De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Duriensis ab antiquo δεῖ et Imperialis Camera, promisi se .

D. Augusta venire ad Monasterium ., ct ei resiluere omnia jura sua rursumque . illo in loco de Willelmo Rege Siciliae : Mandavit, ut dimitteret quietam Abbatiam 5. Gementis, Camerum suam propriam, beneficio cumulatam Digenitoris. Ita Rigordus anno ii 83. Monasterium S. Dionylii propriam Cameram Regis Franciae vocat: & ita quoque Petrus de Uineis lib. I. ep. 82. lib. 6. cp. 9. Goldastus to. I. Constit. Imper. pag. 26S. Petrus Diaconus lib. q. Chronici Casinensis, aliique pastina hanc vocem usurpant . Itaque Cameram suam appellat Manasredus Palatinam Ecclesiam , quod propria esset Regis Ecclesia . Hujus Ecclesiae Clerici aliqui, quum Regi alio migrandum erat , Aulam, & castra sequebantur, ut sacra ministrarent. Hinc duplex erat Regibus Capella , una quidem in Palatio fixa, cui Clerici plurimi deserviebant; altera portatilis & castrensis, eui etiam a pluribus Clericis sacrum ministerium exhibebatur; sieuli jam de Constantino diximus habuisse Oratorium Palatinum , & Oratorium Castrense; Clericos itidem, qui in Palatio, & qui in castris facerent rem divinam . Denique in Manasredi litteris Palatium nostrorum Regum dicitur Sacrum : quod ex antiqui ismo more, nostris Principibus solemne fuit. Nam Palatia Longobardorum Principuinta Beneventi ,& Salerni, passim inscribuntur Sacra ,& Sacrat illima, in plurimis illorum privilegiis, quae exhibet Ughellius, XIII. Mamfredo in Beneventano praelio superato, & extincto , Carolus Andegavensis, favente Clemente IV, imperio potitus est: qui et ii Neapoli statuisset Regium domicilium;

attamen Capellam Palatinam Panormitanam suis etialia compi cxus est benesciis . Nam dato Neapoli diplomate , anno I 27o , die I9. Octobris, alteroque Panormi, anno sequenti; rata habuit, confirmavitque privilegia , & jura omnia a praedecessoribus Regibus illi Ecclesiae concessa . Mox oceu pata ab Aragoniis Sicilia ultra Pharum , excussoque Andegavensium jugo , famosa clade Uesperarum Sicularum : qui dein-eeps Aragones Principes illic imperarunt, nedum vetera jura Capellae Regiae Palatinae illaesa servarunt, sed & nova addide-1unt. Prae caeteris Rex Martinua anno I 6 I, die a J Junii,

52쪽

petente Bernardo de Figuera Magistro Capellano, rata habuit

privilegia omnia, & donationes, quibus praedecessores Reges Eeclesiam S. Petri de Palatio cumulaverant ἱ quam insuper ain' plissimis ditavit proventibus. Atque ita, tot, tantisque, a Siciliae Regibus beneficiis acceptis, diu multumque excelluit Palatina Ecclesia, Divini cultus assiduitate, Ministrorum numero & dignitate, opibus de privilegiis: quo usque extincta Aragonum Regum progenie, illius Regni imperium ad Austriacos pervenit Hispaniae Principes. Eo siquidem temporis, i tum ob Regum absentiam ab Aula Panormitana, tum ob seditionem Clara montanorum , tum ob injuriam temporum , tantam subiit calamitatem , ut nulli jam ei essent annui reditus , nullae Canonicorum praebendae, non ibi Divina persolverentur ossicia, pauci superessent Canonici nomine potius quam ossicio, utpote qui non nisi quater in anno ad sacra facienda accederent, ac denique unus esset Capellanus, qui Palatinis administraret Sacramenta. Haec erat illius Ecclesiae facies anno II 8a, cum Francisicus de Puteo Visitatorem egit Regni, auctoritate Regis: hos enim Uilitatores statuunt Siciliae Reges , ut olim Missi Dominici a Francorum Regibus in Provincias ablegabantur , qui una cum Episcopis consulerent rei ec clesiasticae. Ille vero mente revolvens Ecclesiam hanc Palati' nam obligationis vinculo, tituloque oneroso, ob beneficia a Deo accepta , & ad expiationem manium desunctorum Rogum, a Normannis constructam, Sc ditatam ; auctor fuit Philippo II. Hispaniarum Regi , & Marco Antonio Columnae Proregi, ut eam ad pristinum revocaret statum , de lignati que Ministrix ad sacra munia obeunda, congruis etiam prae bendis eisdem constitutis, Ecclesiam Palatinam splendori pristino restitueret. Quare anno II 8 . mandato Regis, Prore gisque cura, statuti sunt sacri Ministri, qui in ea Ecclesia inservirent, flat uti & eorum annui proventus ex fructibus &spolio Ecclesiarum suis Pastoribus viduatarum. Eodem anno Gregorius XIII. privilegiatuin altare Indulgentias plures eidem Eccletiae concessit : quam deinde successores Hispaniae Reges novis pluribusque beneficiis cumularunt. Ea legu tur tu. a. Siciliae sacrae in notitia hujus Ecclesiae , quam a

53쪽

Rocco Pirro elucubratam , aliis auctam monumentis edidit rerum Sicularum peritissimus Canonicus Mongitore . Ibi & leoguntur litterae Victorii Amedei Ducis Sabaudiae datae annor i . ad ejusdem Palatinae Capellae dignitatem fovendam. Is enim cum Siciliae Regno potitus est anno i7Iῖ, eam frequentare consuevit, ibique plurima pietatis protulit argumenta. Anno 163 . confirmatum ei suerat jus Parochiale, quod a primaeva institutione illi inerat , a Cardinali Jannetlino Doria Archiepiscopo Panormitano : cujus rei tabulas refert Marcus Serius in Bulla Clementis VIII. pro Parochiis Panormitanis; simul advertens jus illud extra Palatii limites minime porrigi. Est itaque Capella Palatina Panormitana , Eccletia Parocia talis, .ssides Regias complestens: numerosium & insignem habet Clerum , de quo dicemus Capite sequenti . Habet & plures Ecclesias suffraganeas , quarum index legitur citato to. a. Siciliae sacrae. Habet plurimas & insignes Christi Domini, Apostolorum , pluriumque Sanctorum Reliquias, quas magna ex parte e Palaestina advectis verissimile est. Nam frequentiis ma fuere Normannorum & Siculorum in Palaestinam itinera ad rem Christianam adjuvandam . millelmus II. illuc quadraginta triremes ad Saladinum ab obsidione Tyri amovendum milit, ut narrat FaZellus dec. a. lib. 7. cap. 3. Henricus Imperator & Rex Siciliae pariter validissimam classem, Asiam versus navigare jussit, ad Ioppen , aliaque oppida Christianis vindicanda. Et Fridericus successor, Gregorii IX. minis excitatus, prundusio sobvens anno I 228. in Syriam venit, ubi Hierosolymam & alia

oppida suae ditioni subjecit. Sed longum esset singulas in Pal

stinam expeditiones recensere . Praeterea non semel Siciliae Reges mutua conjugia cum Hierosolymorum Regibus in ivere. Ex his itaque crebris Siculorum in Palaestinam navigationibus, facile fuit, in Capellam Palatinam , tot & tantas, uti ex illarum longo indice to. a. Siciliae sacrae colligitur, sacras Reliquias ad sportari. Ac videas morem apud Orientales Imperatores , & Francorum Reges usitatum , asservandi in Oratorio suo Palatino sacras Reliquias Sanetorum, etiam in Aula Regum

biciliae viguisse. XIV. Redeundum nobis est ad Andegavenses Principes,

' - - qui

54쪽

qui Neapoli Regiam sedem collocarunt . Hi sane, nedum suterga Divinum cultum religione, qua plurimum valuere, non exemplis tantum praedecessorum Siciliae Regum primae A se eundae stirpis ; sed & exemplo Regum Francorum, quibus sanguine conjuncti erant, hunc servarunt morem habendi in Aula sua oratorii. Id quidem Carolus Andegaventii a S. Lud vi et Galliarum Regis fratris sui Aula, ubi &in ligne exstabat oratorium , & numerosus alebatur Clerus, & Divinum ministerium egregie peragebatur, in Neapolitanam transsudisse is Aulam, uti & alia plurima Francorum instituta, verosuntllimum est. Fuit itaque Andegavensibus Regibus Palatina Capella , suere &Capellani plurimi ad rem divinam , ut alibi dicemus : idque indicant litterae quaedam Roberti Regis, a Wa-dingo in Annalibus FF. Minorum ad annum I 3 3 8. prolatae. Ibi enim mentio hi cujusdam oratorii a Regiis AEdibus non longe dissiti, sub titulo S. Mariae ad Crucem , quod Robertus Rex anno I 328. Capellae Palatinae adgregavit. Quo in loco deinde a Sincia Regina piissima, Roberti con juge, constructum est Clarissarum Camobium sub invocatione S. Mariae de Cruce. Roberti Diploma ita se habet: Universis praesentes litteras inspecturis, tampraesentibu1, quam futuris. In Majestatis Hernae laudem di gloriam, di praecelsum Divinitatis Masterium dignanter osserimus, dis summa reverentia Cir Inis, quam debemus praecipue devotionii insinctu ad imam Virginem gloriosam, esus merito ct dignatione flui pisimus, oe nostris

populis feliciter praesidemat, novum oratorium, flve locum S. Mariae ad Crucem situm intra marma , prope pontem , loco , qui dicitur .... Miraculorum , cujus signa potentia sunt eoidenter , di notoris , ct manifesta, ut eo potius erescat in illo carptae jam popuia devotionis cinctur, quo Deeesepe fiunt fusores

seri culminis .... cum obissionibus, fructibus, obventionibus,

reditibus, ct moventibur ejus omnibus, si uisunt, ct uteum que in antea fuerint, Casteuc Regiae Damus nostrae, In perpe

tuum ex nune in antea de certa nostra scientis .... tenore prae

femiu u eondimus. Ita quod Oratorium issum, seu locus quom Geumque fleri , vel aedificari contingeret, per omnia, tamquam

Ληum de pectatibus membris dicta Capella Regiae habeatur de

55쪽

extero, ae etiam tenseatur , deelarantes tenore WVentium,sc-decernentes, gnod Capellani Clerici praedictae Capellae Regiae, nobis, Ni haeredibus , fuere foribus nostris in Neapolitiana Cisitate morantibus , di nunc in antea, singulis annis , In me in Oratorio , sive loco, quolibet festi igssus Virginii gloriosae ad Divinum inficium relebrandum , tam in Mi a , quam Vesperis siolemniter teneantur , quodque actus , reditus, oblationes, se 'ovemur omnes, O fletuli praedicti Oratorii, Ave loci , percepti jam, di cut antea percipi successive contin gat , conferantur , ct disribuantur, Magybum praedictae Capeliae , alio ue Capellanos ct Curicos ejus, pro rata , ct portune debita , unumquemque i orum rationabiliter contingente , sicut de oblationibus oe obpretionibus aliis jam dicta Capellae nostrae es nune usue servatum, in antea nos , ac Vsi haeredes di successores no ri providemus observandum . In cujus rei fidem perpetuamque memoriam, praesentes no stras litteras fleri, pendenti Aulo Majestatis nostrae munimus. Dat uua Neapoli per manus . Iuris Civilis Pros oris Hice erantis Protonotarii Regni Siciliae. Anno Domini MOCCXXVIII, die prima Iunii, undecimae Indictionis, Regnorum nostro in anno vigesimo. Erat itaque in Regiis Aradibus Capella , cui plurimi Capellani & Clerici deserviebant ; erat & xlagister Capel-Iae, qui caeteris praeminebat. Huic Capellae adgregabantur aliae Ecclesiae, ita ut illius essent veluti membra: &ad eas Capellani Palatini quandoque accedebant, ut Divina persolverent ossicia. Habebat Capella Domus Regiae suos proventus, qui inter Magistrum Capellae, caeterosque Clericos distribuebantur. At vero praeter Ecclesiam Palatinam erat Roborto Regi piissimo oratorium privatum, ubi noctu diuque Divina per- lvebantur officia , quibus ipse saepissime intererat, a Franci sicanis Coenobilis, quibus erat addictissimus. Rem narrat Wa-d ingus in Annalibus ad annum I 3 I. postquam retuli Iset, cogitasse Robertum Regem dc abdieando imperio , & Minorum Instituto suscipiendo plura tamen obstitiste , quominus voti compos fieret: in vero, pergit, aliquo modo suo potiretur δε- siderio, intra Palatium Sacellum amplum in interiori recessu

constituit, in quo duodecim Minoritae Divinum persolseboni

56쪽

dia ad Matutinum furgebat, Minoritico Babim indutus. Aliquoties eum eo orte Samia aere t ad magnificum S. Curae Monasterium ab igsis constructam, di ille Fratribus in suo refectorio habitu Minorum indutus, illa Monialibus tu earumdem triclinio ct seste inservierit . . . . Octiduo ante mortem , quod ante octennium voluit, sed non posuit, habitum Minorum u- feepit ex manibus Miniseri Terrae Laboris, ram eo in infirmitate de inbeni solemnem emi I professionem. Egregia sane haec sunt pietatis argumenta : & merito de Roberto Neapolitanorum Rege dici posset, quod de Theodotio juniore a Socrate dictum retulimus; Palatium nempe suum se instituisse , ut a Monasterio non multum discreparet. Neque Religio sdumtaxat viros suis in aedibus alebat sed & Moniales, quae Ioannam Neptem sancte & pie instituerent. Ita refert Trillanus Graeciolus in vita Joanna I. quam inter Scriptores Italicarum rerum edidit Muratorius: Aderant mater, quar inmoriales nune vocamus , eas ad Me Rex, impetrata Pontificibus venia , e clauseris evocaverat, ut essent, quae Di

sinis in is, Chrisiani ue caeremoniis esse pureque Neptem

inseruerent. Tanto optimi Principis studio erga res sacras, tantaque Sanciae conjugis in Deum pietate, fieri non potuit, quin rin Aula Neapolitana Divinus Cultus plurimum efforesceret,ia Ecclesiastica omnia ossicia religiosissime tractarentur . Ad eam rem asservabatur etiam in oratorio Palatino Divina Eucharistia, uti colligitur ex epistola quadam Sanctae Reginae, an no i 3 3 I. scripta Ministro Generali ordinis Minorum , caeteris que fratribus Franci sicanae familiae Perpiniani congregatis ad Comit ia celebranda. Cum enim in his Comitiis ageretur de Franciscanae vitae severitate. lenienda,Sancta Franciscant Iustituti amantissima, cujus filiam, matrem, servamque se passim inscribebat, gravissimam conscripsit epistolani, ne quidquam veteri severitati derogaretur. Exhibet hasce litteras ad ingus ad annum i 33 I. ibique inter alia sic dicitur: Cum ego pereatrix,

ct in inciens, ct illiserata, ct loqui litteraia ter nesciam , nisi ex gratia Dei ct consuetudine, ct nibu considam de mera , die Iovis xv III. Aprilis, intravi Capellam parvam juxta C

E meram

57쪽

meram meam in Castro novo de Neapoli, ubi bene per tres eam delas ante diem , claus porta , sola cum corpore Chrisi, quod erat luper A Pari, recommendati m Ut, ct psea inersifer bere, sicut Dominus ipse ministravit mihi , siue alicujus eoURlio hun. ano Ni Ierreno. Divina igitur Eucharistia asservabatur in Capella Palatina, regnantibus Andegavensibus, eaque Regio cubiculo errat contigua: persolvebantur & ibi Divina Ossicia , qu bus Reges ipii saepissime aderant. Ita quoque rein se habui Gse , imperantibus caeteris Regibus ejusdem stirpis , colligitur tum ex litteris Ioannae II. datis anno I 22. Gentili de Sancto Angelo de Fasanella Magistro Regalis Capellae suae, quibus constituit, ut Capellani odio Divinis celebrandis ossiciis in Capella

Palatina vacarent , tum ex aliis monumentis sequenti Capite proferendis.

XU. Aragonios itidem Reges, qui in Neapolitano Re-eno imperarunt, habuisse in Aula sua Capellam , & coetum Clericorum, qui Divina agerent ossicia, disertissime testantur litterae datae ab Alphonso I. anno I 4 I. die 29. Junii, Praelatis, & Magistratibus Regni, ut Dominicum de Xachis Aragonem, Majoremque suum Capellanum , oratorio Palatino prassiceret. Eas exhibet Chioccarellus to. a. MSS. in tempori bus nostris, ct sub felici nostro regimine Divinus Cultus in nostra Regali Capella resplendeat, ct bonorum Retributor omnium, debitis orationum suffragiis honoretur; Venerabilem in Christo Patrem Fratrem Dominicum de Meris de Aragonis , Majorem Capella in nostrum, tu Magistrum aeristae Regalis Capera nostrae ordinavimus; ac quamplures Capellanos, tam in dicta nostra Regali Capella commorantes, quam aliθi feci mus, ct per nostras litteras saluimus, ut difffi Capellani ad requisitionem dicti Magistri Capellae nostrae fervire in eadem noWra Regali Capella , ct paeare in celebratione Missurum, ροDisinorum inficiorum possint temporibus Uportunis. Inde pa tet, in Capella Palatina Aragonum nostrorum Regum , Sacrata, My steria, & Divina ossicia, summa religione , celebrari consuevisse. Ut vero nil deesset, quod ad sacrarum rerum in Aula celebrationem , & Divini Cultus splendorem augendum spe-iraret; splendidissima sacra suppellectile Rex Alphonius Cape

58쪽

pellam suam adornavit. Pontanus enim, qui diu in Aragotium Regum Aula egit epistolarum Magistrum, in libro de Apparatu cap. q. scribit Alphonium Regem ornasse & Regiam , in qua habitabat, & Templum, ubi sacra faciebat, vario & nobilissimo ornamentorum genere . Rursumque in lib. de Magnific. cap. 3. laudat Alphonii magnificentiam in agendis sacris solemniis, atque in omni sacraram rerum instrumento: Suti temporibus Rex Alphonfus vicit omnes artatis illius Reges, tum in iis comparandis , atque exbibendis, quae ad Sacri sciorum amaratum, ct Sacerritum oectarent ornatum, tum tu Deorum ac Dearum satuis, quas plurimas, O iu iis duodecim A solo in ex amgenio consatas haluit; nibu aetas tua aut seris solemnibus , aut publicis ludis ab eo editis vidit magiscentius. Atque ex inligni hac,& pretiosissima suppellectile , quae Sacerdotalia indumenta , sacra vasa ad rem divinam faciendam , simulacra Sanctorum magno in numero , magnique pretii complectebatur , conjicere licet , quam regnantibus Aragoniis effulserit

Capella Palatina . Neque in Aula solum , sed & in castris etiam Alphonso Regi fuit Capella , fuere S Capellani ad divinum ministerium peragendum. Cujus rei testis eli Panormita lib. I. de reb. gest. Alph. n. So. Erat Rex in pyeo Iulianorem divinam solemniter oe devotissime de more ritvue agerarrei disinae cultum , gloriae, ac vitae pracponem , non prisI , quamperamsfacrificiis, eapere arma contra hostes j fit. Qui idem tibi a. n. a S. narrat Alphoniam Regem statim an accepta victoria in Samnio, jejunum, defatigatum , armatum, se crae rei celebrationem imperasse: unde patet sacros Minittros, aramque portatilem ad castra deserre consuevisse. Succellores Reges iisdem exemplis adhaeserer siquidem constat ex Diariis manuscriptis Ioannis Brocharti Praesed i caeremoniarum sub Alexandro VI. inserius exhibendis, in Capella Palatina Alphonti II. Regis rem divinam celebratam suisse solemni ritu, cum cantu, musicisque instrumentis. Et ibi ad Liturgiae solemnis celebrationem , una cum Rege , intersuilla tres Cardi nates Legatos Romani Pontificis Agriensem , de Aragonia ,& Monteregalensem. Ibi etiam nuptiae inter Sanciam Alphonii

59쪽

dictione Ecclesiae conciliatae fuerunt. Ibi quoque Iosedus Borgia Magnus Protonotarius Regni, & Virginius Ursinus MDgnus Comestabulus, Ossicii sui insignia accepere.

XVI. Porro nostrorum Regum Ecclesia Palatina in Aree Nova, ubi Andegavensium, & Aragonuin Regum suit domicilium , sta erat. Arcem illam excitavit Carolus Andegavensis anno I 283. quam novis deinde munivit propugnaculis Alphonius I. Ibi Ecclesia est operis Gothici, Dei parae in Coelum assumptae, D. Sebastiano, & D. Barbarae consecrata: eaque est Parochia complectens Arcem ipsam, Regias AEdes, & Stationem Navium ac Triremium . Selectissimis ornatur picturis , quas inter eminent Caroli Andegavensis, & filiorum ejus, in Abside Ecclesiae, essigies depictae. Prope erat Regum domicilium, quocum Eccletia conjugitur scala in Orbem ascendente.

Hanc olim fuisse Regum Capellam Palatinam, patet ex Diariis Ioannis Brocharti, ubi haec ipsa Ecclesia indigitatur. Scribit

enim, peracta caeremonia benedictionis nuptiarum Sanciae filiae Alphon si II., &Joffredi Borgiae in Capella Palatina , Regem, Legatum, & conjuges, cum uni verso comitatu Aulico

ascendisse per eam scalam ad Regias AEdes: Defendii deinde Legatus, ct Rex de thalamo, possam inter se recipimus; nons, ct aliis , ordine superius dicto, incedentibus , ascenderunt Castrum per lumacham prope Altare constitutam , ubi Legatuspermanser illa die. In his Regiis AEdibus Caelestinus U.

Sanctissimus Pontifex, anno I 29 . , hospitio exceptus est a Carolo II. Rege: ibi plures in Cardinalium ordinem adsicivit, atque in eorum numero millelmum Pongo Bergomatem Regis Cancellarium: ibi tamdem , inaudito exemplo , abdicavit se supremo Ecelesiae Episcopatu . Hunc proinde Pontificem pluries in Capella Regis sacris operatum suisse verosimillimum est. In his etiam Regiis AEdibus, S. Franciscus Paulanus Ferdinandum I. Regem graviter admonuit, ne nimiis exactionibus su ditos premeret , in cujus facti memoriam extat Sacellum. Sed praeter hanc Ecclesiam Regio domicilio conjunctam ; alterana habuere Neapolitani Reges Ecclesiam veluti Palatinam , AEdibus litis proximam , sub titulo S. Mariae Coronatae. Eo in loco Carolus II. Andegavensis a es construxerat Magistratibus ad

60쪽

jus dicendum: at eum anno I 33 a. die a I. Maii , quae sacra erat Pentecostes, ibi a Cardinale Bracarensi Clementis UILLegato, Ioanna I. & Ludovicus Tarentinus ejus coniux inuncti fuerint Reges ῆ in hujus celebritatis memoriam , Joanna eas Edes in Ecclesiam Spineat Christi Coronae dicatam, cujus frustulum ibi asservabatur, & eximiis Giotti picturis adornatam, opibus etiam plurimis ditatam,commutavit. Meminit hujus Ecclesiae Franciscus Petrarca in epistola quadam dicens : Si terram

exeas , Capellam Regi1 intrare non omferis , in qua conterra neus olim meus Guttus Pictor nostri aevi Princeps magna reliquit manus di ingenii monumenta. Meminit &Pontanus lib. de Conviv. cap. I. ubi refert Neapolitanos Reges consuevisse quotannis in hisce AEdibus splendidum convivium exhibere. Atque in hac Ecclesia frequenter Regum nostrorum Coronatio nes & Conjugia , uti dicendum erit, celebrari consueverunt. Nunc vero temporis spectat ea Ecclesia ad Carthusianos Monachos , quorum vice plures Sacerdotes, & nonnulli Clerici

in ea ministrant. Ibi in Parasceve frustulum Spineae Christi Coronae publicae adorationi exponitur. Altera insuper fuit Capella Palatina Andegavensium in Castro Lucullano, seu Arce Ovisita, ubi insignem Spiritus Sancti Societatem Equestrem conscripsi Ludovicus Tarentinus: ubi & quotannis Socii conveniebant, ad agenda Comitia& lemnia Societatis. Sed de hac re alibi. Quoad Ecclesiam in Arce Nova positam , hanc,

regnantibus Austriacis, Clemens UII. nonnullis privilegiis ornavit . Nam Bulla edita anno Isa 6 die ai. Novembris, ad probavit Constatriam quamdam ei Ecclesiae addictam e Clericos ejusdem Ecclesiae auxit facultate administrandi Sacramenta Confratribus etiam extra Arcem degentibus, eosdemque vi ta funetos deducendi consueto ritu, etsi extra Arcem, ad sepulturam : Arcem , Arcisque Ecclesiam , generali Interdicti sententia , minime adstringi declaravit: fideles quolibet Sabbato, religionis causa erga Dei param adeuntes Ecclesiam, centum dierum Indulgentia, & Plenaria in sesto S. Sebastiani, cumulavit. Rursum ab eodem Pontifice die a 3. Decembris, eodem anno, instante Ludovico Icari Arcis Praefecto, confirmata sunt privilegia haec omnia: illud etiam additum, ut cui

SEARCH

MENU NAVIGATION