Historia apostolica ex antiquis monumentis collecta, et ad usum Seminarii Patavini accomodata ab Antonio Sandini j.v.d. & in eodem Seminario Historiae Ecclesiasticae, & Geographiae lectore

발행: 1731년

분량: 364페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

uus in loco sepultus est p

- R. Parum inter autores constat . Alii in oppido Μ acherunte, ubi teste Josepho, morti datus est : alii Hebrone in paterno sepulcro: alii demum Sebaste , quae est S maria. Hoc postremum , quod scribit e

pter dissidium , quod Iudaeos inter & S

,2 maritanos intercedebat Illuc potius translatum arbitror . Patet enim ex Rumno lib. II. cap. 28. Theodoreis lib. cap.

3. & Gregorio Μagno lib: rr. epist. 6 F. alias 39. ejus ibi lipuIerum sub Iuliano Apostata ab Ethnicis apertum , ct os pleraque combusta . Ir in Caput non est

una cum corpore sepultum . Nam si fides 3. p, habenda Nicephoro , Herodias Ioannis reprehensionem quodammodo etiam post capitis rei eritionem verita , coqungereque id rursus corpori timens , apud se remotis ar

bitris in abstrusiore Reia loco' sepeliendum

duxit . . Fuit ne mari F

R. Hac de re Chrysostomo' scribentieip. 9. tom. ad eos, qui scandali ii sunt , ita persua

. III De Ioannis Baptistae tumuIo Sebasse vidi minit etiam Hieronymus epist. II. & 27.

292쪽

sum suit , ut illum non modo martyrem , sed etiam martyrum primum appellare non dubitaverit. Sane quamvis morte a sectus non sit pro illo nomine , quo Christiani sumus, ut ait Augustinus, tamen im in psal. o. terfectus est pro lege veritatis , pro aquali

tate , pro iustitia e Meo sanctus , ct ideo

martyr . Quamquam pro Christi consessione videtur occisus , cum sanguinem fuderit pro veritate , atque adeo pro Christo, qui veritas est: ut recte animadvellit Gregorius Magnus lib. II. epist. 68. alias lib. I a. episti quaest 6.

293쪽

DUOBUS & SEΡΤUAGINTA DISCIPULIS.

Quare agis hoe loco de duobus oeseptuaginta discipulis pR. π Ieam : quia Apostoli etiam ipsi ara sunt, & dicuntur . Nam, ut ait Lucas , designavit Dominus O alios δε-ptuaginta duos , amyis illos binos ante faciem suam. Missi igitur sitnt a Christo ,

Di praedicarent, & miracula perpetrarent.

iid autem est Apostolum esse, si hoc non est p Confirmat sententiam hanc ex D. Paulo Hieronymus : Quod amem exceptis duodecim, inquit in cap. I. Epist. ad Gal. quidam vocentur Apostoli , illud in caussa est , omnes , aut Dominum viderant , eum postea praedicabant , Apostolos appellatos , ut ad Corinthios scribitur . r Locus autem ita habet : mus est Cepha,

r Idem paullo post Ita subiungit: nullatim

vero tempore procedente , ct alii ab his, quos Dο- minus elegerat , ordinati sunt . soli r sicut ille ad Philippenses cap. II. as. sermo declarat diaeens e Necessarium autem exis imavi Epaphroditum fratrem , cooperatorem, & commilitonem meum , vestriim autem Ap6stolum, ministrum necessitatis

meae mittere ad vor . ad Corinthiοι Epistola

294쪽

est post hoc undecim. Deinde visus est plus Dam quingentis fratribus simul: deinde mafus est Iacobo ; deinde Apostolis omnibus .

Equidem nemo non videt , aliquid inter . esse discriminis inter duas locutiones has i

Visui es Cepha , post hoc undecim , visus est Apostolis omnibus . Quid enim p

iPostrema haec generalis sententia illos e iam Apostolos complectitur , qui in duodecim Apostolorinn numero non habemtur . Quod si aliorum etiam Patrum te, simonia requiris , septuaginta discipulos Apostolos vocat Tertullianus adver. Ma cionem lib. 4. cap. 24. Eusebius lib. I. Hist. Eccl. cap. I a. Chrysestomus in Epist. I. ad Cor. hom. 38. & Theophylactus in .

eamdem epistolam cap. 13. ut haec omnium antiquorum fuisse videatur communis vox atque sententia. Fuerunt ne re vera septuaginta duo, an .

duntaxat septuaginta p. R. Cum Graecus D. Lucae teXtus se- ει .ptuaginta tantum fuisse Christi diseipulos habeat , Latinus vero septuaginta duos ;iccirco utra lectio vera sit , disceptatur .

II. cap. VIII. 13. de talibus scribitur: sive Apostoli Ecclesiarum in gloria Dei. Silas quoque , σIudaei ab Apostolis Apostoli n minati sunt Eodem modo Andronicus , & Iunias in epistola ad Romanos cap. HI. 7. nobiles in Ovsolis silissi dicuntur . Vide Baronium ad an. 18. s. 9.

295쪽

He eorum sententiae adseribito, quisti discipulos duos & septuaginta faciunt, secuti Epiphanium, Augustinum , Hieronymum, aliosque . Vetustissimi enim Patrum Irenaeus , Clemens Alexandrinus , Tertullianus , Eusebius , & si qui sunt MIii, qui septuagenario eos numero conclindant, ii more quodam loquendi. numerum integrum reserunt , eo plane modo, quo septuaginta dicuntur Μosaici Seniores, &septuaginta Interpretes , cum tamen duos& septuaginta' utrosque suisse constet . Edilfl. ran mare D. Hieronymus scribens ad Fabiolam , cum discipulos Christi comparasset septuaginta palmis, quae eo tantum numeγ xod. XV. ro, juxta Scripturae testimonium, erant in Elim , postea re examinatius perpensa , Praefat. In numerum septuaginta duorum in Lucae vita vit Euangelio aut reliquit , aut reposuit , a, que ita emendatum una cum aliis tribus ad Damasum summum Pontificem misit. Re-Ehe igitur Cotelerius in annotat. ad cap. . lib. I. Recognitionum S.Clementis docet, 'facilius fuisse , ut obtineret usus numeram di 7o. pro 7a. quam 72. Pro 7O,

Quinam sunt duo si oe septuainta discipuli λ

xyb. 3. cap. R. Eusebius diligentissimus investigator antiquitatis fatetur , se nusquam invenire

296쪽

potuisse septuaginta duorum discipulorum a. .--

catalogum t receniet tarneu aliquos , minum sortasse sermone etiam tum celebratos, Barnabam videlicet , Sosthenem, Μatthiam , s qui in locum Judae proditoris suffectus est Iosephum, Barsabam Thaddaeum fratrem S. Thomae, di Iac hum fratrem Domini. Papias Ioannis Α-postoli auditor apud eumdem Eusebium lib. , cap. 39. Christi discipulos appellat Aristionem , di Ioannem alium ab Eliangelis sta, eosque Pxesbyteros cognominat. Uri, genes , seu alius autor Dialogi contra Marcionitas addit Μarcum , & Lucam rquod facit etiam Epiphanius haer. 2 o. g. q. & haer. 3I. I. 6. adiungens his septem Diaconos . Multo tamen certius duobus re septuaginta discipulis annumerantur Andronicus , ct Iunias , quos cognatos , oeconcaptivos vocat D. Paulus , Ananias , Ad Rom. qui D. Paulum baptigavit, Simon seu Si-IJut meon cognomento Niger , Lucius Cyrenensis, & Μanahen Propheta , o Doct res, qui manus eidem D. Paulo imposuerunt : praeterea Iudas cognomine Barsa-Act. Xv. M. has , dc Silas Prophetae , ac principem in 3φ' fratribus locum obtinentes,& masen amaa. XXI. tiquus discipulus appellatus.

297쪽

nam sunt , de quibus dicere maxime prastat e

R. Euangelistae Μarcus , di Lucas , quos , praeter Apostolos Μatthaeum , &Joannem , Spiritus Sanctus ad Euangelium conscribendum elegit, ne putaretur, ut ait Λugustinus, euangelis indS usque ad 4 m. Apostolas pervenisse, ct in illis fontem ν ita defeesse. Praestat igitur de nis primum , deinde de septem Diaconis verba facere.

298쪽

S MARCO

EUANGELISTA. si id habes de S. Mareo p

R R AE Ulta ex variis Scriptoribus de- 10 promta, quae ut conserantur impauca , sic habeto. Μareus Iudaeus fuit , natione Cisenensis in Libya , seu Pent poli . Ex daeerdotali Aaron genere natum. vult Beda. Nieephorus S. Petri ex sor Te nepotem facit , discipulum &. interpretem plures ex antiquis Patribus, 'ejusdemque talium spiritualem , qui ab ipsemet Petro ad calcem prioris epistolae commemo-xatur . Hic ab eodem D. Petro Romam cogitante itineris comes ascitus est : qua in Urbe rogarus, ut scriptis mandaret ea, quae audierat a D. Petro, edidit Euangelium , imitatus referente Chrysostomo stejusdem D. Petri in dicendo brevitatem , uti Lucas Pauli copiam. Quod eum Ap stolus Petrus cognovisset , discipulum lavidavit , ejusque opus sua autoritate probatum, legendum Ecclesiae proposuit, ut ait D. Hieronymus. Quo factum est, ut ali-Mel. in Mari , quemadmodum Baronius narrat, Pe

tro Diuitiam by Corale

299쪽

tro ipsi Μarci Euangelium adjudicarent . 1 Idem Μarcus Aquileiensem Eccle.

Dandulus lib. primo fundavit , eique , Romam a a Chronici c. Petri diseessurus , S. Hermagoram Civem Aquilejensem praeposuit . Naritimum iter ingressus recta navigat in Paludes , ubi nunc Rivallina seu Veneta CLvitas constructa dignoscitur, cui etiam tum Rivoaltus nomen erat : quo cum perveni set, & naviculam urgente vento subduxissset , rapitur extra se , atque ita sensibus alienatus videt Anoelum dicentem sibi: Pax

tibi Marce . His requiescet corpus -- Timenti vero , ne naufragium pateretur

adjecit fingelus : Ne timeas , Euangeli aDei , qma adhuc tibi Vandis via resat , multaque te pro Christi nomine pati . Pos

uero passonem suam circumvicinarum regio

num devoti , ct Meles populi , Insidelium

crebras persecutiones declinare volentes , hic magniscam Urbem fabricabunt , corpus tuum denique habere merebuntuae quod μυ i Idem Bar ius ad an. As. si, II. Θιοd υνο ὐAugustinus de consensu Euatselistarum lib. I. cap. a. de Marco dicat: fuisse breviararem Matthaei, non ita aceipiendum est , us Euangelium a Matthaeo aeditum Marcus redes rix in compen dium sed quod multa , qua a Matthaeo essent f βμs enarrata , Marcus secuniam qώοd a Petro a cepisses, breviori narratione cooriati deseri erit:. cum alioqui ea , qua a Petro prolixiori sermone, μφ. . fuam negatiovem , prolata audisset , liberius , Τμήν Matthaeus , scriptiι mandar 3.

300쪽

ρmma veneratione colent , tuisqua meritia or precibus plurima bineficia consecuturi s. Ad haec Μarcus experges s gratias Deo agens, Domine, inquit, fiat vo Iunias tua . Inde prospero cursu Romam accessit . Sed cum postea Judaei edicto Claudii Imperatoris Roma pellerentur ,

Marcus quoque una cum Petro migraret inde coalias est. Hac occasione Petri imperata faciens in .Egyptum se conrulit, ut scriptum ab se Euangelium praedicaret . Ac primum quidem Cyrenem , unde Goxiundus dicitur, veniens, plurimos per Baptismum Christo initiavit . Transtulit se inde Alexandriam, ubi tam multi ejus orpera divinam Christi legem amplexi si1nt, ut eorum numero & virtutibus permota Civitas in ipsum tamquam numinum

eversorem conjuraverit. Itaque vim declinandam ratus Aniano , quem ad omnem

pietatis rationem instituerat', Episcopo creato secessit , & Cyrenem remigravit Biennio transacto Alexandriam reversus

gaudio ingenti a Christifidelibus exceptus est , gaudens ipse quoque Christianorum

numerum quotidie plus augeri , eosque tanta inter se caritate conjunctos vivere , iit quemadmodum Hierosolymis , ita Alexandriae omnia haberent communia . Post haec, si Chronico Alexandrino libet credere, Romam repetiit, di Petri ac Pauli

SEARCH

MENU NAVIGATION