De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

CAPUT XII.

DE REGUM FUNERE.

Ordo Regii funeris in Aula Imperatorum Germanorum. II. Ordo Regii funeris in Aula Regum Gallis. m. D in Aula Regum Hispaniae. IV. Atque Regum Lussaniae. V. De Regiis funeribus in Anglia, Stieeia , Polonia , Mosovia , Borusia . VI. De Regum funere in Sicilia. via. Et in Neapolitano Regno. v m. ordo funeris in Aula Neapolitana , regnaue Serenif-smo Rege CAROLO BORBONIO . Ostremo loco sunera Regum a nobis tractanda sunt, quod ea ad Cleri Palatini ministerium ,

sacrasque Aulae caeremonias spectare comper

tum iit . Quo ritu olina Ethnicis Romanis Imperatoribus fuerit parentatum , fuse describit

Franciscus Modius to. I. Pandectarum trium

phalium , neque id ad nostrum pertinet institutum. Apud Christianos vero illud ex antiquissimo more receptum fuit , ut quemadmodum Episcopi, Presbyteri, aliique Clerici congruis suis ordinibus ornamentis sepeliebantur; ita etiam Immperatores imperialibus insignibus ornati, Reges regalibus, Milites militaribus terrae mandarentur. De Constantini sun e re haee habet Eusebius in illius vita lib. 4. cap. 66. Pos hsc mi luessublatum e lecto corpus in area aurea deso erunt, eum que purpurea obtectam sese ConstantInopolim deportaru solque in praeeipuo imperialis Palatii euhiculo sublimem collo cGverunt . Dehine aurea super eandelabra luminibus undique accensis, admirabile spectaculum intuentibus praebebatur, ct quale in nullo umquam morialium ab ipso orsis conditu 2Isum in terris fuerat . sui e in medio conclaeti regalis Palatii funus Imperauris in area aurea sublime jacens regiis insigni bui , purpura scilicet, ct diademate exornatum multi cis cum mel noTu , argue interdiu vigiles cus odiebant . Im periali quoque ornatu sepultum Honorium Imperatorem col lizit Martene lib. s. de antiq. Eccl. rit. cap. I a. ex epistola

432쪽

Bullingeri ad Uadianum inter Philologicas a Goldasto editas ,

ubi illius Imperatoris, & duarum ejus conjugum cadavera in subterranea Uaticana Ecclesia inventa anno II 3. dicuntur palliis aureis involuta , ipisque calvariae aureis diadematibus cinctae . Caroli Magni cadaver ita in sepulcro compositum exhibet Monachus Engolismensis in ejus vita cap. 2ψ. Corpus ejus

aromatizatum est, ct in sede aurea sedens positum es, in ,

cursatura sepulari ense aureo accinnus, Evangelium auream tenens in manibus, ct genibus reclinatis humeris in cathedra , ct copite bouese erecto, ligato aurea catena ad diadema . Et in diademate lignum C eis positum es. Et repleverunt sepulcrum ejus aromatibus, pirmentis, ct balsamo, ct musco, thesauris multis in auro. Vestitum es corpus ejus sepimentis Imperialibus, ct sedario sub diademate facies ejus operta es , eluetum ad carnem ejut positum est, quo ecreto semper induebat, di super vestimentis Imperialibus pera ρ

regrinasis aurea posita es, quam Romam portare fluus erat. Se Irum aureum, O sicutum aureum , quod Leo Papa confe-

eraverat, ante eum sto sis fiunt dependentia, ct Hausum, ct Agillatum essepulcrum ejus. Quod vero de Constant in i cadavere memorat Eusebius, illud nempe in sublimi ledio in conclavi quodam Regii Palatii politum, donec funus efferretur , ae interea noctu , diuque aliquos ibi excubiae ; id ulitatissimum suit apud Veteres, qui mortua corpora aliquamdiu jacere sinebant insepulta, ne, si quis forte vitalis spiritus adhuc superellet, per se istinatam humationem penitus extingueretur. Hac de causa nonnullis post obitum diebus mortui sepeliebantur, & interea ditiores in lectis, tenuis autem sortunae homines in arcis seu loculis in vestibulo aedium ad januam ipsam collocari solebant: Judari vero non arcis utebantur, sed vestibus sepulcralibus; quibus cadavera involvebant. Christiani itaque juxta hunc receptissimum morem vel septimo, vel quar to, vel tertio ab Obitu die mortuos suos sepulturae mandarunt, ac interea in loculis in interiori aedium parte, vel etiam in Ecclesia eos collocabant, vigilesque custodiebant. Atque id quidem privatis quoque hominibus vita stinctis commune fuit.

433쪽

4 Iocedebatur , quod nempe, eum interdictum esset eaeteris sepelire intra Civitates, &Ecclesias, ipsi in atrio, sive porticu , & exterioribus aedificiis Ecclesiae tumulabantur; & nonnili post sextum saeculum primo Episcopi, Abbates , dignioreseque Clerici, vel laici, tum univerti intra Civitates , & Ecclesias tumulari coeperunt. Nune vero temporis, uti colligitur ex monumentis editis a Dumontio, & Ros uetio in Caeremoniali Imperii lib. a. cap. S. cadavera Imperatorum tribus

diebus in aula quadam Imperialis Palatii, sublimi, & splendido in lecto collocata jacent, & ea prope ponuntur in lignia

Imperialia, Corona, & Sceptrum , tum quoque Coronae Regnorum Hungariae , & Bohemiae; Cubicularii , & Capellam Aulici funebrem lectum undique circumstant tum pluribus in ea aula excitatis Aris Sacerdotes Sacra faciunt, vespertinis vero horis Cantores Imperialis Capellae Psalmum Miserere modis musicis decantant. Deinde Regio cadavere in arca incluso, perimpositis arcie Regiis insignibus , funus ducitur, praecedentibus Coenobilis, Magistratibus, Aulicis, Equitibus Torquatis Velleris aurei, Canonicis Cathedralis Ecclesiae , Episcopis; Cubicularii arcam efferunt, eamque sequuntur primi quatuor Aulae Magnates, nempe Magnus Praesectus Regii stabuli , Magnus Marestallus , Magnus Aulae Magister , &Magnus Cosmeta ἱ hos excipiunt Imperiales Principes. Ubi ad Cappuccinorum Ecclesiam , quae tumulandis Imperatoribus addicta est, senus pervenit ; Magnus Cosmeta, reserata arca, Regium cadaver Cappueeinorum Praesuli ostendit, simulque ei clavem unam tradit, alteram ipse sibi vindieat in Aula Imperiali servandam. Hoc sere ordine, Leopoldo Imperatori,

anno I os. & Iosepho itidem Imperatori, anno Iril. &Eleon orae Maddalenae Imperatrici anno 172 o. parentatum fuit;& quidem Leopol di deducendo suneri interfuere Ioseph Imperator filius, Torque ornatus Uelleris aurei , Imperatrix ejus conjux, & defuncti Imperatoris filiae; quemadmodum etiam senus Josephi Imperatoris secutae sunt Imperiales foeminae nam Car Ius frater , successorque Uienna aberat ) denique in agendis exequiis Eleonorae Imperatricis, Imperator , R Augustae foeminae interfuere. Hujus vero cadaver Matronae

434쪽

Aulicae in arca collocarunt , quam deinde Cubicularii detulerunt: & a Parocho Aulico sacrum pro defunctis ministerivir in Aula exhibitum ; in Ecclesia vero ab Antistite Uiennenti. Quandoque nulla pompa Imperiales Principes tumulantur ; uti anno I I 6. Leopoldus Archidux Caroli VI. Imperatoris filius, quem ab Educatrice in arca inclusium , & a Magno Aulae Magistro, & Magno Cosmeta advectum curru, sequentibus Parocho , SCapellanis Aulicis in altero curru , sepulturae man

darunt .

II. Dolet Petratius lib. a. de orat. Reg. Gall. cap. 67. a veteribus Scriptoribus omissum , quo praecipue ritu Regibus Galliae olim justa persolverentur. Illud tamen a Veteribus traditum notat, successores nempe Reges adesse solitos funeri suorum praedecessorum ; & ita factum legitur in exequiis Philippi Augusti, Philippi I. S. Ludovici, & aliorum. Ιmo Childebertus, A Clotarius I. deduxere Clottidis Reginae eorum matris cadaver ad Pariliensem usque Ecclesiam S. Genoveis: & quatuor Clotarii filii paterno cadaveri in Suessionensi Ecclesia S. Medardi tumulando idem obsequium praestitere. Desiit deinde mos ille; invaluitque, ut successores Reges praedecessorum corpora adspergant aqua benedicta, Magno Eleemosynario as- Persorium praebente; itemque Principes Regiae stirpis, accepto a Feciali aspersorio . Illud quoque e veterum monumentis colligitur a Martene, Reges Francorum Regiis ornatos insignibus sepulturae traditos fuisse . Ita enim legitur in antiquo ordine sepeliendi Reges Francorum: Hemieremem, condient

um eouronne , os sandales , eho es femblabor aus diu pe- semens, asta sollers de mefme, eouperi la dite littiere de dropd'or, pendant de troar cose de la dite littiere seri la teste da dit

435쪽

d'aetur a fleur de Idis a une crota Manebe de velous . Quod de simulacro Regiis insignibus componendo, ne putridum cadaver in conspectum omnium efferatur, hic indigitatur ; id quoque legitur to. I. Pandectarum triumphalium Francisci Modii,& apud Tilletium , a quibus describitur ordo funeris Regum

Galliae olim usitatus. Hodiernum vero morem exhibent Du-

montius, & Rosi uetius in Caeremoniali Galliae lib. a. cap. 7. in exequiis Ludovici XIII.& Ludovici XIV. observatum . Itaque Ludovico XIII. e vivis sublato , in San-Germanensi Palatio die I . Maii, I 6 3. Episcopus Metentis Primus Eleemosynarius qui morienti Sacramenta Ecclesiae contulerat boculos clausit juxta antiquissimum omnium fere gentium m rem oculos claudendi, & ora obturandi simul atque quis decessisset; ac tum ipse, tum caeteri Eleemosynarii, Primus quo que Cubicularius, & Dux militum custodum corporis Regis , in eodem constitere cubiculo, ubi Rex obierat, & ubi Regium cadaver domesticis indutum vestibus jacuit, donec sequenti die, praesentibus Principe Regiae itirpis , Magnate Regni, & Primo Cubiculario evisceratum unguentis condire tur: cujus intestina ab Eleemosynario, & Cubiculario ad Ecclesiam delata sunt. Tum Regium cadaver balsanao condi tum , nullisque Regiis insignibus exornatum , in aula quadam Regii Palatii super sublimem, nobilemque funebrem lectum , ligneis cancellis cinctum , ac sub umbella collocarunt. Porro intra ligneum septum, a dextra lecti parte tribus insid bant sedibus Epistopus Metensis Primus Eleemosynarius, duo que alii Antistites Rocchetto 5 Mantelletia induti; hos exci piebant Eleemosynarii scamnis insidentes ; tum Coenobitae, qui preces recitabant: a sinistra vero lecti parte eonsidebant sedibus Primus Cubicularius, Dux militum custodum corporis Regis, Magnusque caeremoniarum Magister ; quos sequebantur ino

436쪽

stamnis assidentes alii Osiiciales Aulici, & Coenobitae. Nam statis horis, alii aliis succedentes Coenobitae continuas preceς effundebant. Extremam lecti partem quatuor Feciales occupabant : & in anteriori cubiculo Milites custodes Regii corporis adstabant. In eadem aula, ubi sex dierum spatio , Regium cadaver jacuit, constructis tribus Altaribus, plurima sacrificia pro expiatione animae oblata sunt, singulisque diebus Sacrum modis musicis a Palatinis Cantoribus decantatum . Et quidem Metensi Episcopo principem sedem concedere alii Episcopi detrectaverant, quod illi tamquam Primo Eleemosynario sedendum esset ante caeteros Eleemosynarios , atque adeo post Episcopos locum obtinere. Uerum quod Metensis Antistes, vices tunc temporis ageret Magni Eleemosynarii, seu Antististis Auli ei, decreto Regis, Stola indutus primam obtinuit in ter Episcopos sedem . Septimo ab obitu die sumis deductum est ad celebrem S. Dionylii Ecclesiam , ubi Galliae Reges tumulantur; atque is suit ordo funeris, cui imminebant Primus Cubicularius, & Primus Eleemosynarius . Praeibant Milites, Adolescentes Aulici, Cubicularii, equites omnes, tum curru vehebantur nonnulli Eleemosynarii Regii sacris ornati vestibus, quos sequebantur in alio curru Metensiis Antistes Pontificalibus indutus ornamentis, Primus Cubicularius, & Consessarius. Post hos incedebant Feciales, & caeremoniarum Praesesti : tum Regium cadaver arca inclusium , superimpositis Regiis insignibus , curru advectum, atque famulitio , & milite stipatum. Clerus eujuslibet oppidi, vel Pagi venienti s neri occurrebat, deductumque in Ecclςsiam consuetis precibus colebat: ita quoque Clerici Sandionysia me Ecclesiae, ad euius Eeclesiae fores Metensis Antistes cadaver , quod Ludovici XIII. Regis esse testabatur, Monachis illius Monasterii tradidit. Die a o. Maii, in Ecclesia S. Dionysii defuncto Regi solemni ritu justa persoluta sunt, praesentibus Aulicis O ficialibus, ac pluribus Episcopis, qui illuc convenerant, iique omnes, absoluto Sacro, Regium cadaver aqua benedicta adspersere. Episcopus Metensis Primus Eleemosynarius, dum Liturgia agebatur, sedit tunc prope Regium cadaver, &juxta illum caneri Eleemosynarii scamno inlidentes, tum cae

437쪽

remo:aiarum Praefecti. Prope Aram vero assidebant a dextra parte Primus Cubicularius Regis , caeterique Magnates Aulici; ex altera vero parte Episcopi . In sunere Ludovici XIV. res eodem sere modo se habuit. Regium quippe cadaver octo uterum spatio in aula Regii Palatii omnium Oculis expolitum, assistentibus Magno Eleemosynario , Episcopis , Proceribus Aulicis , & Coenobilis noltu diuque preces effundentibus, nono die e Versaliensi Palatio ad S. Dionysii Eccletiam feretro clausum, politis super feretrum Regiis insignibus, opertum stragulo, cujus oras quatuor Eleemosynarii equites gestabant , curru vectum, Milite, Aulicis , Eleemosynariis, Magno Eleemosynario , Confessario, Parocho Uersaliensi su-nus comitantibus adspartarunt. Ibi Magnus Eleemosynarius Rem Divinam solemni ritu sedit; cui inter suere Episcopi plures, Principes Regiae stirpis, Aulici Proceres, Oratores Principum , & Magistratus: atque ad offertorium , tum Dux Aurelianensis primus e Principibus Regiae stirpis, tum caeteri hujus ordinis Principes oblationes exhibuere; Episcopus vero Carnotensis inebrem orationem habuit. Tamdem ubi a Militibus custodibus Regii corporis tumulo inlatum fuit ; Magnus Aulae Magister, caeterique Praefecti Domus Regiae fractis, projectisque in ipsum tumulum baculis, qui ossicii sui in lignia sunt, Regem e vivis excessisse Magnus Aule Magister primum , tum Fecialis semel, iterum, atque tertio con clamavit , his verbis: Le Roi es mort prions reus poar is re pol de son ame, brevique interjecta prece , rursum Fecialis proclamavit: Vipe te Rot Lmis YH. quod universi acclamationibus excepere. At in Regiarum seminarum exequiis, Ma tron E quoque Aulicae funus comitantur ; uti in funere Mariae Teresiae Austriacae Ludovici XIV. conjugis, anno I 68 In iis vero exequiis sacro sunctus est ministerio Epistbpus Aurelianensis Primus Eleemosynarius ; quemadmodum in exequiis Mariae Uictoriae Bavarae Serenissimi Delphini conjugis, an no I 69o. Episcopus Metentis; & in exequiis Mariae Adelaidae

Sabaudae anno III 2. Episeopus Silvanectentis, uterque tunc temporis Primus Eleemosynarius. Unde patet, Magnum Eleemosynarium, aut eo absente Primum Eleemosynarium in Re

giis

438쪽

giis seneribus sacra moderari. Et hine ubi Regium senus deducitur, primum prae caeteris Episcopis Occupat locum , proximiorem nempe Regio cadaveri, uti etiam legitur apud Franei seum Modium loco citato. Id ipsum his verbis, exemplisque tradit Petratius lib. I. cap. a I. de Orat. Reg. Gall. Le me se .

439쪽

scopo Pariliensi tamquam Episcopo loci, Magno autem Eleemosynario tamquam Episcopo personae, partes suisse concepsas. Caeterum ex monumentis a Dumontio, & Rossuetio editis constat Parochum quoque Uersaliensem Stola indutum Regia funera comitari usque ad sepulturae locum . Itaque his praecipue ritibus Regum Galliae parentalia celebrantur : nempe Regium cadaver diebus aliquot in aula jacet sublimi in lecto ante omnium Oculos positum ', adsent Eleemosynarii, Aulici , Feciales, & Milites, tum Sacrificia , precesque continuo a Coenobilis aguntur: deinde loculo inclusum , & superpolitis Regiis in lignibus, tectum stragulo a quatuor Eleemosynariis suffulto, magno comitatu Aulicorum, & Eleemosynariorum , carpento ducitur ad Ecclesiam S. Dionysii: occurrunt supplicatione ordinata as portam Civitatis Clerici, tumque Milites custodes corporis Regii seretrum humeris suis efferunt useque ad Ecclesiam : ad hujus fores Magnus Eleemosynarius Regium tradit cadaver Praesuli S. Dionyliani Monasterii, te status Regem in Ecclesiae communione defunctum , atque in ea Ecclesia humari voluisse ; tandem in Ecclesia fit Res Divina Pontificali apparatu ab eodem Magno Eleemosynario.

III. Hispani Regibus suis hoc ritu justa persolvunt . Sta ti in

440쪽

imperii adeunt , & an Testamento proferendo assentiat, explorant : eo consentiente , in aedibus defuncti Regis coram Regio eadavere , saprema ejus voluntas ab uno e Secretariis Regiis e scripto recitatur. Tum in aula quadam Palatii funebrem

lectum excitant, ibi Regium cadaver sub umbella collocant; circumstant undique Militest Coenobitae Matutinas , Uespertinasque pro defunctis preces recitanti Sacra quoque faciunt Presbyteri in Altaribus ibidem extructis; Rem Divinam Pontificali apparatu agit Antistes, & prope Aram principem a cornu Evangelii sedem occupat Magnus Aulae Magister, ibidem Hispani Magnates in scamno assident; altero Altaris lateri Magnus Capellanus, caeterique Capellani Aulici, ille in

sede, hi in scamno considentes, adhaerent. Cum vero tumulandum est Regium corpus, atque ad celebrem S. Laurentii

Eccletiam Et curialensem asportandum , illud feretro includunt, tradita se retri clave Magno Aulae Magistro, feretrumque Magnates, & Praefecti Domus Regiae esserunt ad definitum usque Palatii locum, ibi illud Cubiculariis gestandum tradunt , sequuntur funus Capellani Aulici, Rex liaeres imperii, Regiique Principes. Tum Cubicularii feretrum in lecticam inferunt , ad aedes suas redeunt Principes Regii, senus h K ordidine progreditur: Ossiciales Aulae , quos Alealdos vocant,

Cubicularii, Praefecti equorum , Capellani Palatini, praecedente Cruce, Duces Praetorianorum militum, Praesecti Regiae Domus, Magnates Hispaniae, universi equis vel mulis inlidentes; sequitur Regium feretrum lectica vectum, stipatumque milite, & Aulicis adolescentulis; deinde a dextra parte equitat Magnus Aulae Magister, a sinistra Magnus Capellanus: claudunt agmen Milites Praetoriani. Ad Ecclesiae ostium obviam . occurrunt Monachi, feretrumque e lectica sublatum Cubicularii medii in Ecclesia super sun obre pegma collocant, peracto que sacro ministerio, Magnates, & Domus Regiae Praesecti retrum ad sepulturam deserunt , eoque reserato, Magnus Aulae Magister Regium cadaver exhibet Praesuli Monasterii, isque traditi , acceptique Regii cadaveris tabulas praebet

SEARCH

MENU NAVIGATION