장음표시 사용
281쪽
23 Stem ii Iorum Coronationem Barii, tamquam Ducatus Apuliae metropolis, & ubi Graeci Catapanes , seu qui nomine Imperatorum orientis administrabant tras regiones Graeco imperio subiectas , sedem habuere, peractam suille, scribit Beatillus in
Hist. Ban lib. 7. cap. ao. atque Rogerium, tum ctiam Henricum VI. Imperatorem , & ejus conjugem Constantiam, Mam-Dedum quoque , ibi , tamquam Apuliae Principes, ferrea Corona redimitos fuisse ; auream deinde Coronam, tamquam Siciliae Reges, Panormi accepisse. Cujus instituti originem ae- certit Beatillus ex eo, quod olim Apuli suum habuerint Regem ; ut enim scribit Marinus Freccia lib. I. de antiquo statu Regni: Apuli populi uti dabant Regemi Laconicus erat Prine Mus Et Rex dabatur Regno, fuis non erat Dominus omnium de sua Regno juxta ejus voluntatem , ct durabat urique
ad sui suam, ct non habebat haeredem, ac, eo mortuo, alium rigebant provinciales o Barii autem urbs fuit cUut omnium ocisitatum Apuliae, O Regia sedes , ct totius regionis Primeeps - Sed quae de Barensi Corona ferrea Regum Siciliae Beat illus ,. aliique retulere , nullo sane valido testimonio innituntur ; & hinet ea inter commentitia recenset Auctor Histor. civ. Regni Neapol lib- M. cap. 4. Potuere tamen Siciliae Rege; praeteT Panormitanam Coronationem , rursum benedici, Rcoronari tamquam Apuliae sive Duces , sive Reges ; tum quia id in more fuit Longobardis, atque Normannis Principibustum quia Apuliae Regnum disiunctum erat a Regno Siciliae. Il-
Iud certunt est,Carolum Andegavensem a Clemente IR donatum suisse Corona utriusque Siciliae, ut patet ex Bulla Ponti ciae investiturae , quam exhibet tona. I- MSS. Chi caretius . Pariter successores Reges Andegavenses , et si Neapolitano dumtaxat Regno imperarent , quod Sicilia ultra Pliarum illorum excussistet imperium, attamen coronabantur Reges utrius que Siciliae , quo titulo numquam se se abdicarunt- Ιmo in eo foedere, quod inter Carolum II. Neapolitanorum, & Fri-dericum II. Siculorum Reges sancitum est, anno F 3 I. convenere , ut Fridericus dum viveret , Rex Trinacriae diceretur ,
essetque, post obitum vero, Regnum ad Caroli haeredes devolveretur, & censium Pontifici persolveret: & in alio foedere
282쪽
gem anno I 363. auentiente Gregorio XI. pariter sancitum
fuit , ut Fridericus absque juris praejudicio Rex Trinacriae, &simul Ioanna Regina Siciliae appellaretur , eaque deiuncta, ab
omni onere solveretur , & Liparam insulam reciperet. Igitur Andegavenses etsi uni Neapolitano Regno leges darent , coronabantur tamen , S dicebantur Reges utriusque Siciliae; &coronabantur vel a Romanis Pontificibus , vel ab eorum Legatis . Ita Carolum II. Nicolaus Iri Romae, sive Perusii , uti sentiunt nonnulli; Robertum, & Sanciam Clemens U. Avenione; Carolum III. Urbanus UI. Romae, sacro oleo persu-derunt . At Carolus I. in Ecclesia Lateranensi a Legato Clementis ΙU. Ioanna I. a Cardinali Americo Legato Clementis VI. Ladisi aus a Cardinali Acciajolo Legato Bonifacii IX. Joanna II. a Cardinali Petro Mauroceno unctionem accepere sis
Idem dicendum de Aragoniis Regibus: nam Cardinalis Lati nus Ursinus Legatus Pii ΙI. inunxit Ferdinandum I. Regem ;Alphon in ΙΙ. R Frideri cum Regio Diademate exornarunt Cardinales Ioannes, S Caesar Borgia Legati Alexandri VI. Ea vero Ceremonia saepe peracta est in Ecclesia Regia S. Mariae Coronatae prope Arcem, ubi Regum fuit domicilium, quam in honorem Spineae Christi Coronae Ioanna I. excitaverat. Ibi Joanna I. & Ludovicus Tarentinus , sacra die Pentecostes inuncti fuerunt Reges ab Episcopo Bracarensi Legato Clementis V ΙΙ. Ibi etiam Margaritam conjugem Caroli III. coronavit Cardinalis Gentilis de Sangro Urbani VI. Legatus: R Cardinalis Rodericus Borgia Ioannam de Aragonia conjugem Ferdinandi I. Neapolitani Regis. Ibi quoque a Cardinali Olive-rio Carata, Archiepiscopo Neapolitano, Legato Pontificio celebrata fuit Coronatio Beatricis filiae Perdinandi I. desponsatae Matthiae Hungariae Regi. At Joanna II. in ipsa Arce nova , quam Reges inhabitabant, coronata est anno I I9. a Cardinali Petro Mauroceno, uti indicant antiqua Diaria
Neapolitana , quae juris erant Hectoris Pignatelli Discis Monti fleonis, quaeque edidit Clar. Muratorius. Iam vero ex his colligitur , nedum Neapolitanos Reges , verum etiam illorum conjuges Reginas ungi consuevisse. Ordo Coronationis Ro-
283쪽
at oberti Regis, & Sanciae coniugis a Clemente U. Pontifice, A venione, anno I O9. peractae , legitur apud M ibillonium in Muiso Italico tona. a. n. x i v. Ibi enim dicitur, quo J ea rubri ea fuit ordinata de man to Do ini tarmentis Papae V. per
aliquot Cardinales quibus hoc in Consistorio cominissem fuit,
A Roberius Rex Siciliae, una cum sua conjuge sereret uu-Hionem, is coronationem apud Menionem ubi tune Romana Curia residebat. Nam nihil inveniebatur litteris traditum ,
qualiter Reges , ct Reginae debem inungi , ct coronari, eo quod in Pontificali Romam non habetur nisi de unctione 9 coronatione Imperatoris , ct Imperatricis. Ordo ille paucos ritus complectitur , Regique datur communio Eucharistica sub utraque specie, Reginae vero sub unica tantum specie. XVI. Olim in lignia nostrorum Regum praeter Coronam, ae Uirgam suere Anulus, Dalmatica, atque Sandalia. Haec enim ornamenta Episcopalia Rogerio Regi concessit Lucius II. Romanus Pontifex , uti constat ex epistola quadam a Romanis scripta ad Conradum Imperatorem , relata ab intone Pri-singenti lib. I. cap. 27. & 28. in qua a junt , Lucium Pontis cena ob operam a Rogerio egregie navatam contra Arnaldum Brixiensem , qui pristinam Senatus Romani dignitatem restituere conabatur, concessisse Rogerio Regi illa ornamenta et Concordiam autem , inquiunt, inter Siculum Papam h
iusmodi esse accepimus . Papa concessit Siculo Virgam, intum , ct Dalmaticam , ct Muram , atque Sandalia , o ne ullum mittat in terram suam Legatum, ni quem Siculus petierit : Et Siculus dedit ei multam pecuniam 'o detriment etesro , ct Romani Imperii. Hanc epistolaira resert quoqua
Sigonius, et sit concessionem illam Eugenio III. anno II 3- adscribat . Neque id mirum, neque novum. Nam priscis rem poribus , uti notat doctissimus Tlaomassinus par. I. lib. z. cap. 32. de Beneia Romani Pontifices non semel aliqua Sacerdotalia ornamenta laicis Principibus communiearunt. Et in antiquis Ordinibus ad benedicendum Regem editis a Marte-ne, Reges amicti observantur Sandaliis, Tunica, & Dalmatica. Testis est Amatus de princi Templo Panorm. lib. I . cap. I. Regiam vestem ex auro, & optimo sorico contextam ,
284쪽
eor sive pretiosa lana , quam vulgo Pinolam appellant, qua Rex
Rogerius utebatur, oblongam, &ad modum Dalmaticae elaboratam, a Cephalaeditanis in Cathedrali Ecclesia asservari. Tum Inveges lib. I. hist. Panor . profert Guillelmi I. numisma, ubi Rex conspicitur Corona quatuor radiis distincta redimitus, Uirga, Dalmatica,& Sandaliis indutus . Observat ibidem Amatus, Normannos Principes pluriim Aulae ossicia, Regia Ornamenta , ac tituloS a Grecis Imperatoribus hausillis s. Nam juxta Graecorum mores habuere in Aula Logothetas,
Spatharios, aliosque hujusmodi officiales ἱ & Crucem in castris libi praeserre faciebant; tum dicebantur Augusti, Imperatores , a Deo coronati, Divini , Divi , Sacri; & more Imperatorum rubeis litteris subscribebant nomina sua;& diplomata bullis aureis obsignabant. Atqui Dalmatica suit usitatum Imperatorum vestimentum : unde de Carolo Magno legitur, dono dedisse Episcopis Anglis quasdam ex siuis Dalmaticis , ut
anima Hadriani Papae, precibus eorum Deo commendaretur ;& Annales Fuldenses exhibent Carolum Calvum indutum Dalmatica, atque desuper accinctum baltheo, uti refert Thomas-snus par. I. lib. 2. cap. 49. de Beneficiis. Ostendit ibi vir doetissimus, olim Dalmaticas fuisse vestes civiles laicorum; Imperatores Orientis communicasse Imperialia indumenta Christianis Regibus , R Episcopis; Reges, Magnatesque perstitisse in vestibus oblongis diutius; sed eas tamdem dimitisse; nec
jam a tempore Caroli VI. Francorum Regis, eis usos esse, nisi in solemnioribus caeremoniis . Neque omittendum est, Siculos Reges in Coronatione sua accinctos fuisse ense Constantini, in Capella Palatina S. Petri asservato. Referunt enim Pirrus in Chronologia Regum Siciliae, & Surita An. Arag. lib. Io. cap. 69. Martinum II. Aragoniae Regem, patremque Martini I. coronandum Gesaraugusta, die II. Aprilis, anno I 899. in Siciliam ablegasse Pontium Τ haustuna, Archidiaconum Gesaraugustanum , ut a filio ensem Imperatoris Constantini in SP eello Regio S. Petri Panormi diu asservatum, pro suae coronationis solemnitate exposceret . Neapolitanos quoque Reges Dalmaticam gestasse, indicant antiqua Diaria Ducis Montis leonis, cum referunt Carolum III. obviam ivisse Urbano VI. Pontifici ,
285쪽
a6atifici, Neapolim venienti, usique ad portam Civitatis, atque ibi illum expectasse, pestio da Diacos, e conia corous ire atessa , e ggm da una ma , ct upo no GValtra , assutato in fedia Regale . Et Brochartus in suis Diariis manus eriptis de scribens Alphon si II. Coronationem, resert Regem accessisse ad Ecclesiam, eum tesse ampla de Moecato eremesiclo riseis her- mellinii Abducta, super alia parva veste de fetonino nigro eum monili ex tribur periis , ct lapidibus stretiosis, valoris fori .
circa ducatorum 6oo. quod biretum non mutavit inque ad Coronae receptionem. Sed inchoata solemni Laturgia , i id uisse Regem hujusmodi vestimenta: Imponuntur Regi caligae ex fetonino eremesino, sau alia ex damasibino albo recamata sPisaureis, O arxenteis sine periis, O abrique lapidibus pretiosis. Surgit R x, O veste magna videlicet fusteriori exuitur, induitur seste longa de cremesim lasseta suffulta eum manicis strictis, ac de perfringitur: Rocchetto longo inque ad collum spedis: Tunicella alba de broceatello plano zandato fulta cum manicis fritas bottonatis: Stola rubea broceati auri rIecI in ira tersium ab humero Anfro sub brachio dextro conjunm: Munipulo de eodem braccato cd brachium sinistrum: Veste Regali in modum Desmaticae ex braccato auri rucio cremesino, A furam habente ante , ct retro quatuor palmorum, vel circa , longa inque ad collum sedis , circa collum manuas, est' per fimbrias ad latitudinem quatuor digitorum, vel circa periar
ornatas. Colla re ad latitudinem manus perus ornatum . Habes
itaque Alphon sum II. Sandaliis, Caligis, Tunicella, Stola,
Dalmatica indutum , quae sene sunt Episcopalia ornamenta , . Atque praedecessores Reges eadem adhibuisse indumenta ex eo patet , quod Capellanus Major Regis, cui haec cura demandata suerat, illarum vestium formam hauserit ab antiquis picturis Regum Neapolitanorum. Addit enim Brochartus: me
ruri superioribus diebus sepius per me verba habita eum Ni scopo Tropesens ope no Majori, edi aliis, quI ordinationiι
Coronationis curam habebant de parcinentis Regili perius or dinatis , qui nutum in se rationem habebant, neque habent, ct ego cognoeteram i os, Discopum , σε alios non habere ordinem verum, quod Rex omnibus i s ornamenti; parari de beret r
286쪽
beret , quia dictus Episeopus per Desesius perquirebat , ubi Reges sculpti , ct depicti erant , O inde Dinebat de para
mentis exemplum; sed nulls eos ratione vincere potui , ut illa ad conveniensiora mutarent. 4ebant enim Regem Ferdinandum defunctum similibus ornamentis in sua Coronatione fuisse
usum, G per quoddam extrinum nullius approbationis Oseendebant, quod in hujusmodi ornamentis Rrges Aragoniae deberent coronari , nonnulli etiam asstruerunt, quos idem Rex Ferdinandus in sua Coronatione per beatα memoriae Latinum
Cordinalem Ursinum si bi facta Evangelium Missae publice δε- eantasse, quod si factum fuit , inconvenientis e. At Sum-
montius destribens Coronationem Alphonti Ιl. refert hunc decantasse Evangelium, Exiit edictum . Id vero ex imperitia carpitur a Brochario; siquidem usitatum suit tum Regibus Aragoniae, ut tradit Ualdesius, tum Imperatoribus occidentis, ut Diaconorum vestibus induti ministrarent Pontifici Sacra facienti,&Evangelium decantarent. Legitur apud Rainaldum ad annum I i . Sigi simin dum Imperatorem venisse Constantiam in pervigilio Natalis Domini, affuisse Sacro a Romano Pontifice celebrato, recitasse Evangelium, & Diaconorum ornamenta gestasse. Pariter cum Fridericus Imperator , Romae ageret festum Nata- Iis Domini, Diaconorum indumento Evangelium legit in noctiirnis Divinis ossiciis , uti legitur ibidem ad annum 3 68-Nam in more etiam suit, ut in nocturnis ossiciis Natalis Dominici Imperatores septimam lectionem decantarent. Quinta, in die Coronationis suae , adgregabantur coetui Canonicorum in Ecclesia S. Petri, vel S. Ioannis Lateranensis, atque veste, R sunctione Diaconi, vel Subdiaconi utebantur, uti testantur Durandus lib. I. Ration. cap. 8. Ra inaldus ad annum I 3 II. abique. Et Sigonius lib. I. de Regno Italiae commemorat in rem, quod Imperator Mediolani accepturus secundam Coronam , nil nisIraret in vestibus Subdiaconorum Archiepiscopo Mediolanensi. Denique, uti observat doistissimus Thomasisnus de Bene f. lib. I. cap. 64. n. 9. plurimae Diaconorum , ASubdiaconorum vestes , Olim propriae suerunt Imperatorum , atque ab his Sacerdotio Communicatae . Quamobrem nec mi
Tum , neque novum videri debet , si indumenta Diaconis simil- Iima
287쪽
Iima Neapolitani Reges adhibuerint. Iidem adscripti erant
Canonicorum coetui in Ecclesia S. Nicolai Barensis; quo nomine , Clericorum veste amicti aderant Divinis Offciis r quod a Ferdinando I. s i tum legitur in quodam monumento edito ab Ughellio, ubi Rex Ferdinandus indutus Alba, Stola , Dalmatica , Bireto interfuit selemni Liturgite, deinde Canonicorum ornamentis adsuit Divinis ossiciis , ac quotidianam distributionem percepit . Cui praedecessorum Regum instituto adhaerens Serenissimus Rex CAROLUs BORBONius , paucis abhinc annis, cum Barium petiisset religionis causa erga S. Nicolaum, in hujus Ecclesia, tamquam Canonicorum unus adfuit Divinis ossiciis, accepta distributione quotidiana, agente Priorem illius Ecclesiae Petro Caraia Teatino viro ornatissimo. Ita Reges Francorum , & Comites Andegavenses adseripti erant Canonicis Ecclesiae S. Martini Turonensis, R ibi aderant sacris rebus in veste Canonicorum. Pariter Angliae Reges, Duces Aurelianenses, aliique Principes Canonicis adnumerabantur alicujus Ecclesiis, uti exemplis pluribus tradit citato loco Thomassinus. Caetera Regum nostrorum insignia , nempe Coronam , Sceptrum , Orbiculum, Ensem, ita de scribit Brochartus: Ex Sacrisia Regis amoriatur Corona Regis in uno bacili argenteo in orato, periis, σ lapidibus me liori mis ornata erat Corona, ct biretum habebat confutum sex damaschino albo, habens hine, inde duas AIlas, quae sub
mento, unico bolono eo ungebantur : ita quod Rex Coronam
ipsum sine alio bireto deferret. En s in tua pagina, di perlit,
ct lapidibus pretiosi; per totum ornata . Meptrum argenteum in summitate habens lilium inauratum: erat autem Sceptrum ipsum in totum longitudinis palmorum duorum eum dimidio, di minoris grossitudinis parvo medio digno; ct rimum argenteum inauratum, totum rotundum , quantitatis urius magni
pomi; in summitate Crucem habebat famam ereTam argen ieam inauratam, O in extremitate inferiori eum opposito Crum eis malleum cum fringa feri a ad liganduin ipsum in sini odigito Regis. Nunc ad ipsum ordinem Coronationis Alphonsi II. Regis progredimur. XUII. Is ordo describitur a Summontio lib. 6. Historiae
288쪽
Neapolitanae; sed fusius, aeeuratiusque a Brochario Pontificiarum caeremoniarum Magistro in suis Diariis manu scriptis , utpote qui Neapolim adiit ala. I 9 . una cum Cardinali Ioanne Borgia Archiepiscopo Monti fregillis , Legato, & nepote
Alexandri VI. ut sacram caeremoniam moderaretur . Nomino vero Regis curabant omnia ad eam solemnitatem spe stantia
Fridericus Princeps Altamurae , Albericus Carasa , Joannes
Antonius Carata , & Iulianus Episcopus Tropejensis Major
Capellanus Regis. Plorum cura convocati fuere ad Corona
tionem Regis omnes Episcopi Regni , quorum indicem exhibet Brochartus, omnesque Reguli ,& Proceres. Legato Neapolim venienti primum Praesules, tum Rex cum Proceribus,& Aulicis, Clerus , & Coenobitae obviam ivere. Ingredienti Civitatis portam Archiepiscopus Neapolitanus Crucem praebuit deosculandam; Legatus vero Regi . Tum canente Clero Antiphonam, Me Saeerdos magnus , & HVmno Te Deuva , sub baldaechino a nobilibus viris delato, Rege equitante ad ejus sinistram , sequentibus Principibus Regiae cognationis, oratoribus, & Praelatis , ductus est ad Metropolitanam Ecclesiam: ad cujus fores, porrigente adspersorium Archiepiscopo Neapolitano, Legatus primo Regem, tum se , deinde alios adspersit aqua benedicta. Mox, benedicto incenso, illum Archiepiscopus thure adolevit, non Vero Regem, quia, ut ait Brochartus, hujusmodI incensatio sit Legato umquam venienti. Ad Altare Archiepiscopus nonnullas recitavit preces, quibus finitis, data a Legato benedictione, quisque ad aedes suas se recepit. Dies agendae Coronationi constituta est octava Maji, quae festiva erat Ascensionis Domini: ac parata
suere in Ecclesia Cathedrali amplum, &sublime Solium pro Rege , saldistorium , seu sedes precatoria, scamna pro Re gulis , & Episcopis , & oratoribus Principum , atque uni versa suppellex ad rem sacram necessaria. At Capellano Majori, Consessario, & Eleemosynario Regis, tum Principibus Regiae stirpis, & Proceribus Regni locus datus est in ipso Solio Regis; atque hi Principem comitari debuerunt,quoties a Solio ad Altare, vel ab Altari ad Solium progrederetur . Et duo Capellani Majores adhaerebant Regi, ut apud ipsum singu-
289쪽
Ias Missae partes recitarent. Ita enim habet Brochartus: Curiales Regis sedebunt bine inde super gradibus quindecim in
Cboro dieia Ecclesiae ordinatis. Barones erunt in amnis in splano magno corporis transversalis Ecclese juxta locum Cantorum ordinaris. Oratores autem in baneo cum postietali retro
famna pro Praelatis in 'eisterio ascendemia positis. Cum Serenis o Rege in Thalamo suo erunt, imum ubique a ori hunt tam in Pres terio, puam cubi D. Fridenseas de Aragonia , Gentilis Virginius in us , D. Posseedus Bregia, D. AD phonfus elestas Teminus , D. AD us de Aragonia frater eonsobrinus Regis, D. Carolus de Aragonia Marchio Giraeensis , D. Iulianus Episcopus, put Regi super Thalamo genuflectenti, asinistris Regis erit genusimus, ct Frater Ioannes de Mediolano Ordinis Montis Oliveti Caprilanus Major Regis a dextris Regis erit , ut supragen exui , ct ambo de Mi uti Regi fervient; D. Martinus de Aragonia nepos Regis ex Ferdinando fratre basiardo in Casella novo incareerato, Frater Ioannes Franciscus de Misobri is eis dem ordinis Confessor Regis, Frater Michael de Neapoli ordinis Minorum de obfersantia Eleemo Inarius Regis , pos Regem , ut supra, genuflexum, ipse genusiexus. Duo hic nominantur Capellani Majores, nempe Julianus Episcopus Trope jensis , qui hoc offetum gessit sub Ferdinando I. & qui sepe Capellanus Major nominatur a Bro charto, & praecipuas habuit partes in ordinanda Coronatione Regis, & in celebrando conjugio Sanciae filiae Regis, & in om nibus sacris caeremoniis Palatinis, tum Fr. Ioannes de Medio Iano Monachus Montis oliveti , qui fortasse, vel absente Epi scopo Tropejensi , vel cum Alphonsius Dux erat Calabriae , illo
munere fungebatur. Refert Brochartus oratores Principum aegre tulisse , quod secundum ab Episcopis locum occuparent ἐetsi illis satisfacere studuisset , quod Episcopi in ea sacra caeremonia agerent una simul cum Antistite Consecratores. Stamia ad Coronationem die, Cardinalis Legatus magno Episcopo Tum comitatu , se ad Ecclesiam contulit, & Pontificalia induit, uti etiam caeteri Epistopi . Regalia ornamenta super Altari collocata fuere . Uenienti ad Ecclesiam Occurrerunt Archiepiscopi Neapolitanus, &Capuanus Pluviali, & Mitra induti,
290쪽
& salutato Rege, eumdem medium duxere ad Altare, tibi illum expectabat Legatus. Tum Rege sedente in faldi florio ad infimum Altaris gradum, inter duos praefatos Antistites, sedentibus omnibus , lecta est a Notario Apostolico Bulla Romani Pontificis, qua Legato facultatem communicabat in v stiendi Alphon sium de Regno , atque coronandi: eaque Iecta, Rex , tactis Evangeliis, juravit Sedi Apostolicae fidelitatem is Mox Legatus eumdem de Regno investivit, tradens Regi vexillum, quod de manibus Regis accepit Jacobus Caracciolus Comes Burgentiae, Cancellarius Regni. His peractis, Archiepiscopus Neapolitanus petiit a Consecratore, ut Alphon- sum inungeret Regem: ille vero Regem monuit de ossicio Regis erga Ecclesiam , erga subditos; juravitque tunc Rex, se Offcio suo minime defuturum. Tum Rege humi prostato dictae sunt Litaniae, aliaeque preces, quibus expletis, illius brachium, & scapulas Legatus inunxit. Inchoata Liturgia , Rex in vestiario induit Regales vestes , ae tabulatum, ubi Solium excitatum erat constendit, ubi una cum suis Capellanis Majoribus recitavit ex Missali Introitum , Ririe, Gloria, orditionem , & Epistolam . Dicta Epistola, ad Altare accessit , eique Legatus tradidit ensem, quem ter in aerem Rex vibravit , tum Hectori Graia Magno Cosmetae praebuit, a quo de
latus est ante Regem, tota Coronationis caeremonia. Tradito ense, Consecrator Regem donavit coeteris insignibus, nempe Corona, Sceptro, & orbiculo . Quo facto , medius Rex inter Legatum , & Archiepiscopum Neapolitanum, praeeun
tibus Principibus Regiae stirpis, & Magnatibus Aulae; sequentibus vero Episcopis , ductus est ad 1olium , ibique collocatus , populo acclamante, visa H Re Afons, Cantoribus canentibus Hymnum Te Deum laudamus. Ad Evangelium deposuit Coronam , quam unus e Magnatibus Aulae abstulit a Regio capite . Ad offertorium descendens de Solio, depositisque Regiis insignibus, obtulit Legato ad Altare duodecim
aurea numismata , quodlibet valoris Octo ducatorum. Haec vero Episcopus Tropejensis Capellanus Major porrexit D. Fri-derico Principi Altamurae, hic Regi. Et resert Brochartus haec numismata cum in Coronatione Alphon si II. tum in Co- Ll a rona
