장음표시 사용
451쪽
ter saera funebrem orationem de illius laudibus a Francisco Puccio Florentino insigni Oratore. Haec ex Tristani epistola refert Chioccarellus agens de Alexandro Caraia Archiepiscopo Neapolitano . Inde vero illud emergit in Aula quoque Neapolitanorum Regum usitatum, ut successores Reges praedecessorum funera prosequerentur. Quod olim solemne suisse Francorum Regibus jam diximus , et ii nunc temporis deserit mos ille, atque in illius antiqui moris loco , successores R' ges, Omnesque Principes Regiae stirpis Regium cadaver adspergant aqua benedicta. At in Aula Regum Hispaniae, iaLulitaniae nedum Rex haeres imperii, caeterique Regiae familiae Principes sacram aquam in Regium cadaver effundunt, sed& sunus comitantur ab aula , ubi sublimi in lecto jacuerat, useque ad Palatii atrium , ubi in lectica , qua vehendum est ad Ecclesiam , collocatur . Sed & in Regio funere apud Germanos , Moschos, Polonos , Suecos , Borussos , uti jam dictum est, & uti constat ex monumentis editis a Dum lio , &Rollaetio, Rex ipse , qui in imperio succedit , tum Regii Principes, & Regales feminae, pedestri itinere seretrum ad
sepulturam ductum sequuntur. Caeterum mos hic vetustissima habet initia ; siquidem certum est, olim a consanguineis, amicisque ex receptissimo more defunctos ad sepulturam delatos sume . Imperantibus deinde Austriacis , quo tempore Pro- reges Neapolitanum Regnum administrabast , magnis quoque solemnibus, Regibus in Hispania defundiis justa persolvebantur. Nam Pro rex, Patres conseripti Neapolitanae Civitates , septem supremi Proeeres Regni, Dynastae , Nobiles viri, Magistratus, Clerici, Coenobitae, longo ordine, atra ii omnes, peditesque ad Ecclesiam accedebant; ibique excitato siublimi pegmate su nebri, solemne Sacrum agebatur. Regia insignia, Corona nempe , Sceptrum, Entis , Globus, Vellus aureum deserebantur a supremis septem Proceribus Remgni , tum in Ecclesia super pegma collocabantur . At in senere Philippi II. Hispaniae Regis, anno i 398. quod Regni Pro rex Henricus Gusmanius Comes olivarentium ex accepto in praelio vulnere a pedestri itinere faciendo prohiberetur, in
valuit, ut non jam pedites universi ordines, sed equites in-
452쪽
cederent ad Regum exequias agendas. Quamobrem ordinata funebri equitatione , jam neque Clerici, neque Coenobitae huic caeremoniae interfuere. Omnium tamen splendidissima pompa sub Prorege Cardinali Aragonio , anno r663. Philippo ITHispaniae Regi parentatum suit. Nam in Capella Palatina lugubribus in ligniter adornata primo magnis solemnibus, praesente Pro rege , celebratum est novendiale sacrum : tum indicta consueta sun ebri equitatione , deserentibus Regiis insignibus nonnullis e septem Proceribus Regni, quae deinde pegmati nobilissimo media in Eccletia extructo superimposita sunt, Prorex , cunctique ordines in Ecclesia S. Clarae, sacris pro defunctorum expiatione Ossiciis , Reique Divinae a Gregorio Carasa Archiepiscopo Salernitano , assistentibus aliis Episcopis, peractae , interfuerunt. Fuse hanc pompam funebrem describunt Marcianus, & Parrinus in Theatro Proregum Neapolita
VIII. Tandem commemoranda sunt suprema officia que is Serenissimae Neapolitanae Principes Maria Iosepha Antonia , &Maria Elisabetha, CAROM BORRO Nii , & MARi E AMALiIEClementissimorum Regum filiae, in tenella aetate vivis ereptae, superisque additae, tumulatae fuerunt. Illarum prima , paucis supra duos menses diebus nata, supremum obiit dieiAprilis, anno II 42. quo die, Regiis induta vestitius, sublimi in lecto jacuit ante omnium oculos in cubiculo quodam Palatii Regii
candidis holosericis splendide exornato , adstante milite Re gii corporis custode, magnaque circa lectum ardente luminum
eopia . Ubi vero prima incepit noctis vigilia , exanime Principis corpusculum feretro inclusum, traditis Magno Capellano, & Priesecto Domus Regiae clavibus, quatuor minus Regiae Praefecti usque ad definitum Palatii locum , tum totidem
equorum Magistri Casalleriata es Campo ) ad atrium usque
Palatii Regii, ubi curru vehendu la erat, detulerunt: praei bantque hastati milites, iam ubi Aulici accensas saces gestantes, Capellam Palatini psallentes, Parochus Aulicus, Magnus Carpellanus , sexque Aulici adolescentes eum te reis accentis Re gio cadaveri adhaerebant . Tum ab A dibus Regiis ad Ecclesiam Montalium S. Clarae , ubi Infantis cadaver humandum erat s
453쪽
funus hoc ordine processit. Praeibat eques Magistratus ille , qui in negotiis militum jus dicit, Auditore Generale de fercito siuis stipatus ministris pariter equitantibus; Lquebatur miles hastatus; famuli Aulici praeferebant accensas faces; Insantis cadaver nobilissimo Regio curru sex equis ducto vehebatur , & una simul eodem vehebantur curru Parochus Aulicus Crucem in manu habens , Magnusque Capellanus sacris induti vestibus; sex Aulici adolescentes cum cereis accensis ad extra laevaque currus pedites incedebant; turma militum c stodum corporis Regis, aliique tres Regii currus, quorum singulis alligati erant sex equi, & quibus Aulici nonnulli ve-- hebantur, claudebant agmen . Porro a Regiis AEdibus usque ad Eeelesiam instructi fuere in acie milites a dextra , laevaque itineris; & in atrio ejusdem Ecclesiae Helvetii milites Pra toriani in acie pariter constitere. Venienti funeri ad Ecclesiae s res occurrerunt Franci sicani Coenobitae, qui in ea Monialium Eceletia ministrant sicra; ibi Infantis cadaver e curru sublatum super mensulam strato subtus tapete collocatum est, deinde ordinata supplicatione praeeuntibus Coenobilis, Capellanis Palatinis , Parocho Aulico, Magno Capellano, Pra secto Domus Regiae, seretrum efferentibus quatuor Aulicis equorum Magistris in Ecclesiain illatum , atque super nobilissimum pegma media in Ecclesia constructum , cereorum magna copia onustum, collocatum . Quo facto , preces, sacra que caeremoniae subsecutae sunt , quis in parvulorum exequiis indicit Ecclesia. Nocte tota , flagrantibus undique cereis, apertis Ecclesiae soribus , Capellani Atilici, & milites custodes Regii corporis circa seretrum excubarunt; hastati milites ad Ecclesiae limina vigilias egerunt. Sequenti die, ex ordinibus Mendicantium Coenobitat quamplurimi palmorum cantu, ce reisque accensis Regi acidi veri obsequium prae littere. Deinde ministrantibus Capellanis Palatiniis, Res Divina modis muscis, solemnique ritu peraeta est cui interfuerunt ii, qui Re gis sunt a supremo Consilio, quique sunt a secretis imperii ne gotiis, Proceres Aulici, belli Duces , Patres conscripti Nea politanae Civitatis purpureo Uestimento induti, Dynastae, Patritii, Magistratus, universi festivis, splendidisque vestibus
454쪽
amicti . Denique se retrum a pegmate sublatum iidem Aulici equorum Magistri ad Sacellum, ubi tumulo mandandum erat, adsportarunt. Ibi, traditis a Magno Capellano, & Praefecto Domus Regiae clavibus, reserata est arcula, qua Principis cadaver includebatur, illudque exhibitum, traditumque Proeuratori Monialium, qui harum nomine custodiendum accepit. Aderant Proceres Aulici, Neapolitani Patres conseripti, Praelides Magistratuum, & spectatissimus dignitate,
ae virtute Marcilio Cajetanus Branconius Regis a secretis in negotiis eccletiasticis, Rugalisque ordinis S. Ianuarii Secretarius, qui rem gestain Regique significandam scripto tradidit . Atque hoc ordine, cui Praefectus Domus Regiae, & Magnus Capellanus imminebant, Serenis ima infantula Maria Iosepha Antonia in tumulum illata el . Rursum hoc ipso anno i 7 9. die S. Martii ereptam doluimus Regno , Regiisque Parentibus Mariam Elisabetham Serenissimam, dulcillimamque Principem , quae die JO. Aprilis , anno II 3. venerat invitam . Quam in aedibus Regiis, ipsa obitus die, nobili in lecto jacentem , aditante Educatrice Regiae prolis, & milite custode corporis Regii ; adveniente noctis initio, loculo inclusam, & in curru, quo Magnus Capellanus vehebatur, collo eatam; eodem ordine funeris ex hastato milite, famulitio, Aulicis adolescentulis, militibus custodibus Regii corporis, eohortibus quoque Praetorianis Helvetiis, Italisque conflati; duplici constituta in itinere militum acie ab AElibus Regiis useque ad Ecclesiam S. Clarae Monialium , sepeliendam ad portarunt. Ibi in sun ebri pegmate magnificis operibus adornato positam Clerici Aulici, militesque custodes corporis Regii, R Praetoriani, nocte tota custodierunt, usquedum sequentidie , sacris rebus de more peractis , praesentibus Palatinis Proceribus, Aulicis Matronis, Patribus conscriptis Neapolitanis , Magistratibus festiva vestimenta induentibus ς postquam Magnus Capellanus, aperta areula , inelusium Principis cadaver Praesuli Monasterii exhibuisset, ac tradidisset, tumulata est in aedicula ejusdem Sacelli, ubi cadavera jacent germa
455쪽
CAPELLANI MAJORES REGNI SICILIAE.
I. URATER IOANNEs DE NUsco Benedictinus Congregatio- nis Montis Virginis, una cum B. Guillelmo illius fundat ore , & aliquot ejusdem Instituti sociis Panormum accessitur a Rogerio Rege , ad instituendam Benedicti nam familiam in Monasterio, quod prope Regium Palatium Rex construxerat, quodque ab his Monachis eremiticam vitam ducentibus dictum est S. Joannis de Eremitis. B. Guillelmo in Montem Virginis reverso creatur primus illius Monasterii Abbas , simulque a Rege declaratur Consiliarius , familiaris, Major Capellanus, ac suus Pater & Consessarius . Ita legitur in diplomate sundationis & dotationis illius Monasterii dato a Rege Rogerio anno II 48. quod extat to. 2. Siciliae Sacrae novissimae editionis ait, Statuentes, ut idem Abbas semper in omnibur festistratibus solemnibus tamquam praecipuus Capellanus no-per, quem nobis Patrem ordinavimus, ctspecia Amum Gn-
fessorem ad celebrandum divina in Capella supradicti mi bi
Palatii Panormitani Praelatis Regni nosyri exteris prcpona tur . Eidem auctoritate Apostolica Rex permittit Pontificalia ornamenta . Mortuo deinde Rogerio , cum a Willelmo I. eius filio excitatum esset aliud Monasterium Benedicti num in Adriano nemore : Ioannes solitariae & eremiticae vitae amans, petiit, obtinuitque a Rege, ut eo loci se conserret, ubi sanctissime obiit circa annum II 6 I.
II. GUALTERius Capellanus Regis Anglorum , ab eo dem in Siciliam mittitur , una cum Ioanna Regis filia nuptura millelmo II. Siciliae Regi, ut hunc adolescentulum Regem liberalibus disciplinis erudiret. Hine Petrus Blesensis ep. 66. huic Gualterio scribit: Mitis, quod Dominus Rex Siciliae per annum discisulus meus fuit, qui ct a vobis versv atorix, atmque litteratoriae artis primitias habuerat. Ex eodem Petro Blesenti colligitur, Gualterium suisse Willelmi II. Majorem
Capellanum . Nam in ep. Io. ad ipsum data , ut moneat, &deterreat Regem , ne indignum quemdam praeficiat Ecclesiae Agrigentinae; ait , illum exercere ministerium pastorale,
Regem esse illius ovem, Regis eustodiam illi esse commissam,
456쪽
illumque rationem reddere debere animae Regis. Haec epistola conscripta est paulo post Willeliari unctionem , ut patet ex his verbis Blesensis: doleo quod inter primitias dominatus sui , ct inter initia unctionis Regiae hoc praesumit , virtus equidem consecrationis ab hujusmodi violentiis eum utinam temperasset. At Willelmus circa annum II 66. Regia corona donatus fertur. Eo itaque temporis Gualterius Capellanum agebat. Fuit & Decanus Agrigentinus, Archidiaconus Cephaludensis, Cantor Palatinae Capellae S. Petri, Regis Consiliarius, & Cai cellarius, ac tandem circa annum II 69. Archiepiscopus Panormitanus . Plura de eo Pirrus in notitia Panormitanae Ecclesiae. Illius consecrationi in Panormitanum Antistitem, quae annuente Alexandro III. Panormi peracta est, Rex & Regina mater interfuere ; ac in illius gratiam pluribus beneficiis Panormitanam Ecclesiam donarunt. Diu hanc Ecclesiam administravit, quemadmodum etiam maxima Reipublicae negotia: Anno tandem I I9o. decessit e vivis ; eique successit frater ab Agrigentina Sede ad Panormitanam translatus. III. GREGORius Musi ACCio Major Capellanus Friderici Imperatoris , Siciliae Regis. Usque ad annum I aO6. nulla alterius Majoris Capellani mentio occurrit in Regiis libris, aut Siculis Historicis. At eo anno, cum obiisset Stephanus Pa-
istensis, & Liparensis Episcopus, Fridericus Rex ,& Impera tor concessit Casale S. Luciae de Milatio, quod erat juris Eccletiae Pae ensis, quodque suis deliciis deputaverat, Grego rio Mustaceio Magistro Capellano Regalis Curiae. Exinde haec Ecclesia adsignata suit Majori Capellano; ac ad nostram usque
aetatem Abbas S. Luciae de Milatio est Capellanus Major Regni Siciliae ; atque habet in oppido S. Luciae, aliisque pagis tibi subjectis jurisdictionem Episcopalem . Ecclesiae deinde Pactensi Imperator an. II 8. loco oppidi S. Luciae concessit Sinagrae oppidum cum juribus suis. In his monumentis Grego rius dicitur Major Capellanus cum assignatione oppidi S. Luciae , ejusque jurium, & decimarum; ut legitur to. a. Siciliae sacrae postremae editionis in notitia hujus Ecclesiae.
Friderico, filio Friderici Imperatoris, qui de Antiochia ar
457쪽
pellabatur , sub Friderim II. Siciliae Rege ex Aragonum stirpe, Majorem Capellanuin egit. Quo nomine Beneficia Capellae Palatinae S. Petri instituit, ac litem inter Guarinum de Renda Canonicum , & Rainerum Clericum ejusdem Regiae Capellae definivit, ut ex tabulariis hujus Capellae narrat Pirrus in notitia Ecclesiae Panormitanae. Episcopus deinde Syracusanus renunciatus , electioni non acquievit, tandemque Panormitanae Eccletiae fit Archiepiseopus an . IsoI., cui lau dabiliter praesuit usque ad annum IIII. U. DAMi ANUS DE PALICIO genere ac virtute praestantis- sinus ejusdem Friderici & Petri filii Major Capellanus. Orator a Rege ad Bonifacium Papam VIII. mittitur an. IIo a. pro componenda pace, utque Fridericus ab Excommunicatione ,
& Stelliae Regnum ab Interdicto solverentur. Fuit etiam Regis Conliliarius, Cancellarius , & Regni Logotheta . Nam diploma quoddam Petri II. Siciliae Regis, quo Catana fit immunis ab hospitio militum, relatum a Pirro in notitia Catanensiis Ecclesiae dicitur datum Catanae an. I 3s7. Per venerabilem
Damianum do Palitio de Messans juris civilis Profi orem , ct Cancellarium, Capetae noserae Magistrum Capellanum, Regni Siciliae Logothetam . Anno II 6o Uicarium Regni egisse scribit Pirrus in Chronologia Regum Siciliae . Ejus
frater fuit ,& Regis Consiliarius, ac Magnus Cancellarius . Deinde uterque Regio favore destitutus exulavit: ac Datnianus mortem obiit Pisis circa annum I 343. alter vero Mese sanam reversius anno IJSo. una cum uxore, ac liberis necem
subiit. UI. FRATER PEREGRINUs DE PAcTrs ordinis Praedi-eatorum, germanus frater Peregrini de Paetis Protonotarii Regni Siciliae, Major Capellanus Friderici II. Siciliae Regis, S anno IIII. Episcopus Marariensis. Hinc duos habebat generales Uicarios, alterum praesectum causis Canom corum ,& Clericorum Capellae Palatinae; alterum vero pro MaZaren sis Ecclesiae regimine, ut testitur Pirrus in Epistopis Maga rentibus. orator una cum Damiano Palicio missius est ad I anne in XXII. Romanum Pontificem , ut inito jam foedere is inter Fridericum II. Siciliae Regem , & Robertum Neapolita
458쪽
num Regem oppida omnia a Friderico oecupata, Robertor stituerentur. Obiit circa annum I 326. Hujin non extat mentio in notitia Capellaniae majoris S. Luciae de Milatio . VII. FRANcis s DE PETRO Episcopus Liparensis anno I a. sungebatur munere Majoris Capellani Ludovi et Regis, ut ex publicis tabulariis testatur Pirrus in notitia Liparensis Ecclesiae. Hujus tamen non meminit Ughellius in Episcopis Liparensibus ; neque mentio fit in notitia Capellaniae majoris S. Luciae de Milatio to. a. Siciliae sacrae , postremae editio nis . Sed post Damianum de Palicio occurrit. VIII. FRATER PETRus DE PERNis Ordinis Minorum, Theutonicus dictus, Major Capellanus Ludovici Regis, anno I 346. Episcopus Paetensis a Clemente. VI. ex praesentatio ne Regia creatur. Uir suit litterarum peritia, & virtutum exemplo praeclarus, ut ait Pirrus in notitia Pactensis Ecelesiae. Obiit circa annum I 334. IX. ORLΛNDO BRON ELLO Messanensi civi collatam Majoris Capellani dignitatem, simulque Regiae Capellae Cantoriam scribit Pirrus in notitia Capellae Palat inae S. Petri. Fuerat Uic rius Petri Episcopi Pactensis, gessitque Capellani Majoris munus sub Ludovico, & Friderico III. Regibus. Obiit anno I 333. X. FRATER FRANCiscus DE LUCA Ordinis S. Augustini S. Th. M. Ortando successit, ut ibidem refert Pirrus. Cujus ossicii auctoritate Canonicatum Palatinae Capellae ex orian
cii morte vacantem contulit Antonio de Guerreris Messianens. XI. FRATER DIONYsi Us DE MURCiA Ordinis S. Augustini in Academia Parisiensi Theologiam docuit, scripsit in libros sententiarum commentaria, fuit Magister Capellanus Regius Friderico regnante I & anno I 363. Archiepiscopus Messanensis. Uarias obiit legationes, ut pacem inter Frideri. cum, &Ioannam Neapolitanam Reginam conciliaret. Plura de eo Pirrus in notitia Ecclesiae Messanensis, quem obiisse credit circa an. I 38o.
XII. FRATER PHILIPPUs DE CAITRO IOANNE Ordinis Minorum , Magistri Capellani munus anno I 363. gerebat , cui Fridericus Rex commisit, ut Clericum Joannotium
de Ripa in Abbatem Sancti Philippi de Sancta Lucia a I ii a se
459쪽
se electum in Abbatiae ejusdem possessionem immitteret.
XIII. FRA rER UBERTINUs DE CORLEONE , seu ut alii scribunt de Coriolano, ordinis Minorum, vir magnae estimationis , ac in rebus gravibus peragendis eximius, egit Magistrum Capellanum Friderici III. Siciliae Regis. Hinc ei Gregorius XI. facultatem concessit administrandi Sacramenta Regi ,& Aulicis omnibus pleno jure: cujus diploma datum anno IIII. exhibet adingus in Annalibus fratrum Minorum . A Pontifice creatus est Capellanus Pontificius, & Episcopus Cori etalis. Anno IIII. a Rege delegatus est ad firmandas foederis pactiones cum Ioanna Neapolitana Regina; eodem que anno Pactensi Ecclesiae praeficitur, quae conjuncta erat Liparensi. Sed cum anno II S. Ladislaus Rex Neapolitani R
gni insulam Liparensem suo subjecisset imperio , et Ubertinus adhaesit; quare Martini Regis Siciliae, qui Friderico successerat, iram in se provocavit, ac Pactenti Episcopatu abdicare coactus
XIV. Si MEON DE PuTEo ordinis Praedicatorum Capellanus , & Consiliarius Friderici Regis , Quaelitor generalis de rebus Fidei in Regno Siciliae, tum circa annum It 78. Episcopus Catanensis. Mortuo Friderico III. cum plurimae excitatae essent in Sicilia turbae, eo quod Mariam Friderici filiam, Regni haeredem Martinus Aragonius uxorem duxisset , quas nuptias adversabatur Urbanus UI., e contra vero probabat Clemens UII. Pseudo-Pontifex : Simon in Martinum Regem populum Catanensem concitavit. Deinde cum Rege rediit ingratiam , a quo constitutum suisse Majorem Aulae Regiae Capellanum , & Oratorem missum ad Bonifacium IX. ut tandem irae turbae componerentur, scribit Pirrus in Episcopis Catanensibus. At cum rursus Simon in Martinum conjuraret, carceri
mancipatur, & circa annum I 396. Episcopatu deiicitur . Is vero Romam adiit, ibique vita sunetiis est. XU. FRATREM ANDREAM DE PACE ordinis Minorum lanctum esse munere Majoris Capellani Martini Regis anno I 39 a. pluresque quaestiones a Rege ei demandatas definii se, tum ad Melitensem conscendisse sedem, testatur idem Pirrus in notitia Melitcnsiis Ecclesiae
460쪽
XUI. FRATER NICOLAus DE PAPALLA Ordinis Min rum Eleemosynarius , atque Capellanus Friderici III. , tum anno 1 397. Locumtenens Magistri Capellani Regii, Reginae Mariae Friderici filiae Consessarius , ac Major Capellanus, tandem circa annum I 393. Episcopus Melit ensis. Obiit sequenti anno. Ita Pirrus in Episcopis Melit ensibus. XUII. FRATER IOANNEs DE Pi No Ordinis Minorum , Catalaunus, Confessarius, Magister Capellanus, R Eleem synarius Martini Regis, subrogatur Nicolao de Papalla in Melitensi Episcopatu . In Regio diplomate , quo anno I 39 . Melitensi Ecclesiae praeficitur , nuncupatur Magiser Cape lanus Capellae Domini Regis . Translatus deinde est ad Agrigentinam sedem circa annum I 398. ac supremum diem obiit circa annum IAI a. Pirrus ibidem. At in notitia Capellaniae
majoris Sanctae Luciae inter Capellanos Majores Simeon de Puteo, Andreas de Pace, Nicolaus de Papalla, & Joannes de Pino minime numerantur: sed post Ubertinum de CorIeone
XVIII. PHi Lippus CRispus Messanensis, nobili genere ortus, Maior Regius Capellanus, ex Epistopali sede Squillaeensi, ad Archiepiscopalem Messanensem transfertur anno i 9 a. A Martino Rege Legatus mittitur anno I 39 . ad Bonifacium IX. Papam, tum ab eodem Pontifice Nuncius Ap stolicus ad Aragoniae Regnum ablegatur. Obiit anno I a. ut seribit Pirrus in Episcopis Messanensibus . Ughellius tamen in Episcopis Squillacensibus refert illius mortem ad an. I 392. Fuit ex ordine Eremitarum S. Augustini. XIX. FR. PHILippus DE FERRA Rio Or linis Carmelitarum , eximius concionator, occup itis primis sui Ordinis gradibus, & Romam missus causa prom)vendae canonigationis B. Alberti de Drepano Carmelitae, ubi etiam gravissima Martini Regis negotia gessit , creatur Episcopus Pactentis anno i ol. Mox fit Aulae Regiae Major Capellanus datis a Rege litteris Catanae die II. Januarii an . I 2. Tum anno I I 2. te gatione functus est, una cum Ubertino Archiepiscopo Panormitano nomine totius Regni apud Ferdinandum Regem ii
