Petri Pauli Boschæ bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem s.r.e. cardinalem Federicum Borromæum ..

발행: 1672년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

1 io DE ORIG. ET STAT. BIBL. AMB. LIB. Ill.

da coniugia negarent, proli, & nepotibus, ac posteritati toti Comitis Caroli Borromaei, qui eadem cognatione Cardinalem attingebat, fidem hanc. & tutelam ε,4 ν-. transmisit. Postia aec instituit locupletare COIlegium Vrt ' hanus . nam sacerdotium pingue Bolati spagus is est agri Mediolanensis in eDege mandauit petenti, ut quotannis aurei num i quinquaginta penderentur Bibliothecae, qui tamen reditus duodecim tantum annis definiretur. Per eos dies prioribus Conseruatoribus prorogatum imperium est, accessit c. eteris Comarchus Iulius Caesar Borro-maeus , atque Gulielmo Vidono suffectus est Atronus templo Nagari j Praepositus. Euulgauit hoc anno duas historiae Mediolanensis partes Ripamontius , atque a Pontificatu Chrysolai ad Diui Caroli tempora rerum g starum memoriam trahens Ecclesiasticam historiam a soluit. Describuntur autem accurate a Ripamontio ii crementa , & casus Mediolanensis Ecclesiae, prout rex humanae sunt mortalibus secundae, au t laeuae. Quae cum,.s, , agcsentur Mediolani, Hieronymus Foscarinus Consul rei R. Babylone curam suam omnem nostris temporibus adli hebat. Accepimus ab eo sermonis Arabici codices, E iarim in primis, deinde monumenta rerum sacrarum,. Diuorum praecipue, quorum sanctimonia maxime re fulserat in Oriente. Res una cogitationes Federici decepit , nam cum Abyssinum hominem expectaret ad doc trinam eius linguar, isqv e iam naui veheretur ad Insubres, abducitur in vincula a piratis . Doluit vicem hominis Borromaeus quamquam rursus operam suam promiserat

Foscarinus, si quis ab Hierosolyma, aut proximis sedibus Babylonem aduentaret eius sermonis peritus: ne Colleg Am brosiani linguae Abyssinae scientiam desiderarent.

142쪽

DE ORIGINE, ET STATU

BIBLIOTHECAE

AMBROSIANAE

LIBER EUARTUS.

ostquam Musarum imperium, atque eiusAnmio s.firmamenta constituit Federicus, caeteras quoque artes exornare coepit; quod acre

incitamentum est ad aIendas in urbanis ingenijs disciplinas. Cum autem facultates dignae ingenuis hominibus, pistura in primis, Architectonice, ac statuaria sint visae, artes eas restituere, ac foue. re est adortus. Damnauerat saepenumero CardinaIis, cum Dioecesim suam obiret, simulachra quaedam, &pictas imagines nescias omnino artis eius, qua fiebant, nec habitu modo corporum male natas, sed a sacrarum Iiterarum oraculis absonas, inductis in agrestia lana commentis. ac deformationibus pingendi, quae thure primum , & facibus culta, superinductum deinde albarium colentium oculis, ac Religioni eripuit. Tum vero com senuisse apud Insubres creuebamur illae artes: nisi quod

143쪽

ria DE ORIGINE, ET STATU

immane TempIum Magnae Matris sculptores cessare minime pateretur. Cum Ludovicus Ssortia, cognomento Maurus, rei Mediolanensi prauideret, Leonardus Vin-η, --tτνi- cius scie quo longe plura scribemus . cum rerum narran, a Q-. darum ordo admonebit in illustrem condiderat Academiam, non modo propter ipsius au thoris nomen, verum quia viri nobilcs ex ea prodierunt, Bernardanus Loti in , Ioannes Paulus Lomatius, Caesar Sextius, Marcus Hlonus, alijque compluresue quibus postea pictura deo uit plurimum , quod famam hanc artis, ac vincij disciplinam tabularum suarum pretio decorarint. Antiqua ciuium studia reuocauit Borromaeus, eo maiore facultatum compendio, quo plures in recenti Academia disciplinae tradebantur. Coetum igitur hunc Pictorum, Si tuariorum, atque Architectonices instituit in Pontificali Palatio anno vigesimo est cro supra millesimum sexcentesimum , eique caeremoniae interfuere Alexander Ma-

M.,-- atqc Antonius Olgiatus Pr sectus Bibliothecς. Hoc anno vocati in aedes Ambrosianas accepere primum a Federico authore Academiae leges, deinde inducti in sedem certam cogendi coetus Qui singulis artibus. vcIutiduces operis, adeoque erudiendae iuuentuti praeessent, creati fuere Io. Baptista Crispus. Ioannes Andreas Bisiius, MFabius Mangonus. Porro hic Fabius architecturam restituisse est visus, non modo regiarum aedificationum, atque excitandae Aedis maximae Mediolanensium quod fanum miraculo est terris omnibus in Insubribus cura, verum quia Carolum Butium Architectum clari nomianis ad interiorem scientiam Architectonices , tradendo artis eius praecepta, deduxit. Bissius vero marmoris asperitatem feliciter vicit; simulachris affabre induistis: tantique artificaj specimen praebent toreumata, quae ana brunt

144쪽

BI3LIOTH. AMBROS. LIB. IV. M 3

Templi maximi odeum . Crispum autem non modo ijs praeposuit, quos pictura sibi oppignerauerat, verum toti Academiae, ornauitque Principjs nomine , & imperio. Sane Crispus in oppido Ceredano quod vulgus Ceranum, Polybius Acerras vocat in Nouariensis agrinatus, a patria sede cognomento Ceranus, a parent , quod pingendo vitam toleraret, ad eandem disciplinam institutus, eminuit Mediolani primum, tum apud reli- quos Insubres nobilitate artis eius, quam profitebatur; neque tantum picturae placuit Crispus, sed etiam plasticen, atque architecturam coluit; qua cum praestaret, plurima architectatus est in ornanda Aede primaria Mediolani , atque frontem totam excitauit templi Paulini prope delubrum Euphemiae, singulari ingenio operis, quod proximam Aedis Marianae faciem creditur aemulari. Cerano quidem Principe cum plures cooptati in hunc coetum fuissent, se se postmodum ex vulgarium pictorum grege exemerunt, nimirum Daniel Crispus, Carolus Franciscus Nuvolonus v v o Pamphilus, Ioannes Paulus Blancus, Camillus Alsona, Carolus Blan- ..cus, Balthassar Todeschinus, Melchior Gilardinus, Carolus Minoia, Richardus Taurinus , Bernardus Ferrarius , Fiercules Procaccinus, & Carolus Cornarus. Caeterum , cum statis diebus conuenirent, donabantur a Fe-derico munusculis , qui reliquis graphide anteissent; nam iussi sacrorum annalium monumenta nobiliora rudi penicillo deformabant: tum etiam expendebantur tabulet quae vespertinum opus reserrent, cum proposito nudi hominis corpore artus singulos conarentur adumbrare.

Porro diurnam operam locabant singuli suis disciplinis.& quidem pictores snam de museo statuariorum trademus deinde) inducebantur in pinacothecam, quam h neficio eius facultatis condiderat Borromaeus. Quae au- P tem

145쪽

D DE ORIGINE, ET STATV

tem eminet in praesens moles aequalis Bibliothecae . ea s ne aliquanto post substrui coepit, atque, ut Federicus de vita decessit, coronide imposita stetit. Cum vero aream illam insiderent scholae Tabernianae, alijs coemptis sedi-husea gumnasia in vicum Fulconis translata sunt: ne Si phanus Taberna author erudiendae inopiae sedes suas deletas conquereretur. In eam quidem aulam ingentis structurae inductae sunt tabulae pictae, quas dono dederat

pinacothecae Borromaeus: ac ne quidquam intercideret, Academiae conseruandae praefecerat Alexandrum Ma-zentam, Iulium Caesarem Vicecomitem, Ludovicunta Barbauariam templi maioris Canonicos, ac Olgiatum Bibliothecae Praefectum. Hic autem monent nos nobiliores tabulae, ut eas sere singulas tam ciuibus, quam exteris scribendo indicemus, non modo quia res ea voluptati futura sit, verum propter ipsius conditoris magnificentiam , quam peregrini homines veluti subiectam oculis mirabuntur. Huius quidem noxae veniam facile d hit seculi peccantis audacia: si, cum Federicus pinaco-- Ioc. thecam totam tradidit monumentis , nos paulo confi-' ' Jerusis eandem describere velimus; nam iuuat clarius nudaressingula, quae ut solet optimus quisque )modestia texit Borromatus. Titianus Venetorum Apelles primas Occupauit sedes, ac frontem prope tota pinacothecae suo artificio vestiuit. Tabula longe omnium pulcherrima refert Magos Reges, cum vagientis Dei tugurium conuenere. Sedet parens numinis Virgo, ac pone senescens coniux ; illa complexa caelestem pupulum proponit senioris reguli osculo diuina vestigia: tum vero expedire alius, ministrante puero, arculam thuris, postremus ostentare pyx idem refertam munere ad cultum. Reliqua

multitudo subsistit ad fores. alij quidem sublimes equis ,

caeteri autem, qui d e siluere, regunt vectores suos. Mira

vero

146쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. I I svero ars est pictoris, siue inuenientis ingenium spectes,

sue pingentis elegantiam: regia certe tabula ; hanc Ti. tianus pinxerat tutius a Cardinali Estense seniorc, eamq; Estensis dono tradere voluerat Francisco I. Regi Gallo. ru : sed enim aut rerum, aut animi inconstantia. minime ex Italia exportata tabula est, sed coempta a Diuo Carcio. cum in potestatem Mediolanensis Nosconu, peruenisset, redempta a Federico pinacothecam Ambrosianam ditauit. Eam quidem studiose pinxisse Cardinalis Estensis causa Titianum credimin, ac Vasarius inter cae- ,...teras commendat. Porro illae minores tabulae: alia fert ni onacham , cui propexa est in pectore barba, alia Ioannis Iacobi Medicari, haec Titiani ipsius barbati vultum , illa Christi Seruatoris imaginem pluribus vi hic hus cruentam, redimitam dumis, gestantem manibus arundinem : tum peregrinantis hominis ora quamquam id operis nonnulli firmissime tribuant Calixto Laudensio atq; senioris cuiusdam hominis cui nudata catinua, & promissa barba; qui sane irritat vicinos vultus, quos Vincius, atque Durerus pinxit. Hae tamen minores sunt, si molem aestimemus; caeterum pretio longe plures tabulas vincunt. Illae q uide magis pretiosae; in a tera residet Iosephus altor numinis, ac numen aptum ferens, iuxta Virginea parens malum offert infanti. Allu dit Seruatoris pedibus paruulus Ioannes, ac Raphael ca

testis ales Tobiam aegre ducis vestigia sequentem iubet adire Diuinam prolem. Alibi pendet icon Virginis ge- rentis Iesum, blandientia Ioannis, & Catharinae proserentis digitum ad caelestes nuptias. Idem rursus Ioannes in altera tabula, sed natu grandis, assectatur De aram . gestiente inter ulnas sobole, cui Caecilia Virgo citharam offert suam. Magdalena, quam maximopere extulit Va- Iarius, minimc indignata est hoc contubernium . Spec- P a tat

147쪽

DO DE ORIGINE, ET STATV

tat enim uerb siccis oculis caelum, ac fluentibus licentius per Iacertos, atque humeros comis nuditatem emaciati corporis tegit. Dianam putaret Actaeon, si ora, &isinum Iachrymarum fonte perfunderet. Eadem sane matrona in alia icone lachrymis ubertim indulget. Componunt in tumulo peremptum Seruatorem Iosephus Arimatharensis, & Nicodemus: ac Magdalena solutis crinibus,& redundante fletu accurrit ad lanus. Contra spe star Ioannes numinis ex equias, atque insertis mutuo utriusq; manus articulis parentare mortuo, Uirgo autem genitrix prona in tumulum artus sobolis venerari. Superne discedunt nubes, unde maxima vis luminis intermicat quamquam lumina omnia in occasu numinis interierint ). Accedit eiusdem artificis penicillo descripta regio.

tanta pingendi incuria, ut exornasse artem videatur, cum

neglcxit. Res quidem singularis, nam tractus regionum a Titiano pictos vix alibi inuenies. Decurrit praeceps o summis montibus torrens, alueumque totum definiunt praeruptae cautes, atque abscissae, iugi supercilio altae, quς casam ferunt securi pecoris hospitium. Titianum sequitur Georgionus, nisi potius antecelliti nam is lumina attulisse dicitur Titiano. Geminae virgines iacentes hum i, mundo muliebri satis comptae, canunt fidibus: iuxta senex subiecto oculis libello esserre videtur in certa carminis spatia vocem, eique proximus assidere fistulat modulator. Cantu delectatum ferunt Georgionum: ideoque passim citharedos in suas tabulas admisisse, eosque maxime, qui testudinem tractarent; nam ea hominem rα- creabat . Parem pintendi adoream refert Raphael Vrbinas. Geminae graphidis tabulae ex pinacothecae corona pendulae proponunt Athenienses scholas Platonis , MAmm. U.I. Stagiritae, ac disceptantem Paulum de ignoti numinis cultu: eaque exemplisia sunt rerum, quas Raphael Romae in

148쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB IV. II in Vaticanis aedibus pinxit. Eminent utriusque gymnasii

labores, ac studia, micante ubiqi artificta ingenio, cunaicon maxime Operosa sit, at in Pontificum conclauibus merito pictai . Eiusdem arx ficij pulchritudo pictorem Vrbinatem spectatoribus in alia tabula conciliat. Abluit genibus flexis Seruator Petri pedes, & circum susum Apostolorum agmen idein Officii genus cxpectat. Historiam illam Vrbinas affabre reddidit. sacrIs ubiq; conuiuis ita spectrantibus numinis modestiam , ut alloquii que oris, corporisque habitu diuitra officia suspiciat, i ladmiretur . Duo plane Apostoli mirae sunt artis; nam alitisset te sibi detrahit tibialia, alter nudatos iam ungues secat, inarata interim rugiS fronte, ac extantibus venis, dum dem issis oculis, & em issita js pedum digitos interrogat. Alibi idem Raphael rediit tuum e tumulo Seruatorem pinxit, atque somniculosas circum excubias; sunt qui hanc tabulam Iulio Romano adiudicent ue nos uter pinxerit, non inique patiemur. Neque indictus abibit Leonardus Vinciust quamquam eiusdem mentio rursus in ij cietur); nam iconem Deipam divam ferentis prolem mira concinnitate confecit, vultumque Mediolanensis et '

Ducis tanta elegantia, quantam fortasse, cum viveret si- vj .hi illa Dux exoptauerat, denique trucis mediciora, qui velatus toga dexteram refert ad capulum pugionis. Ostem dimus item exemplum Vinciam coenaculi, quod ille pulcherrimum in triclinio Dominicani coenobii ad Aedem

mens Borromaei pingi iussit in tabula, cum is utentis V Aquilonis afflatus Dominicanae coenationi historiam sere totam abstulerit. Vterque autem Bassanus . Leander nimirum, & Iacobus senior, diuersalicet studia secuti, sui tamen artificii faciunt fidem. Picta a Leandro tabulas monstrat Virginem residentem humi, acclinem que Ιω

149쪽

ti s DE ORIGINE, ET STATU

sephum de Aegyptiaco itinere fessum: rusticanos item,

immines duos, alterum procumbentem ante ora caelestis pupi, alterum seruantem Aselli sui lorum. Haec delectauit utrumque Bassanum voluptas immoderata, ut in omnibus tabulis Asellum , aut Canem confingerent ; quo pacto Horatianus pictor cupressum ubique simulabat. Caeterum exacta ad amussim tabula est, nec usquam si premam manum desideres. At vero senior Bassanus omnia pinxit indiligenter; ouς tamen artis negligentia artem prodit. Caelestis ales admonet pastores curando pecori intentos de Seruatoris Ortu ue cum autem cuneta reddere per incuriam pidior videri vellet, emicuit opificium ue pM 1 toris enim unius indumenta neglexit . quod subiecta, lintea pastoritias vestes consuerent. Vtrique Bassano

concedit facile Andreas Sclauonus sindidit illi cognomentum natale solum in Illyrico neque tamen caret. arte. Alterex Magis Regibus .isque senior, postis ante Diuinam sobole genibus, o negij amictus syrmate verrens humum tradit num ini vectigales Arabum opes : cum interea reliqui proceres, & famulantium plebes religionem alienam miratur. Vicit Illyricum pictorem Bernardinus Lovinus Mediolanensis ; & quamquam plures tabulas huc intulerit & Ioannis agno blandientis. & Hieronymi nudata pectora c dentis silice squamquam hanc iconem a Caesare Sextio pictam plures assirment) tum Seruatoris salutari signo lustrantis orbem & Magdalene ante Christum procumbentis, qui se illi subolitoris specie obtulerat; duae tamen tabulae ipsum prope Lovinum vicerunt.

Gestiunt Virgo numinis parens, & Elisabetha. dum ludit cum Ioanne paruo Diuinus infans; mira certe suauitas Virginei oris, & senilis maiestas Elisabethar, ac labia ipsa loquenti similia, tum utriusque infantis membra, mollia ferme, ac vivida singularem pingendi artenae.

osten

150쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. II9

Ostendunt. Magdalana vero eiusdem Louini conuertit

in se venientium oculos ; nam vultus elegantia, stons exporrecta, flagrantes oculi, crines certantes auro spectatorem tenent. Etiam Federicus Barocius sibi aduenientium oculos conciliauit. Virgo genitrix, nixa genibuS, natam sobolem colit vinctam fascijs, ac propemodum vagientem ue tanta est venustas oris, & tabulae . Excubat ad tugurij fores Iosephus pastores admittens, qui certa tim ad miraculum confluxere. Lumina vero pingendi. quae Barocij iconern illustrant, in alia itidem tabula subgent, quam Petrus Paulus Rubbens Antuerpiensis pinxit, ac Ioannes Bruguel in eadem urbe natus floribus redimi-uit. Diuina soboles blanditur parenti tenerrimis artubus venustissima: Virgo autem modestissimi, ac formosisIimi oris casestis pupi blanditijs fruitur, eam tabulam cinronauit Bruguel colicetis undique floribus, ac vere perpetuo, oberrantibus auiculis per serti ambitum, atque, exilibus vermiculis insidentibus. Latent in omnibus tabulis Bruguelis huiusmodi oculorum insidiae: nec unquam prodeunt, nisi cum diligentissime interrogaueris singula. Immo quςdam exilia admodum colorauit Bru-guel, ut nisi oculorum aciem intendas, cernentis oculos fallant. In argenteo quidem vasculo aquae lustralis, quo

nocturnam quietem muniuerat BorromazuS, paruae qua-

tuor tabellae, eaeque eburneae distinguunt opus nam re lliquas in cupro, ora icilicet Christi, ac Virginis, pinxit

penicilli acie Iulius Clouius non obscuri nominis pretori n. eliuis alis rantae exilitatis, quanta olim natura in Pyrrhi achate Mua se 'fas , & ApoIlinem caelauit. Agitant alibi procellae fuctuantem cymbam, micante inter nubes Uirgine, quae ut navim sospitat di alibi Christus filso cruore respersus crucem defert, obuia complorantium Deminarum multitudine , ac comitatus truculentis tortoribus. Hac m

SEARCH

MENU NAVIGATION