De collegiis scenicorum artificum apud graecos

발행: 1873년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

artifices ad Dionrsia conducerentur. In pecunia locanda ei tuenda, mira diligentia donantium est, ne quid muneris sui pereat vel ad alios usus traducatur; quae Omnia senatus decreto sancita ei magistratuum curis administrata. Locatio enim pecuniae per senatum fieri debet, praeconis voce nuntiata, ea conditione ut quoque mense una mina duas drachmas erat nec credatur nisi tribus viris locu pletibus et natu grandibus a quibus, si non statuto die laenus solvatur, duplex exigendum sit. Apud senatum quoque pecuniae in sumptus erogatae ratio reddenda est ipsi agonothetae in quem, si quid peccaverit, secundum legem agendum nomophrlacibus, sicut in aliis pecuniis

sacris et publicis 1)

Nec minus quod ad conducendos artifices spectat publice per magistratus procuratur. militio civitas, secundum agonothetae legem, ad conducendos artifices et Dionrsia, ex quo incipient, altero quoque anno peragat, nisi bellum obstet, differentibus senatu et concione. Conducito, e scenore trium talentorum, quinquagintaminarum Corinthiarum pretio, tres tibicines, res iragoedos, tres comoedos id est, tres greges tragicos et comicos) Danio quoque artificibus e denore victum justum, praeter quinquaginta minas 2). Si propter bellum aut aliam causam ludi peragi non possunt, pecunia cumulari debet si peccato civitatis non fit usus praescriptus muneris, de pecunia cadit quam sibi donantium haeredes vindicabunt. Titulum longissimum 146 versibus exaratum, quam brevissime exposui. Sunt tamen quaedam notanda de mercede artificum. Quam si recte computare Velis, m minisse oportet quod fuerit tunc temporis pecuniae Re

72쪽

nus Modicum visum sui duas drachmas pro mina id est circiter 25 . exigere, quum praescribatur ne plus quam duae petantur si). Igitur quinquaginta minae idem valeant quod aetate nostra sere ducentae. Illud quoque animad-Vertendum, eamdem semper mercedem, quicunque suturi sint artifices, solvendam; ex quo apparet non iam artificii quam religionis observandae studiosos fuisse CorcJrenses. Haud alienam a priori, quanquam non omnino similem rationem exhibe Iasensium res scenica, ad quam pertinentes tabulae non minus quam novem et quadraginta innotuerunt 2). Illud sane sui sortunae ludibrium, quum in maximis atque artium amantissimis civitatibus Athenis, Fracusis, tanta poetarum, actorum, muSicorum copia, tanta laude, ubi litteris publicis signata suerat rerum scenicarum memoria, e tot marmoribus quibus in cidebantur victorum nomina euo libris quibus ea diligenter repetita scriptores iradiderant, vestigia admodum exigua aut omnino nulla supersint ex uno contra Cariae oppidulo, et eo quidem ab antiquis ob ineptiam rei ludicrae irriso 3), theatri rationes per quadraginta ei duo annos 188-146 sere integras ad posteros pervenisse. Utcunque est, quum magna illa desiderentur, parva haec lucrari juvabit et ex eis, licet extenuatam, rei scenicae effigiem quaerere. In agendis annuis Bacchi estis, Iasenses prius nihil aliud quam pompam, choros civiles e sacrificia ediderunt id autem sumptibus publicis procuratum, nisi agonothetae munificentia hoc onere civitatem levasset 4).

1 Exemplum videas foenoris quatuor drachmarum pro mina, dirciter Mi 0, in Gythio titulo, Caesaris aetate Lemas et Oucari, Inser si Pelopomnese 242 a. 2 Leias et,addington, Inser. PAsi uin re 252-299. 3 Strabo, XIV, II, 2 l. 4 Leias et addington, Inser. d Asie-Minore 253.

73쪽

Αueta deinde ludicra largitionibus civium atque etiam inquilinorum qui haud pauci asi versabantur. Usus paulatim obtinuit ui agonotheta et numero incerto choragi cives et inquilini producerent artifices quorum nec numerus nec genus praescriptum, sed varium e voluntate largientium aut artificum copia. Additum aliud genus munificentiae, scilicet ut saliatoribus qui gratuitam op ram choris civilibus praebere debebant, una drachma dono daretur s), et spectatoribus, quibus solvenda me ces erat, theatri gratis adeundi lacultas fieret. Quam non, ut Athenis, liturgiam cives subibani, sed sponte sua; etenim, nonnulli bis aut ter sumplus eos de suo faciunt, quod munus, si fuisset impositum, per omnes iret vicissim nec saepius ad eosdem rediret. Nihil igitur, nisi sponte sua, largientibus magistratibus aut civibus, necesse sui in ipso esto declarari qua in proximum annum promitterentur, ut artifices mandandi tempus superesset. Qui ex externis regionibus acciti perplures dies aut sabulas agebant aut canebant, quum quisque eorum qui hoc munus susceperani per unum aut duos dies spectaculum largiretur. Exempli causa

unam tabulam transtuli.

si Stephanephoro Apollinis quarto post enippum, agonotheta oschione Antiphontis, illi, prius declarata voluntate, dederunt Theaetetus elanionis, qui sui ag

notheta, Athenodorum Heraclidae comoedum, una die; accepit chorus drachmam, spectaculum vero gratuitum fuit Theaetetus Melanionis, qui fuit choragus, .... comoedum una die accepit chorus drachmam, spectaculum vero gratuitum suit uores cives ei unus inquilinus, qui choragi fuerant eumdem comoedum, quisque una die,

produxerunt. s Sequor interpretationem quam dedit Waddington, p. 87.

74쪽

4 Ex iis qui in meo magistratu voluntatem declaro

runt, dederunt: 'tho Scriacis, qui fuit choragus, Clino Evandri choropsaltriam, binis diebus Apollonius Bionis, qui sui ex inquilinis choragus, Clino Evandri choropsaltriam, una die s) ηPauci admodum artifices quotannis urbem adibani, duo, ad summum tres musici aut actores, iidemque a pluribus choragis continenter exhibiti. Octo annorum spatio quinque comoedi, tragoedi tantum duo, quinque tibicines varii generis, unus auloedus, tres citharisiae, ludis adsuerunt 2). In hac artificum infrequentia, quum unum Athenodorum comoedum, qui Iasum rursus adierat per sex dies sex choragi produxissent, ex tempore, duo choragi per tres dies exhibuerunt in theatro muli rem χοροψαλτρια, id est quae simul levem citharam pulsabat et saltabat, nullo alio adhuc exemplo seminae ingenuae in theatro saltantis, quam non collegii scenici participem sed incolam Iasensem, artem privatim me ditantem fuisse certum St. Harum difficultatum quum Iasenses paeniteret, et cuperent Dionrsia constantius et splendidius peragi, Teium collegium per antiquam amicitiam rogaverunt. ut sibi in ludis perficiendis subveniret. Huic rogationi responsum est, lato decreto, cujus simile nullum alterum habemus valde dolendum igitur quod primi versus non integri ad nos pervenerini. Ex initio, quae potui transtuli. Sententia collegii scenicorum ex Ionia Hellespontoque et praesidis Bacchi artificum Quum Iasenses amici et familiares adversus nos optime egerint, maximumque studium et amicitiam verbis et lactis erga legatos nostros

75쪽

ostenderint, observentque ea quae sunt decreta ab artificibus respondentibus secundum edicta Romanorum a quibus servati sunt Asiatici artifices, et priori tempore studium et aemulationem habuerint ad certamina placuit collegio scenicorum artificum mittere duo tibicines, duo tragoedos, duo comoedos, citharoedum, citharisiam, ut peragant deo choros secundum patria ipsorum instituta, attribuere vero et eorum Operas; eos autem quicunque attributi fuerint, perficere Dionrsiorum e lamina statis temporibus, in omnibus obsecutos Iasensium legibus. Si quis vero ex iis qui attribuit suerint, non adsuerit Iasi vel certamina non peregerit, solvat collegio

scenicorum artificum mille drachmas Antiochicas, sine excusatione, de consecrandas, nisi valetudinis aut hiemis causa nequiverit. Huic autem sit mulctae excusatio, causam agenti apud populum artificum et manifesta argumenta asserenti atque latis suffragiis, absoluto secundum legem Legati designati sunt Plutiades citharo dus, Lysimachus tragoediarum poeta, Nicostraius 8Tnagonista tragicus. Illi attributi suerunt cum operis : tibicines, Τimocles, Phaetas tragoedi, Posidonius, Sosipater; comoedi, Agatharchus, Moerias citharoedus, Zenotheus; citharista, Apollonius Samius Stephanephoro Apollinis, tertio post Menetem, Trideo, Apaturione menSe, sexta die, ratum fuit 1). Nemo non animadvertit qui sit scenicorum sermo; quum enim amicitiam Iasensium et diligentiam in observandis collegii decretis collaudant, atque religionis

solvendae studium suum et bonum animum erga veteres amicos et socios declarant, ea prorsus est oratio hominum

qui invitati et rogati beneficium concedant et ea aescribant quae ipsis placuerint, magis quam artificum lo-

76쪽

cum suae industriae quaerentium. 0uippe non hoc est laedus aequo jure disceptatum, sed decretum scenicorum per legatos ad Iasenses persertur, sententiis populi sanciendum quod brevis mentio ultimi versus ab Iasensibus ratum fuisse docet. Illud etiam notatu dignum, si defuerint artifices, nullum jus adversus eos Iasensibus concedi mulctam quidem irrogari, sed ab ipso collegio, et eam Baccho, id est aerario collegii, consecrandam. 0uum in Corcyrae quoque tabula nulla fiat mentio mulctae artificibus solvendae, si conducti pacto non sietissent, profecto patet scenicos et sibi et ceteris majores visos fuisse quam ut illud poenarum genus subire velleni. Ludi vero omninoaetorum arbitrio permissi, caui i me ut civitatis legibus obtemperarent ceterum nulla

artifices eligendi facultas Iasensibus data, sed ii audiendi

quoscunque collegium designavi,sei. Ludi iamon, ejus pacti gratia, et diligentius et splendidius peracii sunt unum enim prius duo vel tres scenici a choragis conduci producerentur, tunc quotannis

duo tibicines choris civilibus amabant et ipsi canebant; tragici et comici duo greges primarum enim partium

acior solus nominatur), citharoedus et citharista in sc nam prodibant, ita ut jam sere nullo musicorum ludorum genere careret civitas. Hinc quoque in conficiendis scenicis annalibus et in commemorandis largitionibus nova ratio cujus unum exemplum e multis subjiciam.

Stephanephoro Apollinis post Antigonum Antigoni 1ilium, agonotheta Theodoro Melanionis filio, ex eis qui prius promiserant in Dionrsiis, solverunt Agonotheta Mnesitheus Athenodori, natura vero, Menedemi filius; choragi, Menedemus enecratis, Theophilus Anaxippi, Dionrsius Menippi, Menolimus Podonis, quisque ducen-ia drachmas; ex inquilinis, Agathinus Leontis Apamen-

77쪽

sis, Niceias Iasonis Hierosolrinita, uterque centum drachnaias s). Mercedis collegi scenicorum solvendae nulla fit mentio nequaquam tamen dubium si gratuitam operam non praeberi. ui enim prius artifices sumptibus suis conducebant, iidem tunc certam pecuniam largiuntur; choragi cives ducentas, inquilini centum drachmas. Unde etiam de mercede conjecturam sacere licebit jam instituta recenti ratione, unus civis ei tres inquilini sese consociani ut comoedum per duos dies producant qui, si pecuniam e more largiti fuissent, quingenia drachmas dedissent uvas accepit unus comoedus, id est, unus acior primarum cum duobus Triagonisiis et tibicine. 0uamvis et Iasi et Corcrrae vocabulum ' si uSurpetur, satis pate nullum omnino in his ludis certamensuisse, quos artifices unius collegii peragebant, nullis aemulis, nullo praemio victoribus proposito. Ea ratio ludorum in multis civitatibus certe obtinuit, quae Plutat chorii frequens visa est ut hoc exemplo utilitatem inimicorum ostenderet. AEquidem scenicos artifices videmus saepenumero in theatris remisse, nulla alacritato et ne diligentia quidem, certare inter semetipsos quum autem certamen sit adversu alios, non seipsos modo sed et sua instrumenta magis aptant, fides explorant, accuratiusque concentum instruunt ei tibias canunt s2). Priori generi ludorum, quorum meminit Plutarchus, apte congruunt tabulae Soteriorum Delphicorum uia

rum quum vix nomen notum esset, Athenis reperius

lapis docuit ludos esse grmnicos et musicos in honorem Jovis Servatoris ot Apollinis Pythii ab AEtolis ei Aihoniensibus institutos, quod adversus barbaros templo Apol-

78쪽

linis ei Graeeiae imminentes prospere pugnassent lin, et nos, eodem anno 1860ὶ circa templi rudera, quatuor

tabulas Soteriorum eruimus. Quarum conficiendarum ratio prorsus nova, in ceteris ejusdem generis titulis nondum occurrit Praescriptis enim, ut fieri solet ad tempus definiendum, archonte Delphico insuper artificum sacerdote et hieromnemonibus, additur illi certaveruns in certamine Soteriorum, quum in aliis semper scribatur illi vicerunt. Neque enim eorum qui vicerunt fit mentio, neque victores neque victi apparent, sed recensentur nominatim quicunque ludos attigerunt, eodem sere inquatuor tabulis ordium rhapsodi, citharistae, citharoedi, tibicines, quamvis aliquando unus sit citharista aut tibicen dein choreulae universi, quum pueri tum viri, numero ario, nonnunquam cum suis magistris et tibicinibus postea duo, tres aui quatuor greges tragici et comici qui constare solent ex acioribus primarum, secundarum et tertiarum partium, magistro et tibicine postremo choreutae comici. Nullus ero scribitur πιvικιov icisse, quod in veris certaminibus non deest. In fine etiam, quo magis si perspicuum neque ullum commissum certamen neque ab ullo relata suisse praemia, nominantur ii qui vestes locaverunt. Adde quod plures bis aut ter vel qu ier Soterio ludos adierunt, quorum nonnulli inter se cognatione junguntur. Unde satis constat ea certamina per unum collegium peracia et in tabulis consciendis, artifices non victoriae suae sed pietatis erga deos testimo nium, parietibus templi incidi curavisse, in quo, quum omnes pariter operam ut debita sacra diis solverentur praebuissent, omnium nomina pari jure inscripta suisse.

Per quod collegium ii ludi peracti fuerint non liquet.

Κοumanoudis, Inseriptiones inediis. 5. Athenis, 1860. 2 Inscriptions inedites de Delphes, 3, 4 5, 6.

79쪽

Τoios artificos ad Solaria invitatos suisse docet titulus, sed quo tempore inscriptae sun Delphicae labulae 220190), nondum Delphos adierant, perpauci enim in eorum catalogo Asiatici occurrunt. Quum Athenienses, Boeotos, Argivos Sicroniosque et Arcades multo plures invenias, verisimile videatur tria Graeciae collegia greges comicos tragicosque ad peragendos ludos misisse. Unum quidem tragicum gregem ex tribus theniensibus constantem in enimus, sed ceteros quum comicos tum iragicos minime ad similem rationem referri posse ostendet subjecia tabula.

Actores

IZacynthius Cephallenius

Atheniensis Tegeata

Zacynthius Boeotus

Lacedaemonius Argivus

Eleus Boeotus Ambraciota Λmbraciota uagister

Boeotus Gargaricus Ephesius Tibicen Boeotus 5 Heracleensis 5 Boeotus Tegeata Actores

Achaeus Etolus Boeotus Boeotus

Heracleensis e Atheniensis 5 Atheniensis Heracleensis a

Boeotus ArgivuS Epirota Sicyonius Magister Boeotus Atheniensis Boeotus

Tibicen Naucratites Sicyonius Heracleensis Actores

Cyrenensis A tolus cephallenius

Atheniensis Argivu8Boeotus Tegearu

Atheniensis Atheniensis Magister Megarensis Atheniensis

Tibicen Boeotus Boeotus

Aetores

IChalcidensis

Ambraciota

Magister Boeot

80쪽

64 3

Actor

Cassandrensis Milesius Etolus Cassandrensis Atheniensis

opuntius Atheniensis Atheniensis

Megarensis

Milesiu,

Megarensis Atheniensis Magister Argivus Atheniensis Atheniensis Arcas Tibicen chius pAtheniensis Boeotus Aetores

Istiaeus Tarentinus Atheniensis Atheniensis

Thessalus Arcas Acarnan Egineta

Argivus Troegenius Cassandrensis Achaeus Magister Bosporita Atheniensis Corinthius BoeotuSTibicen Atheniensis 5 Arcas Boeotus Boeotu Actores

Sicyonius

Argivus

Magister Atheniensis Areas Tibicen Sieyonius Boeotus

Chori ipsi per artifices Hudem collegii procurati sue runt, exemplo, nisi fallor, adhuc inaudito Iasi enim, quanquam ludi per scenicos Teios peragebantur, chorus tamen constitit e civibus, nec in eo quidquam aliud agendum sui Peiis quam ut saltantibus accinerent. Aliis quoque in civitatibus, quantum e scriptoribus aut m numentis novimus, civilis semper mansit chorus per quem civitas ipsa debitam erga deos pietatem solvere censebatur. In Soteriis vero, non modo non e civibus chorus constabat, sed ne unus quidem Delphus saltavii. Choreutae pueri e diversis regionibus congregati erant ei exemplis demonstravi eos, in collegio scenicorum institutos, versari solere operamque jam a primis annis rei scenicae praebere vide p. 3). Alterum genus sui ludorum ad quos aut estorum nobilitas aut praemiorum amplitudo plurimos artifices edixersis collegiis alliciebat. In his vere certabatur et no-

SEARCH

MENU NAVIGATION