Petri Pauli Boschæ bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem s.r.e. cardinalem Federicum Borromæum ..

발행: 1672년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

ieto DE ORIGINE, ET STATU

det ex infelici arbore Seruator, acuterque sicarius comintes necis, spectante interim populo, ac na ilitari cohorte numinis lanienam . Propemodum ludit oculos tabella supplicationis exigua, quae tamen admoto vitro, admiratione etiam, nedum aspectu, maiora omnia proponit oculis. Rigent cuncta gelu, tractusque regionis horrescit nivibus, quas inter circumfert sub umbelIa Sacerdos inclusum tiraotheca Diuinum Panem , deducente supplicationis pompam agmine cucullatorum faces gestat lium, ac multitudine ad cultum procumbente. Exiguitas quidem imaginum mira est; caeterum molem totam

humani corporis spectanti subiicit, cum vix spectari possit. Tenuitatem eam picturae exigua admodum tabella Bruguelis eiusdem, aut aemulatur, aut vincit. Vermiculas , ac papilio flammarum immemor rosis insidiatur: proximus vero iacet musculus nitenti rostro, micantibus ocellis, villisque arrectis. Tabellae huic redimendae aureos num os quingentos non semel oblatos audiuimus, quanti ne in Cassilinensium quadem fame mures venim potuerunt. Eas tabulas penicilli acie colorauit Bruguel, quas sequuntur complures aliae m inime disparis artincij; alibi enim Virgo florenti serto conclusa siderea sobolem complectitur : alibi statuitur ante oculos Templum An-

tarii, a -- tuerpicte cuius licet firma pinxit Henricus Vanslumych,

cti αἰ atque nomen suum instripsit in tumulo, humana tamen

corpora illuc intulit Bruguel, suae praesertim uxoris, geminae sobolis, atque ancillae . Hic eremicolae complures abditi antris, hic undantes Auerni flammae, damna- lique manes tanta operis venustate picti: ut, cum alibi tartara extimescant, hic spectatores metu vacui oculis,& animo requirant. Illicrogum, & faces spectat adusta Pentapolis, illic constricto gelu sontes proponit pictor

serenici tamen ludentia corpora, tum Cererem com i ta

152쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. At

tam genijs clementorum speciem referentibus , den, que Danielem obiectum leonibus, quem Rex circum fusa ad spectaculum multitudine despicit incolumem. Et quamquam flosculis complures vernem tabulae ,

dum tamen collecto vere exornauit. Altera minor ostentat calicem onustum opibus eiusmodi: alteram vero maiorem misit Cardinali pictor, eamque ut charius commendaret, gemmam, es numismata cum aureata, tum argentea appinxit, ratus optimas tabulas posita

conferri cum gemmis. Haec Bruguel non imperitus suarum tabularum iudex significauit per literas Borromaeo. Sane vel fuerit hominis auaritia, vel iudicium, Federisus pretium large persoluit; nam tantum pecuniae misit Bruguet i, quanti aestimauere artifices adamantem cum gemma, ac multiplex numisma. Ars deinde omnis aut vicit Bruguelem in caeteris tabulis, aut Bruguel artem. Dederat negotium homini Cardinalis, ut quatuor Elementa pingeret ; obsequutus est pictor Borromaeo tanta venustate tabularum, quantam ne Zeuxis quidem optare posset, si viveret. Terrae elementum descripsit pro positis animantibus, quas alit humus,& in eadem tabula, Leones, Tigres, feras , cruoris cupidas, ac cicures belluas citra metum ferociae copulauit: equu in primis tanta venustate pinxit, ut suum Nealces non audeat comparare. Tellus ubique ridet floribus, pomisque luxuriat; in virentium autem camporum recessu incidit in oculos Deus spectator operis, quod finxit ex argilla. Sequuntur terram aquae, alibi decumanis fluctibus tumidae, alibi im nescentes spumiS , qubd ex montium iugo delabantur in praeceps. Sedet in scopulo Neptunus lympharum pDter, mouens cuncta supercilio, quae in aequore gestiunt, ac vivunt, ludentibus circa piscibus, & conchis, quos as

sultantes fluctibus genij persequuntur . Suspensae caelo

nubes

153쪽

iar DE ORIGINE, ET STATU

nubes imbrem demittunt,quae obuiis fulgoribus nitescotes Iridem colorant. Versant vero infra exundantes vrnas Nereus, & Amphitrite , quam Venerem putares in spumis. Circa aues palustres nutantem auam videntur quatere, & secura naufragij cymba procellas ridet A cedit aeris tabulas insident arborum ramis canorae aues, ac furaces . Aquila vero sublimis abit despiciens volucrum gregem , Olores, Struthiocamelos, ac salutandi memorem Psittacum , caudatumque Pavonem. Agit med ijs in nubibus currum Phoebus, nec tamen Ninnua, aut Vespertilio caligat ad Solem. Qua vero chortis aues obsipatam escam trima sunt, & cum Gallinaceo Gallus Indicus pugnat, Virgo tenerrimi corporis gerit dextera volucrem, larua orbem, ac passim geni j insequuntur volatu aueS, aut ibelichio summum aethera intuentur,

aut circino siderum errores, eorumque domicilia metiuntur . Hae tamen tabulae sin quibus ne cerdo quidem

Apellaeus quidquam reprehenderet in si cum flammarum icone conserantur, vilescere videntur. Inuentum

tabulae eximium est; nam etsecta ignium desctabuntur. Occurrit oculis medicus labora, stillMorium , urcei herbarum florumque succo saluberrimi, diluta pharmaca, sales, elixires, tum reliqua humanae salutis iii bii dia, quae opifice flamma ars excogitauit. Iacere eniim vero auri, argentique signati plurimum, militaris supellex promiscue, tubi ferrei, thoraces, gladij, phalerae, mi siles ignes, silex flammarum nutrix, pruna: conclusae foculo ἰ&cista vitreo opere onusta. . Alibi vero rutilare Remmae, purpurascere coralium. ac lapilli omnis generis lammas artifices expectare . Alibi metalla, rude, aut conflatum aes, aut arte elaboratum in tormenta Martis,& sacrarum turrium aeneas voces. Nudata' fabrorum corpora chabbem in sornacibus versant, docent in incu dibuS

154쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. I 23

dibus opificium , extergent, poliunt, acuunt. Diceres Vulcani ossicinam huc illatam, si Cyclopes adessent. Superne coruscat lychnuchus pensilis, grassantur a Iibi antiatdibus flammae , Aetna , ac Vesuulus micant ignibus; eaque incendia non Salamandram fouent, sed Daemonas fauillis, ac visu terribiles . Haec tabula aut commendat , aut accusat artificem ue tanto enim studio elaboratam fuisse tulit fama , quod cum tunica molesta foret puniendus Bruguel, iamque tortor parasset fasciculos, ereptus flammis a Federico, flammas apprime reddiderit. Dissipatus is rumor verus ne sit, an mendax, statuere non attinet. Ea certe Elementa steterunt Cardinali aureis numis his mille, quae nunc artifices sexdecim millibus

aureorum aestimant Ob pictoris nomen, ac rerum miram venustatem, quas pinxit in cupro . Lacessebat au-

tem hominis artem munificcntia Borromatas quae tacul-a..ι. 3.tates singulas fouet magnopere, clanguesccntIbuS ani . . tdis, Mis.

mis. si Principum largitas labori desit) missitatis supra si 'pretium muneribus. Immo cum Romae vcrsiretur Bru-

uel ab ephebis egressus, captauerat sibi beneuolentiam ederici, qui cum inspexi set indolem , ac ingenium

adolescentis, vocatum in suas aedes benigne aluit,ac semper large ditauit pecunia. Porro has tabulas curabat vir

ornatissimus, atque studiosissimus picturae Hercul Blan- a, IA. ., aseis

cus, ac subinde tradebat Cardinali, adeo delectatus Bruguele suo, ut Zenonianam villam ferme exornauerit eius acunculis. Quamquam autem iniquus rumor ferat tabu-Ias illas Elementorum in Britannici Regis Iuseo, aut Romae in optimatum aedibus asseruari, nos falsum omnino cum rumorem esse assirmamus 3 nam non modo tabulae ipsae inscriptae sunt nomine Bruguelis, atque titulo anni,quo pietor eiusmodi opus absoluit, verum proseremus literas

ipsius artificis, quae fide facti firmillime obtinebunt ue cae-

155쪽

1r DE ORIGINE, ET STATU

Lνηdra. tera enim sunt exempla, quae Londini, ac Romae hospites admirantur. Aegidius Coninchlousiadumbrauit eandem sere artem, excurrit late camporum viriditas, ac opacae interdum arbores diurni sideris aestum arcent, ia- .centibus humi eremicolis, & Ioli cultoribus. Pone sequuntur Coninchloum Rathnam erus Pictor Germanus,& Paulus Brillus Belga ille caelestium geniorum agmina, ac myriades alitum exigua tabula conclusit; hic regi num tractiis pinxit, atque abditum intra stiluas Ioannem,

profugam cum diuina sobole Virginem, delapsum ex

equo Paulum ,&imagines alias rerum, quas sacri anna-

. . IeS reserunt. Tabula tamen ea Brilli, quae prospectum G τοῦ d maris aperit, longe vincit, quotquot ab eo artifice suntia. zz: profectae ue nec tamen ea villores aestimant artifices gem nas alias tabulas regionum, quas dilutis aqua coloribus pinxit. Encausticum opus est Lucae Bataui; stolatae Virgines modulantur laetum Paeana Dauidi abscissam Gigantis ceruicem referenti. Alia tabula eiusdem pictoris

obijcit spectanti Deiparam stipatam virginibus , sedet

tem humi, quae sane imagines veterem puramiam castiagare visae sunt Batavis obloquentem . Albertus Durerus

artem suam mire explicuit; praeter ipsius graphides plurimas, atque icunculam Magnae Matris, lepida est Eusta- cliij tabula venerantis flexo poplite oblatam inter Ceruieornua Seruatoris specie: reliquus venandi apparatu atque odori canes pictoris opificium indicant. Resectum Ioannis caput, & in disco propositum visus est Durerus ad viatam excitaste: extremum spiritum prope retentat ceruix ; intermorientes oculi, feralis pallor nisi accessissent, crederes locuturam. Adeo vivit caput exanime; quae ars Alberti non vulgaris su it in membrorum habitu, ac partium singularum aequabilitate. Sane Durerus inter Omnes pictores emanet ob facultatum plurimaru scientiam ,

156쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. Iasquemadmodum earum disciplinarum minime imperiti t wη P - -

scriptorcs monumentis tradidere. Assectatur Durerum Mara Pisura

Iacobus Palma , Deus conditor praefert larua terrarum or ' - 'bem, comitantibus numen genijs elegantissimi oris. Alia Palmae tabula refert Mariam, ac Diuinum Infantem cum Anna Virginis parente. Eadem operum industria caeteros pictores insignit. Benuenutum Garofatum n bilitat Seruatoris praesepe; idque anathema est Ioannis

Baptistae Bestita j, qui olim in Federici familia fuerat. Andreas , qui a sarcinatore patre cognomentum accepit, intulit huc Canonici cuiusdam Pisani ora vitiam ad imaginem expressa. Ex Bramantini operibus reliquas habe in 'mus tabulas Diuini Patris, accincinnati cuiusdam hominis, quem purpureuS pitCOlus tegit; quamquam pictores Vincio magis, quam Bramantino postremum hoc opus, alterum vero Petro Perusino ad Iudicent. Marcus Hi nus auditor Vinc ij praeceptorem expressit; tabulam pinxit Deiparae ferentis sobolem. Eiusdem Virginis, ac Infantis aginem Ioannes Petrus absoluit vir pingendi arte clarus. Ptictor cognomento Surdus parentem Dei obortis lachrymis tristem pinxit, & conuertentem ora in frontem prolis cruentam vepribus. Idem Surdus aliam imaginem ostendit Seruatoris indecoro murice tecti, &impio fu ne constricti .i In alia vero tabula idem Surdus eleganter pinxit Desparam contrectantem interempti Seruatoris corpus: iuxta lachrymis indulget caelestis at ger materni doloris comes . Eam iconem Hieronymus Beccaria Templi Maximi Canonicus, &Conseruator B,

bliothecae dono dedit; quae largitas viri est erga bonas

artes. Petrus uberi fletudeplorans sua periuria est Citioli, erumpunt ex senilibus oculis lachrymae doloris testes, elataeque manus lymphatum erope hominem obtristitiae sensu indicant . Dolorem pinest Ciuolus, cuius imaginem

157쪽

ir 6 DE ORIGINE; ET STATU

ginem desperauit Timarites. Aliam pingendi rationem

c. Mui . . lecutus csi Michael Angelus ex oppido Caraca nam lices humai a corpora deriderentur, artis tamen abunde ... s..,-.I est. Continet cista recenteS fructus, uuas, mala, alia-oue id genus naturae certantia, ac spectantium, nedum Tantali, oculis sutura ludibrio. Sane si aviculae viderint, iterum falli poterunt. Fortasse pictori aemulari placuit Polydorum conterraneum suum primae celebriatatis artificem , indignum plane, quem nocturnum ira-κὸμ --, cis pueri scelus dormientem iugularet. Eiusdem pretij ni putamus esse Iulij Campi tabulam, qua authoris nona, ne, qua religionis. Seruator in horto, cum proximus funcri secum neciSatrocitatem reputaret, somniculosis circa sectator bus, Angeli solatio leuatur. Ars mira corporum est, di suavitas, quae vibrat in operibus Campi ue coe-e- , a a. p. tcrtim cum tabula esset in potestate Diui Caroli, atque is moriens nunquam ab ea aspectu remouisset, conuertit in se maxime Oculos spectatorum. Indicat pretium operis c pigramma monstrans Diuu Carolum coniecisse in eam tabulam oculos, ac ad Superos aspectu precantis Seruatoris auolasse. Scipionem Caietanum conciliat spectantibus picturae suauitas. Deipara venustissimi Ora S, PISineo rubore suffusa, flammeo tecta, tam tenui, ut crines prodat, artem expolire videtur ue s Caietanus circum as.

tra pinxisset, credidiises Erigonem . Eadem suauitas commendat Guidonis Maenii tabellas, quae D. Francisci,& adolescentis cuiusdam ora reserunt. Maiestas eminet iniconς Cerant. Ambrosius Insubrum Antistes redimitus infula, ac reliquis vestibus amictiis, quibus Pontifices ad aras operaturi velantur , vibrat metuenda manu:ς-- . - .lia flagellum; qua species fulminantis Ambrosij obuersata est oculis hostium saepe Κ &cum Theodebertus violata

. fide urbem diripuisset, & Parabiagi Luchinus Viceco

158쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. Iarmes cum Leodrisio dimicaret. Augusta quidem maiestas, quae micat in ore Ambrosij , grauem Pontificis illius animum indicat, qualem commendantscriptores, cum Theodosium a templi foribus submouit, & debacchantis Iustinae retudit impudentiam . Pulcherrima etiam est harmonia corporis, dc Pontificalium vestium multiplices sinus , & rugae mirum in modum redditae. Adeo etiam Insubres respexit pictitra, quibus immerito Ualarius maledixit, tamquam vervecum in patria,& crasso sub aere essent nati. Quare plurimum debent

nostrates Scannelio , qui conuicio hominis rCspon ,. ι ..dens susceptam maculam deleuit. Aliam itidem ico-. Uribitur Minem habemus Cerant: offert illa spectanti vultum zzi: mystae strictim attonsi, venusto ore , vibranti ocello ueintulit in pinacothecam Bartholomarus Busatius , & et

munificentia sua tabulam exornauit. Aequalis Cer 'M diu. Wiarini cum esset Petrus ranciscus MazuchelluS, a natali oppl- ρι sal rdo Morae Agonis Morazonus vocatus, tum par nobile pi- τα eloru apud Insubres suisse ostendit. Nos hominis artem:

monstramus in disceptantis Iesu tabula, cum circumfu- Mann ilux -- sus corona sapientum virorum caelestis ci strinae arcana 't '' aperiret. MoraZoni autem ratio inpingendo grauis fiuit, ac neruosa, .sequentibus umbris, & eminentia maiestatem rerum , Quae pingebantur . Icones aliquot incluta crystallo gloriantur authoribus Hieronymo Ma chesino, &Augusto Decio. Petrum Vecchiam Abbatem Coeno Aj Iustinae in urbe Palatiij, quem lucubrationes editarit ac dono missae Ambrosiahis thecis commendauere, retulit in tabula Franciscus Zanella Patauinus, inductis eleganter coloribus, ac perpolita strata itate oris,& corporis. Eam tabulam egregie pinxit Zanella: pulchrius ornat species augusta i stilis, qui licet multiplici dignus insula, latam. tamen Acmonsensis Ecelesia rhia. .

159쪽

irs DE ORIGINE, ET STATU

tiaram recusauit; adeo certatim honores tanti viri sapientiam insigniunt. Iosephi nuptias descripsit graphid GGaudentius Ferrarius Novariensis: pugnam ferarum, a CCentaurorum AntoniuSTempesta calamo. Seruator pictus in cupro, ac ebano inclusus, cum affixus cruci an mam ageret, Petrum Corthonensem authorem operis

suisse docet. Imaginem illam Iegauit Bartholomaeus Fassius Praepositus Collegio Thomae in terra amara seamque fama est traditam a Gregorio XV. Caesari Cardinali Montio, ad Fassium deinde , cum e vita cessisset Cardinalis, peruenisse, quod illius conscientiam moderaretur. Nec Icunculas quasdam inique collocauimus in fronte pinacothecae ue sunt enim perpolito opere absolutae, ut penicilla acies conata quidquam nobilius haud possit. Subijciunt oculis Deiparae facta, siue cum Elisabetham conuenit, aut proponit Regum osculo paruam sobolem, siue cum fuga se recipit in Aegyptum , aut aris puerum sistit, aut vinis diuinum infantem complectitur; aliae eiusdem pretij icones reserunt Innocentum caedem, dolapsum e sideribus ad pastores nuntium, redimitum spinis, ac demum suffixum Cruci Seruatorem. Ιcunculam Benedicti nudatum corpus abdentis in dumos ad vincendam Venerem Hieronymus Beccaria : auiculas Carductem videlicet, Parum atrum, &Pavonem Flaminius Pasqualinus dono dedit. Nouam artem fallendit,ue. ε . excogitauit Alexius Durie Belga nam Belgae artificia - Π singula mira opifici j subtilitate expoliunt ue is enim quererum nas, ac populeas tabulas apprime reddit ad praestigias Oculorum, qui se tum deceptOS vident, cum manuSiud cant de tabula. A sierem hic populeum finxit: qui, ut facilius aciem oculorum ludat, mentitur suspensas scorteo vinculo literas , calamos, aliaque id genus. Infra

pendet icon Clementis X. Pontificis Maxinai, tum icuncula:

160쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. reto

culae plures regionum inflexa paginarum ora . Quo mendacio facillime decipiuntur spectatores ; nam ex tr mas oras conati attollere, intelligunt ea esse ludibria oculorum . Vicit quidem Durie Zeuxidem inuento, quando ille aviculas, hic homines fallit , Neque vero impar est conatus muliebris; nam Reminae Matronae antiquas viragines aemulatae quibus placuisse pietiara satis constat huc artis suae decora induxere. Ioanna Caesia, heroum ι I, progenieS, ac mater, quae Comarcho Iulio Caesari Bor- romaeo nupsit, Sebastianum multiplici fune vinetitiam, atque traiectum sagittis pinxit egregie. Insignis est tabula muliebri penicillo : ut Hirenis quidem pietate, Ioannae autem artificio seruatus iterum Martyr videatur. Caeci- .liam Virginem lapillis ornatam insignivit penicillo Comes Maria Arco nata, Omnes pingendi Veneres secuta, . quamquam Virginem coloraret. Muliebris tamen artificii palma Fidei Galliciar est deferenda; nam patriae artis opificium secuta ita praestitit penicillo, ut Gallicia s Xum viris , elegantiam tabularum viri inuidere possint Galliciae. Publicas, priuatasque ardes plurimas decorauit suis tabulis Fides; nos Pauli Morigij hominis ex Iesua torum familia, qui res Mediolanenses consignauit literis, iconem ostendimus , quam illa depinxit, cunuannum octauum decimum ageret, summa venusta colorum , atque excellantia artificit. Hanc vero tabu-

Iam debemus munificentiar Ioannis Thomae futij , quam,sublato Iesuatorum ordine,pluribus plailippaeis re- demit: cuius largitionem aliam longe magnificenti rem ad calcem operis monstrabo. Gallicia virgo snam caelibem vitam duxit in pinxit etiam in tabella Herodiadem , cum gerit abscissam ceruicem Ioannis. Iam v ro pinacothecae totius descriptio peruenerat usque ad umbilicos, praeteritis etiam compluribus tabulis, ne le-

2 genti

Orale

SEARCH

MENU NAVIGATION