장음표시 사용
261쪽
rentur; quibus dictis, leviori Corona eaput Reginae cinxit. Quae deinde traditis Sceptro, & Uirga duobus Principibus, coronata rediit ad Solium , ibique sedens, accepto a Matronis Aulicis libello precum, audivit Sacrum , quod Anti stes statim inchoavit. Ad Evangelii lectionem, Cardinalis Gondi medius inter Diaconos, & Subdiaconos ministrantes ad Altare, accessit ad Solium, atque Evangeliorum librum obtulit deo culandum Reginae, quae in genua procubuit. Ad offertorium, a duobus praeductis Cardi natibus dueta est ad Altare, praeeuntibus Principibus Regia insignia gestantibus, sequentibus vero tribus Matronis Regiae familiae deserentibus oblationem Reginat. Ad Altare obtulit panem, vinum,cereumque, cui astixa erant tredecim aurea numismata . Reversia ad Solium, flexis genibus
audivit reliquum Liturgiae ordinem : flexis quoque genibus accepit a Cardinale Gondi osculum pacis. Tum rursum ad Altare se contulit, ut Divinam Eucharistiam sumeret sub unica tamen specie . Denique rediit ad Solium , donec Liturgia absolveretur, qua expleta, plura projecta sunt in populum aurea numismata , Feciali, sive Heraldo conclamante, Largesse. VI. Hispanos I eges antiquis Ecclesiae seculis solemni ritu ungi consueviise, indicant Concilium Toletanum VI. can. I. ubi mentio fit sacramenti de conservanda Catholica fide a Rege praestiti in ipsius inauguratione; & Concilium Toletanum XII.
can. I. asserens Heruigiuna ambae successorem per sacrosanctam unotionem accepisse potestatem regnandi . Julianus quo
que Toletanus Episcopus in historia manabae Regis, hunc inunctum suisse scribit ante Altare ab Episcopo Quirico , edito
juramento de servanda Fide , & aequitate. Et in more suisse apud Gothos Hispaniae Reges, ut in Toletana Ecclesia unctionem acciperent, colligitur ex exhortatione Patrum Ecclesiae ad Principes, quam inter Toletana Concilia edidit Garsas Loaysa. Verumtamen non ante Leuvigildum veste, so
lioque Regali uti solebant Hispani Reges. Ille si quidem, te ste Ilidoro in historia Gothorum , primus inter suos Regali
veste opertus sidio resedit : nam ante euna, & habitus, &consessus communis, ut genti, ita & Regibus erat. Post Gothos Reges idem mos viguit: etenim Alphonis VII. R Al
262쪽
phonsus VIII. ab Arehiepiscopo Compo stellano uncti leguntur. Idem dicendum de Regibus Aragoniae, & Navarrae, quos unctionem accepisse, pluribus testimoniis probat Ualde-sus in libro de praestantia Regis Catholici. In illorum numero Petrus II. Rex Aragonum ab Innocentio III. Romae in Monasterio S. Pancratii Regium accepit Diadema , & potestatem, ut iccessores Reges coronarentur Caesaraugustae ab Archiepiscopo Tarraconensi, uti legitur in gestis Innocentii III. editis a Bosqueto. Aliquot tamen ab hinc isculis Hispaniae Reges accipiendae unctionis consuetudinem omiserunt, cujus rei plurimae adducuntur cauis a Ualdelio . Itaque nonnili proclamari lent sequenti ritu. Die ad proclamandum Regem constituto, Vexillarius Regni Castellae magna pompa & comitatu ad AEdes publicas se conseri , ubi Optimates Civitatis convenere. Ibi a Praetore Civitatis , quem nuncupant Corregidor, vexillum accipit Regni Castellae, suamque fidem scripto adstringit, sese, absoluta caeremonia, vexillum redditurum. Inde equitatione solemni ordinata , praeeunte milite, sequentibus Magistratibus, eorumque ministris, longo ordine, itur ad aream quamdam Civitatis, ubi in eminenti tabulato ad id constructo expolita est conspectui omnium sub umbella Regis erigi es. Signifer, Praetor, Proclamatores, seu Heraldi tabulatum conscendunt Caduceatores, sive MazZerii in gradibus consistunt. Tunc Proclamatores in singulis tabulati angulis ter silentium indicunt, terque cunctos monent, ut aures arrigant. Quo facto, Uexillarius accedens ad Regis effigiem , ter clamat: Casilis 3 Legio ha por et RO Catholico
N. N. nuesro Sennor, que Dios arde. Quae verba ubi protulerit, vexillum utrinque agitat. Univerti lingulas procla-nrationes excipiunt plausu & hunc plausum Notarii tabulis consignant, veluti quoddam praestiti homi ni i signum . Eadem proclamatio fit in aliis Civitatis locis, tamdemque in aedibus publicis, ubi Vexillarius, reddito vexillo, totius rei gestae tabulas conscriptas accipit . Atque hoc ritu Philippus Dux Andegavensis CAROLi Regis nostri gloriosissimus parens die 24. Novembris, anno Iroo. proclamatus est Rex IIispaniae. VII. Simili sere ritu Lusitani Reges inaugurantur , ne que
263쪽
2 que enim ungi eonsueverunt , illamque eaeremoniam voeant Exaltationem . Hinc Ostorius lib. I. de rebus gestis Emmanuelis Regis Lusitaniae, dicit, hunc, mortuo Ioanne Rege, in o pido Salatiae, ubi degebat, more, & instituto majorum suisse Regem declaratum . Ritum hujus inaugurationis deseribit Hieronymus Cones aggius lib. a. de conjunctione Castellae, &Portugalliae, enarrans, ut Sebastiano Regi in Africano bello extincto successerit Henricus Cardinalis, ejus patruus: Inauguratio , ait, ad hunc modum facta fuit. Die i 3. AQUI ,
T inplum Hospitalis omnium Sanctorum aulaeis feritas exora runt , di pegmate quo m extructo, in eo fellam tela aurea sinultam, collocarunt . Eo Ucendit Rex tempore antemeridiano , babitu Cardinaui indutus: egredientem e Palatio Om Nana aenea, ct novem μή coner equites, ct ehlam ibus, quibus insignia Regia inferis erant, amicti praecedebant. δε-quebantur pedites fere omnes miniseri Aului, Camerales, di alii Magis ratus: hos itidem sequebatur Dux Braganeiae, equo Udens, eapite aperto, ct manu ensem vagina deaurata insignem, tamquam Comessibilis gestani. Paulo pos sequebatur Cardinalis , infidens muta, eu us habenam tenebat Arearus Dius Comes de Portale re, Magnus Aulae Magister: In e iremo agmine sequebantur multi Proceres, ct nobiles Equites, ct ingens caterva pedes. Cardinaus ingenti multitudine U-patus, ad gradus Hospitalu defendit , di ingressus in Templum , cum sacris, di precibus operam aliquamdiu dedi et, confesso pegmate sedem sibi praeparatam occupasit, satin=que Francisus Sada unus ex Gubernatoribus Sceptrum 'si tradidit: Michael vero Morus Meretarius, in Deo nonnihil a sede Regia remoto , clara voce exscripto legens, duehat, Henricum Regem, mortuo Rege Sebastiano, in Regnosecedere , di eam ob causam Sceptrum si tradi , eumque paratum. es praesare solitum juramentum , de confer vandis privilegiis , immunitatibus , ct conventionibus , qua vel uti populo , vel gulis a majoribus concesse , aut eum iis interpositae fuissent.
His dictis , ingenua ante Regem eum libro aperto procubuit,
eumque Rex manu libro imposita sesuperiora omnia sancte obser torum esse jura ex , Umpana maenam strepitum edere
264쪽
e erunt, tota multitudise Hamante : Vivat, vivat Henricus Rex Portugalliae: Suibus verbis auditis , Rex ab iisdem,quiisus ante comitatus, sceptrumque manu tenenI, ad Palatium, Nanis sonantibus, ct praeconibus nonnumquam superiora verba repetentibus, reversus es . Et lib. I. refert, mortuo Henrico, Antonium Priorem Cratensem proclamatum Regem, tradito et vexillo civitatis. Eodem sere ritu Ioannem U. religiosissimum Principem , die I. Ianuarii, anno Iro . Uly sipone, Regem salutarunt, uti constat ex monumentis editis a Rossuetio in inrem. Lusit. cap. a. q. a. Uerum non in E cletia , sed in area ante Regias AEdes, excitato sublimi tabulato , ubi eminebat Solium Regis , caeremonia peracta est. Sedente itaque Rege, unus e Magnatibus Regni proclamavit, regnandi jura ad illum traducta esse: mox eumdem exoravit sui de servandis Regni privilegiis, atque Statutis , fidem suam obligaret. Quod ubi a Rege praestitum est, lectaque a primo Regis Ministro sacramenti formula, nobiles viri, & Magistratus Osculo manus illum Regem salutarunt, acclamante multitudine . Exinde Rex, & universi Ecclesiam Palatinam adiere , ut Hymno Te Deum agerent Deo grates. De inauguratione Joannis Ducis Bragantiae in Lusitanorum Regem , excuta Au striacorum Hispaniae Regum imperio, ita resert Caietanus Passarellus lib. i. de Bello Lusitano. Regi deinde solemnisereoronando condim dies intermedia Decembris es, quo porro in aula amplissima Regiae, Bragantiae Dux a populo traditam imperii eoronam , Lassano servato more, fiscepit. Reliquor inde regans ausicii ritus persecuturi ad Templum maximum pergunt. Chlamis regia amictus, habituque oris, di corpo ris ad praesentem fortunam exculto, eques unuI Bragantiar ibat, exteri pedites: mos enim erat, sive plebe7os, siue magnate1 eum via pedestri, tum detectos er capite consequi Rege m juramentum a subditIs aecepturum. Hoc fummo olendoreo , auicque explicato magnifice Iuxu, pseasuam Iemplum ingressisunt, inibi ad Aram maximam pro Lusitano Rege Ioanne data jurejurandosides, aeceptaque es. VIII. Poloniae Reges ab Archiepiscopo Gnesinensi Primate Regni solemni ritu unguntur, & coronantur: quod qui
265쪽
a adem olim Gnemae faciendum erat; sed decreto tactii Regis
circa annus IHO. coronatio Regis agitur Craco viae. Itaque
ubi eleetum collatis suffragiis Primas Regni, Magnus Marescallus Poloniae, & Magnus Marescallus Lituaniae renuntiaverint Regem; decantato Hymno gratiarum actionis in eodem campo prope Uaraviam, ubi sub caelo electio Regis fit a Polonis, ad Uarsavi ensem Ecclesiam S. Joannis pergunt universi. Ibi electus sacramentum edit de servandis juribus Regni: tum a Magno Marescallo leguntur Pacta conventa, quae ab Archiepiscopo Primate , post peractum Sacrificium , Regi exhibentur juranda. Praestito hoc juramento, traduntur Regi a Manno Cancellario tabulae electionis suae , quas Patres conscripti Polonorum subsignarunt. Ad unctionem vero accipiendam itur Craco viam , dieque sacram caeremoniam praecedente , defuncto Regi justa persolvuntur. Altera die Regem adeuntem Cathedralem Ecclesiam excipiunt Episcopi Cracoviae, & C laviae, ac ducunt ad Altare, ubi illum paucis alloquitur Archiepiscopus ad rem, de qua agitur . Praemissis deinde ab Antistite consuetis interrogationibus , Rex flexis genibus sacramento promittit se ita facturum, ac insuper jura , privilegia, consuetudines Regni servaturum; ita ut si huic ipse desit officio, jam nullo fidelitatis vinculo erga Regem servando subjecti populi adstringantur . Hanc juramenti formulam Magnus
legit Cancellarius , quo incipiente verba, Rex sequitur , tamdem Evangelia osculatur. Leguntur deinde Paeta conventa , quibus auditis , rursum confirmatur a Rege praestitum sacramentum . Ad haec Archiepiscopus, recitatis benedictionis precibus, inungit illius dexteram manum, brachium , cubitos, &humeros . Quo peracto ducitur a praefatis duobus Episcopis ad Vestiarium, ubi Regalia induit vestimenta, atque praeeunte Uexillifero Regni Solium conscendit, & Rem Divinam audit. Ea expleta , accedit ad Altare , ubi antea collocata fuerant Regalia insignia, atque ab Antistite accipit Ensem, quem IN le tradit Magnati Enlisero Regni,a quo rursum porrigitur Antistiti, is Regem Ense cingit, denique Rex eductum vagina
ter in aerem vibrat. Corona deinde imponitur Regio capiti,
illamque suffulciunt praefati duo Episcopi, tum 4ςςptyum 3
266쪽
2 3Pomum Regi porrigitur. His ornatus insignibus ducitur ab Antistite ad Solium, praeeunte Magnate Ensigero Regni, qui
tota caeremonia denudatum ensem coram Rege deseri, collocatoque Rege in Solio, Hymnus gratiarum actionis decant tur . Quo finito, Rex ad Altare offert aureum numisma , Eucharistiam sumit, & benedictionem accipit ab Antistite. Magnus Marescallus Regni acclamat: Grai Rex, multitudine sitidem acclamante.
IX. Scolorum , & Anglorum Regum unctio antiquissima est. Nam de Edgara Rege Scotiae filio S. Margaritae, & Mar- Tol mi Regis, anno Ioi 3. scribit Joannes Lestaeus Episcopus Roffensis lib. 6. de origine, moribus, & rebus gestis Scoto rum , ipsum inunctum suisse a Godrico Episcopo Sant-Andreano , atque S. Margaritam ab Urbano Pontifice obtinuisse, ut deinceps Reges ab illo Antistite ungerentur. Joannes XXII. confirmavit Episcopo Sant-Andreano ius inaugurandorum Scottae Regum. Quod Anglos spectat Reges,Guillelmus ille, qui ob Angliam subaetam Conquestor nuncupatur , sacro oleo ab Episcopis delibutus dicitur a Walsingliamo. Qui idem refert Richardum II. Eduardum I. aliosque Reges ab Archiepiscopo Cantuariensi inunctos; memoratque caeleste oleum , quod Di vo Thomae Cantuarienti, dum exul ageret, iSancta Dei para commisit, ut eo Reges Anβliae ungerentur, addita promisso ne, omnes scire Ecclesiae de sensores, quod cum in ampulla lapi
dea repertum esset, eodem cupiebat Richardus II. iterum consecrari, sed unicam sufficere unctionem Cantuariensis Antistes declaravit, adeoque non ipse, sed ipsius successor Henricus IV. illo unctus es . Sacram hanc caeremoniam etiam post schisema Angli retinuere, adeout Eligabetha inungi Reginam per m i serit, etsi rem sacram irrideret, uti resert Sanderus in libro de schismate Anglicano. Quo vero ritu olim Angli Reges
Coronarentur, constat ex nonnullis ordinibus editis a Mart ne, praesertim vero ex ordine coronationis Richardi II. quem Rogerius de Hoveden, An n. p. a. describit. Hodiernum ungendi Regis morem hic damus, prout res se habuit in Coronatione Jacobi II. & Mariae ejus conjugis, quam scripto tradidit Sandsortius. Primo ab aula Palatii Nestmonasteriensis ad Ec-Hh a' cle-
267쪽
24 Hesiam longo agmine, & magna pompa progressi sunt Aulici,
Magnates, Mi gistratus, Capellani Palatini , Episcopi. Pr xime praeibant Regi, & Reginae aliqui Magnates Regni, se rentes Regalia insignia. Porro insignia Regi me Anglorum, quae
fuse describuntur a Dumontio,& Rollaetio sunt Virga eburnea, in cujus summitate est columba λ Sceptrum, in cujus immitate Crux conspicitur ὁ & Corona. Regis vero insignia sunt, Sc pirum , Uirga, & Corona S. Eduardi, Calcaria , & tres Enses, quorum unus acumine carens dicitur Curiana; hisque ensibus denotatur clementia , & utraque potestas Regis. Regi na incedebat media inter duos Episcopos; uti etiam Rex: uterque vero sub umbellis, seu baldacchinis delatis a quibusdam nobilibus viris, quibus id munus ex privilegio competit. At Regem anteibant tres Episcopi, quorum unus sacra Bibliata, alter Patenam , tertius Calicem deserebat. Ad Ecclesiae fores Occurrerunt obviam Decanus , &Canonici estiuonasterienses Psalmorum versus nonnullos decantantes. Ubi universi in Ecclesia stetere, Archiepiscopus Cantuariensis, comitantibus eum Magno Comestabulo, Magno Cancellario, Magno Cose meta , atque Magno Marescallo, circuivit Ecclesiam ; & primo ad orientem , secundo ad Meridiem, tertio ad occidentem, quarto ad Septentrionem proclamavit Regem , simul populum percunctatus, an illi velit hominium praestare . Plaudentibus cunctis, Chori hos P almorum versus decantarunt: numbrachium cum potentia. Firmetur manus tua ctc. Interea temporis Arctii episcopus, aliique Episcopi sacras vestes ad Altare induebant. Has cum induissent , Rex, & Regina ad Altare
accesserunt , ut auri libram offerrent, quam Antistes super sacra Mensa collocavit. Tum Cantuariensis Antistes accepit Regalia insignia a Magnatibus, a quibus delata fuerant ; duoque Episcopi quasdam preces ad instar Litaniarum recitarunt, Re ge , & Regina provolutis in genua. Postea Episcopus Eliensis
ascenso ambone concionem habuit, sedentibus Regibus. Concione expleta , Cantuariensis sedens prope sacram Mensa , ,
Regem sciscitabatur, an Angliae mores, Ecclesiasticorum jura, Ecclesiae, & populi tranquillitatem, esset servaturus, & jus suum cuique facturus ἱ assirmante Rege ad singulas interroga
268쪽
ditum suit, an nempe Anglicanae Ecclesiae doctrinam esset conservaturus . Ad haec Episcopus Glocestrensis , nomine omnium sui ordinis, ex libello supplice Regem exoravit, ut Ecclesiarum, & Episcoporum statuta , ac jura custodiret, & vindicaret. Aunuente Rege , accessit ad sacram Mensam, statutisque super eam manibus , sacramento fidem obligavit suam ; &osculato Evangelio recessit, genua submisit, dum Hymnum invocationis Spiritus Sancti Chorus , & orationem Antistes pronunciabat . His peractis, sedit in S. Eduardi sede . Est haee sedes lignea, qua olim utebantur Scotorum Reges in solemni sua inauguratione , & quam Eduardus I. circa annum I 296. su perato Scotorum Rege in Angliam detulit, & in Ecclesi L estmonasteriensi asservandam voluit. In ejus media parte appotitus est lapis quadratus, quem illum eumdem lapidem esse opinantur, in quo Iacob pergens in Mesopotamiam caput reclinavit. Mos est Regum Angliae, ut in sua Coronatione assideant in ea sede . Rege itaque sedente, quatuor Socii Equestris Ordinis Perisicelidis umbraculum super Regem expansium gestabant: & Archiepiscopus ex ampulla olei delata a Decano Mes monasteriensi inunxit Regis manus, pectus, humeros , brachia , & caput, abstergente Decano partes inunctas. Quae dum agebantur , Chorus pallebat. Post uncti nem, admota suerunt Regi Calcaria, deinde Tunicam, quam Colobium Moris vocant, & Chlamydem induit : tradito postea Ense, quo Magnus Cosmeta Regem cinxit, Rex illum ad sacram Mensam obtulit; &Pomum, Coronam, Anulum, Sceptrum, ac Uirgam accepit. Mox, depolitis Sceptro , & Grona obtulit aureum num Tina , benedictusque est ab Antistite. Sedentem deinde in S. Eduardi sede, Cantuariensis, aliique Episcopi, flexo poplite, osculoque manus salutarunt: Choro
decantante Hymnum gratiarum actionis. Tum Solium conscendit, ubi Episcopi primum , tum Duces , Marchiones, Comites , Uicecomites , Barones in hominii argumentum, genam Regis sinistram sunt deosculati; primusque ex quolibet ordine, nomine aliorum, fausta Regi precabatur. Praestito hominio, Duces, Marchiones, aliique Proceres Re gni,
269쪽
gnificarent, se ad illius imperium conservandum suam omnem operam daturos. Interea a Praesecto Regii aerari i numismata aurea spargebantur in populum . Tamdein sub utraque specie donatus est communione Eucharistica. Reginae vero benedictio paucioribus ritibus absoluta est . Nam recitata ab Antistite oratione , oleo perfusa est in capite, & pectore , tum ei tradita suere Regia insignia, cum quadam precum formula. Atque ad hunc fere modum subsequentes Angliae Reges coronati fuere, uti constat ex Caeremoniali Angliae apud Dumontium, & Roguetium.
X. Pariter Sueciae Reges, quamvis Lutheranae communionis , accipiendae unctionis morem conservarunt. Ita Carolus Gustavus anno I 63q. Carolus XI. anno I 676. Carolus XII. anno I 637.&Utrica ejus soror anno Iri 9. in Ecclesia
Upsalensi , ab illius Civitatis Archiepiscopo unctionem accepisse leguntur . Quod quidem his sere ritibus apud Suecos ab-sblvitur . Primo Rex sub umbraculo a quibusdam Magnatibus suffulto equitat ab AEdibus Regiis ad Ecclesiam. Praeeunt Patres conscripti, seu Senatores Regni gestantes Regalia ornamenta , nempe Clavem, Ensem, Pomum, Sceptrum, C ronam : & ipse Upsalensis Pastor ferens unctionis vaseulum. Sequitur Regem unus e Proceribus Regni ferens Sueciae vexillum . In Ecclesia post decantatum Psalmum, concio habetur ab Episcopo aliquo. Patres conscripti Regem induunt purpureis indumentis, quibus amictus praestat consuetum sacramentum de servandis juribus Regni, ungitur ab Antistite , & Regia accipit insignia, sed ipsemet Rex caput suum cingit Corona. Imo Carolus XII. Corona redimitus accessit ad Ecclesiam, & dum ungebatur , suis ipse manibus abstulit diadcina, rursumque capiti aptavit. Praeterea in ambone proclamatur Regis Coronatio. Tum Regi sedenti in Solio Patres conscripti praestant fidelitatis juramentum , juxta sermulam, quae legitur a Cancellario. In Coronatione Utricae Eleonorae Principis de Hass=Casiel res ita se habuit. Senatorcs Regni praetulerunt Regia ornamenta, atque super sacram Mensam collocarunt . Ingredienti Ecclesiam occurrerunt Archiepiscopus, alii-
270쪽
aliique Episcopi illis verbis e Benedirus qui serit in nomine
Domini. Regina Solio insidente habita est concio, & post concionem preces . Quibus dictis , procumbens ad sacram Mensam , tactis Evangeliis, consuetum protulit sacramentum , praeeunte verba Magno Cancellario. Postea induit Regalem vestem, rediitque ad Solium, ubi Archiepiscopus inunxit illius frontem , ac manuum compages. Qui rediens ad sacram Mensam, ex ea accepit Regalia inlignia, & singula Reginae praebuit, tamdemque Coronam illius capiti imposuit. Fortasse ita factum, quod defuncto Carolo XII. Proceres Regni voluerint committendum imperium Utricae Eleonorae ejus sorori, non quidem jure haereditariae succelsionis , sed electionis, ut olim Sueciae Reges constituebantur. Deinde ab Aulieo Proclamatore renuntiata fuit Suecorum Regina: tum singuli Senatores accertiti , & omnium primus Princeps de Hassa-Casset, conjux Reginae, tamquam supremus Imperator armorum , ut fidelitatis sacramentum persolverent: quod flexis genibus, osculo manuum, praeeunte verba Magno Cancellario praestitum fuit. XI. Danorum Reges, quamvis a Romana Ecclesia di-suncti, & ipsi inunguntur. Friderieus III. anno I 6 8. dies 3. Novembris in Regia Metropoli Haseiae his ritibus coronatus est. Praeibant Proceres Regni insignia Regalia deferentes,& quidem Pomum a Supremo Praesecto rei maritimae, Ensis a Supremo Duce belli, Sceptrum a Magno Cancellario , Corona a Magno Aulae Magistro , gestabantur. Rex sub umbella, cujus fulcimenta commissa erant quibusdam Magnatibus, incedebat . Habita concione ab Episcopo Selandiae, Magnus Aulis Magister detulit ad Regem Statuta Regni, ut illum moneret ea esse servanda. Postea ab Antistite Corona Regio capiti impolita , & Sceptrum traditum , tum Ensis, quem Rex vagina eductum bis circa caput duxit. Quo facto, Consiliarii omnes Regni manus suas admoverunt Corona: Regis , ut innuerent se ad tuendum , vindicandumque ejus imperium paratos esse . Die sequenti, Regina in eadem Ecclesia post concionem Episcopi coronata fuit . Uerum in Coronatione
