De illustrissimis viris PP. Petro Martyre Sansio, episcopo mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo tipasitanorum, deque PP. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio, Ordinis Praedicatorum Fo-chei in Fo-kiena Sinarum Provinci

발행: 1753년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

nullum ; ipsis tamen judex impudentissimus diu multam interrogando molestiam exhibuit, eo usque progressus, ut Theresiae tormentum manuum ostentaret. Sed eo cruciare miseram noluit. Sup rerant adhuc ad quaestionem

ratore rectis Dominicani. interim nunciatur Pro-Re- muru=3 'R ' Ei adventare, qui munus ei ab Impera-nmtit. Chri- tore minum deferret. ipse continuo fuis: . ita ΛΗΡ imI rat, ut, quae essent ex usu futura ad sustunt. Pro- Iecipiendum donum , compararent , &s, eed. ibui in gnasco aeparatu, cunctis urbanis Μan quidquam im damnis comitantibus, Imperatoris legato . 'Ei- , Obviam venienti procederent . Quae res

omniumque in caussa fuit , ut judicium de Europaeis in, s. ciastinum differretur, hominesque chri-Tri surae νγ stiani tres, qui, quod deficere ab Christich ia β' π fide constanter renuissent , damnati fla- k-iu, gris fuerant, fortuito supplicium effugerent . Dum Pro-Rex quae ad apparatum , de quo dictum est, pertinerent, ut bonorifice munus reciperet, disponebat ; de cruciandis christianae religionis propagatoribus cogitabat, suosque monebat , ut diligenter caverent, ne quid illi cibi coemerent , etsi eram adhuc jejuni. Antequam legato imperatoris obviam iretur, reversus Tro-Rex ad tribunal, omnes adduci eodem jussit, de quibus latum judicium suerat, ac suum cuique nomen, ut in pagina describeret, imperavit ; cui paginae primum haec verba inscripta erant pinu

112쪽

ORDINIS PREDIC.

na x. Post nomina secuta sunt christianorum. Sed ii octo , quos, ejurata Christi religione , adorasse statuam demonstravimus , antequam nomina describerent sua, Christi ejusdem cruci iussiri imaginem conculcare sunt jussi nam quatuor, quinqueve imagines ejusmodi in ipso majori tribunalis cubiculo tenebantur )unuiaque omnium scelestissimus Chin-Domini-Cus-Κieu , cui scabie corpus, multo autem magis animus vitiatus , insectusque erat, pressam pede imaginem fregit: r liqui , quorum magis infirma, quam prava voluntas erat, ita pedes tulerunt, ut imaginem transgrederentur, nec tange rent. Nefario scelere a transfugis admiseso, christiani omnes, cum horis quinque asperis lapidibus genu innixi constitissent,

rursus in carceres abducti sunt. LI i. Postero die, qui dies erat ad IX. Pr Rex kal. decembres, Europaei mature sunt in dεqueeo qui iudicium inducti, eodemque Pro-Rex e

templo reverius , quo se , pro singula- multum temis ribus, quibus auctus ab Imperatore suisin pus producit; et, benencus, gratias diis acturus, con supplieisi ea ulerat, venit. Ac primo quidem San- 'R lium ad ciuaritionem vocavit, quI quali hominem ab

agmen Cnristi Servatoris militum ducebat. Is, quot natus esset annos, interrogatus, sex supra sexaginta , respondit. Rursum, cum ex eo Pro-Rex quaesisset,

G a quot

113쪽

quotannis in Sma versitus esset, annis,

inquit, duobus , trist nta ; esse autem Hispanum e Catalonia piovincia se, nam hoc etiam ab homine pereumatus judex fuerat. Pro-Rex, cum facta esset hiispaniae mentio , quod esset Regis Hispaniarum nomen rogavit e cui noster Philippum . appellari eum dixit Nam, quod hoc eodem anno ad diem Uil. idus julias Rex

obiisset, nondum ejus rei nuncium Sincnses acceperant. Ventum mox ad Pontificis nomen fuit. Hunc Sansius Benedictum vocari respondit Ubi cognitum de nominibus est, Pr Rex , uter ei, Ut in Sinam contenderet, auctor fuisset, Rex ne , an Pontifex , quaestivit . Negavit utrumque Sansius; addidi tque, sponte se. non juuu, neque hortatu aliorum venisse, ut procurare salutem animarum posset.

Persequitur coeptam quaestionem Pro-Rex. Quaerit , num per Philippinas insulas, cum in Sinam navigaret, transierit: quod cum Episcopus assirmasset, hunc rogavit, quisnam eisdem in insulis imperio potiretur J Episcopus nil cunctatus, Rex , 1 Iit, Hispaniarum. Mox Pro-Rex, stu-io ne, inquit, concitandae plebis , ut ab Imperatore deficiat, Sinam petisti φ Negavit noster, ac , nihil nos , ait, tale vel conati sumus . vel umquam conabimur. Quid enim 3 quum anni sint amplius centum , ex quo in divinis legibus instituere

114쪽

nostri Sinas coeperunt; an quidquam est

tale de nobis usquain auditum φ Pro-Rex iratus, ad milites sese convertit, ac lorqueri hominem imperavit. Ubi vir sertis

imprimis , invictoque animo , tormenta parari vidit, humi te continuo excrucia dum prostravit , sed tamen satelles unus ictu eum calcis appetens, ut surgeret, jussit; neque enim imperasse tormentum Ρω-Regem, sed minatum tantum fuisse confirmavit . Rursum Pro-Rex , quo tandem modo,

inquit, cum tam longe ab Hispania Luz nia , seu Μanila insula absit, eam Rex gubernet y quid ex ea illi in annos singulos redit 3 His Episcopus respondit: nihil redire inde ad Regem, neque hunc commodi aliud capere, nisi quod aeterna hominum salus procuraretur: cujus rei gratia multa millia nummum in incolas . qui magna inopia laborent, ab Rege erogari . Sed institit Pro-Rex r & vestri , inquit , imperii homines sunt ne omnes christiani3Α1firmavit Sansius. atque ab Rege quidem

ad abjectissimum quemque infimae plebis.

Suntne apud vos, subdidit Ρω-Rex , milites, & magistratus, ac judices, ita ut sunt in Sina Quum Episcopus annuisset, tum ille, Cum fueris in Europam reversus , adi bisne ad Regem, atque ad Pontificem is φAn isti te dignitate aliqua augebunt.' Sansius , ut incredibili moderatione, gravitateque animi erat, recta me . inquit, in G a meum

115쪽

meum cinnobium conseram . Non enim

de Rege, aut de Pontifice laboro. Dignitates. autem , magistratusve similes mini regnorum esse videntur , quae exhiberi in theatris solent ; nam scena absoluta , omnia confestim evanescunt. Hac re dicta , Pro Rex hominem quinis alapis plecti jussit, quasi loquutus esset stultorum more: indeque ad Episcopum versus: atqui , ait, si neque de dignitate , neque omnino de praemio laboras, quid ergo te impulit, ut, spretis incommodis , quae laturus esses, in Sinam proficiscerer , IEgo vero, respondit Sansius, non inani rerum, quae cito intercidant, sed spe consequendae sempiternae felicitatis permotus , propagandae christianae religionis caussa veni. Sed Pro Rex, qui ignarus decretorum Evangelicorum esset , quanam in re positum esset sempiternae selicitatis praemium, quaesivit . In cognitione Dei, respondit Sansius , quam sequitur amor, ex quo sempiterna , incredibili

que delectatio, atque felicitas oritur. Pedistitit Pr Rex, rursumque interrogavit. sint ne aedes in caelorum regno At Sa

sius , diversae , inquit, prout quisque , cum viveret , est meritus , in caelo sunt mansiones . Si cum iis mansionibus aedes, quibus utuntur in terris homines, comparentur , tanti aestimandae sunt, quanti

loculi formicarum . Commotus ad haec

116쪽

Iudex , insanire hominem , quare, alapis quinque caedendum, dixit Μox Sansium alloquens , in Europa , ait , quis rem christianorum publicam moderatur, Rex ne, an Pontiὐκ Vetum Sansitusi quae

ad rem civilem , terrenumque regnum pertinent, inquit , Rex moderatur, Regique tributa penduntur: quae vero ad doctrinam, rationemque dirigendorum, d cendorumque ad vitam sempiternam animorum spectant, haec a Pontifice admin strantur. Pr Rex, ut erat vaserrimus , ratus ab se implicari laqueis interrogati num senem posset In Sina, inquit, omni, si veram religionem amplecteretur,

quisnam imperium obtineret I Ad haee

continuo vir prudens, Imperator, inquit, idem , qui modo obtinet. Post, cum Ρm-

Rex ex eo percuntatus esset, omnes ne

Maeat ineolae christianam religionemn prosterentur ; ipse vero, eum secvns ad

Sinam veniret, an Μ ao prosectus euet ι

respondit , Μacaenses omnes christianis partibus studere , parereque Regi Lu tanonam; seque ita , ut judex dixerat . in Sinam iterum venientem Μacao suis prosectum. Pro-Rex incoeptam quaestionem persequutus, quot anni essent, rogavit , ex quo reverterat in sinarum Im

117쪽

dacia, ut Sinam repeteres , cum edicto Imperatoris vestram esse legem, ut sal

sam , proscriptam scires J Atqui falsa ut sit, inquit Sansius, fieri omnino non PO-test . Lata enim a Deo est, qui cum sapientissimus, optimusque sit, & falli, de

fallere prorsus nequit. Hoc responsore. pressus judex, allo convertit orationem , quaesivitque , ubinam Deus consisteret φCui Sannus: est ille, inquit, ubique ;heic adest, atque tuo etiam in corde. Pro-Rex ad satellites conversus, quin que , inquit, colaphis eum rursus caedite,

nam insane loquitur. Inde ipsum interrogans subdit; si adest heic Deus, quid est , quod tibi esse adjumento nolit 3 AD qui adjuvat ille me quidem, Sansius respondit: nam quod injurias , aerumnasque istas, quas majori mihi merito ad coronam suturas confido, sortiter, patienterque seram, id sum equidem illius benescio consequutus. Perrexit Pro-ReX, rogavitque, viderit ne umquam Sansius DeumἶNegavit noster, atque, Deus, inquit , propterea quod spiritus omnino sit vacans corpore , hisce oculis cerni non potest . At

impius judex , quemadmodum , inquit , ei fidem adhibeas, quem numquam Vide ris 3 Cui sansius: ne vos quidem , ait, Imperatores Fo-Hy , & PuomΚu vid, stis , neque, quo magistro gloriamini, Consucium, neque discipulum ejus Men-

118쪽

2ti, neque vestrates alios, quorum tanta est apud Sinenses existimatio , atque celebritas, cum tamen nemo sit vestrum, qui eos vixisse aliquando neget: quanto ergo

nobis magis habenda Deo fides, cum divinas praesertim scripturas habeamus, quarum est firmum imprimis, atque gravis simum testimonium I Pro-Rex ita, ut facere consueverat, ubi ei nihil, quod orponeret , succurrebat, ut quini ei adhuc colaphi ducerentur, quasi diabolica verba dixisset , praecepit a invidiamque Sansio

ex interrogatione quaerens, quae , inquit, vestra ista est arrogantia, ut Sinenses populos doctum veniatis ἶ His, ne commotus quidem, Episcopus responditi docem mus eos, Ut cognoscant, & ament Deum. Id ni secerint, norint, se perpetuo peri turos . Namque extare Deum; hominem vero Praeditum esse animo , qui polleat ratione, tam est clarum, tamque perspicuum, ut id Philosophi Ethnici, natura duce, assequuti fuerint, litteris mand verint , tradiderintque memoriae posterorum . Quae cum Episcopus dixisset, Pro- Rehis julla quinis alapis caesus fuit. Ab

judice deinde interrogatus , quemadmo dum per aeneos tubulos in mulieres sufflaret, sic respondit, ut criminationem dilueret, δι quemadmodum antea III. kal. septemb. fecerat, explicaret, qua sit usus

Episcopalis pedi in re divina . Addidit

119쪽

doctrinam de suflationibus mysticis , quae adhiberi in baptismo , Ecclesiae instituto , solent. Tum Pr Rex; placentula, in-ouit nam hoc impius ille panem Eucharisticum appellabat nomine quam christianis praebere, oleumque, quo eosdem linire consuestis, ea quidem certe ad fascinum, veneficiumque pertineant , necesse est. Alius enim. eluimodi rerum usus esse qui

potest 3 Ad haec Sansius i Atqui , si ea ad veneficium pertinent, inquit, quid est, quod, in singulis orbis partibus christiani cum sint, omnesque sacris communicent , oleoque tingantur, veneficio , &fascino non assiciantur φ Convictus Pro- Rex, alio convertit orationem, &cur, ait, fingula eorum nomina, qui sunt baptismo initiati, abs te in tabulas reseruntur Ut sciam , respondit noster, qui sint christiani, eorum'ue curam gerere is possim. Cumque plerique infantes bapti gentur , si sorte fortuna mori parentes e rum contigerit, ne suum quemque nomen fugiat, quod ei fuerit in baptismo inditum ab sacerdote. Accedere ad haec comsuetudinem Ecclesiarum , dixit. Nanias

toto terrarum Orbe eumdem usum obtinere . inid vero est, ait, iudex , quod iis, qui vestra sacra sectantur , Consuetum, avosque ut adorent, non esse eo

cedendum existimes 3 Res est, inquit Sansius , Romae iam judicatar deque ea re

120쪽

pontifex ad hoc Imperium annis superioribus legatos misit. His ultro, citroque dictis, iudex de rebus hujusmoeli interr gandi finem fecit, conversaque ad alia is quaestione , quisnam eum Foganum reversum hospitio excepisset, percuntatus

est. Ipse, quod explorata jam omnino reserat, Κu Ambrosium Hy-jinum, palam respondit. Post judex alia investigare coepit , eaque illorum similia cum sint quae

nactenus demonstravimus, praetermittemda esse existimamus. Illud tamen praetereundum non est, quod , cum Pro Rex

supplicium capitis Episcopo minatus ef-set, vir Apostolicus, esse id quidem in ejus potestate, arbitrioque respondit. Ac duas quidem horas quaesti6nem Episcopus molestissimam, atque saevissimam pertulit , eoque spatio alapis ad quinque . ac viginti tanta vi , atque impetu afflictus

fuit, ut ex ore languis emueret , indeque tumor, inflatioque tanta faciei existeret, ut oculi non apparerent, aurium que usii facili ad mortem usque privaretur. LIII. sansio Royus successit, ex quo Ex Royo tu Pr Rex primum quaesivit, quem annum aetatis ageretiCum ille sextum,&quinqua- venerit , degesimum , dixissentum Pr Rex, quo, inquit, ex Regno es, qua ex provincia, qu que aliis rς que ex oppido 3 Huic continuo noster rex regno Hispaniae , ex Aragonia Pr

vincia, ex oppido illariosa, inquit. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION