De illustrissimis viris PP. Petro Martyre Sansio, episcopo mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo tipasitanorum, deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio, Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provinci

발행: 1753년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Pro-Rex cum Praesectus Μanilensis tuus in Sinam te missi, ecqua dcdit mandata . quidque fieri abs te velle se ostendit, ut christianos ad desectionem concitaresJ Nos vero, sumiit Royus, qui in Sinam mittimur , nostrum unguli munus, quidque secto sit opus , novimus. Qui mittunt, abite, inquiunt, in Sinam Evangelium promulgatum , nihilque praeterea imperant. Contra judex, prosecto , inqu t, ducti stadio concitandae plebis venitis. Immo vero , respondit Myus , nihil nobis tale in mentem venit . Inde Pro- Rex , ut de Sinensibus christianis, Euro arisque cognosceret, quot, inquit, chri-iani sunt in oppidis Fo ninga, Ning-t

spondit Royus , numquam in his oppidis fui, neque rationem de his rebus reddere inquirenti possum . Sed perstitit ille , &, quot, inquit , in Κiang-siena , ceterisque provinciis sunt Europaei 3 Cui noster, ne id quidem, inquit, mihi est exploratum . Ex quo enim cautum est , ne oratoria, temptave ulla christianis essent neque me ad reliquarum provinciaruma sacerdotes visendos contuli, neque quidquam ad eos litterarum dedi. Tum mutato sermone , judex, quantum , ait, in

annos singulos Pe-Κingensi Ecclesiae pecuniae penditis Ad haec Rura, Pe-Κingen

122쪽

ORDINII PREDIC. Ios

genses, inquit, sacerdotes , nulla nos auctoritate praecedunt: propterea neque pendimus eis quidquam pectmiae, neque apsi ex nobis petunt. Christianis autem,

subdidit iudex , quantum pro hospitio solvitis 3 Nihil omnino, ille respondit. Post judex , quamobrem igitur, inquit. vobis ministrant I Ac Royus , opera , inquit , quam nobis praestant, exigua est rpraestant autem Dei caussa , isque eorum in nos pietatem gloria sempiterna rem

inquit, de vobis latalicium lumetur, si reversi fueritis in Europam 3 Nullum, respondit Royus. At si jubentibus, ait

judex, vos in Sinam venire, dicto audientes non essetis, cujusnam poenae damn

remini φ Cui vir Apostolicus, n 'ue ob

id quidem plecteremur . Nos enim non iussu, mandatove Praesecti, sed sponte ipsi nostra venimus, ducti studio procu-xandae salutis hominum sempiternae. Ru sum Pro-Rex, quum, inquit interrogans . Praeceptum ab Imperatore esset, ut vobis templa tollerentur, vestramque legem coli, promulgarique vetasset, quid caustae suit, cur hinc secedendum non arbitrarere 3 Ego , inquit Royus , ad rasa per id tempus valetudine laborabat is et deinde christianos ut ministiis , sacri que destitutos relinquerem, id vero committendum non putabam. Sed judex eo, unde

123쪽

iinde digressus erat, rediens, quae vobis inquit, vestram legem propagatum in Sinam veniundi caussa e st Rogas 3 inquit noster. Scit .cet ut verum homines agnoscant Deum, ut ament, ut imperata sa-ciant, atque per haec aeternas inferni podinas evadere, sempiternaque gloria potiri possint. At judex t qui ausus es Sinam petere doctum christianos salsa dogmata δEgo vero, respondit ille , nihil, praeter ea , quae antea demonstravi, christianos docui. Tum Proinex, quid rei, inquit, placentulae commiscetis, quam praebere

christianis consuestis Nihil plane, inquit ille ; nam qhod christianis , facta panis consecratione, praebemus, id non placentula quidem, sed ipsum est corpus Iesu Christi . Cur , ait judex, ad oculos, ac cetera corporis membra christianos linitis I Linimus, ait Royus, eos , qui gravi morbo conflictantur, idque ad oculos, aures, partesque illas corporis reliquas, in quibus resident externi tensus , Deum rogantes, ut, quae per eosdem sensus peccata admiserint, ea ipsis velit ignoscere. At enim plerique omnes, inquit PrinRex, erui a vobis extrema aegritudine laborantibus oculos , assirmant , neque desunt, qui viderint. Negavit noster, atque ea, inquit, manifesta calumnia est , reosque nos agunt criminis, quod numquam admisimus. Ac saepe quidem per superiores

etiam

124쪽

ORDINII PRAEDIC. III etiam quaestiones insulsam hanc de effossis

morientium oculis calumniam. mandarim

nostris objecerant , crebroque repetitis quaestionibus, ut laterentur, ex ipsis vi extorquere conati suerant . Ea res quo

spectaret, ne Apostolici quidem illi viri,

etsi diuturno jam usu Sinensium rationes . perspectas haiabant, intelligere potuerunt , deque ea neque nos, certi quod reseramus , habemus quidquam . Nam quod

Serrano vir quidam Sinensis ex eorum Ordine , quos litteratos vocant, significa

Vlt, persuasum iis esse , adhiberi ab Europaeis mortuorum oculos ad pictas imagines conficiendas , quod fieri arte illud Omnino non posse putent, tanta ut sit oculorum imaginum cum ipsis hominum oculis similitudo, id vero nobis non pla cet. Ab his rebus judex , quas demon stravimus, ad ossa venerabilis viri Capi liae , ad theriacam, atque coco latam quaerendo descendit; ossaque illa in ntis esse, atque ad veneficium ab Europaeis adhiberi; cocolatam autem non ad vene ficium modo, sed ad incitandam etiam libidinem . eamque abortu celandam perti nere dixit. His autem percuntationibus, qaae , ut Episcopus Tipasitanus anima Veriit , originem ex impurissimis, peta, isque moribus ethnicorum Sinentiumsducebant, pro sua innocentia, & castitate Myus ita respondit, ut turpem, im

eptam .

125쪽

, eptamque caluiliniam depelleret. Post de . Pontifice, de Rege , de Palatiis ab judice multa interrogatus, de omnibus ita, uti decebat , demonstravit. Inde Pro-Rex, quid porro est, inquit, quod Pontifex , vosque omnes tanto studio , & diligentia de propaganda vestra religione laboretis φRia, sic enim noster continuo respondit,im, qui nos ex peccato in libertatem asseruit , Iesus Christus pro flamma sua in nos voluntate, studioque salutis hominum sempiternae, Apostolis, eorumque successoribus in mandatis dedit, ut ubique gentium Evangelium promulgarent. Atque ad Pontificem imprimis mittendi ad universas regiones orbis religionis vindices , propagatoresque cura pertinet, ut Christi legislatoris praeceptis pareat . Perrexit ψο-Rex , ac , quantum quidem, ait, conjicere mihi ex oratione tua licet, videmini vos mihi, Pontifexque optare, ut Sinenses omnes christiana sacra sectentur,& colant. Utinam vero, respondit ille,

omnes colerent. Judex, etsi nutu minus

sibi id responsum placuisse significavit,

tamen quaeriWit, quis rem Sinensium publicam , si cuncti sese Christo dederent, esset moderaturus φ Sed Royus, dubiumne est 3 inquit. Imperator Κien'Lung, . idem , qui rerum modo potitur, ejusque post eum succetares; non secus, ac in Eu

126쪽

ORDINIS PREDIC. Ma

ropa usuvenit, ubi suo reges singuli regno potiuntur, imperantque , neque in eorum negotia immittit se Pontifex, ut qui eorum solummodo curam gerat, quae aeternae hominum selicitatis procuratio

nem continent.

LIV. Post Romm vocatus in iudicium Item exPia-D1agius est. Interrogatus de aetate , deis indi iu- regno, de provincia , deque urbe, in qua natus esset, quamdiu in Sina cqnstitisset,ac apud quos habitasset, ad haec ipse, annos natum se tres, & triginta, ortu Hispanum ex oppido EZija provinciae Baeticae esse, in Sina annum jam octavum agere, habitasse apud Mariam-Hyam viduam Κi-tunei, gani vero apud Chin-Josephum hung- Hoeyum, respondit. Nam quia omnibus perspicue palam erat , quorum Diagius hospitio urus esset , ipse celandum non existimavit . Sed Pro-Rex nihil cunctatus , quaesivit , quemadmodum, cum destituta marito mulier esset , diversatus

apud ipsam fuisset. Licuisse id sibi, dixit noster, ut ejus hospitio uteretur, cui filius esset , isque litteratus , quem tunc vita esse defunctum intelligebat . Percuntari deinde ex eo judex de Eucharistia, deque caussa, quamobrem, cum Pro scriptam ab Imperatore sciret legem christianorum, Manilam non revertisset, de quibus antea rebus, ut demonstravimus, ex Sansito , atque ex Royo quaesierat ;H ho-

127쪽

Diatium

Serranus ad quaestionem secutus itidε iere,ac ille , de rebus lais terrogatur.

114 DE MARTYR. SINENS.

horumque ipse virtutem , respondendique rationem est imitatus. His addita ab judice , & dicta ab Diagio nonnulla fuerunt, quae, propterea quod essent similia superiorum, quae sunt distincte, minuteque descripta , nihil esse Tipasitano Episcopo visum est, cur ea diligentiηs persequer tur. Isitur illud unum ad Dei gloriam , pro cuius religione tanta Diagius incommoda perpessus est , narrandum existimavit, denis eum alapis, jubente Pro-Rege, fuisse percussum , ac quinis primum, quod Jesum Christum nominasset; tum quinis iterum, quod de humano animo sermonem habuisset. Adeo molestum est iis, ait Serranus , de animo audire , qui ita ubvunt , ac si animi expertes essent. LV. Diagium sequutus Serranus suit, vir nobilis imprimis, & Episcopus Tipasitanorum , cuius tanta vis , . & praesentia, atque aequabilitas animi iuit, ut non solum mala omnia sortissime tulerit, sed his etiam affectus , & squalore carceris oppressus , res praeesare ab christianis gestas summa diligentia descripserit. Igitur ex eo primum iudex est percuntatus, quot annos natus esset φ Ille veror unum, inquit, & quinquaginta . Tum Proinex rquo ex regno es, inquit, quoque ex oppidoJ Ex Hispaniarum, respondit Serranus, regno , ex provincia Baetica , exque Guenexensi vico . Persequutus quaestionem

128쪽

oRDINIS PRAEDIC. ras

nem Pr Rex, quot jam , inquit, excurrerunt anni, ex quo ad Imperium hoc Sinense venisti φ Decem, atque novem , Serranus dixit. Cumque ex eo quaesi 1 et judex , quo itinere in Sinam. venisset S Ex Hispania , inquit, Manilam ,

nilae facta est mentio; Μanila, inquit, magnum ne est oppidum ἶ Quod cum noster negasset, tum ille , quid vero Ha-

caum 3 Est ea quoque urbs, Serranus re spondit, exigua, ncque admodum populosa . Navis autem, inquit Pro Rex, quae Manila Μacaum commeat, quantum pe cuniae aspqrtat mercaturae caussa φ Quadraginta millia, respondit serranus, nummum argenteorum , quos ρeaos Hispani vocant. Atque is idem Serranus animadvertit tali usum Pro-Rege interrogandi ratione fuisse, quasi ad nostros ejus rei procuratio pertineret. Tum a quo exceptus hospitio Fo-gani fuerit, judex interrogat , eique Serranus , modo apud ' Mariam-Hyam viduam in oppido Κi- tun-go, modo apud Chin-Josephum-Chung-Ηoeyum tu Fo-ganensi suburbio habitati respondit se; scribitque datum jam sibi

idem vitio fuisse, quod suerat ante Dia-2io objectum , totidemque se sere verbis, atque ille, criminationem diluisse. Tibi vero, Pro-Rex adjungit, quantum pe

129쪽

Denique Aucobero in ju. dicium adduia, in terr Phtoque, Proin

Rex sitiem quaerendicit a

cuniae subsidii nomine quotannis mittiturῖ Nummum , inquit Serranus, eorumdem argenteorum centum. At Pro Rex, quantum , subdidit, in christianos erogas, ut, eos ad tuam legem perducas 3 omnino, inquit Serranus, nihil. Nam, mihi quod mittitur, id in victum, vestemque, tum in ceram, & vinum ad rem divinam faciundam , aliosque in sumtus necessarios, totum conserturi Atqui placentulae, ait judex, quam praebere vestris soletis, ali- uid ne veneficum commiscetis 3 Cui no-

er, minime vero , responditὴ namque, quam tu rem placentulam vocas, ea hostia est consecrata , verumque corpus

est, verusque sanguis Christi Servatoris. Eam porro cum christianis communicamus , ut aucti gratia divina , ubi Ovita excesserint , gloria, felicitateque aeterna potiantur . Atque harum percuntationum, quas descripsimus, similes re

liquae, Tipasitani Episcopi testimonio,

fuerunt , eaeque non . satis inultae, quod Pro-Rex jam sessus clamitando esset. LVI. Novissime Alcoberus ad quaestionem vocatur . Hunc quoque judex de aetate , de patria, de Sinensi commoratione , de hospitio, tum cujusnam jussu eo venisset, prout consuerat, interrogavit. Ad haec ille: aetate esse annorum se duorum , & quinquaginta ; patria Grana-tensem , quae urbs est Baeticae pro

130쪽

ORDINIS PRAEDIC. III

vinciae in Regno Hispaniensi; in Sina amnis jam octo , ac decem versari ; habitasse in aedibus Thaddaei-Go-Chini ; venisse autem missu Μ anilensis Praefecti sui. Percuntatus inde permulta plena fastidii Pro-Rex suit: Ac Hispani,inquit, omnes ne sacra christianorum colunt,lateque regnum Hispanorum patet,&Sinensi praestatῖEcquae magnificentiores sunt aedes, binensium ne, an Hispanorum I Quid Reges 3 sunt ne alii christiani ac quotus eorum est numerus ἶ Qathus de rebus cum Alco rus ita, uti par erat, prudenter demonstravisset ; tum Pro-Rex , quot, inquit, chri ctiam sunt abs te baptizati φ Huic interrogationi veteranus Christi miles quantum fraudis inesset intelligens, quingenii, respondit: quod haec responsio neque ab rei veritate abesset, neque numerum indicaret . Post ad praemium Pro-Rex Uenit , & , quid , inquit , consequere , si tibi facultas Manilam revertendi detur φΑn te continuo antistitem sacrorum d

cent δ Ad haec pro sua modestia ille: sunt, inquit, in ditione Regis Hispaniarum permulti illustres doctrina, atque integritate morum . Hi creantur antistites . Quid ergo, subdit Pro-Rex, tibi tribuetur praemii,jam senex quum sisJEt ipse: atqui praemium, inquit, a Deo dumtaxat spero, glo riam scilicet sempiternam. Tandem Pro- Rex et cur vero, ait , quum nosses prOH 3 lcri-

SEARCH

MENU NAVIGATION