De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

interiores aedes duxit: ae interea temporis, eo quoque pervenit Princeps Colubrani Prima Aulae Matrona , quae partes implebat Hispanae Reginae , media inter Ianuarium Caras atriRoccellae Principem, Regis a cubiculo , atque Socium Remgalis ordinis S. Januarii, & Principem Roccte Aulicam Matronam, a quibus ex aedibus suis in ipso Palatio Regio positis, ad Reginae aedes deducta est ; illamque haltatus miles consueto militari obsequio coluit, & Dux custodum corporis Regis ex cepit . Tum ex aedibus Reginae hoc ordine ad Capellam Palatinam progressi sunt universi : praeibat Magister Ostiarius Domus Regiae, vulgo Usiere Maratore, post hunc Fecialis seu Re deti'armi incedebat , eum quatuor Caduceatoribus seu Maazieri , sequebantur ii, qui Regis sunt a cubiculo aurea clave donati, tam qui honoris causa sunt in illum coetum adsciti, quos vocant Gent Domini sevirata, quam ii qui operam suam in Aula praestant , dicti proinde , Gem ominid'Gerelato; hos excipiebat Eteonora Ssortia Cesari ni Marchionissa S. Marci, & Educatrix Regiae sobolis, deserens ulnis suis complexum Regalem Puerum sicris caeremoniis initiandum , media inter Ducem Metinae- coeli a dextra , & Principem Colubrani a sinistra incedentes; denique claudebant agmen Matrona: Aulicat. In Capella Palatina amplissimus, Remeritissimus Antistes Neapolitanus Ioseph Cardinalis Spinelli, summis semper laudibus commendandus , ob in lignem probitatem morum , studium conservandae ecclesiasticae disciplinae, & fovendae rei litterariae, & plurima erga Ecclesiam suam benefacta , sacro functus est ministerio juxta consuetum Ecclesiae ritum : eoque absoluto , Lelius Caraia Marchio Ariensi , Dux militum custodum corporis Regis, Socius Rem galis Ordinis S. Januarii, tamquam Proto notarius Regni ta bulas conscripsit, quibus testabatur solemnem illam caeremo niani peractana suisse; adhibitis ad eam rem testibus Principe Aragonae Supremo Praesecto Domus Reginae, & Principe Ilo stiliani Supremo Regii stabuli Praefecto. Hisce itaque caere montis Serenissimus Neapolitanus Princeps Philippus sacris ablutus est aquis. At Serenissimum Principem Carolum Antonium natum die la. Novembris, elapsio anno I7 8. nulla

312쪽

pompa , nullisque solemniis sacro regeneravit lavacro in villari Domo Regia Porticensi idem amplissimus Cardinalis Archiepiscopus Neapolitanus . Deus Optimus Maximus Regiam sobolem diu nobis, Europar, & Ecclesiae servet incolumem - VI. Addere juvat titulos , quibus donati suere nostrorum Regum liberi , ut moris est apud omnes sere Europae Principes . Normannos, qui Regio titulo in Sicilia, & in Apulia imperarunt, jam diximus se instripsisse Reges Siciliae, Ducatus Apuliae, & Principatus Capuae: quod priscis tempori-hus Sicilia suos habuisset Reges, Apulia vero diceretur Ducatus, Capua quoque sub Longobardis insignem Principatum constitueret. Et hinc Lotharius Imperator Neapolitano Regno potitus, uti scribit Diaconus lib. q. cap. 26. Rainulphum constituerat Ducem Apuliae , & Robertum Principem Capuae, utrumque sui exercitus ducem, sibi addictissimurn . Diximus etiam Normannos Principes non semel se se Reges Siciliae, de Italiae, vel Siciliae, & Apuliae dixisse : at consueto tametu, titulo dicebantur Reges Siciliae, Ducatus Apuliae, & Principatus Capuae . Quamobrem illorum filii hisce titulis Ducatus ,

R Principatus donati fluere: ita ut natu maximus, haeres Remgni diceretur Dux Apuliae, secundo loco natus vocabatur Princeps Capuae, tertius vero Prineeps Tarenti . Ita Rogerius filius natu maximus Rogerii Ι. Regis ex Albira uxore, constitutus est anno II 3 o. Dux Apuliae; tum anno II 39. Dux Neapolis, quod haec amplissima Civitas a Rogerio subacta esset, S e vivis excessisset Sergius Dux Neapolitanorum, uti legi tur in Chronico Falconis apud Gracciolum . Amplius um alterum Rogerii I. Regis filium nuncuparunt Capuae Principem, eX tincto Rogerio fratre, Ducem Neapolis . Willelmunaesus dem Rogerii I. filium , qui deinde praemortuis fratribus in imperio successit, dixere Principem Capuae . Praeter hos, duo alii memorantur a Scriptoribus filii Rogerii Regis, Tan- credus nempe Princeps Barensis , dc Henricus Princeps Tarenti . Pariter Rogerio primogenito Willelmi I. Regis ex uxore Margarita, filia Regis Navarrae, datus est anno IIS . titulus Ducis Apuliae, quem novennem puerum excitata seditione Siculi Regem acclamarunt, sed gravi pedis ictu ab ira-Oo to

313쪽

to parente percussus paulo post obiit. Uenricus alter Willelmi I. illius, appellatus est Princeps Capuae; & a nonnullis Seriptoribus memoratur Robertus ejusdem Regis filius , &ipse Principatus Capuani titulo donatus . Willelmo II. Reginulli fuerunt liberi ex Joanna uxore, filia Henrici Regis An- glorum: quamobrem illi in imperio successit Tancredus ines Lieii filius nothus Rogerii Ducis Apuliae , primogeniti filii Rogerii I. Regis. Tancredi quarti e Normannorum stirpe Regis Siciliae filius natu maximus Rogerius ex uxore Sybilia, Richardi Comitis Acerrarum filia , dicitus est quoque

Dux Apuliae. Sed huic e vivis stublato, antequam regno potiretur , successit Willelmus hujus nominis III. quem, nulla ducta uxore, Henricus Imperator regno , oculis , & virilibus privavit immani crudelitate . Patet itaque, sub Normanis

nis Regibus , qui dicebantur Siciliae Reges, Ducatus Apuliae, dc Principatus Capuae, primogenito filio , haeredi Regni collatum suisse titulum Ducis Apuliae , aliisque Regiis liberis titulos Principum Capuae, & Tarenti. Atque hujusmodi tituli

adeo Regiis filiis, nec ullis aliis convenire existimabantur, ut hoc praetextu Willelmus I. Tarentino Principatu privaverit Simonem nothum filium Rogerii I. Regis, cui parens Principatum illum ex testamento concesserat, quod nempe non nisi legitimi Regum filii dicendi essent vel Duces Apuliae, vel Principes Capuae, vel Principes Tarenti; nothis vero liberis non-nili Comitis titulus deberetur , uti narrat Falcandus in Chronico . Et quidem tunc temporis, praeter Regios liberos, nulli vocabantur Principes, aut Duces, sed Comites, etsi Regia cognatione vel stirpe eminerent. Normannis Regibus Suevi Imperatores successere Henricus VI. Fridericus II. Corradus,

Manfredus, hique pariter inscribebantur Reges Siciliae, Ducatus Apuliae , & Principatus Capuae, tum etiam Reges Hierusalem, quod Iole filia Ioannis de Brenna Regis Hierus Iem , & uxor Friderici II. paterna in Hierosolymitanum imperium jura viro communicasset; qui proinde Hieroselymana

adiens, ibi anno Ia 29. die Paschatis unctus, coronatusque est. At Suevorum Principum filii nec Ducatus Apuliae, ne-

quo Principatus Capuae, aut Tarenti titulis ornati leguntur;

314쪽

29 i

raeepto Mansredo filio notho Friderici, cui Principatum Tarentinum contulit parens, quod illi simul essent Imperatores, Regesque Germaniae, aliisque titulis liberos suos exornarent. Ita ex Frideriei II. Imperatoris , Regisque Siciliae filiis, Henricus dictus est Rex Germaniae , Corradus dictus est Rex Romanorum , alter Henricus Rex Siciliae: tum ex illius nothis, Entius Rex Sardiniae , Fridericus Princeps Antiochiae, Henricus Rex Corsicae, Mansredus Princeps Tarenti , Richardus Comes Civitae. Mansredum Suevorum Regum postremum Carolus Andegaventis & imperio , & vita privavit, quum a Clemente IU. donatus est imperio Siciliae citra & ultra Pharum , nonnullis statutis conditionibus , qtiae tum apud nostrarum rerum Scriptores, tum in Anecdotis Marte ne, ubi etiam habetur Inseudatio saeta a Pontifice , legi possunt. Sed invisum , insensumque Gallorum imperium Siculi anno Ia II. excitata famosa seditione, in ligni Gallorum clade excusserunt, accersito ad Regnum occupandum Petro Rege Aragonum , qui Constantiam duxerat Mansredi Regis filiam λ neque umquam vel Romanorum Pontificum censuris, vel Caroli, & succetarum Regum Andegavensium armis, in horum potestatem, ditionemque redigi potuere. Itaque Siciliam ultra Pharum Aragonii Reges administrarunt: qui tamen nec ipsi, neque eorum liberi dicti sunt, vel dici poterant Duces , aut Reges Apu liae , vel Principes Capuae: bene vero sibi addidere titulos D cis Athenarum, & Neopatriae. Ita Rogerius Mansrediis, Willelmus, Joannes filii Friderici II. Regis appellati fuere Athenarum Duces, trum Duces Neopatriae, & Randacii. Et Fri-dericus III. filius Petri Regis, antequam imperio potiretur , Vocabatur Dux Athenarum & Neopatriae: & Martinus Rex se inscribebat Regem Siciliae, Ducatuum Athenarum , & Neopatriae Dux , uti legitur apud Pirrum in Chronologia Regum Siciliae. Imo Fridericus II. anno I 3o a. & Fridericus III. an no i 363. Reges Siciliae ultra Pharum, inito foedere cum Carolo II. R Joanna I. Neapolitanis Regibus convenere , ut non

ipsi dicerentur Siciliae Reges, sed Trinacriae , Neapolitanis vero Regibus Andegavensibus haereret titulus Regis Siciliae. Quamobre in Andegavenses Principes et si solam Apuliam, seu

315쪽

293 Neapolitanum Regnum administrarent, adhue nuncupabantur Reges Siciliae, Ducatus Apuliae , & Principatus Capuae ,

uti constat ex plurimis eorum litteris relatis, tum a Neapolitanis Scriptoribus, tum a Martene in Anec dotis. Sed & mites Forcal querit , Provinciae, & aliarum in Gallia ditionum vocabantur; uti in quibusdam litteris Caroli I. datis anno laro. Baillivo Andegavensi tom. i. Anecdot. Marte ne is titulus occurrit: Carolus Rex Hierusalem, Siciliae, meaius

Apuliae , Princeps Casux , Princeps Achais , Andegavit ,

Provinciae , Forcalfuerit, Tornodori Comes : & in pacto matrimonii inter Caresum Regem Aragonum , & Margaritam filiam Caroli II. Regis Siciliae, anno I 29o. apud eundemia Martene, is titulus legitur : Carolus D. G. Rex HIerusalem , ct Siciliae, meatus Apuliae, Principatus Capuae, Aude asiae, Provinciae, ct Foreat uerit Comes. Porro Caroli I. An degaventis primogenitus filius Carolus , dictus est Salerni Princeps , isque defuncto patre , imperium tenuit sub nomine Caroli II. Hujus filius natu major, Carolus Martellus coronatus est Rex Hungariae anno I 29o. die 8. Septembris, quod defuncto Ladislao Hungariae Rege , nulla superstite prole is, Regnum materno jure ad illum pervenisset. Is tamen supremum obiit anno Igo I. Robertum Caroli II. alterum filium, haeredem Regni, Ducem Calabriae nominarunt, tum Philippum alterum filium Principem Tarenti, Tristanum Principem Salerni, Joannem Principem Achajae, & Ducem Dyrrhachii, Petrum Gravinae Comitem. Deinceps primogeniti filii, nostrorum Principum , haeredes Regni , insigniti fuere titulo Ducum Calabriae ; uti Carolus Roberti Regis filius natu major , & eo mortuo, Andreas filius Caroli Humberti Regis Hungariae, filii Caroli Martelli ; Ludovicus Tarentinus &Iicobus Aragonius ambo conjuges Joannae I. Reginae. At Ottoni Brunsu vicensi, cui quarto nupsit Ioanna Regina, Tam

rentini Principatus titulum , ditionemque concessit . Qua mobrem ubi Ioanna I. Ludovicum Ducem Andegavensem adoptionis nomine sibi filium Recessoremque declaravit, eumdem constituit Calabriae Ducem , ut eo titulo haeredem Regni

denotarct. Ita enim legitur in litteris adoptionis a Joanna I.

316쪽

datis anno I 38 o. relatis tom. r. Anecdotorum a Mirtene is: Nos itaque dictum Dominum Ludovicum Ducem legitimum iapyIiuwυiostrum adoptivum , haeredem, uccessorem nostrum post tamen obitum nostrum , ut es dignum , quem intra nostra praecordis intensa, O interna dilectione amplectimur, tuis cupientes studiis prosequi, privilegiis , libertatibus , titulis, praerogatipis , dominationibus, dignitatibus, honoribus, praeeminentiis, perinde ac si nosur legitimus putas existeret naturalis, Ducatum Calabriae, guem semper primogeniti Regni Siciliae, O futuri Reges habere consueverunt, ct eou nue is meatu fuerunt intitulati, ct ipsius Ducatus

Duces nominati, o pellati in executionem , ct demonstrationem elariorem . quod nos V m Dominum Ludovicum Ducem ex nune habemus, tenemul, ct reputamus nos,uin legi-imum adoptisum Alium , ct post nostrum obitum haeredem , ct etiam fucee 'rem , eidem Domino Ludovico cte. Tum ita deseribitur a Marte ne sigillum , quo oblignatae erant Joannae litterae : en las de sole era i , O ne en eire se metue representam d'un eπὸ la Reine Pehannesur fon throfine, D eouronne en te se, tenam de lamain droit an se ire,

oti haut si uel es une fleur de iis , di de la maingaucte une bouis: Iedit fleau seme de Crota, es defleurs de iis , ct --tour es eerit: Iohanna Dei gratia Regina Hierusalem, &Siciliae, Ducatus Apuliae, &caei. Et au contreseusnt marm

Aurea de lions, ct des osseaux, ct au tour es eerit: Principatus Capuae , Provinciae , forcatquerit ac Pede montis Comit is Ia. Leseeau a plus de trias uel de diametre. Ioan nae imperium , vitamque abstulit Carolus III. Dyrrhachinus, R huic in Hungaria interfecto, quo regnandi causa se contulerat , successere Ladislaus, & Joanna II. ejus filii; his vero extinctis nulla edita prole , Neapolitanum Regnum cessit

Alphonso Aragonum , & Siciliae Regi, quem Joanna adoptivum filium constitvcrat . Nee Alphonso ulli fuere liberi, praeter

317쪽

ter Ferdinandum ex illegitimo conjugio procreatum; quem Regni haeredem, Ducemque Calabriae declaravit anno I I. in Comitiis Regni , & cui Proceres, Regulique fidelitatis sacramentum, hominiumque persolverunt. Ritum, quo Ferdinandus inauguratus est Dux Calabriae indicat Summontius lib. 3. Hist. Neap. his verbis: Ne eguente giorno, ehe D M

Baronaggio accompagnato , confritosi neca Gima deue -- ncche di S. Ligorio vitae a D. Ferrane ι'insegne det Ducatodi Calabria, ponendou il cerchio d oro nes eam, e la spadagua ita digiose nesu man destra, eonfirmandois Duca di Calabria , e Ibo succesornu Regno, facendoue celebrare publico in omento. Porro Rex Alphousus laisce titulis se inscribebat: Alphonsus Dei Graiia Rex Aragonum, Siciliae cura, ct ultra Pharum , Valentiae , Hierusalem, Hungariae, Majori carum , Sardiniae, Corsicae, Comes Barebioux , Dux Athenarum , ct Neopatriae , ae etiam Comes Rossitionis . At Ferdinandus Alphonti filius nuncupabatur Rex biciliae, Hierusalem, & Hungariae: & Alphonsus illius filius natu major , dicebatur Dux Calabriae. Pariter hoc titulo donatus est Ferdinandus II. primogenitus Alphon si Regis, illumque Pontifex Alexander UI. anno I 9 . constituit Calabriae Ducem , tra dito ense , & galero, uti narrat Summontius lib. 6. Hist. Neap. Ma prima ebe H Papa desse luenga at mea , avendo nella mutina di Natale celebrata la Messa villa sua Cappella i ,

occessere des Regno. Sed Broch irtus in suis Diariis manu scriptis non meminit hujus concessae investiturae, etsi innuat en

iam benedictum illi traditum; addit ab Urbe recessisse associatum ad portam usque a duobus Cardinalibus simul cum eo equitantibus, uti etiam Urbem adiens exceptus fuerat. Jam vero ex his patet, sub Normannis primogenitos nostrorum

Regum filios dictos fuisse Duces Apuliae, at sub Andegavensi bus, &Aragoniis Duces Calabriae; & hine insignis Iurisconsultus Andreas AEserniensis scribit : Primogenitus Regis die

318쪽

dum. Quanaobrein Neapolitano Regno ad Hispanos Austriacos Reges pervento, Principes Albi ricentium dicebantur quoque Duces Calabriae, uti notat Auctor Historiae civilis Regni Neapolitani , quod Regni Siciliae haeredes essent , ac sue-

cessores.

CAPUT VIII.

DE NUPTIIS REGUM.

Peream conjugla relebrarissent in Capella Palatina . it. Orctis ne uendi nuptias in Aula Imperatorum Germanorum. HI. ct in Auis Regum Gallic. iv. De nuptiis Regum Hispani v. ordo e lebrandi conjugii in Aula Neapolitana , regnun tibus Aragoniis. Vs. De conjugio CAROLi BoRωNu, e MARi PE AMALi AE de Saxonia Regum utri que Sicili . Hristianorum matrimonia publico in loco ,& in Ecclesia , a primis Ecclesiae saeculis celebrata fuisse indicat Tertullianus in libro de Monogamia scribens , ea fieri debere coram Episcopo, Pressteris , Diaconis , MIeroenientibus etiam in Ecclesia viduis. Hinc vetusti Rituales libri , & antiqua Sacramentaria ad nuptias ineundas exhibe t Missam pro sponso, & sponsa celebrandam , S benedictionem dandam in Ecclesia a proprio Sacerdote quamvis in aedibus conjuguin thalamo adstantium , quandoque solemnis nuptiarum benedictio fuerit celebrata. Et notat erudit issimus Marte ne lib. I. cap. 9. art. I. de antiq. Eccl. rit. Ve titum aliquando suisse sub anathematis poena Matrimonium in privatis Oratoriis celebrare, uti constat ex Statutis Guillelmi majoris Episcopi Andegavensis, &Tristandi Archiepiscopi in Synodo Senonensi, quae exstant in Spici legio Dacheriano. At ex antiquissimo more Conjugia Regum benedici consueverunt in eorum Oratoriis Palatinis. Ita Ioannes Patriarcha Constantinopolitanus ab Imperatore Mauritio rogatus, ejus benedixit

319쪽

196 nuptias in Palatio, uti testatur Theophil actus Simoeata lib. t.

Hist. Mauricianae : R Theophanes narrat in Domo Marinae Augustae celebratas fuisse nupti .is Dementiae filiae Phocae Imperatoris eum Pristo Patritio. Idem Theophanes lib. q. n. 33. te stis est, in oratorio Palatino Dei parae Phari a Michaele Imperatore constructo, saepe sanctilicata fuisse Imperialia eonjugia. Eumdem viguisse morem apud nostros Siciliae Reges, indieat Romualdus Guarna Archiepiscopus Salernitanus, auctor coaevus in Chronico rerum a Normannis gestarum edito tona. I. Seripi. Ita l. Muratorii, ubi narrat Guillelmo II. Si-eiliae Regi desponsetam Joannam filiam Henrici Regis Anglorum in Capella Palatina Panormitana : Conpocatis autem, ait ,

Rex Guillelmus Proceribus Siciliae, di magna populi multitudine , praenominatam Aiam Regis Anglix in Cop lla sua desponsapit, os, ct eam gloriose eoronori feci , osolemnes de illa nuptias celebravit. Non raro tamen in Eccletia metropolitana Regales nuptiae consecrabantur, quemadmodum

de Blanea filia Caroli Regis Navarrae desponsata Regi Martino I. juniori constat ex monumento quodam edito ab Amato lib. I ῖ. cap. I. de princ. Temp. Pan. ubi: Providus Notarius

Urbanus de Simbatinii tests juratus, ct interrogatus dixit, quod eum Serenis a Regina Blanea bonae memoriae esset eques, induta regalibus, ct solemnibus induinentis, ante januat a cortilis hospitii matri regii, olim de Claromonte, causa euvdi

ad majorem Panormitanam Ecclesam ad se desponsandam cum Serenissimo R. Martim felicis memoriae, olim Rege Suiliae , ct ibidem eonvenissent, e essent nonnulli mobiles tam felicis Urbis Panormi , quam nobiles civitatis Messanae , seu Amba-xiadores υμι eivitatii, orta esstra inter eos disceptatio, ct

altercatio magna , quia eorum dueere debebat eurdonem habenarum equitaturae Dominae Reginae a parte dextera : in e bant enim Ambaxiatores civitatis Messanae offerentes ad eos spectare partem dexteram : Osficiales tero dictae urbis resum gnabant , iacentes, ad eos dictam partem dexteram spe Zare ex eo quia repraesentabant univer statem dictae urbis, tam quum casus regni Meuiae, edi altercato per magnum spatium

iner mi, fuit Analiter conclusum, di dolueratum per sacrum Diqitigod by Corale

320쪽

297 erum reglam eonenium die i D. Regis Martini , uod Metales universtans dictae urbis, quae est caput regni, deberem ire ex parte dextera, ct iam nutus Ambariadores Me unenses ex partesinfra, se a m extitit. Inde patet, qua pompa

Sicular Reginae ad nuptias ducerentur. Pariter Neapolitanorum Regum conjugia , etsi aliquando in Ecclesia metropolitana, uti anno I 77. matrimonium Ioannae Aragoniae cum Ferdinando I. Rege; aut in Ecclesia Sanctae Mariae Coronatae , ubi Alphon sus Dux Calabriae nupsit Hippolitae Mortiae Mediolanensum Dueis filiae ; tamen saepissime in Capella Palatina celebrata suere. Iacobum enim Comitem Marchiensem in Aree nova , benedicto , traditoque anulo , uxorem duxisse I annam II. Reginam , testintur Diaria Neapolitana to. 2I. Scripti Ital. Muratorii. Conjugium inter Sanciam Aragoniam Alphon si II. filiam , & Ioffredum Borgiam nepotem Alexandri VI. in Capella Palatina celebratum describit Brochartus in suis Diariis manuscriptis. Et ita rem utplurimum se habuisse sen-

dicant nostrarum rerum Scriptores , ubi referunt , in Arce nova, quae fuit Regum domicilium, aeta esse Regia conjugia. Quin & Principum Regiae stirpis nuptiae ibidem benedici consueverunt. Narrat enim Dominicus Gravi nensis in Chronico rerum in Apulia gestarum tona. II. Script. Ital. Muratorii, Joannan I. Reginam optasse , ut matrimonium inter Mariani sororem suam , & Carolum Ducem Dyrrhachii, quod Agnes Caroli mater, insidia Regina, spe assequendi Regni conciliaverat , in Capella Palatina Areis novae celebraretur; ut ea Occasione conjugem Arcem ingressum in carcerem coniiceret, insensasque nuptias irritas redderet: cujus rei Carolus con-mus factus abstinuit ab Aress ingressu , initoque in Capellata, sua conjugio, Reginae insidias evasit. Porro haud est silentio

obuoluendum , quanta olim magniscentia Neapolitanorum Regum nuptiae celebrarentur. Pontanus enim lib. de magnifici cap. I 6. ita scribit: Neapolitanorum Rex Ferdinandus in Hy-

solitae Mariae nurus , ct Alphonsi flui nuptiis, Principes, ae populos Danae omnes ad eas invitavit, mi ab iis Oratores singulari remitare accepti. Ludi pluribus diebus eriti, orchestris, aegradibus ad spectandum magnissumptibus dispositis,

SEARCH

MENU NAVIGATION