De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

libet Sodali fas esset, usque ad numero ducentos, quemlibet

Presbyterum ex utroque Clero a Consessionibus habere, & ab eo ab lui etiam quoad crimina, quorum absolutio esset reservata: Episcopis vero Consentino, Surrentino, & Stabiensi delegata est cura hujus Pontificiar concessionis vindicandae. Extant hae Pontificis litterat e publico Tabulario desumptae tom. a. MSS. Chi evelli, ubi etiam leguntur litterae Ugonis Moncadae Proregis, ut Pontificiam concelsionem custodirent universi. Hucusque igitur illa Ecclesia fuerat Palatina Regibus , & Pr regibus. At anno II o. jubente Petro Toleto Regni supremo Moderatore , constructae sunt extra Arcem aedes ad Pro- regum domicilium; quas deinde Palatium vetustum dixere ribique Palatina fuit Capellat; eo loci, ubi ad nostra usque tempora degebant Scribae Regii AErarii. Hanc magnifice splendideque adornavit Joannes Zunica Petrepertientium Princeps, &anno I 379. Neapolitani Regni Prorex , litteras insuper obtinuit a Gregorio XIII. datas anno i 38 I. die II. Martii , quibus in Proreges, ejusque consanguineos, & domesticos, eam adeuntes Capellam singulis Quadragesimae diebus, Indulgentias Stationarias transtulit easdem , quas ii consequuntur , qui ad Urbis Basilicas diebus Stationum accedunt. Refert hoc Pontificium Diploma Parrinus in Theatro Proreg. Neapol. tom. I. pag. 327- Verum, anno I εο a. novae eaeque amplissimae & nombilissimae AEdes Regiae, opera Dominici Fontanar Architecturae peritissimi, jubente Ferdinando de Castro Lemosensum Comite, qui Regnum moderabatur, construi coeperunt ό in iisque novis AEdibus Regiis novam excitarunt Palatinam Eccle-uam Proreges, qui successere: eamque a Medi nentium Duce inchoatam, persecit anno I 6 6. Rodricus Pon Z de Leon Dia et de Arcos: picturis denique & marmoratis Ornavit anno II LGartias de Haro Castrilliensium Comes. Itaque ex inveteratomore nunquun interi nil , Regibus, & Proregibus in id operam suam conserentibus, habuit Aula Neapolitana Capeti lamia suam : & eam quidem praeclarissimam, sive Regum spe stes pie tatem , sive Divini cultus frequentiam, sive Ministrorum copiam, sive sacrorum ornamentorum elegantiam, sive denique alia quaecumque Capella: Rcgiae dignitatem extollunt . Nunc

62쪽

vero temporis longe praeclariorem, quod CAROLUs BoRgo Nius& MARiΑ ΑΜΑ LIA omnium retro Principuin gloriosissimi, Regnum administrent . Quemadmodum enim ex illorum imperiositavissimo, & sapientissimo , Neapolitanae Aulae, & Reipublicae; ita ex illorum pietate, ac religione, Capellae Palatinae, & Divino Cultui, plurimum accessit, acceditque in diem splendoris , dignitatis , & ornamenti

CAPUT II.

DE CLERO PALATINO.

Capellani unde dicti. i I. De Ciero Imperatorum Orientis. III. De Gero Palatino Regum Francorum primae ct secun sisepis . Iv. Et tertia sirpis. v. De Capellanis Regum Hispaniae.

vi. De Claro Palatino Normannorum Siciliae Regum. vii. Et Suevorum. VIII. D Aragonum. IX. De Claro Palatino R gum Neapolitanorum Andegavensium . κ. Aragonum. XI. Et Austriacorum. XII. De Confessario Regis. xiii. De ejusdem. Hermo nario. XIV. Et Conrionatore ..

Lerici, qui in Oratoriis Palatinis Principum sacris rebus vacabant, Capellani dicti sunt; quod Cipam S. Martini in Palatio custodirent, & in Castris deserrent. Hanc illius vocis originem tradunt Ualafridus Strabo lib. de Reb. Eccles cap. 3 I., Honorius in Gemma animae cap. I 28. Durandus in Rationali lib. 2. cap. Io. quibus consentiunt Auctores recentiores.Atque ab hujusmodi sacrarum Reliquiarum cura, quae eis incumbebat, Custodes quoque nomine Capellanorum nuncupati fuere. Anastasius enim in vita Leonis I. ait: Hie eonstituis super Repulcra Apsolorum Cusodes, qui dicuntur Capellani ex Gero Romano: idest , qui ex officio sibi injuncto Apostolorum Corpora custodirent. Qui iidem Martyrarii, & Custodes Martyrum dicebantur. In nonnullis tamen Anastasii editionibus illi appellantur Cubicularii: verum idem suisse munus Cubiculariorum & Custodum , ostendit in Gose

63쪽

4 Glossario doctissimus Cangius. Idque totum firmatur ex Nine-maro in libello de ordine Palatii cap. Is ubi Capellanum v cat Custodem Palatii: non quod illi commissa esset Palatii custodia , quo munere laici iungebantur ; sed quia Custos esset Palatinae Capellae, & sacrarum Reliquiarum, quae ibi asservabantur. Neque tamen hoc unum erat Capellanorum officium:

siquidem & Divina persolvebant ossicia in oratorio Palatino, R in Aula, & in Castris Divinum ministerium peragebant a Utrumque hoc illorum munus indicant Synodus Liptinensis an

no 7 2. cap. a. &Carolus M. lib. I. Capitul. cap. a. ubi statuunt,

ut non alii pergerent ad bella Clerici, quam qui designati essent propter Divinum miniserium, Mibserum siluetsolemnia

adimplenda, o Sanctorum Patrocinia portanda. Uerum enim vero piner sacrarum Reliquiarum custodiam , & Divinarum rerum celebrationem, Capellam cepi is me temporalia negotia in Aula administrarunt. Nam agebam saepissime Principum Cancellarios , Notarios , Consiliarios, Legatos , supremos quoque Regni moderatores. Quinimo olim Cancellarii dicebantur Capellani, quod plerumque Capellanis id muneris com mitteretur : & quod Cancellaria olim dicta suerit Capellia , quia mos erat affervandi in Capella, Regia diplomata, & monu menta . Hoc sensu Monachus Sangallensis lib. I. de Carolo M. cap. q. refert hunc Imperatorem adscivisse in Capellam suam Clericum quemdam, qui optime noverat dictare, ac scribere . Hinc etiam innumera leguntur privilegia a veteribus Regibus concessa , quibus Capellani substribunt. Ita legitur apuci Pirrum in notitia Panormitanae Ecelesiae, concesso illi a Rogerio Duce, filio Roberti Gulseardi facta anno Io 86., & signata per manum Rumidi Capellani mei. Similia exempla passim apud Ueteres occurrunt. Clerici igitur Palatini, quos Capellanos dixere, sacra, & temporalia implebant ispissime : & hinc

non exiguus erat illorum in Aula numerus , nec exigua digni tas, & auctoritas.

II. Ita quidem res se habuit in Aula Constantini Imperatoris, cui plures adhaesisse Episcopos , Presbyteros, Diaco nos ad sacra obeunda, jam diximus ex Eusebii , Sozomeni, &Socratis testimonio. At vero illorum opera piissimus Impera

64쪽

qitor non ad sacra dumtaxat munia utebatur. Nam Eusebius in illius vita lib. q. cap. I 8. eum scribit sacros Ministros omnibus ornatos virtutibus constituisse totius Domus Custodes . Et cap. Ses refert in bellicis expeditionibus, Episeoporum nedum preces, sed & conssilia implorasse: Constanti s militares Ord nes eduxit, ct de expeditione eum Episcopis, quos secum habebat , communicabat , erisImans oportere ex his aliquor ad pietatis incia maxime idoneos perpetuo sibi adesse. Illi vero libenter quidem se secuturos, nee vestigium ab eo discessuror, sed una militiam obituros, ct apud Deum supplicibus votis se pugnaturos excipiebant. Hae ille voluntatum oestudiorum professione vehementer delemtus , totius expeditionis fuasi pepigi Gaeis expreM. Constantini exemplo, qui successure Imperatores , adhaesere . Frequens enim apud Graecos Scriptores mentio occurrit Clericorum, qui Divinis persolvendis officiis in Palatio vacabant: & Palladius memorat Presbyterum Palatii oppressum in tumultu contra S. Joannem Chrysostomum excitato. Hi Clerici ante Leonis Armenii tempora, extra Palatium de

sebant , in AEdibus quisque suis; & tertia noetis vigilia ad Palatium conveniebant, ut Matutina officia decantarent. Uerum cum contigisset, ut illis permisti sicarii in Imperatoris necem conjurati , Aulam noctu ingressi , Leonem in oratorio Palatino hymnum mecinentem intersecerint; impetu primuin facto in Phonascum, seu Cleri Magistrum, qui Imperatori similis erat facie, statura, & capitis tegumento : ea causa fuit constituendi in Aula ipsa domicilium Cleri Imperatorii, &quidem non longe ab Imperatoris cubiculo. Rem narrant Cedrenus & Zonaras in Leone Armenio. Nec exiguus erat illo rum in Aula numerus, ut ex Codino constat in libro de Ois-eiis Ecclesiae, &Aulae Constantinopolitanae. Praecipui tamen fuere, Protopsaltes, quem dicit Exarchum Cleri Imperatorii: Domesticus , quem dicit Exarchum Cleri Imperatricis : Proto- papas, qui saepe unus erat in Ecclesia , & in Aula: Magister , Canonarchas ita dictus a decantandis quibusdam hymnis: Lampadarius , cujus erat Imperatori lampadem praeserre ; Archidiaconus denique, quem non habebat Ecclesia, sed Aula. Ab eo Clero pracipui festi dies magna cum pompa in Palatio ce F lebra

65쪽

62lebrabantur , qandoque etiam in magna Ecclesia , si ad eam se contulisset Imperator. Ad Protopapam spectabat Imperatorem lingulis mentibus inungere, ejusdem naenam in magnis si lemnibus benedicere; & aquam in Epiphania consecrare, si non adesset Patriarcha. Archidiacono quoque , aliisque primoribus Cleri Imperatorii sua erant ossicia propria, quae apud

Codinum legi possunt. Qui idem cap. 6. R 7. indigitat illorum

indumenta, nempe camiliam, seu tunicam lineam caeteris vestibus superinjectam ; ita tamen ut Protopsaltes & Domesticus candidis uterentur camiliis ; Lampadarius , Magister, & Cantores purpureas vestes induerent. Illud etiam ex Codino colligitur , Imperatricem scilicet suum habuisse Clerum , cujus princeps dicebatur Domesticus. Jam vero nedum in Aula Clerus Imperatorius sicra peragebat, sed etiam in castris. Nam illorum munus erat, deserre ad castra sacras Reliquias ,& Imagines; quod Graecis siolemne suisse tradit Lupus in Dissertatione de antiqua disciplina Christianae militiae. Inter eas praecipua fuit Imago Christi ad Abagarum millia, quam Philippicum Mauritii Imperatoris Ducem adversus Pepias, & Heraclium adversus Chrosroen detulisse reserunt Cedrenus & Theophanes. Vel celebrem quamdam Beatae Mariae Uirginis Imaginem deserebant, quam quotannis summa religione in Palatio expolitam in Magna

Hebdomada, narrat Codinus cap. I 2. Hanc contra Balduinum

Flandriae Comitem detulit Alexius Imperator, ut resert Nicetas : & ad eamdem veluti ad asylum confugit Anna Imperatrix Andronici vidua, cum a Joanne Cantacugeno timuit in ordinem redigi, ut ipsemet scribit Cantacuχenus. Praeterea Clerus Imperatorius, ante praelium ineundum , sibi omni ritu vexil-Ia consecrabat: cujus rei testis est Leo Imperator in Tacticis, seu libro de re militari cap. II. & r9. Hunc vero Clerum magnae dignitatis & auctoritatis in Aula fuisse, non oliscuris colligitur argumcntis. Archidiaconus enim Palatii, elli principem inter eos locum minime occuparet, attamen seligebatur ex amplissi-ino ordine Exocatacoelorum, seu quorumdam Diaconorum , qui una cum Patriarchis sedebant in Synodis, & eorum unus Char tophylax die tus, primus erat post Patriarcham Clericus. Proinde selectissimi Clerici adsiciscebantur in Clerum Imperatorium

66쪽

Idque diserte testatur Nicephorus Gregoras in sua Historica scribens, solitos suill e Imperatores adgregare Clero Palatii sui doctos & pios viros, quos deinde Ecclesiis praeficerent. Nam frequentis suae e Clero Imperatorio creatos Patriarchas, & Episcopos , observat Thomasi inus p. I. lib. 2. cap. III. de Bene liciis. Iidem apud Imperatores plurimum valebant gratia & auctoritate . Hinc Photius, ut gratiam sibi conciliaret Balilii Imperatoris , adhibuit operam Theophanis Clerici Palatini, postea Caesarientis Episcopi , uti narrat Nicetas in vita Ignatii.

Nec minore polluit auctoritate apud Leonem Armenum Prot psaltes Palatii, utpote qui illum incitavit, teste Zonara, contra sacrarum Imaginum cultum. Et Nicephorus lib. S. cap. 6. memorat tres Clericos Palatinos, qui Michaele Paleologo imperante, una cum Beco Patriarcha omnia Imperii negotia administrarunt. Ex his perspicuum es , Clerum Imperatorium , in Oriente in magno honore , ac existimatione suisse.

III. Iam ex iis, quae dicta sunt de Oratorio Palatino Regum Francorum primae stirpis, &de Capa S. Martini eo loci a G1 ervata , consequens est, plures illis Regibus in Aula adhaetisse Clericos ad sacra facienda. In illorum numero recensendi sunt Apion ius e Capellano Clodovaei I. Episcopus Inculi sinensis; Fortunatus e Clerico Radegundis Reginae, Episcopus Pictaviensis, & alii plures, quos e Palatio Dagoberti II. ad regendas Ecclesias prodiisse, scribit in vita S. Modoaldi Episcopi Trevirensis apiad Surium, die Ia. Maii, Stephanus Leodientis. Clericos Fredegundae Reginae memorat Gregorius Turonensiis lib. 8. Hist. cap. 29. & lib. I. cap. 7. Ac verosimile est, Syagrium Episcopum Augustodunensem fuisse a sacris domesticis Brune-chil dis Reginae. Nam Gregorius M. lib. 7. ep. II 3. huic scri hens , dicit, se curam convocandae Synodi commisisse Syagrio quem vestrum proprium nosimus. Hujusnodi Regum & Reginarum Clerici, qui deinde Capellani dicti sunt, potuere tum sacra Oratorii, tum profana Aulae munia obire . Sane piissima

Bathildis Regina utebatur S. Genesii postea Lugdunensis Antistitis opera ad plurima pietatis officia ; uti legitur in illius vita apud Surium, die 26. Ianuarii. Ex his videas, illius stirpis Reges consuevisse sibi praeclarissimos Clericos in Aulam adsci-F I scere,

67쪽

scere , quos deinde Ecclesiis praeficiebant. Idque adeo familiare erat, ut cum Clotarius II. restituit electionum a Ciero & populo faciendarum libertatem , attamen sibi reservaverit jus nominandi aliquem ex Palatinis. Ita refert Petrus de Marca lib. 8. cap. 3. de Concor. Sacerd. & Imperii. Uerum sub secunda Regum Francorum stirpe longe major suit Cleri Palatini numerus, dignitas, & auctoritas. Adgregabantur Capellae Regiae Clerici ex quolibet ordine , & alii quidem Regis, alii Reginae obsequio addicti erant . Unde inter Hincmari epistolas legitur una inscripta: Presoteris, Diaconis , Sub Laeonis , ct carteris Geruis, in Palatio Domno nostro Regi, ct moenae Reginae , ae illorum fidelibus Ecclesiasteo miniserio consulentibus. Et hine Concilium Moguntinum anno 8 II. can. 22. in tres classes distinxit universiis Clericos; alios nempe sub Episcopi cura degentes alios Abbatibus subjectos; alios inservitio Domini Regis constitutos. Quoniam vero ex hac Clericorum in Aula frequentia , fieri facile poterat, ut improbi illuc consu- gerent , vel qui a sacris Ordinibus dejecti essent, illic ministrarent ;hinc Concilia Meldense anno 843. can. 38.& Aquis-granense ΙΙ. anno 836. lib. 2. cap. a. a Regibus exoptarunt,

ne ulli in Capellam Regiam admitterentur sine sui Episcopi arprobatione; sicque & Capellae Regiae dignitati, & diseiplitiae Ecclesiasticae consulebatur . Neque ex solis Clericis conflatus erat Clerus Palatinus imo etiam ex plurimis Monachis. Ut enim observat Thomas sinus p. I. lib. a. cap. III. de Beneficum Monasteria praestantissimis pietate & doctrina viris adfluerent, adigebantur quodammodo Reges, ut illorum aliquos in Aulam accerserent . Η incinarus & Ludovicus e Monasterio Sandionysiano, Benedictus Abbas Ananiae, Adelardus & Uala Abbates Corbet enses, diu versati sunt in Palatio Ludoviei Pii,& Caroli Calvi. Idipsum tradit Petratius lib. I. cap. I . de sorat. Reg.Gall. ubi inter Monachos Palatinos recenset S. An λbertum sub Theodorico, Alcvinum siub Carolo Magno, Hilduinum & Amalarium sub Ludovico Pio, Ansegisum sub Lothario Ludovici filio . Addit, Regibus tertiae stirpis etiam plures Monachos adhaesilia; ut colligitur ex Bullis Nicolai III. , Clementis V. ,& Clementis UI., quibus Consessario Regis fit

68쪽

ω potestas permittendi essum carnium Monachis Aulicis. Iam vero perspicuuin sit, Clerum Palatinum sub secunda stirpe viris undequaque doctissimis claruisse. Hujusmodi suere sub Cirolo Magno Alcvinus ejus magister, Ade lardus, Angilbertus, Egin-hardus; & sub Ludovi eo Pio Hilduinus, Helisacharus, Rabanus Maurus; Ac sub Carolo Calvo AEneas , Parilientis postea Episcopus, aliique. Horum quippe nomina ob editos libros praeclarissima habentur. Quin etiam viris pietate praestanti simmis Clerus Palatinus adfluebat. Nam in Aula aliquandiu ver- fati sunt sanctissimi Episcopi plures, uti S. Uedastus sub Clodo-vaeo; S. Germanus sub Childeberto; S. Medardus sub Clotario, S. Modoaldus sub Dagoberto; S. Ludgerus siub Carolo Magno:

8c alii plures, quos laudat Petratius lib. I. cap. 26. & 27. Atqui tamen nedum doctrina , nedum pietate effulgebant Clerici Palatini , sed etiam generis nobilitate . Hoc nomine Petratius lib. I. c. go. laudat Sanctum Romanum Clericum Clotarii II. ,SS. Uandogesilum , Audoenum, Ansbertum Clericos Regis Dagoberti; Nithardum , Hincinarum , Fulconem Remenses Antistites, & Ebroinum Episcopum Pictaviensem , Clericos Ludovici Pii & Caroli Calvi, ex ainplissimo genere Procreatos . Ιmo Regiae stirpis Clerici, ut Arnulphus Episcopus Metensis, Modoaldus Trevirensis , Fulradus , Drogo cooptati sunt in Clerum Palatinum. Cum igitur tot tantisque titulis emineret , hinc habebatur uti primum praecipuumque in tota Gallia Clericorum Collegium. Observat Petratius lib. I.

cap. 2q. ex antiquis nonnullorum Regum monumentis, olim

Capellanos Regum subsignasse horum Diplomata, quod non exigui honoris est argumentum , Archiepiscopos inter Episto-posqne. Hinc quos voluissent Reges magno honore prosequi, hos declarabant suos Capellanos. Ita Pipinus, cum superatis Longobardis, adiit Cassinense Monasterium , honoris causia Monachos constituit suos Capellanos,uti legitur lib. q. cap. II I. Chronici Cassinensis. Pariter Carolus M. eodem honoris titu lo ornavit illius Monasterii Abbatem , uti legitur ibidem lib. q. cap. Io9. Uerum non solis honorum titulis clarebat Capellanorum dignitas: cum amplissima Regni & Aulae ossicia iisdem committerentur. Frequentissime enim fuere a Consilio Prinricipis

69쪽

cipis, ita ut Adelardus in libro de Ordine Palatii asserat, Consilium Principis conflatum esse ex Clericis laicisque. Fusie de Clericis Conjiliariis Principum agit Thomassinus de Benef. p. 3.

lib. 3. cap. 26. Frequentissime etiam pgebant in Aula Cancellarios, Notarios, epistolarum Magistros, quae munia a Caro

li M. aevo usque ad sinculum decimumquintum, non in Gallia solum, sed ubique sere , ut tradit Thomassinus, Clerici ut plurimum administrabant. Hinc in vita Hadriani I. apud Anastasium, donatio secta a Carolo M. Romanae Sedi , dicitur exarata per AEtherium religio Dyomm ae prudentissinum Capellam Notarimn suum. Et passim leguntur antiqua Regum Diplomata a Capellanis Clericisve subscripta. Ita privilegiis Longobardorum Principum Beneventi, quae exhibet Ughellius, subscribunt Clerici Scriba: Sacri Palatii. Nec raro Clericis Aulicis anaptissimae Legationes demandabantur. Id pro bat Petratius lib. I. cap. 37. addustis exemplis Rodigindi &Fulradi, quos Pipinus Legatos ablegavit ad Romanum Pontificem , quocum agerent de Longobardico bello: & Alcuini, qui Legatum egit apud Leonem III. & Ollam Anglorum Regem : Amalarii, & Ualae quos Carolus M. & Ludovicus Pius Romam misere, ut Romanam Liturgiam in Galliam transferrent. Fuse Thomassinus p. a. lib. I. cap. 37. tradit quam crebras, quam

graves Regni Legationes obierint Clerici. Legatis adjungendi sunt Missi Dominici , quos in varias Provincias ablegabant Francorum Reges, ut una cum Epistopis consulerent, ne squid disciplina Ecclesiastica detrimenti caperet: hi enim non raro e Clero ipso Palatino seligebantur . Tandem plurimum sa-cit ad hujus Cleri dignitatem, quod ex eo coetu omneS fere sEpiscopi crearentur. Idque adeo usitatum erat Francorum Regibus, ut cum Carolus Calvus in Concilio Tullensi Ecclesiiam Senonensem contulisset Ganeloni Clerico Capellae suae, dixit, se id feci ite juxta consuetudinem praedecesssorum meorum ReguVL 3 Hunc morem a primis Galliae Regibus derivatum ad sua usque tempora probat Petratius lib. I. cip. 34. &35. ita ut Clerus Palatinus ad instar fuerit Seminarii, e quo innumeri, & praecla rissimi ad regendas Ecclelias educerentur Episcopi: et li quan

doque Episcopi Galliae , praesertim Hincmarus Remensis , in

70쪽

has frequentissim1s Palatinorum promotiones insurgebant , quod convellerent electionum libertatem , & aliquando indignos obtruderent tanto ministerio. IV. Sub tertia Regum Francorum stirpe, neque tanta

fuit Clericorum in Aula copia , neque dignitas tanta . Quamvis enim Roberto Regi piissimo Clerici supra centum , ut scribit Helgaldus, in Capella ministraverintὸ attamen successoribus Regibus longe inferiores numero in Aula adhaesere. Ex his vero adhuc nonnulli occurrunt, qui dignitate vel doctrina praestarent. Nam Helgaldus in vita Roberti Regis recenset inter illius Capellanos Theodonem Regis consanguineum . Et Petratius lib. I. cap. g. testatur Diplomata quaedam Henrici I. & Philippi I. subsignata legi ab Episcopis, Capellanisque.

Is idem censet, Sugerium Abbatem Sandionysianum , qui supremum egit Regni moderatorem, & Ludovici Grossi vitam litteris consignavit, e Capella prodiisse Ludovici UI. & UII. utpote quia ab his Regibus , titulo fidelis ac familiaris donabatur. Rigordus Scriptor rerum a Philippo II. gestarum, & Guillelmus Brito, suere ejusdem Regis Capellant: sicuti Guillelmus Carnotensis Capellanus S. Ludovici, & Scriptor illius vitae. Pariter Carolum U. & UI. nonnullos do stos viros in suam C1pellam adscivisse , testatur Petratius, qui ipse Eleemosynarium egit in Aula Henrici IR & Ludovici XIII. Regum Francorum

Uerum nonnisii Francisco I. imperante, Capella Regum Galliae, non modo pristino restituta est splendori, sed etiam novis honoribus aucta, & in eo honorificentiae gradu collocata, quo nunc temporis effulget. Ille enim praeter Magnum Eleemosynarium , de quo alibi dicendum est 3 duo Capellae Regiae addidit amplissima officia , anno Isa 3. nempe Primi Eleemosynarii, & Magistri oratorii. Primus Eleemosynarius vicarias agit partes Magni Eleemosynarii eo absente, hinc illius Vica rius natus dicitur a nonnullis . Hinc etiam illius officium magno in honore habetur , & plerumque Episcopis , non semel Cardinalibus committi consuevit. Magister Oratorii tertium a Magno & Primo Eleemosynariis locum obtinet magnae quo que dignitatis , quam praeclarissimi Episcopi, vel Cardinales occuparunt. Praeest Oratorio Regis conflato ex uno Capellano

SEARCH

MENU NAVIGATION