Historia apostolica ex antiquis monumentis collecta, et ad usum Seminarii Patavini accomodata ab Antonio Sandini j.v.d. & in eodem Seminario Historiae Ecclesiasticae, & Geographiae lectore

발행: 1731년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

188 HISTORIA

non inmen inficiatur , illum pingendi aditem calluisse. Neque ex eo, quod pingendi ars exsecrabilis apud Judaeos esset, P test recte colligi, Lucam, qui Iudaeus non erat, pictorem non fuisse. Λdde , quod si Lucas Iudaeus fuit, Iudaica religione jam ejurata, Deiparae imaginem pinxit ea specie, quam vel oculis , vel auribus hause. Tat. Tandem etsi Iudaeis non licuit picturam publice profiteri . nihilominus privati m animi caussa pingere eisdem lieuisse crediderim, Christi praesertim aetate , qu Ie bel Iod. tempore, cum Pilatus, referente Iosepho ,

Caesaris imagines Hierosolymis exponem

tentasset , probabile est, illuc pictores aliquos ea occasione accersitos . s Quare'. Trinu. cum D. Augustinus ait; Neque enim nomi- Dciem Virginis , ex qua ille mirabiliter' natus s , de vera, non de picta loquitus Virginis facie, eamque nos nec vidisse dicit , nec novisse , ac proinde nos talem credere, qualem essingimus, cum de Μωxia loquimur, aut cogitamus ut integrum

Augustini locum legentibus liquebit. 6 Scio, Nicaenam secundam Synodum, Oe-

s Hoe n do Virginis Deiparae Imagines, qua a D. Luea depictae feruntur , defendit adve ius Piceninum Ludovicus Vincentius Gotti in Hera.

'clesia tom. 2. pari. a. art. 16. de veneratione sacrarum imaginum Is . num. 8y.

6 Ita ille: Neque emm novimus faciem Vi siniι Mariae, ex qua ilis a viro intacta, nerue in

322쪽

APOSTOLICA. - 289

eumenicam VII. nullam , ut Catholico dogmati adversus Iconomachos robur aduderet, pictam am Luca Deiparae imaginem protulisse . Sed quid proferrent asversus Haereticos pervicacissimos, qui vel certissima Fidei argumenta neoabant ξ Cre

dibile igitur est, D. Lucam Virginis ima ginem posteris reliquisse. Nunc , quod superest , D. Luca mortem

enarra .

R. D. Lucam vixisse ad summam sene.ctutem , & mortuum annos natum 84.

3no partu eorrupta mirabiliter natus est . Nec quibus membrorum lineamentis μrit Z larus , ne 2ethaniam , nee sepulerum , loidemque illum , quem removeri iussit, eum eum refusitaret , vid mus , nec mθnumentum novum ex um in petra , mnde ipse' urrexit, nee montem Oliveti, tanda minscendit in coelum. Neque omnino seimus, quicum que ista non vidimus , an ita sint , ut ea cogitamus , imo vero probabilius existimamus , non este ita. Namqtie cum alicujus facies vel loel , vel hominis , vel cujuslibet eorporis eadem occurrerit oc lis nostris, quae occurrebat amimo , eum eam, priusquam videremus, cogitabamus, non parvo miracu lo movemur ; ita raro , ct. paene numquam accidit: er tamen ea firmissime eredimus , quia secun mspecialem generalemque notitiam , quae certa nobis est, cogitamus . Credimus enim Dominum Iesum Christum natum de Virgine , quae Maria vocata

quid sit nomen proprium, non credimus , sed pro fus novimus . Utrum autem illa facies Mariae fue νit , quae occurrit animo, cum ista loquimur , aret re Φ--r , nec noνim 1 omnino, Nec credimnae.

323쪽

uteronymus, go. Nicephorus narrat. NomM .is ιν nulli putant decessis Domitiano adve a K., di, sus Christifideles seviente inno Christi sue .. 3- si subiit pro hristo martyrium , ut antiquis bene multis creditum. Nimirum Li

eam martyribus accensent Gregorius Ν Σianzenus orat. f. Gaudentius Br1xiensis serm. I7. & Paulinus Nolanus epistiae. est. 32. alias 11. Nicephorus vero martyrii

Imus describens eum ex fructifera olea amore supensum dieit. Μorti ejus Achajam

Iocum assignant Veteres , a quibus immerito recedunt Beda , Ustardus, & Λdo , qui Bithyniam tribuunt. Μartyrii dies discrepat . Nam XV. Kal. Novembris Lineae Euangelistae memoriam eeIebrat B dae, Adonis, dc Romanae Ecclesitae Μari Tologium XI. Kal. Octobris Hieronymi

hum; & III. Idus Octobris Kalendarium Carthaginiense Μabillonii.

324쪽

Quinam sunt f ptem Diaconi

R. apud D. Lucam est Stephanus , secundus Philippus , tertius Prochorus, quartus Nicanor, quintus Timon , sextus Parmena , septinuis Nicolaus is . vl. L

Putas ne , hosce ex numero auoruM re septuaginta discipulorum electos pst. Ita prorsus existimat Epiphantiis

haer. aci. 4. sed ejus sententia multum habet dubitationis , & doctissimis viris minime placet . Autor enim Constitutionum Apostolicarum lib. a. cap. 23. Diaconos a discipulis distinguit, quamvis divinam veritatem ab ipso Christo eos didicisse ve sit . Illos numero discipulorum omnino eximit Cyrillus Hierosolymitanus r vocat γ ter , in enim Ecelestae suae Hierosolumitante filios primogenitos. Λd Stephanum quod a

tinet , dubitat Augustinus , fueritne ex il- sis , qui prius in Christum crediderant , an forte ex illis , qui post ascensum Domini Apostolorum sermonibus permoti , ejusdem Christi fidem professi sunt . Idem tamen T a alio

325쪽

D pui. io . alio loco Stephanum inter eos videtur reis censere, qihorum tenebris Spiritus Sanctus Pentecostes die lumen attulit. S. HL- larius quoque Stephanum Petri praedic tione conversum putat , cui assentiens D. Ambrosius tum lib. 3. Hexaem. cap. 6 tum in Lucam cap. dicit , Stephanum fuisse primum, quem Petrus hominum p. stator famas rete conclusit. NicoIaus cem te Antiochenus erat , & Proselytus , ubdelicet ex Ethnico Iudaeus : non potuit igitur esse in numero discipulorum, qui origine Judaei traduntur . His adde Graeca Diaconorum nomina, adde caussam, propter quam electi sunt . Inde enim conseiactarium est , ad Graecos deliniendos , omnemque dissidii oeeasionem in posterum tollendam, aliquos saltem etiam ex Graecis Diaconos esse creatos , ac proinde ex

duobus & septuaginta discipulis, qui omnes origine Judaei erant, delentos non fuisse.

R. Septem Diaeonorum electioni caussam praebuere querelae Hellenistarum adaa. M.ti versus Hebraeos. Id enim Graecos urebat , quod despicerentur in ministerio quotidianomidua eorum, hoc est quod viduis suis, periinde ac Hebraeorum viduis eleemosinas distribuendi negotium non daretur, seu Potius

326쪽

tius quod parcius viduis suis , quam braeis, Meemosvnae erogarentur. Huic igLtur dissidio tollendo septem Diaconos Λ-postoli elegerunt , Fideli populo eorum

probitatem confirmante , ne quis indimus obreperet, ut notat S. Cyprianus . Electos Epist. O . precationibus adhibitis, & manibus impositis suo muneri consecrarunt. Odnam igitur eorum munus erat '

R. Μunus eorum erat , non ut antea viduarum , communibus solum mensis mi- Bar. ad an.

nistrare, sed etiam sacris , in quibus panis divinus frangebatur, id e1t Christi eo pus ab Apostolis consecratum Fidelibus dividebatur, juxta illud D. Pauli: Panis , a. M. Aquem stangimus , nonne participatio Corporis Domini es ' Quid enim opus fuit ministris cura tanta delectis, & ritu tam sinlemni initiatis , ab eo videlicet non dissimili, quo Presbyteri , di Episcopi consecrantur , si ea duntaxat , quae ad vitam sustentandam pertinerent, eleemosynas pauperibus dividendo procurare debueriint pIgnatius certe, qui Diaconorum ministe- AdliaueaAxio intersuit , oportet , ait, ct Diaconos

Rhsteriorum Christi ministros per omnia

placere: nec enim ciborum, oe pomum mi.

mini stat , sed Ecclesia Dei administratores. Eadem est sententia Cypriani ita ser T 3 be

327쪽

bentis ad Rogatianum : Diaconos post mstensum Domini in Calos Apostoli fibi con- .stituerunt, Episcopatus fui, Ecclesia m

nistros. Hieronymus vero , qui epistolam 8 s. ad reprimendos aetatis suae Diaconos insolescentes adversus Presbyteros scripsit, ct de altero duntaxat eorum munere 1oquens mensarum , O viduarum ministros appellavit, ita ad extremum subjecit : Eant sciamus Traditiones Apostolicas sumtas de Veteri Testamento, quod Aaron , lii ejus , atque Levita in Templo fuerunt,

hoe sibi Episcopi , Presb eri , ct Dia

coni vendicant in Ecclesia . Quis autem ignorat , Levitas ministros fume sacrificio rum p Igitur etiam Diaconi Levitis simi Ieseodem in Ecclesia sacro munere jam itidea principio fungebantur . Praeterea si Ecclesiae initia repetas, ut ex D. Paulo antriis advertit Augustinus , & post ipsum B ronius , cognosces , consuevisse aliquando Christianos Eucharisticam mensam cum mensa communi conjungere . Cur igitur Diaconos communium mensarum ministrosa sacrae mensae procuratione fuisse prohibitos existimemus p Profecto Iustinus martyr Apologia secunda testatur , Euchariscliam & iis, qui Fidelium coetui Dominico die intererant a Diaconis fuisse pom rectam , & iis, qui aberant, ab eisdem da- latam fuisse V Septem igitur Diaconi non

solum

328쪽

tum pecuniae in pauperes erogandae eia sodes erant , sed etiam sacris Altaribus inserviebant. uria tur an censes de omnibus essὶ dicendum pR. Μinime : sed tantum de Stephano, Philippo., &. Nicolao . Nam cetero mnomen solum Scriptura reeitat , di quae de his ab aliis narrantur, sunt prorsus imeerta. At vero Stephani, & Philippi g, sta exhibet D. Lucas in Actis Apostolo. vim , & ea de Nicolao a vereribus tr duntur , quae silentio praeteriri non debent. Dieam igitur Primum

329쪽

S STEPHANO

i Diaconos nominatur primus , scuri inter Apostolus Petrus . I Incertum est, unde fueris p mmm ex illis , qui prius in Christum crediderant, sicut Nicodemus, qui ad eum venit nocte ς an forte ex iliis, qui post ascensum Domini veniente Spiritu Sancto , quando impleti sunt discipuli , t

quebantur linguis omnium gentium . Cum

esset ab Apostolis ordinatus , in brevi ad passionem pracessit ordinatores suos. Rei gestae Historiam admirabili ordine deseripsit

S. Lucas in Λctis Apostolorum. Christia-- nae doctrinae evulgandae cum intentiorem operam daret , & mira faceret , diversi teneris Iudaeorum in se odium concitavit. abertini in primis , quo nomine, ut scri- η h- a Chrysostomus , - appellabantur , Pi Romanis libertate donati erant , Stephanum disceptando superare tentarunt . Disputatione I Autor sermonis 27 . apud. Augustinum in Appendice. Stephano putiritudo eras cor oris, 's aetatis, ct eloquentia sermocinantis , σ sapim ita sandrissima mentis.

330쪽

eione , falsis testibus , & criminibus

juvenem innocentissimum circumvenire Cinnantur. Captum qisast violatae Legis reum trahunt in Concilium . Interrogatus a Concilii praeside, vera ne essent , quae in ipsum dicerentur , objecta crimina refellere ag*ressiis sermonem producit longius , ut deservescente interim furore ad sanam mentem redirent . Verum cum vano id

incepto nari se , divino , crediderim , instinibi, animadvertisset , quod obstinata

incredulitate orationem suam respuerent tam acriter, tamque libere in eorum pervicaciam invectus est , ut illos reos agere non dubitaverit, quod Spiritui Sancto semper resisterent , imitati pessima Μajorum exempla, qui . Prophetas primum , deinde Christum ipsum interfecerant . Ad haec ira incensi, nullo servato ruris ordine, raptum extra Urbem, lapidibus obruerunt .

a in . In , ipsa lapidatione non destitit pro iis orare: nec frustra missae preces. Nam si Ma tyr Stephanus , ut ait Λugustinus , sem. 3 non sic orabset , Ecclesia Paulum hodYe non habent. Stephanum mortuum sepeliendum curarunt viri quidam pii & religiosi, qui eum planctu magno, honesto scilicet funere,

comi- α Unum ex his lapidibus a quopiam Chriastianorum collectum , in Italiam postea sui siα translatum, & Anconae repossum , doces Bax mus ad aa. 3q. s. 3Os.

SEARCH

MENU NAVIGATION