Petri Pauli Boschæ bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem s.r.e. cardinalem Federicum Borromæum ..

발행: 1672년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

r o DE ORIGINE. ET STATU

dit auaritia, inopia quotidie ue literas vero habuit contubernales, nam Latine. Cra: ce, atq; Hebraice doctus subsecundarias horas ecclesia stico labori cum sublegeret,

Guid. -- - meditabatur subinde, ac scribcbat. Neque vero elusiu- ω, .ali, ,eui cubrationeS, tanquam alienum oleum, oc opera mole-

''' rent, sugil Cardinalis Benti uolus, si apparatum scribendi ingentem, tum aduersaria lituris foeda, atque sin- riui δεα, s, gularum scriptionum arinet mn vidisset ; qu e omnia ... versa ulmuS nos, atque in sanctioribus eiusdem Biblio- iis . f-, xur, thecae scrinijs reposuimus. Caeterum Cardinalis animus ---2 cXlniijS, virtutibus suit excultus, quibus oportuit honestari Borromaeum disciplina Caroli, ac Philippi Nerij institutum. Neque vero audemusicaelitum honoribus scri/ιανο, m Principem consecrare snam prohibet Romana Religio ι' virtutum tamen, ac virginitatis praesertim admiratio itaxia - ciuium, atque exterorum animos tenet r. vi pro sequis', exuuias Feci erici quaerat ad auertenda mala, atqtti com-ψ utata, plures praesentissimam opem repererint. Sane cum ii Romanum muricem indigna omnia impudenter effu- . tiant Catholica: Fidei desertores, Fodericum tamen tulere in coelum deosculati virtutes. quas odiisent. Ipse corporis habitus index animi fuit , nam & prcceritaS magni-- - tud i nem pectoris praetulit, & maiestas supercilij regios inesse spiritus indicauit, modestia enim prohibuit, ne Fe-dericus Regibus imperaret: ut cum Regibus conferri posset, operti magnificentia obtinuit. Porio cum Borromarimnus tetigisset ciues, acrius assecit Collegas nostros, ac deinde sensimus Federicum demisse. Itaque proposita est ad leniendum dolorem prae soribus Bibliothecae imago aenea Cardinalis, quo ciues, atque peregrini eum fuasse parentem operis intelligant: tum vero illius lucubrationes plurimae typis sunt commissae. adeout nescias. pluras clara pserit, an legerit: certe legisse plurima credi. potest,

172쪽

potest, cum tam multa scripserit. Voluuntur cruditorum hominum manibus latinae scriptiones, ac tuscar ; liber autem is, qui de Principum gratia inscribitur, adduxit etiam Gallos: quae natio scriptores solet quaerere cum delectu . Epuedium, quo Ferrarius commendauerat Borromaeum, typorum beneficio adhuc seruamus; neque contentio illa scribendi sublato conditore Occidit. Nam ..i Gigaeus externarum linguarum peritissimus, cum opes undique ex monumentis Arabum collegisset, coegit postea in unum Arabicae linguae Thesaurum tanto labore, quanto Euristheus vicisset Herculem , si illud opus imperasset. Patientissimus quidem laboris suit Gigaeus, non modo cum Thesaurum cum scriberet, verum cum caeteras etiam linguas in Italiam vocaret. Superest etiam cineribus hominis improbus labor, quem in ta dendo Persarum sermone exhausit, inscripsit volumen GMae Persicae titulo, aemulatus Alexandrum nationis ibi ius diuitias diripientem , cum Darium domuisset. Quamquam inter Alexandrum, & Gigaeum hoc maxime intersit , nam hic Gaza Persica terrarum orbem ditare

animum induxerat, ille se ipsum. Chaldaici quoquα

sermonis institutiones tradere aggressias enuclea uerat prope singula illius linguae , praefatus antea , quantum ex terni sermonis disca plina esset compendio, si facultatum arcana scrutari velles, quae peregrinis praecipue linguis occultata latinitatis cultoribus vulgarentur. Porro his lucubrationibus typographi imminebant. cum mors fefellit consilium hominis, frustrata etiam spem Pontificis Ma ximii etenim Urbanus Octauus earum linguarum scies tiam in Collegium propagandae Fidei optans inducere,

inuitauerat mercede maxima Gigarum iam comparantem se ad iter, ac obsequentem pontificis imperio. Hic fuit exitus uui doctissimi, qui aetatem suam omnem ac, dixe

173쪽

i a DE ORIGINE, ET STATU

dixerat sermonis pere rini studio, ac summo labore consecutus, tradiderat ratione facili ad dilacndum. Suhidemscre tempus vir clarissimus decessit David Coluibius accepius humanissime a Collegis Ambrosianis, & introstris aeci ibus vita defunctus. Apud ScotOS natus, cum patrium canum fastidiret, in alienas terras proscctas, gratipna iniuit primum a Duce Allobrogum, cuius Bibli thecam tractauit, tum vero in Hispania diu moratus est muneris sui causa, cum Arabicum sermonem interpretaretur , apud Insubres demum quiescens desiit peregrinari. Lib ros Alchorani atque Alcam i velu ti animo eam librorum ia et uram praesentiret, quam flamma Escuriaco postmodum attulit, donauit sortilis Ambrosianis. a

ceptos non modo ipsiuS causa, verum quia eos codices

descripsit ex Bibliotheca Escuriaci. Sequenti anno mors eripuit Iosephum Vicecomitem, virum illustri loco na-ium, & in persequenda veterum Patrum eruditione, promptum ingenio. Cornelius a Lapide minime grauatur ire aliquando in illius sententiam; immo cum omni genere virtutis foreret Vicecomes, singulari etiam

...... μ' pudore ornatuS, inde sibi laudem maximam compar uit, eamque apud omnes testatam reliquit Ioannes StC-phanus Menochius vir ex Societate Icui, cuius se indi- . ., sciplinam Vicecomes tradiderat. Iam vero Collegae redigebantur ad paucos, non modo ob frequentiam inerum , verum quia disticillima erant rei Mediolanensis tempora, flagrante apud Insubres bello, quod ne Graeci

quidem , aut Troes obstinatis ad mutuam internecio. iacmanimis tandiu sustinere potuissent. Haec mala rem Ambrosianam incommunem traxere calamitatem, a cisissensim opibus, cum transpadanae regionis praediae, hostium excursionibus essent obnoxia, atque adeo nu-ldata cultoribus annuos prouentus Collegio negarent. Sin

174쪽

Saeuit adhuc pertinax aerumna, grassante malo, etiam, cum sedatum est, ita enim comparatum. ut quae pertulimus aliquando inλrtunia, eadem diutillime sentiamus.

Ac cum ferales cornetae magnarum calamitatum praenuntis astris internitent, noxio quidem spiriui afflant

aera, caeterum male ominati sideris inclementia sequentium annorum funestat agmen: ita grauiorum calamitatum acerbitas debacchatur ad plures annos; nec sensus breuis est mali : furit tandita, quandiu vel patientiarim, vel mortalitatem vincit. Ob eam rem nonnulli Collc- arum alia vitae studia sunt secuti. Ioannem Donatum. errarium Barberinorum Principum erga literatos viros munificentia vocavit Romanat atque cum Cardinalem Franciscum sibi concilia mei ob eloquentiae famam, , quam re constantem efficiebat, non modo eum sibi Principem demeruit . verum etiam Patruum ipsius Urbanum Sacrorum aeque, ac Musarum Antistitem, qui deIectatus Ferrarii ingenio pingue primum homini sacerdotium in Lari j Lacus pago demandauit, tum cum pr fecit Merati Curiae, quod oppidum a meraci copia dictum situm est inter Montem Uigiliarum, & Orobios. Tum

vero Cardinalis Barberinus. vel sublato Patruo obseruauit amantissimc Ferrarium , qui etiam cum defloresceret

aetas, minime studiorum imorum immemor nuncupauit Antichthona Cardinali munificentissimo , ciaeetus postmodum labore scribendi, commentandique . Elo- . ia,quentia Octauium Ferrarium ad Patauinos deduxit, atque in sede artis eius principe collocatum cum nullo mox iiset , cui Doctorum composuit, quo certamine gaudent riuales II:alie ib. te.

disciplinae; parem Veneta Pallas minime inuenit , quit cum Ferrario conferri post ei. Hac eloquentiae fama vec-ctigales habet Octauius etiam Reges s nam Ludovicus XIV. postquam artibus omnibus , ac Musis hospitium in

175쪽

i DE ORIGINE, ET STATU

in Gallia aperuit, Ferrarium donauit benigne argento, constituta in annos singulos pecunia, quod regias vir-uites omni laude cumulauerit. Eundem Oratorem aureo torque donauit Christina Suecorum Regina sex u suo maior ue Venetorum vero Respublica tantum tribuit Fer. rario, quantum ne Qrtasse quidem Liuio detulisset, si contribules suos Patauinos sormasset in scholis; quippe, Demo eorum , quos hactenus celebre illud Antenoris sy mnasium audiu it, opulentius retulit mineruat, quana errarius, & Caesar Cremoninus. Debet vero Octauius hanc gloriam Moecenati silo Borromaeo, qui virum ad

Ambrosiani Collegi j studia deductum amplissimis ornamentis insignivit, quae cum minime ignorarent Insubres, mandatum Ferrario est,ut res Mediolanensum tra- dei et monumentis , postquam vixerat Ripamontius. Nostra signa nunquam deseruit Iacobus Philippus Butius excernarum linguarum interpres,ac Oedipus arcanorum , quς peregrinae Sphinges proponunt ingenijs. Ante-q ua ude donaretur,Arabum codicem manu exaratum verti t, ne ijs ornamentis scientiarum careret latina dictio tum labores alios in curandis literis ex antlauit, singulari plane constantia studiorum,&instituti. Collegae vero, quos nascente Bibliotheca Federicus inhonestissimum, launc coetum asciuit, omnes desiderantur. Franciscus Collius, cum pestilentia sacras aedes viduasset cultoribus, a Fcderico in Templi Maximi mystas cooptatus, summo in sontium conscientiam arbitrio ecclesiasticos fasces habuit : eoque honore, ac vita deinctus , ob virtutem eximiam gloriae laude vivit. Neque tamen cum amplissimam eam prouinciam obiret, consenuit otio: veru i memisit in publicum partem aliam operis de animabus Inganorum, eminente ubique scribentis ingenio. & eruditione. Ripamontium eloquentia minime fraudauit

176쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. I shonoribus. Aediles, ac Decuriones urbis homini disertissimo negotium dedere, vires urbanas literis consigna ret; tradictit autem summa characteris venustate, quam Liuij, & Cassaris imitatione exornavit : ut hoc seculo torta se nemo scripserit magis nitide, ac iam multi doctores eum veluti Optimum authorem latinitatis adolescentiae offerant in scholis . Eadem scribendi ratio exercuit hominem etiam senio aflectum , atque cum, describeret ea, quae a Praesectis Med iolanensis Prouinciae domi, sorisque gererentur, a Rege Hispaniarum Philippo allectus est Canonicis Templi Scalensis, quod Sacerdotium amplissimum est propter claritatem coetus. Antonij Ruscae virtus honores omnes fere gessit; cum e flat Theologiae doctissimus, illum Aedis primariae Theol gam creauit Federicus. Urbanus autem Pontifex Summus singulari honore virum auxit, ac Prapositum Templi Maximi renuntiauit ue cum tamen Sacerdotium illud sit κοῦ , ἡ,- is gentilitium familiae Marchionis Vercellini Mariae Vicecomitis. Movit vero Urbanum non modo maiestasilinsa hominis digna insulis, verum scientia rerum , ac ora tionis maturitas quaedam, &senecta, cum ad Apostolorum limina profectus exponeret ea , quae inito Pontificatu Mediolanensi gesserat Caesar Montius Cardinalis. Praefuit etiam Rusca vitae integerrimus sacris Virginibus urbis, ac Dioecesis : immo Ecclesiam ipsam Insubrum matrem administrauit saepe, Cardinalis ipsius Montij v ces obeundo. Ad summam senectutem vixere Ouia tus, Salmatius, ac Franciscus Bernardinus Ferrarius, homines vivacissimi, ac fatis obluctati diutissime. Hoc anno Conseruatores renuntiantur, Comarchus Iuli Caesar is, αBOrromarus tertium, Iulius Caesar Vicecomes Primicc-rius Aedis Magnae iterum, Abbas Ioannes Baptista BelutiuS Canonicus Ordinarius, Hieronymus Corius Basili- . . T cae

177쪽

1.4 DE ORIG. ET STAT. BIBL. AMB. LIB. IV.

cae Ambrosianae Praepositus, Parmensi postmodum infula insignitus, Antonius Bussola Praesectus Sepulchii, Ioannes Paulus Maurus Canonicus Aedis Na Zarianae, Dominicus Grissus Curio S. Victoris ad Theatru ,& Obgiatus Bibliothecae Prauectus. Cum autem Bestitius vita, Busiola magistratu suo abijsset, suffecti sunt in eoruni

locum Paulus Cortus Canonicus Ordinarius, & Ioannes

Petrus Quadrius Praepositus Sacerdotibus oblatis. His Conseruatoribus res A m brosiana culta est, atque anapii

. facata ue nam Primicerius Vicecomes, ut omnium oculos subirent reliquar conciones Cardinalis Borrom aes,cere suo praestitit, ac typis tradidit s eas vero orationes habuerat Federicus, aut cum primum lapidcm lustraret ad sundamenta sacrarum aedium, aut cum Virgines sacro velamine Obnuberet, vel patres familias de instituenda prole admoneret. Beneficentiam illam Vicecomitis honorifice praedicare debuimus , non modo quia vir munificus fiuit, verum quia assinitate coniunctus cum Federico authore Bibliothecae . Hanc vero Iulij Caesaris Vicecomitis familiam auorum sanguine clarissimam nobilitauit spectatissima virtus Praesulum, quorum honoribus exornatur Patria. Nam Franciscus postquam Alexandrinami M γ' tiaram gessit, Ecclesiae Cremonensi praeficitur; Francisci Patrui virtutes seliciter expressere Hieronymus & Federicus: illum Nouariensium Antistitem declarauit primum Alexander Septimus Pontifex Maximus, deinde V l banensibus praeposuit, cum ad eam Ecclesiam administrandam Maria Hispaniarum Regina Hieronymum e coetu plurium petitorum secreuisset: hunc idem Pontifex Alexander Atiditorιίtis Romanae Rotae ascripsit: acccssitque honos Bibliothecae, cuius Federicus Uicecomessuerat Conseruator.

178쪽

DE ORIGINE, ET STATU

BIBLIOTHECAE

AMBROSIAN ELIBER GINTVS.

Rat in hoc statu res Ambrosiana,&quam. uis Mars Gallicus exardesceret, aderant tamen Musae huic instituto, Collegis enim pluribus, aut fato, aut melioris fortunae spe creptis , subrogatus cst Ioannes Baptista Rusca latinis, ac graecanicis literis apprime imbutus. politioris praesertim disciplinae amantistimus : isque unus numeri damnum pensavisse est visus. Hinc vero ciues, &exteri amplificauere librarias opes, ut narrando exequar seam enim spem conceperat animo Feclericus, ut faculi tibus postea suis Ciuitas hoc praecipuum, ac singular urbis ornamentum augeret, praesertim ubi captatores testamentorum timerentur, quod plerumque accidit, cum nullus haeres gentilium suorum fortunas adire PO test. Eminuit quidem inter caeteros Comarchus Galeatius T a A

179쪽

148 DE ORIGINE. ET STATU

Arconatus, non modo quia libros duodecim autographos Leonardi Vincij dono dedit, verum quia oblatam

ad redimendos eos codices large pecuniam excelso animo repudiauit. Iam vero ineunte hoc seculo vir Patritius, &clarissimo loco ortus Uidus MaZenta , cum Fcde, Ris .ir L ricuS viX de condenda Bibliotheca cogita siet, donauerat

mine, S umbra diIputat: ac perennis tantae munificentiqmemoria viget cum titulo nominis ipsius Vidi, quem liber pr fert in fronte. Fuerat autem Vidus vir studiosi simus bonarum artium, humaniorum praecipue, atque ornauerat ipse triumphales arcus carmine, ac plurima H epigrapho, cum Margarita ad Hispani Regis nuptias Mediolano transiret ue praesuerat etiam aliquando Patriae, qui summus est honos Acdilium, ac Decurionum . Porro Leonardus Pictorum facile Princeps nam de illo attinet multa scribere in ex natali pago, quem in Florentina vallexi κλμώ. . alluit Arnus, Vincius nominatus, vir primum desultorij ingenij se ad varias artes applicuit: tum vero cum Operam nauare pictoribus coepit, probauit illius graphidem Andreas Verocchius nobilis pictor: cui deinde a parent traditus, ipsum paulo post doctorem pinetendi laude praestitit. Nam cum Andreas ex Nesisset in pietia tabula Ioannem Christi caput lymphis abluentem, Vincius caelestem genium Seruatoris indumenta ferentem tam alia-bre pinxit, ut iratus penicillo Andreas damnauerit Officinam magi stram operis. Prosectus postea ad Insubres Leonardus Mediolani substitit, quo tempore Ludovicus cognomento Maurus rem patriam moderabatur:

cui cum placuisset magnopere Vincius ob cantum fidium, ac extemporalem facultatem carminis, iussus ab eo tabulas complures pinxit. Excelluit quoque casandi, di scalpendi arte, tum scientia Architectonices ue certe

180쪽

Ludovico Insubrum Duci ponere equestrem statuam ex aere animus erat, culusmodi plures apud Italos spectato. ribus se offerunt; verum ars fusoria obstitit conanti Vincio, ac negauit ex una. solidaque aeris lamina fieri posse simulachrum. Exemplar statuae finxerat ex argilla Vincius, ac diu apud nos stetit ue Galli capta urbe praeclarum

Leonardi opus perfregerunt. Fertur autem Uincius adcxpressas rerum imagines describendas humanorum coiporum motus, ac habitum spectasse attentius: dccum aliquando solutos risu homines redditurus esset in M. . qtabula, inuitasse ad saliares epulas paganos quosdam, quibus inter coenandum aniles fabulas recenseret tanta

voluptate conuiuarum, ut tantum non risu rumperentur;

tradunt item ad referendum metum, & cae tera signa pal-Ientis animi, spectatum luisse damnatorum hominum vultus, ac rigentes sormidine genas, cum tortoris seralem manum ex scalis trepidi opperiuntur ue quae in mente artificis cum pertinaciter haererent, in lucebantur deinde in tabulas ad artis miraculum. Excogitauit etiam iubente Ludovico Duce rationem, qua ssam alteram nam-' 'gabilem deduceret Mediolanum ue cum enim conditores

Galli locassent Insubrum sedes inter Ticinum , & Adduam carentes beneficio aquarum , queis nunc prata, dc segetes luxuriant, oblongum locorum interuallum: necnisti Lamber, ac Olona obscuri amnes, lympharum persaepe egentissimi aquas inueherent, alium alueum a mam miniis aperiendum statuerat Dux Ludovicus, in quem Adduae ., ,ha maritis, praeterfluentis aquas derivaret: ' cum florente Turrianae

Centisim perio vel potius restituta anno MCLXXIX.

urbe in Ticinus aquas in aliam fossam patientem nauium intulisset. Ergo aggreditur molitor Vincius opus, ac ia. prope Triiij arcem Bellonae hospitam ducto ad calcem .ia. aiatis,

collium alueo, diremptaque validissimo aggere Ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION