii, Uecturarios duos, Magi sirum Cantorum , duos Sub-Magistros, sex adolescentulos, Praeceptores duos, & plures Psaltrios & Can tores. Quoad privilegia Capellanorum Regum Galliae, haec alibi expendemUS. V. Pergimus ad Aulam Hispanam, cujus Capellam quan to olim studio, quanto delectu essent constituendi, indicat Lex Hispana jussu Alphon si IX. edita , lib. 3. tit. 9. p. a , sta

tuens, neminem ad eum gradum cooptandum , qui non doctrina, prudentia, pietate, fide, & rerum ecclesiasticarum no

titia polleret: EI Capellan dese fer mul lettrado, e de bueret a

fesso, e leat, e de Mena si da, e sabedor de ut de lalesia. Qui

bus eximiis animi dotibus cum nil addi posse videatur, ad summas quasque Ecclesiae dignitates assequendas , non obscuro conficitur argumento, jam tum Capellanorum ordinem magno in honore , atque existimatione suisse . Sane id ipsum suadent disertissime praeclara illa munia, quae Lex Hispana Ca pellanis adscribit. Addit enim, illum non mediocri littera Fum scientia ornatum esse oportere , qua valeat in iis, quae ad Scripturarum & spiritualium rerum cognitionem spectant, Re gem instruere : E lettrado es menestir sapara que entienda bien Ias horas, e las scrituras, e lassaga emender at Rei , elefesa dor conse, de δε anima quando se te confessure. Postre

74쪽

s Imis hisce verbis illud etiam innuitur, Capellanum Regi ministrasse non in Divinis tantum recitandis ossiciis, aut Scripturarum sensibus aperiendis, verum etiam in sacris Consessionibus excipiendis. Hinc & secreti tenacem, fidumque, quod arcana nosceret Regis, illum esse oportebat: Eotrosidue serde Men δευμ, eleri, porgue entiende bim como Ie debe tener ridad de is que dixere ense confessen. Nec frustra cautum id est Hispana Lege, quod in Aula Iacobi I. Regis Aragonum

contigisse narrat Mariana lib. I de reb. Hisp. cap. 6. Nam

Gerundensis Episcopus Regis Consessarius, Theresiain Reginam non servatae a Rege conjugalis fidei, quod secra Confessione noverat, consciam reddidit , quare violati arcani poenas gravissimas luit. Neque satis erat, ii doctrina, si prudentia, si fidelitate Capellanus polleret : adjungenda enim erat his

omnibus ea morum innocentia, quae Sacerdotem decet sacra

Mysteria conficientem, & quae, ut ait Lex Hispana, Regi, Aulicisque exemplo esse possit. Tandem rituum ecclesiasticorum peritum Capellanum Lex eadem esse jubet; quod ejus muneris sit, & Divina Ossicia apud Regem persiolvere, & ut ab aliis, qua decet religione , persolvantur, incumbere. Si v e sigitur legem de cooptandis Capellanis , sive illorum ossicia spectes, fieri non potuit, quominus selectissimi Cleriei ad id

muneris accerserentur, iidemque in amplissimo honoris gradu haberentur. Observat vero Turturetus de Saceli. Hisp. cap. S. Lege quidem Hispanica ad cooptandos Sacellanos nil de generis nobilitate decerni , attamen Gregorium Lupum ejusdem Legis Glossographum disertis verbis asserere, debere Aulae Regiae Sacellanum inter nobiles viros recenseri: & Hispaniae Reges, et si quandoque ad hunc honoris gradum aliquos assu-niant insigniores virtute quam genere , conlevisse tamen primariae nobilitatis viros in Clerum suum cooptare. Idem Turturetus testis est, non olim dumtaxat, sed sua quoque aetate Capellanos Aulicos magno in honore haberi. Cujus rei non unum est argumentum, quod nempe sedeant in Capella, praesente Rege, e Magnatum regione, & capita operiunt, incluti velles lineas, quae superpelliceae Vocantur: quod in publicis

supplicationibus, in quibus Rex adest nam si abesset, neque

G a ipsi

75쪽

ipsi adessent) medii incedunt inter Regios Senatores : quod inter Canonicos amplissimae Ecclesiae Toletanae sedeant, si Rex eam adierit Ecclesiam , ad sacra facienda : quod non temeri . eligantur; sed Magnus Capellanus reserat ad Regem, vel Senatus Aragonicus, aut Italicus, cum de creandis harum regionum Capellanis agitur: neque ullus ex illegitimo conjugio , aut ex atavis Judaeis, vel Haereticis potest in hunc Clerum cooptari. Sed uberiora sunt illorum dignitatis argumenta : siquidem certum est, Hispanos Reges consuevisse gravissmis viris hunc honorem conferre, eisdem sepe Legationes, aut alia Auta officia committere, & amplissimis Ecclesiis eosdem praebcere. Illorum aliquot memorat TurturetuS, nempe Joannem

de Tordesillas Capellanum Henrici I, & Joannis II, eorumque apud Romanum Pontificem Legatum, & Segobiensem Episcopum : Rodericum Sanctum Capellanum Henrici IU, ejusque oratorem apud Paulum II. Pontificem , tum aerarii Pontificii supremum Proesectum, & Episcopum Palentinum, plurium librorum auctorem: Didacu in Henricum a Castello Capellanum ejusdem Regis, Consiliarium, & Historiographum: Cl mentem Cajetanum Caroli U. Capellanum , & Philippo filio a secretis in supreino Italicarum rerum Senatu: Lucium Marinaeum Siculum Capellanum Ferdinandi, & Caroli V. & Histo- Iiographum: Caesarem Marullum e Capellano Philippi II. Archiepiscopum Panormitanum: Ariam Montanum virum docti si simum , Philippi II. Capellanum: Ioannem Baptistam AZeve- dum ejusdem Regis Capellanum , Indiarum Patriarcham, Episcopuin Valli soletanum, Supremum Fidei Qua litorem , & G- stellae Praesidem. Sed omnium praeclarissimus pietate , doctrina , dignitate in Capella Caroli U.& Ferdinandi Catholici ministravit Joannes Petrus Carata Neapolitanus, Archiepiscopus Teatinus, &Teatinae Familiae una cum S. Cajetano Thienaeo Institutor , deinde Cardinalis & Archiepiscopus Neapolita nus , tandem supremus Ecclesiae Pontifex Paulus IV. Neque silentio praetereundi sunt Hieronymus Cardinalis Seripandus, di Archiepiscopus Salernitanus, & Marcus Antonius Columna

ejusdem Ecclesis Antistes, e Capellanis Philippi II: itidem Fabritius Antinorus Capellanus Philippi III.Archiepiscopus Ache

76쪽

runt inus. Nam frequenter Capellanis collata Sacerdotia test itur Turturetus: R ex Pirro in notitiis Ecclesiarum Siciliensium, atque Ughellio in Episcopis Regni Neapolitani compertum est, regnantibus Austriacis, innumeros fere e CapellanisAuta Hispanae creatos Episcopos, Abbatesque. Quoad Capellanorum distinctionem spectat , tradit Turturetus, alios dici Capellanos de Honor , seu de Banco, alios Capellanos de A tar , seu Cantores. Horum primi magno in honore habentur, uti dicitum est; & in Capella Palatina , quoties Rex sacris re bus adest solemni pompa, sedent in scamno e regione Magnatum : rem divinam faciunt in privatis Aulae Sacrariis, ubi Rex vel Regina adlint, vel qui sunt de cognatione Regia: benedicunt Regiam mensam : Regis itinera, & expeditiones sequuntur quotquot destinati fuerint a Magno Capellano: comitantur Regia su nera, & proximum locum Regio cadaveri occupant: ministrant Praelatis, qui in magnis solemnibus, Sacris operantur coram Rege, aut in Capella Palatina, aut in aliis Ecclesiis. Hinc patet, hos Capellanos, etsi Honorarii dicantur, tamen non ex illorum esse numero , qui honoris causa tantum,

hoc titulo donantur; siquidem reipsa operam suam in Aula i raestant, ac vere sunt Regis Amiliares, & domestici. Capclani vero de Aliar, seu Cantores nuncupantur , qui in Capella Palatina , Divina ossicia persolvunt. Denique praeter Capel lanos hoice, spectant ad Capellam Regis, Praefectus Regiis cortinis , Receptor Capellae, Iuridicus , Concionatores, Mu sici, & Psaltrii plures . UI. Quae hactenus diximus de Ciero Palatino in Oriente, in Gallia, in Hispania; iis consona sunt, quae de nostrorum Regum Aulicis Clericis dicturi sumus. Enimvero Normannis Principibus ex antiquo more Capellanos plures, & honoratis smo apud eos loco , adhaesisse , suadent privilegia plurima ab illis concessa , quibus inter Episcopos, Proceresque , Capellam subscribunt. Talsonus in libro de Ante to exhibet donatic

nem S. Brunoni factam a Comite Rogerio, ubi Fulco nominatur Comitis Capellanus: & Pirrus in notitia Eccletiae Pae tensis profert diploma ab eodem Comite datum anno Io9 in gra

tiam Liparitani Caenobii, quod exaratum dicitur in praesentis

77쪽

S GODMI MIII ensis Pisopi , ct taleonis Medici ct Capellani ,

qui bane chartam manupropriascribis. Proinde sulco triplici munere apud Rogerium iungedatur, Capellani nempe, Scribae , & Medici: quod ea tempcllate viri amplissimi rei medicat operam dabant; hinc & Ronaualdus Guarna Archiepiscopus Salernitanus, & Berardinus Caracciolus Archiepiscopus Neapolitanus medendi artem noville leguntur . Aliud ejusdem Comitis privilegium in favorem Monasterii S. Luciae de Montaneis subscribitur a Guillelmo, & Guanna illius Capellanis. Pariter diplomati sundationis Monasterii Cistercientis S. M. Boccamatoris prope Messianain a Bartholomaeo Comite Paternionis constructi anno II 93. subscribunt tres Presbyteri CP pellani Domini Comitis. Monachos etiam Capellanorum coetui adgregatos, indicant duo diplomata Hugonis Messanentis Episcopi, data anno II 3I , imperante Rogerio, apud Pirrum in notitia Meslanensis Ecclesiae, quibus subscrilii: Ego R. Monachus Capellanus Domini Regis. Et iam Graecis Magnatibus familiare erat ea tempestate Capellanos sibi a Monachis accersere, uti testatur Balsamon in miri ad can. q. Conc. Constant. addens non inde violari canones, quod non cupiditati, sed charitati illi semularentur quamobrem a Patriarcha Lu- ea factam Monacho Sacerdoti potestatem , ut perpetuo ver

saretur cum Logotheta Cursus idem suit ac Cancellarius) &scribae officio apud illum fingeretur: majorem vero ad else rationem Regibus, ut Clericos aut Monachos sibi adjungant administeria, quae serviunt publicae utilitati. Haec Balsamon de

Graecorum moribus, queis similes apud Normannos obtinuere.

Nam Capellani non raro fungebantur officio Cancellarii, Notarii, & Scribae, uti e vincunt privilegia plurima a Capellanis conscripta. Hujusmodi est diploma quoddam Rogerii Ducis anno Io 86. in gratiam Panormitanae Ecclesiae apud Pirrum , exaratum per manum Runales Capellani mei . 8c diploma aliud Rogerii Regis anno II 39. ingratiam Monasterii S. Philippi de Agyrio scriptum per manum Gualterii nostri Capellam . Q ibus omnibus per picuum fit, plures in Normannorum Comitatu adfuisse Capellanos, hosque tanto in honore, ut Episcopos inter & Proceres subsignarent illorum diplomata, vel ea ipsi-

78쪽

ipsi met exararent , quod Cancellarii munere praestantissimio fungerentur. Nil mirum proinde si quandoque Capellanis suis munus Magni Cancellarii Regni, Normanni Reges concessere. Ita Robertus de Urbe Capellanus Comitis Rogerii anno IO93, fuit & Magnus Regni Cancellarius, ut testis est Pirrus in Chro- nologia Regum Siciliae. Cui adjungendi sunt Richardus Pal- meri Anglus, genere & virtute praeclarissimus, electus Antiristes Syracusanus, Cancellarius, & Consiliarius Willelmi II, &orator apud Henricum Anglorum Regem : Bartholomaeus Ophamilius Anglus summo loco natus, Willelmi II. familiaris& Vicecancellarius, Oratorque apud Imperatorem Byzanti num, &Episcopus Agrigentinus: Stephanus dictus Cancellarius ab eo munere, quo functus est sub Nillelmo II. cujus erat familiaris, Archiepiscopus Panormitanus. Hi amplissimi viri, de quibus plura habet Pirrus in notitia Ecclesiarum Sicilien- sum, e Clero Palatino Regum Normannorum prodiere . Utiei iam Robaldus Archiepiscopus Amalphitanus e Capellano Millelmi Regis; & Sergius Freccia Archiepiscopus Sipontinus, fuerat a secretis Regis Rogerii, quos memorat Ughellius. Neque silentio praetereunduin est, Clericos Palatinos quandoque vicario nomine imperium administrasse. Ita sub Nillelmo I. Henricus Aristippus Archidiaconus Catanensis, & Richardus electus Syracusanus: & sub Oillelmo II. Romualdus Guarna Archiepisicopus Salernitanus , vir doctissimus, scriptor reruma Normannis gestarum, magnaeque apud Margaritam Reginam, & millelmum II. filium auctoritatis. Aderant quoque in Aula Cleriei plurimi, qui Sacra sacerent in Ecclesia Palatina. Diximus enim, a Rogerio Rege in prima Eccletiae Palatinae sundatione constitutos Magistrum Capellae, seu Magnum Capellanum , Cantorem, Tiaesaurarium, duodecim Canonicos, Sub- cantorem , Magistrum Scholarum , Terminatorem, duodecim Sacerdotes Chorodatos dictos, seu Choristas, Chorales, Ch rarios) duos Sacristas, Clericos quatuor. Et de Willelmo II. refert in Chronico Romualdus Guarna, adornasse illum Palatinam Ecclesiain , & Divinum Cultum summopere scivisse : CD-ritas in ea multos , di praebendas instituit, ct Dipinum in illa

incium decenter di tractatim, di cum Dei reverentia ρο ιμ

79쪽

more celebrari disposuit. Testis est Pirrus in notitia Regiae Cainpellae S. Petri, regnante millelmo II. Canonicos dictos fuisse Regis Familiares. Sane in illorum numero fuit Gualterius ille Anglus, cui scripsit Petrus Ble sensis, & qui Prieceptorem , Cancellarium, Consiliarium egit Willelmi II. tum Panormitanam sedem conscendit, de quo redibit sermo , cum de Magno agemus Capellano . Tandem inter Palatinos Clericos Normannorum Regum merito recensendus est Petrus Ble sensis Archidiaconus Batlaoniensis in Anglia, utpote qui Willelmum II. puerum instituit litteris & pietate, ut ipsemet testatur in litteris ad Gualterium datis : ob cujus e Sicilia discessu , Willelmus abjectis libris ad otium se contulit Palatinum, ut ipse scribit ep. 66. & 9o. Qui idem librum edidit de Insitutisne F seopi, ut Siculos Antii lites , quod neglectis Eccleliis suis in ,

Aula versabantur, ad meliorem frugem revocaret. Sed haec

satis de Cleri Palatini sub Norniannis Principibus numero, officio, & dignitate. VII. Sub Suevis Regibus, ii sidemque Imperatoribus, Cle

ro Palatino non potuit is dignitatis & honoris locus denegari , quem jamdiu obtinebat apud Germanos Imperatores . Cona pertum enim est, Germanis Imperatoribus plures adhaesisse Ca pallanorum nomine Clericos, genere & virtute ornatissimos, eo praesertim, quod vigentibus investituris, Sacerdotia amplissima consequerentur. Id diserte testantur Willelinus Tyrius lib. i. Hist. cap. I 3. &Auictor vitae S. Ottonis Episcopi Bambergensis, Apostoli Pomeranorum, apud Surium die a. Julii , his verbis: Multi nobiles, ct praefantes viri, cognati, O filii Principum, Imperatoris aulam sequebantur , Capellano rum ei miniserium exhibentes spe alicujus Episcopatus obtinen di. In horum numero fuere S. Otto Capellanus Henrici IU, S. Anno Archiepiscopus Coloniensis e Capellano Henrici ri illigisus e Capellano & Consiliario otionis II. Archiepisco

pus Moguntinus, aliique plures . Augebatur Capellanorum dignitas, quod plerumque ii agerent Imperatorum Cancellarios , ita ut Archicapellanus esset simul Archicancellarius, inferioresque Capellani essent Cancellarii . Hinc ab Henrici VI.

Imperatoris, & Siciliae Regis Capella prodiit Gualterius de

80쪽

SIPalena, sive de Paleariis, Episcopus primum Troiae in Apulia , deinde Panormitanus, consanguineus Imperatoris, eluseque in Regno Siciliae Magnus Cancellarius cui Innocentius III Frideri et II pueri tutelam delegavit. Plura de eo Pirrus in , tit. Eccl. Panor. & Catanensis. E Capella etiam Suevorum Principum prodiit Philippus Matera Consentinus, Consiliarius, &Cancellarius Friderici II Imperatoris , variisque sun-ctiis legationibus, tandem Episcopus Marturanensis, uti testatur Ughellius in Episcopis Marturanensibus. Ibi donationem exhibet factam Richerio Episcopo Melphiensi anno Iallo. cui Philippus de Matera Seriniarius subscribit: hoc enim donabantur nomine, qui publica scripturarum scrinia curabant, epistolas scribebant, instrumenta conficiebant, praesertim in Ecclesia Romana , cujus plures erant scriniari L Sed & Magnum Siciliae Cancellarium egisse Philippum evincunt alia monumen ta ab Ugheli io relata. Alium Friderici II Imperatoris Capellanum , Rogerium nempe Porcastellum memorat Fagellus De- cad. a. lib. 8. cap. 2. cujus opera concitatum in se Pontificem

emollire, ejusque gratiam sibi conciliare studuit Imperator. Ita enim Fagellus: Cum tandem Fridericus per Berar dum Pa-xormi anum Arehiepiscopum , Florentinum , m Rheginum

Episcopos, ct Gad deum Suesianum magnae Reaeiae Curic Iudicem ,-Rogerium Poreas ellum Capellanum frustra Pontifici

omnia ejas acta ct improbanti ct execranti re miliarisudet, memptis omnibus diris , ae religione ipsa neglecta, obvios intra Romanae Urbis Nar utri que ordinis e re signatos in seruem adegit, disce sique, ae jam opprimori etiam i us Pompeis confido Romam proxime castra admovit. Adhaerebant quippe Regibus in expeditionibus Capellani, quorum pietate de sapientia non raro ad pacem conciliandam utebantur. Hinc cum Mansredus immunes voluit a solvendis vectigalibus Clericos Capellae suae , eos quoque complexus est, qui castra sequerentur: Capitulum ct Geruos omnes V us Capellae , tam tuos, qui residentiam faciunt, Domin erziendo, quam alios

gremio i us Ecclesic, qui nostram sequendo Cariam deputat sunt Capellae noWraefervitiis, a collectis di exactionibus gratiose eximimur , di volumus esse immunes a Ut proinde unum H idem-

SEARCH

MENU NAVIGATION