Petri Pauli Boschæ bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem s.r.e. cardinalem Federicum Borromæum ..

발행: 1672년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

o DE ORIGINE, ET STATU

sua indicauit, atque rationem comparandi Arabum co-d ices, pollicitus etiam iturum se in Orientis plagas ad eiusmodi negotiationem. Hanc exercitationem, ac discipli-α 'Ea nam Orientalium linguarum gratulatus est maxime Fe- ιη'uariau. derico Ioannes a Iesu Maria Antistes Carmel itarum nudipedum svulgus cxcalceatos vocat , quod plurimum csset sutura ex eorum usu, qui ad sacram Persidis expeditioncm mitterentur. Quae Ioannis sensa testatus etiam veris ι --est Antonius Seneca ; nam cum ridericus ingenti incremento augere rem Christianam vellet, voluebat animo quemadmodum ortbodoxae Religionis rudimenta Persice descripta in mediam harbariam inferri possent.1 pM Hor Tantis vero cogitationibus seruire debuerant Ambrosiani Collegar in lcribendo eatechismi codice, & seuerio instituti Carmelitae, quos tum Cardinalis inducebat in urbem, amplis deinde sedibus exaedificatis in regi m-M. - r ne , quam a Nouellio Triconglo Nouam appellamus. i.. Reperimus quidem, cum literas ad Federicum scriptas ....digestis in annos singulos voluminibus colligeremus. zz I nudipedes Carmelitanos de Persica expeditione retulisse

L ireMPυθον Cardinali, memorando homines securi percussos, excisasque ante familias, quam veri numinis cultum eiura rent; quae tabulae indicant studia Borromaei, cui velut duci, atque auspici nuntiarentur enucleate Catholicae in stitutionis incrementa . Cum tertio quoque anno, ut Ambrosianis legibus cauetur, Collegae iubeantur vulgare typis lucubrationes, aut saltem adornatum opus ostendere Ccnsoribus, abrupit moras omnes Poesis Sociaci

Facta sibi a Salmatio Praeside Collegia potestate sid enim

est moris in edidit Sociacus sylvas, atque opuscula sacra, blandientibus utique Musis, cum ubique accuratae imitationis vcstigia emineant in adumbrandis Papinilh Iuis. Anno 16 3. Sociacum aemulati Doctores caeteri professi sunt anno sequenti,

Diuiti reci

102쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. II. II sequenti, quibus studi, darent operam; di quidem Sal

matius publici fecit iuris libros Ioannis Zonarae in Can nes veterum Conciliorum, quos latina primus omnium lingua donauerat: & Ferrarius de antiquo Ecclesiasticarum epistolarum genere eruditissimum opus vulgauit.

Collegarum autem lucubrationes mittebantur ad ext ros, mandante Federico. atque vicissim reserebantur ad nos alii codices, quos deferendos curauerant Andreas Scholius ex Sodalitate Iesu, & HieronymuS Gratian Liseris Antωεν. Carmelita. Madrito Hercules Ramusius miserat codi- e ι

cem descriptum Arabsceά sibi ab Monso Ramone tradi- Lium; apud TurcaS vero, atque Basilianos Coenobitas in monte Atho Georgius Barbatus Epirota librOS graeco . .

sermone exaratos, quos OlgiatuS Bibliothecae PraefectuS νου - a..-

ab eo expetiuerat, se inuenisse nuntiauerat CardinaIi Epidauri autem Cuido Caualcantius rem hanc librariam pro virili curabat. Cum eodem Epirota egerat Hier

nymus Comes, ut antiqua Graecorum Patrum codices xii. i. ih GL

compararentur ue quorum aliquos cum iam Romae Mau-i ritius Bimius, librarius ad rem attentus satis, descripsisset , his, i, ,-dis eos avide postea expectabat a Bartolo Cardinalis. Ho-- ς ι κ' rum vero studia erga Borromatum praeverterat Athanasius Miser superioris Antistes, misso homine, qui undi- ,

que mucanici sermotus libros coemeret exscriptosin primis. Qine exterorum ossiciacum Ambrosianas opes

amplificarent quotidie, vendicauit sibi interea Religio Federici curas, atque ad aIterius molis magnitudinem. Monensium montium fastigia subi sit. Videbimur hic aliquibus fortasse ab rerum scribend. rum ordine de clinare, si de natali cubiculo Diui Caroli, atque cellulis ad Religionem loci positis tradamus; verum iuuat, varim talibus distinguendo opera, legentium taedio obuiam ire, neque enim importuna erunt haec diuerticula, quan- a

103쪽

su se appellata

Idem castilli

a DE ORIGINE, ET STATUdo nouam molem Federicus, atque substructionem totam Ambrosiani Collegij Conseruatoribus commisit. Qua Verbanus lacus stagnantium late aquarum desidiam indignatus lymphas erudire videtur ad cursum , ac paruo locorum interuallo exundans, violentum deinde amnem per medias cautes propellit, lacum utrinque

claudunt duo oppida ' Arona, & Angleria. Hanc non obscuri h scriptores, aut ab Anglo Hectoris filio, aut a ne-lmte Aeneae conditam ferunt: quamquam alij malint parentes oppidi fuisse Anglos Saxones, qui cum Longobardis in Italiam irruperant . Idque oppidum qua magnitudine sedis , qua opibus, ac imperio finitimarum gentium in urbem excreuisse postmodum , regium Q uta ibi domicilium Regem Bellovesum posuisse. Apud rerum Mediolanensi u scriptores, immo in tabulis publicis, urbeculam hanc frequentius Stationae , quam Angleriae nomine appellatam legimus, siue a statione militum Ro

manorum, quorum meminit Bonaventura Castillionarus, siue assede Praesecti, qui accolis Verbani ius diceret, siue quia statio illa esset nauigijssidissima, cum recedentes in sinum aquae portum aperiant. COrius autem a Stationo quodam appellatam docet, qui deletum a Go

this oppidum restituit, suoque nomine insignivit. Haec propiora veris existimamus, quam ut eius oppidi originem ad filium, aut nepotem Aeneae authorem referamus : urbis autem eius vestigia se nunquam reperisse Carolus a Basilica Petri profitetur. Caeterum Angleria, cum Longobardis cessissent cuncta, venerat in potestatem Athonis Vercellarum Episcopi, qui regio genere prognatus, cum palatium ,& pomoerium legasset Ar

chiepiscopis Mediolanensium , Pontificales diuitias auxit in maius . Delectatus postea loci ingenio, aCmontis fastigio, munitissimam arcem substruxit Ioan

104쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. II. 73

nes Vicecomes infula, ac dominatu Insubrum potens; cuius tamen antea conditorem fuisse Othonem Viceco ita ... mitem Bugatus, Rotandum vero Regem Angleriae tradit Castellus , atque altissimum in penitioribus cau-αυαῖ . tium visceribus puteum effodisse, quem etiamnum in Iae, adulterino nomine, Ortandi appellent. Uicecomitum quidem magnificentiam , atque adeo authores fuisse arcis eius, probant parietes Othone plurimo pi turati; tanti autem moratos fuisse Mediolanetisium. Duces oppidum Angleriae legimus, ut se Anglos, atque Comarchos eius oppidi vocitarent, rati sic nimirum Or n. eis.λι- natOS eorum nomine, ac possessione, qui regnum Italiae obtinu issent, atque Imperatoribus, antequam inaugurarentur , Liturgi e librum ad sacramenti sanctitatem e ιιι..isisum proponerent, & Crucem paulo post eorundem Osculo p. .esu. - ώ offerrent ad eam columnam, quae adhuc vetustatis in- gratijs stat ad valvas Ambrosianae Basilicae. Sed, ut mos η cst rerum humanarum alternis semper vicibus fluctuantium , inuasit Angleriam , sublato Archiepiscoporum c.ν,α, Hrax. . dominatu, Matthaeus Vicecomes, cuius flagitij causa communione sacrorum est prohibitus a Cassono Turriano , qui eo tempore Pontificatum Mediolanensem D. carati M. e. obibat. Nostra aetate Angleriam tenet inclyta Borro- hi ,, d. M.futet

maeorum Familia, quemadmodum reliqua Verbaniora eidem gen ii paret. Ex aduerso in lacus litore Arona urbis speciem mentitur, inclusa moenibus ,& portu, em - num ' . ad Lud.

net munitissima, in imperio quondam Archiepiscopali

contenta, nunc Martis opibus tuta prouinciae Mediolanensis fines tuetur. Ergo cum in arce Aronensii Diuum sica Pori tib priCarolum parens Margarita Medicaea esset enixa, neque in Ateiatum milluc ob militis praesidiarij stationem, ad colendum Bor-Σ .fidiis. romeae sanctimoniae domicilium euadere peregrini ho- g. Κ mines

105쪽

DE ORIGINE, ET STAT v

mines possent, in proxima montium iuga evulsum sedibus su is natale cubiculum transtulit Federicus. Excitatum deinde templum sumptuosi operis Diuo est, adie- .ani. m. ἡa. in speciem Lauretanae Aedis cubiculo cui circumfusa iterum luce sidera alluserunt, quemadmodum ex tabulista: 1.t testata res est . Lapidem primum salutari signo, atque caeremon ijs rite expiauit Federicus: aderantque speci a- aibl. Amis. culo Philippus Arcta intus Novocomensium , & Petrus: 'LUL Georgius Odescalcus Uiglebanensium Antistes, clara 2 ri,a .... item, atque Obscura capita assinium agrorum, & Verba, μή - - ni. Monti impositum Caroli nomen, aediculis per certae. D sis. H interualla dispositis r ut fictili opere sub ijciant oculis res' ' ζ 2. . . gestas Diui, cuiusmodi sacella spectamus in Varisiano' 'monte Magnae Matris. Ijs autem aediculis substruendis ingenti sumptu contulere Dux Allobrogum, Cardinalis Ferdinandus Taberna Sodalitas Oblatorum, Ciuitas Bri-xiensis Familia Borromaeorum, Vicecomitum, & Littarum , ac nobiliora Collegia artificum etiam transalpinorum. Inaedificauit etiam in eo monte Federicus Seminarium , cuius moderatorem praefecit operi toti sacel. lorum . Accessit postea ingens simulachrum Diui ex cupro squale Detrianus architectus, si viveret , suo lon- V ge maius exi stimaret) cubitis tribus supra triginta in Adri .' ' mirandam altitudinem procerum, latum sexdecim ue sortasse etiam cum famam est, fieri minime posse credidi- muS: attamen minor colossus magnitudinem Diui non aequasset. Maximi eius simulachri partes nondum coluere, siue artis desperatione molem suam extimescen- tis, siue magnitudine sumptus. Colossum aere suo fa- ciundum curauit Borroi meus, ingentibus tantum operibus architectandis natus: graphide descripsit Ioannes Baptista Ceranus pictor eximius. Nos vix Bibliothecam Ambrosianambattigeramus , cum explicandae saltem

106쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. II. s

graphidis eius subijt cogitatio. Tentata non semel res,

nunquam tamen processit ue conclauia enim nostra angusta sensimus, atque in sedes praeter modum amplas Induci posse censuimus . Suo iterum volumine intorsimus graphidem , ac intulimus in muscum artis statuariae, uno pollice contenti, quem fictilem proponimus Oculis ciuium , atque exterorum ad aestimandam molem. Iam

secundum Colle ij Ambrosiani leges serat enim in exitu olympias iubebantur abire magistratu Conseruatores, cum eis quinquennem prouinciam prorogauit BorrΟ-marus. Allus iniuit annus inglorius fere. Ioseph Vicecomes ecclesiastic eruditionis scientissimus primum vo- Iumen obseruationum suarum typis commisit. Liber est latui cupresso seruandus, inquiritur in ritus, ac caeremmonias veteres Baptismatis, & ex veterum Patrum, ac

doctissimorum scriptorum oraculis singula depromuntur. Sacram hanc Vicecomitis cruditionem placuisses cordatis viris argumento est , quod exteri codicem eum quaerant ambitiose ue tanta vis est doctrinae, praesertinta cum demorsos ungues sapit. Certauit etiam cum Collegis nostris Georgius Longus Bibliothecae custos; teruntur adhuc legentium manibus illius lucubrationes de annulis signatoriis antiquorum : quas profecto subsecivis horiS natas coniicimus cum tempus solidum exscribendis indicibus Bibliothecae impenderit, eosque Oigiato Praefecto nuncuparit. Paulo maiora molitus est annus sequens; nam prospexit literis Fodericus, ne desiderarent linguarum cultores, si quando inestum esset alicuius interitu Collegium. Igitur peregrini sermonis studia in Sc-

minarienses scholas induxit Borromaeus: & commendauit consilium Paulus Pontifex Maximus, scriptis breuibus literis. Pontificias, inquit, partes esse, ut eae cXercitationes, ac studia Queantur motae, quae sunt e re-

Κ a publica

107쪽

's DE ORIGINE, ET STATV

publica: probatam iam omnibus esse Collegij Ambrosiani operam propter linguarum variarum disciplinam,

quae nobis exoticarum facultatum arcana aperiunt ;ne casu , aut temporum inuidia intereant ea studia. mandare se, ut duo, quatuorue adolescentes ijs exerci

tationibus subigantur in Seminario Mediolanensi, eius

demque sedis quadra vitiant: quam si rationes Seminarij negent, eandem dimidia tantum pensione aeris. quod reliqui conuictores exsoluunt , redimere possint. Haec Pontifex ue tanta scilicet eius exercitationis

cura permoverat Fcdericum , ut quaereret etiam apud

exteros hominem , quem studiosis linguarum ducem praeponeret, Arabici piaesertim sermonis. Nec erant squi Persicam interea, &Abyssinam linguam traderent. quamquam id expetijsset Borromaeus a Paruta suo S immo eius pena deluserat Arabs patri j sermonis interpres , nam Antonius Caracciolus profecitum eum cum Ne politanorum Prorege in Hisparuam significauit, paremque sore huic oneri Florentinum ciuem, cognomento Cinum, Maioris Templi Canonicum, & seruitio Hetrusicorum Ducis addictum. Expeditius visum Borromaeo: ut quoniam Gigaeus iam elementa sermonis Persici, a que institutiones eius callebat, ad Hetruscos proficisceretur . Fauit homini singularis humanitas Principurta,

Medicatorum; nam instituto huic Ambrosiani Collegi j, & Bibliothecae stud uerunt magnopere, propensiori qua

dam voluntate erga Borromaeam gentem propinquam sibi, cultu certe , ac fUedere perpetuo liter)ru

Sane Magna Dux humanissime Gigarum excepit, cuius auspicio se Pisas, atque Liburnum contulit, ubi collocutus cum seruo est Arabici, ac Turcici sermonis peritissimo; nec loco humili natum mancipium Ossicia. ac mo

res prodebant. Hunc dignu esse Paleo seruum significabat

108쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. II. 77bat Gigaeus Cardanali, percupidum eius disciplinae tradendae , iam Que accintium ad ministerium, si Gigaeus docentem vellet audire. Memorauit quoque se iturum .

eum eode mancipio Pisas ue illuc enim Magnus Dux mise- i, cal. meembis

rax seruu Arabem, Abdalam nomine: ut sine arbitris, atq; opportunius inter ipsum,& Gigaeum disciplina linguarum ageretur. In hac Gigaei mora mittebantur subinde ad Cardinalem ab exteras codices sermonis Turci-ci, opera Fabij Quaesitoris Melitensis: & inter Collegas Sociacus excitauit iterum Musas edito epigrammatum, atque odarum libello . Paulo serius visi sunt

Collegij legibus paruisse Ripa montius , & Collius uenam octauus prope annus a Bibliothecae institutio- Anmiσi ne fluxerat, cum nondum lucubrationes eorum vide. rant ossicinae. Rerum quidem agendarum magnitudo

utrumque scriptorem videtur desidiae nota absoluisse. Ripamontius inquirere in Mediolanensis Ecclesiae primordia, & Apostoli Barnabae aduentum debuit, tum

sequentia scrutari, librare scriptorum sententias ob antiquitatis caliginem vix nobis intermicantes. Hoc labore stetit prior Ueeas Pontificalium monumentorum, tanta

ubique castimonia latini sermonis, v t in veteri Latio. non inter Insubres, Ripamontius natus facile videatur Collio longe grauiora suerant tractanda . na de Christi Sanguine agendum erat, quod opus non satis est expeditum ingeni js; dissicilem tamen illam scribendi materiam eximia cum laude traelauit,atque eius viri nomen Cardinalis Ioannes de Lugo Theologicis e statis. & Ioannes Ferrandus suis lucubrationibus impressit. Eadem exhauriendi laboris improbitas traxit in hunc annum lucubratio-Atino εia nes Salmatij ue prodierunt autem orationes Paschales Diui Cyrilli Alexandrini, quas omnes latine vertit, prosessus initio operis gratum animum erga Andream Scholium

109쪽

'a DE ORIG. ET STAT. BIBL. AMB. LIB. II.

modestum hominem, & Ambrosianis Collegis, doctrinae causa, deserentem cuncta. Accessit nouum opus Iosephi Vicecomitis; indicauit in eo veteres Confirmationis caeremonias , tum egit de Liturgiae ritibus, explicando originem, nomina, ac diluendo impia haeretuο-ktim dicta diuinis institutionibus, ac sacris obloquen. tium. Ita externis lucubrationibus, atque domesticis

Bibliothecae scrinia ditescebant.

110쪽

D E ORIGINE, ΕΤ STATU

BIBLIOTHECAE

AMBROSIANAE

LIBER TERTIUS.

Lijs ornamentis insignivit Romanus Ponti. stae Bibliothecae Collegas, sacris videlicet ' ' '' amictibus, quibus velati Ambrosianae Basilicae Caηonici , aut psalmodiam peragunt, aut supplicatum eunt. Et quia indumenti '. eiusmodi Collegium utrumque cum templi Ambrosi ni, tum Bibliothecae inter caeteros Ecclesiastici coetus ordines amplissime decorarit, nos minime abs re facturos opinamur , si de Ambrosiana Basilica, atque Canonicorum dignitate tradamus; quippe facite haec ornamenta Collegarum nostrorum eminebunt, quos Paulus Quintus eisdem velamentis, & coetu nobilitauit. Basilicam

SEARCH

MENU NAVIGATION