De illustrissimis viris PP. Petro Martyre Sansio, episcopo mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo tipasitanorum, deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio, Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provinci

발행: 1753년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

esse . His plura adhuc pari calumnia usus adjecit, quibus Imperatoris animum in nostros , ceterosque viros Apostolicos , christianosque omnes , quam posset, ve hementer incenderet . Re per summam injuriam , calumniamque gesta, die XIII. kal. januarias Pro-Rex ve-Κingum ab

Imperatore evocatus, Fo-Κeu, ampliorem dignitatem consequuturus, discessit. Μatthia, Fa LXlI. Harum rerum omnium Serra- 30strorum 3 ranus a Μatthia-Fu praestantissimo Siarat inΣὐ mensis seminarii alumno certior est factus; dues qui christianos vinctos, carcere tu

λ imo suppli- detentos consolaturus , Fo-cheum venis-i:, , modum, quo exemPlum actorum

fine: caussae ex tabulario Quaesitoris extraheret, invenit, quae acta contra christianos Pro- Rex conscribi curaverat. Thomas item ' Sanchesius ejusdem Collegii alumnas , de quo supra diximus, mensis Februario eos inviserat, quibusque rebus poterat, juvarat, ut demonstraret, quantum eos diligeret, quantique penderet ; cui etsi, numerata custodi pecunia, adeundi in carceres facta facultas esset; metu tamen Μandarini, qui carceribus praeerat, diuturniori colloquio prohibitus , atque die, ex quo venerat, tertio Hing-hoam rever- ti coactus est. Sed Μatthiae diutius in oppido versari fas suit, cujus, non secus ac

Thomae, Tipasitani Episcopi testimonio, tantum extitit in nostros studium, atque

142쪽

benevolentia , ut vel viris eodem illis instituto conjunctis optabilius nihil esset ; quaeque aliquid solatii afferre iis poterant, diligentissime procurabat, nunciabatque omnia , quae ad eos pertinere viderentur . Interim multo jam mense Aprili , cum populus Foche ensis nuncium P Κ in eo expectaret, significatum nostris a Μatthia est, nullum de eorum caussa adhuc ab Imperatore decretum factum fuisse ; qua ex mora, simulque ex Pro- Regis calumnia facile quisque , quor' sum esset res evasura, suspicabatur. Neque vero suspicionem sesellit eventus. Nam a. d. I x. kal. jun, prima luce delatae ad Maurie,

strensem Episcopum a Matthia litterae sue runt, quae sic habeant: is Ephemeride modori Pe-Κingo accepta intellectum tandem is nunc est , sententiis a Pro-Rege Cheu-- Hio-Κien latis, ab Imperatore subscriis plum. Itaque tibi martyrii palma,

,, corona brevi tribuetur . Collegis tuisi, una cum Ambrosio manendum in caris cere est , quoa r alterum Imperatorisia edictum de eorum supplicio publiceis tur. Haec ut cognovimus,temperare no-ia bis ipsi a lacrymis non potuimus. Te,ri ut nobis bene preceris, nostrumque is omnium memor ut sis apud Deum , ro- is gamus. δε Est autem ephemeris Pe-Κim

gensis, cujus Matthias meminit, diarium, quod jussu imperatoris quotidie in aulai I descri-

143쪽

descriptum , lupisque excusum, in omnes Provincias vulgatur: continetque praeter ea , quae ad gubernationem Reip. pertinent , circa quam praecipue versatur, res etiam singulas reorum, de quibus sit capitale judicium latum. Epistolam Episcopus submiseli,nuiκioa sa voce cum legisset extra conclave, quo Pφ in coactavi haec describebat Serranus ;

se & singu- tum intra Ingrellus magna hilaritate ,

tum .i-p. ipsumque Serranum manu apprehendens rprodit. Aeeede, inquit , scito me quamprimum gladio pereusum iri i ac continuo in genua provolutus canticum Deum summa religione , & pietate recitavit: tum Serrano, tu me hei e , expecta et jam ego adactae omnis .ita exomologesim me eomρaratum pergo. Itaque cum collegisset aliquamdiu ipse se, praeparassetque, pie, ac diligenter exomologesim, ut optabat, regit , animo adeo per virtutem demisso, tanta caritatis vi, & magnitudine, tantaque copia lacrimarum, ut eum facile agnoscere liceret, qui ut ait Serranus )dilecti spons ad nuptias aeternas invitantis brachia jam sibi ad collum cerneret. F cta exomotogesi, tum collegas alloquens, eorum se imprimis futurum memorem, ubi esset a Deo gloriam consequutus, promi sit. Sacra vero Eucharistia etsi summopere refici sese, confirmarique cupiebat, unde viaticum ad aeternitatem comparatum

144쪽

haberet,&Μatthias iii eam rem summa comtentione nitebatur,&neque precibus,neque pecuniae parcebat; curiodibus tamen tantum incusserant mandarini metum , nullis

ut praemiis , aut pollicitationibus induci

potuerint , ut eidem Matthiae in carceres aditum permittendum arbitrarentur.

Quod cum Dei voluntate fieri Episcopus

reputaret, aequo, hilarique animo tulit, seque ita sustinuit, non modo ut non aegre ferret, sed ne perturbaretur quidem . Ac vitam hactenus sie ille duxerat, ut coluisse perpetuo pietatem, seque ad certamen martyrii continenter comparasse vider tur . Nam cum jam inde ab ineunte aetate ita, ut demonstratum est, recte instituendae vitae dedisset operam , & diuturnos pro religione labores sustinuisset; tum iniquitate inimicorum religionis, squaloreque

earcerum , occasionem saepissimo nactus colendarum majorem in modum virtutum erat, quidias eum cumulatissime praeditum fuisse constat. Ergo incommoda F g nensis itineris, carceres, catenas, Vincuria , manicas, famem, quam per dies octo, nonnisii particulis cucumeris , quas ab christianis una in carcere detentis acce . . , alapas ad nonagini

crudelissime inflictas, mo testosque, ac crebros ad tribunalia itus in reditusque, tempestate pluvia, cruribus, pedibusque nudatis, ut alia multa prae

145쪽

ia a DE MARTYR. SINENS.

tereamus, tanta patientia, atque ae tu bilitate animi pertulit, ut tot incommoda ei neque conquestionem ex ore umquam extorserint, neque de vultus hilaritate quidquam detraxerint. vlh . .. LXἰV. Μagna etiam animi sortitudi-reeensemur, ne saepius est usus, dum de eo habitae quae- eximie να ' supr3 diximus, fuerunt, ut dilutSansius ipse quidem esse judex,quemadmodum Sediranus ait,Μandarini autem rei viderenturr

neque ipse solum sustineret odium,& saevitiam inimicorum, sed aliis etiam christianis spiritus ad tormenta, atque necem per serendam adderet. Studium praeterea tuen dae religionis, quo vehementer ardebat, mi rifice declaravit,idque jam studium tam magnum erat,ut cum eum ad Pro-Regem brevi adducendum monuissent christiani, atque, ut caVeret,hortarentur, ne quid minus

leniter responderet, propterea quod animo ille in nostros infesto esset, obesseque Ecclesiis plurimum posset ipse, etsi ita , uti demostravimus, magna animi virtute, &firmitate respondit ,ristea tamen Serrano dixerit vereri se , ne impudentis judicis, qui Dei legem esset ausus falsitatis insimulare , petulantiam neque tam acriter, ut par erat, neque tam graviter, ut tempus hortabatur, repressisset. Qua vero caritate flagraret, ex eo maxime intelligitur,

quod cum christiani ab iudicibus cruciatu, alapis, tormentis. Vexarentur, tantum

146쪽

ORDINIS PRAEDIC. I 33

tum ipse ex eorum casibus dolorem: capiebat , ut magnam vim lacrimarum ellum

deret, homo, qui propriis oppressas malis, non modo fletum, sed ne gemitum quidem

umquam emisit: tum ex eo, quod ciun Serranus in carcere e lateribus laboraret, ,

ipse , cui pro sua caritate Sravior ea res , lu m aegroto, accidebat, hi hil praetermiit, quod futurum homini ex usu existi-inasset ; tantumque ejus officium extitit, ut stramentitiam culcitram conquisitam, inventamque suis ipse manibus apportaverit , locoque , prout risus fuerat, momuerit; omnia denique diligentilii me procuraverit , quae ad illius levationem aliquam pertinere videbantur. Nam quae initituti sui legibus continentur, ea temper summa diligentia , constantiaque servavit, ut quamvis tot jam morbos, aliaque mala perpessus , corpore esset maxime infirmo , nihilolacius, quamdiu carceribus tentus est, perpetu' de media nocte surrexerit, υ. Pro i atutinis , ut voeant, precibus, a quibus per nocturnum tempus, quod deesset lumen , aliisque incommodis impediretur, persolvendis prohibebatur, hymnos, & psalmos, aliasque preces magno numero recitaret. In munere autem

Apostolico fungenda tantum studium, Operamque consumsit, ut ab eo ne vinculiso idem prohiberi se pateretur . Namque Luo-Matthaeum-on juvenem annorum

147쪽

sex, & viginti, qui desciverat jam pridem a Christi fide , vel in ipso carcere monitis,

atque hortationibus ad sanitatem convertit. His tot, tantisque rebus gestis , N-leratisque , quae vera erat ratio parandi ad martyrium sese, cum virtutem adeptus ese set animi singularem , tuin triduo ex eo die , quo nuncium accepit, ad diem, quo corona donatus est, id continenter eontendit, ut studium adhuc pietatis augeret, suumque animam quam posset maxime ornaret, quaeque sibi divinitus commissa talenta erant, multiplicaret, uti jam pulsanti januam sponso placeret, atque a cie lesti Domino, velut fidelis minister, in gloriam sempiternam reciperetur. Quo tem pore designatus martyr Serrano narrabat,

visum illud mysticum sibi jam continenter quasi ob oculos ver sari, quod sibi ipsi

oblatum Fo-gani fuerat, quodque visum nostri, etsi primum ita fuerant interpretati , ut feretro ossa Ven. Capillae significari arbitrarentur; post tamen de proxima Μ auricastrensis Episcopi morte certiores facti, seretro putabant ejus Episcopi martyrium portendi ; multitudine autem sy-derum magnum numerum eorum , quos

Deus sibi ex Fo-ganensibus delegisset; ac duobus denique Mis ex stellis, peda duo, quibus uti consuesset Episcopus, inique a Mandarinis contemptui, ac turpitudini h bita , a Deo autem Uderum splendore de

148쪽

corata, existimarunt. Verum quibus videndi , iisdem non seinper visa , osten laque intelligendi divinitus facultas dantur . Nobis enim feretrum non unius Sansii sepulcrum portendisse, neque pedxim utrumque ad ipsum tantummodo Sansium reserendum fuisse videtur . Secundus enim erat in Sina Serranus Episcopus pro Christo privandus vita , eiu nondum hoc illi

compertum erat . iLXV. Eadem die Ix. Ral. Iunias, a cepta Pe-Κingo ephemeride . Focheem sis Praetor Mandarinum inferioris ordinis quemdam praetorios carceres inspectum misit. Is medio in atrio carcerum cum sedisset, & Praesecius carceribus adeseset, tum Scriba contenta voce nomina singulorum , qui carceribus tenebantur, ex indice recitare coepit, singulis respondentibus , ubi se quisque nominari intellexisset . Hac recentione absoluta , tres Europaeos, qui iisdem in carceribus erant, PrO-Ρraetor vocati eos ait per dies decem pedicis, manicisque constrictos manere Oportere. Pr Regem enim venturum inspectum carceres, qui si solutos offende-Tet, rem magno custodibus damno futuram . Sed haec simulatione fiebant. Simulandi caussa haec erat. Solent SinenseS, ubi primum se reos esse, suppIicioque aseficiendos cognorint, ne manu carnificis pereant, ipsi sibi mortem consciscere. Ita-

Mandinini, ex bine alium consuetudine catenis Sacer dotes eostrinis gunt, veriti ,

ne illi sibi ip.

sis mortem consciscerεt .

149쪽

Satellites in

carcerem iris rumpunt, at-rve Misisi in. ignis modis

vinctum eduiscunt .

. DE MARTYR. SINENS.

que rem judex capitis damnatos celat, uti subito e carcere educti ad supplicium trahantur . Quod idem de Europaeis faciendum existimarunt , rati tam eos , quam Ethnici consueverunt , barbaris , efferat i sque moribus vivere . LXVI. Postero die, qui dies erat ad vi II. kal. . delatum decretum Imperatoris de interficiendo statim Sansio Focheum fuit . Sed res ea die exitum habere non potuit, propterea quod veteris c iusdam Imperatoris, quem eae gentes superstitiose colunt , interitus anniversariis sacris celebraretur. Die ipsequenti

hora circiter a meridie quarta, magnus hominum strepitus auditus a nostris est; ide quo cum ex ceteris , qui erant una in Carceribus, quaererent, sic accipiebant roryZam venire magni, quamobrem mR-gno, hominum concursus neri, qui velintemere, atque ex concursu strepitum exi- .stere . N imirum qui in carcere detinebantur, etsi norant tempus supplicii Episcopo imminere , cavebant tamen , ut qui summa in eum, stingularique pietate , atque benevolentia essent, ne ei nunciarent,iluae ipsi infausta arbitrabantur .

Denique hora sere quinta deni satellites magno tumultu, magnaque laetitia in carcerem irruperunt, cumque ad conclavis januam venissent, in quo Europaei manebant, ubimam, inquiunt, est Pe-to

150쪽

is, 3 Ad haec Antistes mitissimus, quin perturbaretur, ecce me , inquit; adsum . Quae eum dixisset, de humili sella, quae quatuor dumtaxat ex sustibus constaret, in qua Rosariis , quod vocamus, B. Mariae Virg. recitans sedebat, surrexit. Μ' jictores accedunt, & , ut posset ad supplicii locum incedere , vinculis hominem solvunt, eique ooripui postremo tondent. Quod cum ib facerent , quaesivit pacatissimo animo ex Serrano Episcopus , quidnam ageretur, eique capillos tonderi respondenti, ne moram gladio interponerent et eja igitur , inquit, absolae me . ita, que brevem exomologesim fecit, jamque abeuntem Serranus ritu sacro absolvit. Egredienti e cubiculo, nostri apprehensas manus deosculabantur ; quibus cum confirmasset, quod primo promiserat, ubi ad Deum ascendisset , eorum se imprimis memorem futurum, dimissus ab ipsis est , quem patris loco habuerant, cujus tu aspectus maximam eis malorum levationem attulerat; sed eo amisso, quo in uictu , & moerore remanserint, non lassias

potest verbis , quam lacrimis significari. Ad carceris januam custos accedens , vinum ei, resque alias quasdam pauculas obtulit, ut aliquid ad resectionem sumeret; quibus comiter recusatis, Episcopus homini, qui tanta in se humanitate usus esset, gratias quas potuit maximas egit,

SEARCH

MENU NAVIGATION