장음표시 사용
211쪽
litatis juramentum, de qua re alibi agendum erit. ΙΙΙ. Hispaniae Reges in magnis solemniis adesse solent Rei Divinae in Capella sua Palatina, ad quam sese c ferunt
hoc ordine, uti apud Dumontium , & Rossuetium in Caeremoniali Hispaniae legitur . Praecedunt duo officiales Aulae, quos Alcaldos vocant, virgas manu serentes , sequuntur Adolescentes Aulici, Cubicularii, Praefecti Domus Regiae, Magnates Hispaniae , Rex, & Asturicensium Princeps , prope Regem Cardinales, ac oratores Principum, post Regem Dux Praetorianorum militum . Ingredientem Regem Major Capellanus, aut Apocrisiarius Pontificius, vel aliquis Antistes adspergit aqua benedicta. In Capella locus Regis est prope Altare a dextra illius parte , seu cornu Evangelii, ubi in tabern eulo quodam velis obducto , quae dicuntur Regiae Cortinae comsit; prope adest Praefectus Regiis Cortinis, cujus muneri incumbit vela obducere, atque reserare. Olim in scamnulo prope Regem sedebat Supremus Praefectus Domus Regiae ; sed decreto Philippi U. Regis anno I7o3. uti reserunt Dumontius,& Rossuetius, ea sedes concessa est Duci Praetorianorum militum , vulgo Capitano della Guardia des Corpo : quare Supremus Praesectus Domus Regiae sedet primo loco in scamno Magnatum Hispaniae , etiamsi ex illorum numero minime sit. Dextram quoqus Altaris partem occupant Major Capellanus, &Antistites , si qui adsunt, sedentes prope Aram, tum Magna tes Hispaniae scamno insidentes . Ex altera vero parte , seu cor nu Epistolae conlistunt Praesecti Domus Regiae, Legati Principum, & Capellani Honorarii. Regina Hispaniarum intra ligneos cancellos adest in ard cula quadam , cui proximus est locus Matronis Aulicis destinatus. Ita vero rem hanc describit Turturetus in libro de Sacello Hispano cap. q. Prope Aram, ροjuxta Cornu Evangelii eriguntur Regiae Cortinae , ad guas per nullos gradus es ascensus, sed contigunt imum pavimentum. Sub iis Rex moratur , ct eonsidet in sella. Proximus sequiturri e Ius Regiis Cortinis deducendis , ct reducendis , qui semper assur . 'Privus Magiper, stu Maserrimus Regiae juxta sedet in sella humiliori , quam Meamns Hid nice Silla rasa. UguunIur caeteri, qui adsunt: Hispania Mognates capite
212쪽
aperio, ct assidenter in coetoricam , ρaod tantuin et sit
non inelegans tapetum. A sunt e regione Cortiuae Regiae , edi prope alterum Arx cornu cxteri Majores Domus Regiae , fuisbaeulis innixi, sed eapitibus nudi . Hos excipiunt, sed sedentes in suo scamno, quod est vestitum ferico vitiose, edi operii
rapita, Legati Principum hoc ordine , Pontificius, Caesaretis, , Venetur. Caeteris Legotis jus sedenvi coram Rege nones datum ', unde in Sacello Regio non solent adesse. Legatis Principum m proximi Auis Capellani in suo etiam scamno
flui assidere fulgo dicuntur de Honor , ct e re, Ressione
de Bancob superinduti sipara lineo , ct tecti capita tegumenta illo nigra, ct quadrato, quod birretium appellatur, inter quos, ut etiam inter Mognatet, nulla in fessione Babetur ratio antiquitatis: modo Receptor , ct Iuridicus praece rint, quem quirique invenerit locum, eum occupat in jedendo. Capellanis etiam eum ConcionatoribuI Regiis ita convenit, ut HoI praeferri patiantur ex Capellanis unum saltem , praeter Reeeptorem , O Iuridicum ; qui deinde venerint, alternatim sedeant, adeout Capellavi, est Concionatores si mutuo sue-eedant. Idem ordo in publicis supplicationibus es servandus . uoties in Sacello concio habetur , portatile furaestim erigitur inter Legatos Principum, ct Capellanos , adeo ut Conesonator Regem alloquatur. Summus CUHIanus, ctsi is Antipes forie ades, sedent proximi Auari, edi in cornu Euangelii , capitibur opertis. Cum vero contingit, ad ste in Sacello Sanctae Romanae Ecclesiae Purpuratum aliquem Patrem, penΘae usur infessione cum Vsemet Rege, e cujus conspectu fldere inoles, ct habere praeter sellam, Regiae haud multum ab i-
ω, pulvinar sub ato pedibus tapete . In celebranda vero Liturgia hi praecipui ritus servantur . Si Sacrum facit Cardi Dalis aliquis , vel Antistes, aut Pontificius Apocrisiarius, tunc quidem ad Altare induit Pontificalia ornamenta , praesente Rege ; sed cum sandalia induit , pedes velamine obducuntur. Inchoata Missa, Major Capellanus, nisi Sacris operetur , me-ci ius inter Receptorem Capellae Regiae, aliumque Capellanum, monente Praesecto Caeremoniarum , accedit ad Regem , &Prope recitat Introitum, atque Consessionem λ duobus assi
213쪽
lanus Sacris operatur, id muneris praestat Cardinalium, aut Episcoporum aliquis , ex iis, qui ausunt. Ubi Diaconus th re eoluit Sacra facientem desert tburibulum ad Cardinalem , vel Antistitem aliquem , aut Apocrisiarium Pontificium , qui medius inter duos Capellanos Honorarios , accedit ad Regem, R Principem Asturicentium , quos thure colit, ter ductia thuribulo. Si nullus adiit Antistes , a Diacono i ex donandus est thure. Decantato Evangelio, Sacer Uodux a Diacono porrigitur pariter Cardinali, aut Antistiti alicui, aut Pontificio Legato, ut ab eo deseratur ad Regem , Principemque Asturicentium osculandus , facto tamen prius Periculo a Praefecto Regiarum Cortinarum , qui locum a Rege, & Principia, deosculandum tergit velo quodam, quod mox suo ori admovet. Si Rem Divinam facit aliquis e Sardinalium , vel Episeoporuna ordin2, tunc ei in lotione manuum ministrant antiquiores duo Prauecti Domus Regiae, vulgo Maraiordomi. Spectat ad Caeremoniarum Praefectuim innuere Magnatibus, quum in Liturgia eis standum est , aut genua fleetendum, sique inter eos aliqui adscripti sint Societati Velleris aurei, iidem in quibusdam solemni is Torquem Societatis deserunt , uti etiam Rex, & Princeps Asturicensium . Et illi omnes , quibus ad Altare eundum, redeundumque est, salutato Altari, Regem , Reginam, Magnates, Oratores Principum eodem o sequio colunt. Absoluta Liturgia, Qtemnis benedictio dari solet a Cardinali aliquo, vel Episcopo li ex illorum numero minime fit, qui Sacris operatur. Qui vero festi dies in Capella Palatina Regum His aniae praecipue colantur recenset Turturetus cap. 6. ubi scribit, quolibet mense, feria quinta, & sabbato unius hebdomadae in publico Aulae Sacello, Aram decenter exornari, & sanctissimam Eucharistiam publicae adorationi exponi, a Sacellanis Psalmos poenitentiat Davidicae alternis vicibus recitari, praesente Rege intra ligneos cancellos, solemni ritu peragi Missae Sacrificium, ac eo finito, Sanctum Domini Corpus per Sacelli ambitum circumferri, deserentibus una
braculi, seu baldacchini liastas ipsisnet Sacellanis, & sequentibus viris illustribus Palatinis . Addit, Regem Catholicum in
214쪽
publieo Aulae Saeello, publieisique actionibus, semper primas
concedere Collegio Eccletiastico Palatino. Ita cereum in sesto Purifieationis, cinerem initio Quadragesimae, post omnes Sacellanos Aulicos, & minores Clericos, qui Sacello inserviunt, accipere consuevit. Itidem in Parasceve, postquam Antistes, qui Sacris operatur, & caeteri Sacerdotes Palatini adorarunt sanetissimam Crucem, tunc demum Rex ipse eamdem flexis genibus adorat, progrediens ad Altaris gradus. At Crux ip-n, quam illi sunt deosculati, invertitur &sublato operculo, frustulum sanctissimae Crucis Rex osculatur. Tum flexus
genibus ante eamdem Crucem , reis quorumdam criminum veniam facit, quos tamen puniendos urget dumtaxat Fisci Patronus. Pro illidem vero intercedit Magnus Capellanus, deponens ante Regem criminum tabulas, quas Forenses vocant processus. Ea die, nullus in Capella conspicitur Regius apparatus, nec Regiae Cortinae, nec tapetum Regiis pedibus cub- sternitur , dumtaxat nigrum pulvinar genibus supponitur.
Feria quinta in Coena Domini, post peracta in Capella Palatina Divina ossicia, inde itur ad amplissimam aulam proximam Regiis cubiculis, praecedente sacra Opplicatione, & viris Palatinis ; Regem Oratoribus Principum subsequentibus. Ubi ad locum deventum est, decantatur Evangelium Ioannis: Ante diem fessum Poebae; & simul atque ea verba proseruntur et ponit insumensa sua , Rex ensem , & pallium deponit. Ad
illa verba : Gm creepi t ianteum, linteo praecingitur: tum flexis genibus progrediens , duodecim pauperum pedes abluit, abstergit, iisdemque pollicem, atque indieem in modum Cru eis decussatos superimponit, Rosculatur. Hoc peracto, instruuntur mensae pauperibus ibidem, Regio apparatu ; quibus Rex ipse fercula di stribuit. Eisdem conceduntur vestes, num nil, & omnia irrenis utensilia, cibaria insuper , quorum ma gna est copia, quae supersunt. Eodem die solet Rex plures adire Ecclesias adorandi causa Claristi Corpus in Monumento politum: & spectat ad Magnum Capellanum tot aureos nummos in concham argenteam iniicere, quot sunt Regiae familiae Principes. Atque hi siunt insigniores ritus, quibus colitur nia
Ena Hebdomada ab Hispanis Regibus. Praeterea in pervigiliis
215쪽
ossiciis, quae modis musicis decantantur , consuevit intcresse , sed intra ligneos cancellos. In festo Epiphaniae Sacrum facit solemni ritu, & Pontificali apparatu Antistes ex insignioribus, qui in Aula degunt, vel Apocrisiarius Pontificius , vel Magnus Capellanus: S ante oblationem Hostiae, Rex e Cortinis Regiis ad Aram pergit, ibique procumbens ingenua offert Antistiti celebranti tres calices argenteos, deauratosque . Is
Vero ad Regem conversus, utraque manu Patenam tenens,
eamdem Regi exhibet osculandam, postquam facto Crucis signo , Regi pro oblato munere diuturnam valetudinem, atque adfluentem rerum secundarum copiam fuerit a Deo precatus, pollicitusque illis verbis : Centuplum aeta es, ct vitam aeter nam possidebis. Calices vero ob sesti mysterium continent, primus frustulum auri, alter grana thuris, tertius parum myr rhae I iique donari deinde solent alicui Ecclesiae, aut Monaste rio, jubente Magno Eleemosynario: ex iis tamen unus singulis annis conceditur celebri Monasterio Escorialensi. Infesto Corporis Christi Rex Catholicus e Palatio se consert ad Tem
plum S. Mariae, ubi postquam Antistes Rem Divinam solemni ter fecerit, supplicatio instituitur. Praecedunt piae sodalita tes , & Regularium ordines , Senatores Regii, Consiliu in Crueiatae, ordinum Equestrium, Regii aerarii, Italicum, Aragonicum, Quaesitorum fidei , & Castellanum. Sanctam Eucharistiam deferunt Sacerdotes sub umbraculo, quod sui sulciunt Capellani Regis usqtie ad sores Templi, exinde Vero Decuriones Civitatis . Sequitur Antistes, qui Sacris est ope ratus, & qui Capellani Regii illi ministrarunt. Tum Proceres Aulici, M gnates Hispaniae, Regia soboles, Rex ipse sgestans cereum accensuin . Proximi Regi incedunt Cardinales , si qui adsunt. Sequuntur Legati Principum , Consiliarii
Status, Cubicularii, tamdem claudunt agmen milites Praeto riani. Feria quarta infra octavam, Rex cum omni comitatu
Aulico adest supplicationi, quae fit intra Ecclesiae ambitum in Coenobio Monialium SS. Virginis Annuntiatae. Itidem in octava eiusdem festi, intervenit supplicationi in Regio Coenobio Discalceatorum. Denique solet Rex Catholicus adire
216쪽
ordinis fundatori. IV. Solent etiam Sabaudiae Principes, sive Sardiniae Reges statis quibusdam festis diebus, solemni pompa adesse celebrationi Liturgiae in Metropolitana Ecclesia , aut alibi: tu naquidem se se ad Ecclesiam conserunt , praetorianis militibus stipati, tympanis, tibiisque resonantibus. Ad Ecclesilae ostium Magnus Eleemosynarius Regem adspergit aqua benedictaeo, quam Clericus Capellae Regiae in vasculo defert. At si in Eceleliam Cathedralem pergit ad Templi sores Episcopus hunc invitat Magnus Eleemosynarius, ut sacra aqua adsper gat Regem. Caeterum in omnibus Ecclesiis, ad quas Rex se conseri , id muneris spectat ad Magnum Eleemosynarium. Ii Ecclesia Solium paratur tribus gradibus ab humo ereetum, ubi sella Regia basellae impolita, pulvinaria ad sedendum,&genua flectendum, ac similis quoque sella pro Regina apponuntur.
Si adsint Principes Regiae sobolis , iis locus datur in eodein Solio, sed eorum sedilia carent dorsuali fulcro , & basi , ac pulvinaribus. Antistes Sacra faciens sedet in humili sella ; Ia que enim praeter Regium, aliud est in Ecelesia Solium. Prope Regis Thronum sedent Magnus Cancellarius, Consiliarii Status, Senatores, Magistratus; ex aduerse vero , Equites Regalis ordinis S S. Annuntiatae, & Aulici Magnates, suo
quisque ordine . Tum e Sacrario , praeeunte Capitulo , pro greditur ad Altare Antistes celebraturus, Pontificalibus indutus ornamentis, & Sacrum incipit. Postquam ethus dederit Altari, Praepositus Metropolitanae Ecelesiae, aecepto thuribulo, accedit ad Regem, quem stantem thure colit , uti &Regios Principes, ter ducto thuribulo . Diaconus vero, reddito ei thuribulo, Canonicis thus offert: eodemque tempore
Capellanus Aulicus Alba, & Tunicella indutus, e Sacrario prodiens, aliud serens thuribulum, Equitibus ordinis San ctissimae Annuntiatae eumdem honorem impendit, bis si noulis ducto thuribulo. Decantato Evangelio, ab eodem Metropolitanae Eeclesiae Praeposito Evangeliorum liber desertur ad Rogem , qui illum osculatur. Pariter idem Praepositus Metropo-4itanae Ecclesiae pacis signum porrigit deostulandum Regi,
217쪽
& Regiae familiae Principibus: Capellanus vero Aulicus, sacris indutus vestibus, idem praestat singulis Equitibus ordinisSS. Annuntiatae. Si a Rege, & Regina sumenda sit saera Eucharistia, Eleemosynarii manu te non taccensos cereos, maP-pulam vero suffulciunt Praefectus minus Regiae,& Auliea Matrona; redeuntibus Rege,& Regina ad Solium, duo Cubicularii Regii pocula porrigunt aqua plena, flexo poplite , quam praegustaverant: deinde Magister Regiae Domus, flexo etiam poplite, linteum praebet, quo os abstergatur. In die festi Corporis Domini, peracta solemni ritu Liturgia , de more cui Rex intersuit, supplicatione indicta, Rex , & Principes Regiae familiae deserunt umbraculi sulcimenta , seu baldacchini hastas, usque ad fores Ecclesiae; ibi eas aliis tradunt , supplicati nemque sequuntur. Si nulli adlint Regiae cognationis Principes , hastas simul cum Rege efferunt antiquiores Equites Regalis ordinis SS. Annuntiatae, Torque, & Uestimento Ordinis induti. Pariter seria quinta Majoris Hebdoniadae cum sanctissimum Christi Corpus ducitur ad Monumentum, Rex, Regii Principes, vel antiquiores dicti ordinis Equites hastas serunt. Quo die, in aula quadam ampliis ma Regiae Domus, extructa Ara portatili, decantato Evangelio a Diacono, Rex praecinctus linteo, quod ei Magnus Eleemosynarius porrigit , tredecim pauperum pedes abluit, & osculatur . Tum hi accumbunt mensae, singulis tredecim apponuntur sercula, quae Regii Principes, & Magnates Aulici Regi praesentant, & is discumbentibus. Ea deinde inferiores Eleemosynarii e mensa auferunt, atque tradunt illorum consanguineis domum ad sportanda. Singulos Magnus Eleemosynarius donat aureo nummo. Denique madido linteo a Cubiculario porrecto , Rex manus absterget. Eodem ritu a Regina, cui ministrant Aulicae Matronar, lavantur pedes tredecim puellarum. Sed antea, Concionator Metropolitanae Ecclesiae brevem habet concionem.
In Paschate solet Rex Vestimentum induere ordinis SS. Ma xiiii & Lagari. Die septima Septembris, Nativitati B. M. Vi ginis sacra, Rex Vestimentum ordinis SS. Annuntiatae , ac Torquem gestans, tum solemni Liturgiae celebrationi, tu in
supplicationi, in qua circumfertur B. Uirginis simulachrum
218쪽
9 Iinteresse solet: Regem sequuntur Principes, Equitesque ejusdem ordinis , universi pileati, ac torquati. Tandem commemmoranda omnino est insignis caeremonia Aulae Regum Sardiniar, cum singulis annis in AEdibus Regiis, publicae adorationi, sanctam Syndonem Taurinensem , qua involutum ferunt ipsum Christi Corpus in Monumento, exponunt. Supplicatione indicta, Rex, Regii Principes, Equites ordinis, Epistopi,
Canonici Metropolitanae Ecclesiae, Clerici Capellat Regiae conveniunt: capsam ubi asservatur, quatuor Sacerdotes Ierunt umbellae sulcra Rex & Regiae cognationis Principes ab Altari umque ad Ecclesiae fores, tum Equites Regalis ordinis, ac alii aliis succedentes, ad locum usque publicae adorationi statutum, deinserunt. Ibi & concio habetur, & primus Regis Minister explorat, an integra sint Regia sigilla, quibus capsa obsignatur. Tandem eadem pompa ad Sacellum, ubi asservari solet, reducitur.
U. Quod in Aula Regum Siciliae, Divina Ossicia omnia . decentissime, &religiosissime persoluta suerint, stadent insignis Ecclesia Palatina a Rogerio Rege constritilla, Parochialis dignitas ei collata, numerosum Clericorum Collegium sacro illius ministerio addimina, summa Rogerii, & successorumis Regum erga res sacras religio. Constat vero ex Rogerii Reois litteris datis anno II 8. in gratiam Joannis de Nusco Abbἴis Regii Monasterii S. Ioannis de Eremitis, quas exhibet Pirrus in notitia hujus Abbatiae , morem fuisse, ut in Capella Palatina in magnis solemniis, vel Major Capellanus Regis, vel Episcopus aliquis, illo permittente, Sacris operaretur. Ita enim in illis litteris dicitur et Statuentes , ut idem Abbas semper in omnibus fesipitatibus solemnibus tamquam Praecipuus Capri lanus Noster, quem nobis Patrem ordinavimos , o oetariis rarum Confessorem ad eriurandum Dipina in Capella nutrisi-m no bi Palatii Panormi, Praelatis Regni nos,i edereris irae ponatur ὸ ut fui nobii in nos,o Palatio majori virinitate laetatur, ampliori gaudere debeat praerogarita honoris, nee alius I raelatus a te ui cominentiam, mensum , vel eo inpiro , in praedictis siestatibus in Capella straedicta celebrare , praesiam r. Hinc patet in Capella Palatina praecipuos sestos dies
219쪽
I 96 dies solemni ritu celebratos, Sacra faciente Episcopo aliquor Rogerium vero decrevisse, ut illius Monasterii Abbas, tam quam primus Capellanus Regis ibi solemnia ageret , vel Antistes aliquis, illo consentiente. Neque dubitandum, quin huic solemni Liturgiae Palatinae, Reges adesse consueverint insigni pompa: hinc enim non nisi a Magno Capellano Regis, vel ab Episcopo aliquo solemnia celebranda erant & hine quoque id ipsum habebatur loco honoris , & privilegii. Paterno instituto adhaesisse Guillesimum filium probatur testimonio Ro- inualdi Guarnae Archiepiseopi Salernitani, auctoris coaevi scribentis de Guillelmo in Chronico edito primum ab Antonio Caracciolo Teatinae familiae ornamento, tum inter Scriptores Ita-
eos a Varilsimo Muratorio: Divino Visio, ait ille, raclitumultum intentus, ct personas es eciae asticas multum veneratus . Capellam S. Petri , quae erat in Palatis, mirabilis mus-hii fecit pictura depingi, se ejus parietes pretiosemarmoris varietate vestisti , di eam ornamentis aureis , ct argenteis, ct vestimentis pretiosis ditavit plurimum, ct ornavit . Clericos in ea multos, ctpraebendas instituit, ct Disinum in ius Osfincium decenter , ct tractatim, di eum Dei reverentia, ct timore celebrari disposuit. Verisimillimum est, a Rege Divinis ossiciis addictissimo, praecipuas anni festivitates Regia pompa , & splendido apparatu in Capella sua coli consuevitia ; Rad illarum nobiliorem celebritatem ornamenta aurea , R argentea, suppellectilem omnem pretiosissimam , in Capellam suam contulisse. Quem etiam Sacro adesse solitum singulis diebus, indieat idem Romualdus , quum narrat coniuratos in Regem seditionem inchoasse , prima seria quinta Quadragesimae, dum Rex ad audiendam Missam pergeret. Pariter, regnante Guillelmo II. conivrati in Stephanum Regis Cancellarium eonsilium iniere de interficiendo homine , Dominica Palmarum, cum Rex e Palatio, iuxta morem egrederetur: quod de supplicatione, quae eo die celebrari solet, & quam Reges Siculi comitabantur intelligendum videtur . Quamobrem pro comperto habendum est,Normannos Siciliae Roges,& privatim,& publice Divinis officiis in inpella sua adfuisse. Uerum non adsuere tantum , cum & iis rite , decenterque celebrandi v
220쪽
omnem operam contulerint. In quodam rerum Liturgicarunt Codice MS. Panormitanae Ecclesiae, ut refert Canonicus de
Joanne in libro de Divinis Siculorum ossiciis cap. I . num. 9.legitur, serie Regis Guillelmi. Conjicit vir doctus nomen Guillelmi praefatis serie affixum, nitul aliud prae ferro , , quam iterum in Ecclesiis Siculis decantari coepisse , Guillelmo Rege promovente , non quidem Guillelmo I. sed Guillelmo II. quandoquidem in Mis ali quodam Gallo-Siculo Eccle-sae Panormitanae, quod Normannorum aetatem sapit, nullum
omnino vestigium Drie apparet: hac fortasse ratione , quod Guillelmi aetatem , Codicis aetas praecesserit . Potuit tamen hujusnodi institutio Guillelmo I. adscribi, utpote quem R naualdus Guarna ordinandis, ac celebrandis Divinis ossiciis plurimum studuisse testatur . Et verisimile est eamdem institutionem a Capella Palatina ad caeteras Ecclesias Siculas deriva GR. Illud sane certum est , quod pluribus momentis evincit in laudato libro Clarissi mus Auctor, a Normannis nempe Principibus , abrogato Graecorum ritu, invectum fuisse in Ecclesias Siculas ritum Gallicanum, cui Siculi patrias nonnullas caeremonias addiderunt, & hinc originem jumpsit Liturgia Gallo-Sicula, quam ille accurate describit, quaeque viguit in Sicilia usique ad Concilii Tridentini, & Pii V. aetatem. Jam vero consequitur Normannos Principes praesertim in Capella sua Gallicanum Ordinem induxisse , hunc ibi potissimum viguisse, & a Capella Palatina ad caeteras profluxisse Ecclesias; Plane ut de ordine Romano diximus a Capella Caroli M. ad reliquas Galliae Ecclesias traducto e In eo ordine Gallo-Siculo occurrit ritus acclamationum Regi factarum in Liturgia post
Collectam. De veteri acclamationum ritu plura tradunt Bona Iib. a. Rer. Liturg. cap. S. Mabillonius Tom. I. Uet. Analeel. Catalanus in Com. ad Conc. oecum. & Pontificale Romanum.
In Sicilia vero hujusinodi acclamationes fiebant Regi, dicta
oratione post Hymnum Angelicum, atque his verbis exprimebantur, uti legitur in antiquo Codice membranaceo Pa normitanae Ecclesiae , teste eodem de Ioanne lib. de Divin.
Sicul. Oisc. cap. I . num. I . Acclamationes Regis Frideriei
