장음표시 사용
251쪽
a agmat. Post haee Antistes multitudinem alloquitur , an in Regem suum illum velint habere, eidemque fidem servaret Acclamantibus universis, rursum Imperator procumbit in genua, & Con crator quasdam orationes recitat. Deinde ab Episcopis Suffraganeis deteguntur partes inungendae; & Consecrator solita verborum sormula ungit Imperatoris caput, scapulas , collum , pectus , brachium dextrum, & dextram manum. Electores vero Ecclesiastici abstergunt lana mundissima partes inunctas: quod olim fuisse munus Capellanorum Regis colligitur ex antiquis Ritualibus editis a Martene. Peractata, unctione, iidem Electores ducunt Imperatorem ad Sacellum quoddam, ubi Sandalia, Albam, & Stolam induit decussatam in modum Crucis, more Sacerdotum ; atque ad Altare redit. Celebrans benedicit Ensem Caroli Magni super Altari positum, quo ab Ecclesiasticis Electoribus cingitur Imperator. Qui deinde ab Antistite Sacris operante donatur Anulo , Sceptro , & Pomo: baecque duo postrema insignia laicis Electoribus deserenda traduntur. Tamdem Magistratus Norimbergenses Imperatorem induunt Paludamento Imperiali . His peractis, tres Electores Eccletiastici una simul Coronam de is Altari acceptam, ejus capiti imponunt ; atque Imperator Germanico idiomate legit consueti juramenti formulam . Tum decantatur Evangelium, & Symbolum: ad offertorium vero Imperator serens Sceptrum, & Pomum , offert ad Altare nu-inisma aureum. Quoties ad Altare accedit, Corona ab illius capite auferenda est ab Electore Palatino : quemadmodum ab aliis Electoribus Iaicis alia Imperialia ornamenta tolluntur. At spectat ad unum ex Ecclesiasti eis Electoribus exhibere Imperatori Evangelium deosculandum , pacisque osculum , &thure illum colere. Absoluta Liturgia , sumptaque ab Imperatore Sacra Eucharistia, ducitur ab Ecclesiasticis Electoribus ad Solium, ibique collocatur , praecinente Antistite, qui Sa cris est operatus , Hymnum , Te Deum laudamus . Quo decan talo, Archiepistopus Moguntinus nomine omnium Impera tori gratulatur; ac Celebrans exuit in Diaconico Pontificalia. Ornamenta , induitque Vestimentum Electorale . Interea creantur ab Imperatore Equites nonnulli , percutiendo illo
252쪽
a 29 tum humeros Ense Caroli Magni. Descendenti e Solio occurrit unus e Canonicis Aquil ranensibus , illumque exorat, ut juxta morem praedecessoru in Imperatorum se se inter Aqui Ggranenses Canonicos adscribat ῆ cui rei annuit Imperator,
pristitoque secramento promittit servaturum se illius Ecclesiae jura. III. Imperatrix quandoque una simul cum Imperatore inungitur; quandoque vero distinctis diebus : uti contigit anno cum Matthias Imperator a Moguntino Antistite consecratus est Francofurti. Nam Anna Austriaca illius con-jux, altero die inuncta fuit hoc ordine, quem describit Goldastus Polit. Imper. par. I. Reginc Coronatio posterosatim Lunae die fleri debebat, verum propter incidentia forte impedi menta adsequentem diem Martis as nempe unii dilata fuit. Ea igitur die, aeque ut praerterita Solis die, Agnum eampanis majoribus , a quinta ad septimam matutiram horam , aliquoties datum es. Ps auditam festimam Hectores duo Ecclesiastes Trestrensis nempe ct Coloniensi habitu Hectorali induti
ad Templum prosecti fiunt, Chorumque ingressi, habitu sodeposito , festimenta Episcopalia, flve Pontificalia , quemadmodum Moguntinus etiam, qui paulo tempesipius in Temptam
venerat, induerunt. Ponebantur autem in Auare Sceptrum ,
Orbiculus, Anulus, ct Corona, Imperii nempe insignia; di in Palatio siue Aula Regis, saecularer septemviri, Principes ,
item Comites, Barones, ct alii Proceres frequentes conveni bant . Ps horam Mavam ad S. Bartholomaei Templum tauordine processum es . Principio Consiliarii, Nobiles , aliique infitiarii , eum multis Comitibus, Baronibus , Proceribus aliis, pediter praece runt; secuti sunt eos, equis vini Primeipes Fran furti tum praesentes, Caduceatores item quatuor, eodem quo tempore Coronationis Regiae ordine, ct habitu ornati , caduceos albos praeferentes. P modum Hectores equis itidem adfecti inee erunt, Palatinus nempe Admini ator habitu Hemrali indutus, orbiculumque Imperialem gesanr ad dextram, Legatus Bramdeburgicus in medis , ct Mares callus Mamriburgicus eum aureo se ro adflni am equi-
253쪽
2IOP peniam, vaginam gladio vacuam manibus gesavo. te fit solui equo advectus Saxoniae H Ior habitu Hectorali indutus, gladiumque evaginatum gesans , quem solus itidem , Rex Corona σ' habitu Caesareo condecoratur, equo insidens δε- tutus est. Pos modum Regina curru preciosi mo advecta uela incessit, Θnecaro ejur, principibusque, ρο nobilibus feminis aliis , eum viginti est amplius eurribus eam comitantibus. Ps quam in Templum ventum es , Elbinores quidem Ecclesia- sui Pont calibus induti e Choro obviam eis ad Altare processerunt, Rex vero in peculiarem quamdam sedem , quae a dextris juxta illam , in qua tempore Coronationis sederat , con eessit. At Regina in sedem praestoriam abducta es; moxque Oretaneus Mo minus , loco Hectoris , qui male habere eoeperat , ad celebrandam Missam se paravit , quae ex Saceuo Caesareo praefanti Musa ad Evangelium urique eontinuata es.
Postquam Epipola edi sequentia udis essent , Sugragamus ob Altari discessit , Discopus tera Moguntinus imposita in caput
Infula , acceptoque in manus Oiscopali baculo ad Altare pro ressit et, cumque ad Reginam facie eo reser eonsedis et, Rex Corona Regia ornatus , 5ee rumque dextra, ct orbiculum Imperialem fra tenens, ad Altare itidem auesis , eonce piissae verbis conjugem uti suam, in Reginam Romanorum MoguntinuI coronaret , rogatit. Interea sedes Reginae preca
tori a propius aliquanto ad Altare promota est; Rete igitur a Soliumsuum eoncedente, Regina a Trevirensi, O Coloniensia sedem sampreeoire iam deducta es, ubi una cum stra ganeis o sentibus, ct Hectore Moguntino Consecratore isse mei, in genua procidit, precesue ad Deum fudit. Finitii precibus , est Letania super eam , eodem quo in Coronatione Regis modo lecta, Moguntinus surgem eam 1nterrogabat , num quid Romanorum Regina salutari, di coronari cuperet, cum que cupere se respondis et , preces iteram habitae sunt , di
Moguntinus quidem ad populum eonversus, pre Iiunculo ν 3 quamdam pronuntiavit . Postmodum Regina elaea collum d a
G3neexi Metisra nudata , di oleo a Conferatore in cervice primum , edi psmodam in dextro brachio, addita bres precoliuν uis , inuncta est. Me facto , Trevirensi eam, ct
254쪽
2I Coloniensis terra levatam in morum abduxerunt, duobus Suffraganeis a sentibus , ct quibusdam ex oueco ejus eam comitantitas. Ibi pretiosi mo Regio habitu ex panno auratoeon me , ct Irmate longo admodum , fu, virgines quaedam nobiles gestabant conspicuo, abfers primum oleo , Indutata es: cumque ex Chora iterum ad sedem precatoriam reversa coram Altari in genus procidisss, Eufctores Beles ita omnes novam Coronam ab Avari levatam, capiti ejus, additis quiis tam verbis, INMuerunt. Consecrator vero solus Anulum ei induit , Sceptrumque in dextram, o Globuluin Imperii in
sinpram ei tradidit: quae Imperialibus sis insignibus ornatapsinodum facta benedictione in Solium Regium, in quo Rex
Coronationis tempore eons erat , a duobus Hectoribus, ct Suffraganeis abducta es; ubi Trevirensi fuidem Meptrum , Coloniensi vero orbiculum Imperialem ab eo accepta in Altare iterum de Gerunt. Interea Consecrator ab Altari risessii, Suffraganeus vero Moguntinus Missam continuare coepit. Sub
Osertorio autem Regina a duobus Hectoribus Ecclesiastitis ad Altare o Sacrificium ducta es, cumque Agnus Dei eanendo sinitus , ct ablutio facta GD, Sugraganeo Moguntino recedente , Archiepiscopus Conserator ad Altare iterum accessit, tibi reliqui duo Hectores Ecclesiastici, Coronam ea te Regina
levatam , maesentibus Legatis Fuldensibus tenendam tradiderunt : autem ad Auare producta , pulvinaria ibi diss ista removit, inque terram flexis genibus procidens , magna
humilitate , ct devotione Sacramentum Carnae ex manu Con
feratoris accepit quo facto, Hectores eam terra levatam in Glium Regium abduxerunt , ct Coronam capiti ejus iterum imposueraut , quam virgines fucdam ex Θυcco ejus aere dentes , ne dimoderetur amplius, capiti alligarunt. Psea Suffraganeus Moguntinus ad Altare iterum accessit , lemque Hali precatiuncula Saerum ab Isit: quo finito Cantores Regii lomnum Te Deum laudamus decantare coeperunt, cantusque suavitate omnium aures , ut oe per totum Coro Iunis actum, mirifice oblectarunς. IV. Tardius in Galliis, uti notat Martene lib. 2. cap. IO. de antiq. Eccl. rit. Reges solemnem Episcoporum benedictio
255쪽
nem suscipere coeperunt: quippe ante Pipinum , qui Suessione primum a Moguntino Antistite Bonifacio, tum a Stephano Papa unctus est in Regem , nullus ab Episcopis benedictus legitur ; sed omnes, ut Regni imperium adepti erant, a populis clypeo evecti, Reges salutabantur. Itaque francorum Reges secundae stirpis sacro Ecclesiae ritu ad imperium rege
dum coeperunt inaugurari: qua vero caeremonia id olim si ret , constat ex nonnullis Ordinibus editis a Martene. Ex antiquissimo more spectat ad Archiepiscopum Remensem munus eoronandi Regem; imo & in Ecclesia Remensi peragenda est Coronatio, & quidem oleo caelitus delapsio, cum B. Remigius unxit, baptizavitque Cl ovaeum Regem. Ordo Coronationis is est, quem exhibent Dumontius , & Rolsuetius in Caeremoniali Galliae, & Hubertus Morus in libello de saeris unctionibus. Primo ex Abbatia S. Dionysii Pariliis proxima
ad portantur Remos ornamenta Regalia, nempe Corona, Ensis, Calcaria aurea , Sceptrum, Virga eburnea, quae amanus similitudine , quam habet in culmine, vulgoJustitiae manus dici solet, & Ocreae sericae hyacinthini coloris, totae intertextae liliis aureis , Tunica similis Diaconati Dalmaticae , &Paludamentum seu Chlamys similis cappae , quam Soccum v eant , prorsus cum Tunica ejusdem operis, & coloris. Rex solemni pompa Remos ingreditur , & recta ad Ecclesiam pergit , ubi Altare osculatur, preces fundit, munus offert, Uespertino ossicio adest. Illucescente die ad benedicendum Regem constituta, nonnulli nobiles viri, Rege iubente, adeunt celebre Remense Monasterium S. Remigii, ubi sacra Ampulla olei caelestis asservatur, eamque dari exposcunt ad inungendum Regem , suamque fidem adstringunt, se se , absolutata,
caeremonia , eamdem Monasterio reddituros . Interea duodecim illi Proceres Regni, quos Pares Franciae vocant, quique in Coronatione Regis primas partes habent, ad Ecclesiam se conserunt. Illorum Procerum sex sunt ex Ecclesiasticorum, sex vero e laicorum numero ; itidem sex Duces , totidemque
Comites et & quidem ex Ecclesialco ordine sunt Episcopi Remensis, Lingonensis , Laudunensis, Bellovacensis, Noviodunensis , & Catalaunensis ἱ ex laicis olim erant Duces Bur
256쪽
s Isgundiae , Normandiae, Aquitaniae , Comitesque Flandriae,
Tolosae, & Campaniae: nunc vero a Rege nominantur, qui istorum partes impleant . Postquam Pares ad Ecclesiam convenere, illorum duo, nempe Episcopi Laudunensis ,&Bellovacensis, una cum Remensibus Canonicis, supplicatione indieta, se conserunt ab Ecclesia ad AEdes Regis. Ubi ad Regium eubiculum pervenere , Episcopus Laudunensis semel, atque iterum pulsato ostio , interroganti Praesecto Domus Regiae quid petat, coronandum Regem mox ille petere se respondet ;tamdem tertio ostium reseratur. Tum duo praefati Episcopi accedunt ad Regem lecto intubantem, domestica veste indu tum, eoque alutato, Laudunensis precem quamdam recitate deinde uterque surgentem de Iedlo adjuvat, & praeeunte supplicatione, eanentibus Canonicis Antiphonas quasdam , itur ad Ecclesiam . Magnus Regni Comestabulus, seu qui illius vicem gerit, ferens denudatum ensem anteit Regem : sequuntur Praefectus Domus Regiae, Magnus Cosmeta Regius, aliique Magnates Aulae. In Ecclesia Antistes Remensis sedet proinpe Altare; e regione Antistitis, & Αltaris, collocatur sedes Regis; post Regis sedem, insident stabellis Magnus Comestabulus , Praefectus Domus Regiae, Magnus Cosmeta, Praesectus caeremoniarum, & primus Cubicularius Regis. Ad dextrum Altaris cornu assident in scamnis Pares Ecclesiastici, Cardinales, Episcopi, & Cubieularii Regis; ibidem duo exei- tantur tabulata pro Regina , & Matronis Aulicis . In sinistra Altaris parte consident Pares Iaici, Principes Regiae cognationis , Equites Regalis ordinis Spiritus Sancti ; at Legati Principum, & nobiles foeminae in tabulatis ibidem extructis
adsunt sacrae caeremoniae. Si quis adesset Pontificius Legatus a latere , huic locus princeps concederetur in scamno Cardinalium : si quis vero adesset Rex, primum occuparet locum inter Pares lateos. Sedentibus itaque cunctis, quos Antistes Sacra faciens post recitatam quamdam precem adspergit aqua benedicta, decantatur Tertia, donec sacra Ampulla ab Abbate Mynasterii S. Remigii equo insidente sub umbella, praeeunte supplicatione, deseratur ad Ecclesiam. Huic venienti Occurrit Remensis Praesul ad fores Ecclesiae eum suis suffraganeis,
257쪽
R Canonicis, ibique sacrum oleum ab Abbate accipit, pol, quam illud eidem redditurum promiserit , acceptamque Anis
pullam collocat super Altare, ubi etiam coetera ornamenta ,
Regalia collocantur. Et Abbas quidem S. Remigii sistit prope Altare, a dextra parte , quemadmodum Abbas S. Dionysii sistit a sinistra Altaris parte , quod illi sacrae Ampullae , liuio Regalium insignium custodia sit conamissa. His peractis, Rein mensis Antistes induit in Uestiario Pontificalia ad Sacrum celebrandum , illique ministrant duo suifraganei Episcopi in o ficio Diaconi, &Subdiaconi, itidemque duodecim Canonici
Diaconorum & Subdiaconorum indumentis alnicti . Accedit ad Altare , tum ad Regem, a quo salutatur , Regemque exorirat, ut suarum Ecclesiarum jura tueatur, quod facturum sese Princeps promittit. Tunc duo Episcopi, Laudunensis, DBellovacensis multitudinem sciscitantur , an sibi hunc Rege in praefici velinti Postquam universi acclamaverint, voluinus, Rex , tactis Evangeliis , sacramento promittit jus suum cuique redditurum , & profligandis haereticis operam daturum . Praestito hoc juramento, nonnullisque precibus ab Antistite fusis, atque benedictis Regiis insignibus, Pares Iaici Ocreis Regem induunt, atque Calearia imponunt, quae statim removentur , ne impedimento sint. Ad haec Archiepiscopus en sem vagina tectum benedicit, de Altari sumit, eo Regenta cingit, & vagina eductum porrigit Regi, quem Rex tamdiu
erectum manu tenet, quamdiu. Chorus Antiphonam decantaverit, &Antistes orationem subjunxerit: qua expleta, a Rege nexis genibus offertur ad Altare, ac super eo collocatur sed Archiepiscopus ensem rursus de Altari sumit, ac Regi restituit, Rex Magno Comellabulo tradit deserendum , tota coronationis caeremonia . Archiepiscopus dernde quibusdam recitatis precibus, sacram Ampullam aperiens, cuspide ait reae aciculae extrahit tantillum caelestis olei, quod miscet cuna
Chrisinate seper Patenam Calicis aurei B. Remigii Choro interim decantante Antiphonam . Deinde Rex, & Archiepi scopus procumbunt super stragulum, duoque Episcopi Lita Biam inchoant , in qua his invocatur B. Remigius & adve sum illum , ut praesentem famula, tuum M in Regem co
258쪽
23 Irorandum benedicere digneris , surgit Antistes, ae Rege irta benedicit. Finitis Litaniis, postquam Antistes diu multumque super ipsum Regem precatus fuerit, sedens ungit Regem in genua provolutum, primo in vertice, secundo in pectore , tertio inter scapulas, quarto in iplis scapulis , quinto in brachiorum compagibus, proferens in lingulis unctionibus
eonsueta verba , & Choro Antiphonam decantante . Rursum orat , tuncque Magnus Cosmeta, vulgo, Gran Ciamberlano, induit Regem Tunica hyacinthina , & Chlamydem superinlicit. Mox ab Antistite inunguntur Regiae manus, benedicuntur chirothecae, quibus illae involvuntur , Regique porriguntur quadam verborum formula Anulus, Sceptrum, & Uirga. Ad liae Cancellarius Franciae accedit ad Altare, & singulos accersit Pares Regni, primo Laicos, deinde Clericos. Quibus vocatis , Antistes Regiam Coronam de Altari sumit, & eam solus manu tenens prccatur, tum solus eam imponit Regio capiti ; sed illico Pares omnes manum apponunt, & eam undi que suffulciunt. Postquam vero plures orationes ad benedicendum Regem Antistes pronunciaverit , eumdem corona tum manu ducit ad Solium in medio Ecclesiae excitatum, praeeunte Magno Comestabulo cum ense denudato, sequentibus
reliquis Paribus, & Magnatibus Aulicis; ibi Regem collocat
consueta verborum formula, Hymnumque praecinit gratiarum actionis. Hymnum excipiunt consuetae preces, hisque dictis, Archiepiseopus, deposita Mitra , Regem sedentem salutat,& osculatur inquiens, vivat Rex In aeternum. Hoc idem prae stant reliqui Franciae Pares suo ordine, primo Clerici, deinde Laici: interim aurea numismata in populum effunduntur.
Sequitur Liturgia , quam solemni ritu celebrat Remensis Antistes; at unus ex Eleemosynariis Regis, submissa. voce Sacrum facit in Altari prope Solium excitato. Rex ad Liturgiam deponit Sceptrum, ac Virgam; atque ad Evangelium Coronam, quam unus e laicis Paribus accipit. Evangeliorum librum, & pacis o siculum exhibent Regi, vel Episcopus Diaconum agens, vel aliquis Cardinalis, vel Magnus Eleemosynarius: uti in Coronatione Ludoviei XIII. die i7. Octobris, anno i6lo. Cardinalis Gundi: in Coronatione Ludovici XIV.
259쪽
sis sdie 7. Junii, anno I 63 . Cardinalis Grimaldus vices gerens Cardinalis Antonii Barberini Magni Eleemosyiurii: & in C ronatione Ludovici XU. die a S. Octobris, anno Ira a. Cardinalis Rohanus hoc officium praestiterunt. Ad offertorium, Regiis ornatus insignibus accedit ad Altare, eumque sequuntur Pares omnes, Magnates Aulici , & quatuor Proceres , qu
rum unus defert vasculum vini, alter panem aureum , tertius panem argenteum, postremus tredecim aureos nummos , qui
olim dicebantur Bisantii, pro oblatione Regis. Haec ubi Princeps obtulerit ad Altare , redit ad Solium . Antequam vero Antistes Pacem precetur , recitat benedictionem quamdam super Regem , & populum. Pacis osculuin praebet Regi Magnus Eleemosynarius, Rex vero cceteris Paribus . Sequiturhenedictio Regii Uex illi , quod vulgo Guidonem vocant. Ad Communionem , postquam Rex sub tentorio quodam ad id parato consessus est peccata sua , adit Altare, & Eucharisti aiusumit sub utraque specie : & quidem haurit Christi Sanguinem e Calice B. Remigii, in quo Antistes Sacra Mysteria consecerat . Absoluta Liturgia, sub tentorio exuit sacras vestes, alias que induit , sed Regis indusium chrismate delibutum traditur Magno Eleemosynario comburendum, atque Archiepiscopus ablata a Regio capite Corona , leviorem Coronam illius capiti imponit. Tamdem reverso Rege ad AEdes suas , solemni pompa sub umbella accumbit mense, una cum Paribus, Cardinalibus , Episcopis, Legatis, & Proceribus Regni: atque supra mensam collocantur Sceptrum, Uirga, & Corona mamjor . Ludovicus XI U. altera die a coronatione sua accepit in-sgnia Societatis Equestris Spiritus Sanisti ab Episcopo Suessionensi, a quo fuerat inunctus; & sequenti die, in Remensi Eccletia audito Sacro, strumosis manus imposuit. Pariter Ludovicus XU. Rex pace, belloque gloriosissimus, die altera abaecepta unistione,donatus est in Cathedrali Remensi ab Archi
piscopo insignibus illius Societatis ; quem deinde Solio assi
dentem coeteri Socii osculo manus supremum Moderatorem Or
dinis salutarunt: tum subsequenti die in Ecclesia S. Remigii
strumosos curavit. In hisce vero eaeremoniis Magnus Eleemosynarius, & Primus Eleemosynarius de more Regi adtraeserunt. V. R
260쪽
a 37bV. Reginarum Galliae unctionem antiquam esse probant veteres nonnulli ordines ad benedicendam Reginam editi a
Marte ne lib. I. cap. Io. de antiq. Eccl. rit. R a Gothostedo in Caeremoniali Galliae . Uerum non illae ex oleo caelesti, neque
in Ecclesia Remensi inunguntur; sed ex alio oleo sanctificato, R ut plurimum in Ecclesia S. Dionysii, siepe etiam in Sancta Capella Parilienti. Et narrat Nangius in gestis Philippi III. Francorum Regis , Mariam Ducis Brabantiae filiam coronatam fuisse in Capella Regia Parisiensi ab Archiepiscopo Remensi; idque aegre tulisse Gillonem Senonensem Archiepiscopum , Rapud Romani Pontificis Legatum conquestum esse , quod Remensis Antistes in aliena Dioecesi id sibi juris usurparet: Sed ex parte Regis sic allegatum fuit, quod non erat unde possueonqueri Senonenses Archiepiscopus , quoniam Capella Regis Parisi7s exempta erat, ct ideo ratione Dei ad Qfum intinctio non sperubui. His vero ritibus Regina Galliae coronatur, qui bus Maria Medicea conjux Henrici I U. inuncta suit, die I I. Maii, anno I 6 Io. in Ecclesia S. Dionysii a Cardinali Giolosa,
ut ex Dumontio Caeremon. Gall. lib. a. cap. 2. q. I. & 6. Primo ab AEdibus Regiis ad Ecclesiam deducta est a Cardinalibus
Gondi, &Sourdis, inter eos media, praeeunte omni comitatu Aulim , Equitibus torquatis Spiritus Sancti, Principibus Regiae cognationis; sequentibus Matronis Regiae stirpis, aliisque illius obsequio addictis. Ubi ad Altare pervenit, in genua procubuit, Celebrans , recitata prece, et deosculandas obtulit Sanctorum Reliquias. Solium deinde conscendit, stipata undique Principibus & Matronis Regiae cognationis, &Proceribus Aulae . Rursum a duobus Cardinalibus ad Altare ducta, procumbens oravit, naox fusis ab Antistite nonnullis precibus peruncta suit ex sacro oleo super Patenam polito, primo in capite, secundo in pectore, quas partes Matronae duae Regiae stirpis denudarunt. Post unctionem ab Antistite accepit Anulum, Sceptrum, & Virgam . Tum Episcopus Parisiensis quod in aliis Reginarum benedictionibus praestitit Magnus Eleemosynarius accepta Corona, eamdem suspensam tenuit supra Reginae caput, duobus Principibus Regiae stirpis illam suffulcientibus , donec consueta verba pronuncia
