De collegiis scenicorum artificum apud graecos

발행: 1873년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nisi vere aliquid sacrosancti choragis inesse Athenienses putavissent Quid reus Non de jure disceptat nec talo

delictum morte non esse piandum contendit, sed consu-giens ad argutias, Demosthenem sponte, non sorte designatum, choragi munus subiisse asseverat, unde privatum

non publicum hominem a se totaium fuisse, rem totam ad jus commune retrahens 1). Ex quo satis patet de poena ipsa controversiam nullam moveri potuisse, sed in eo omnia versari utrum Demosthenes privatus homo uerit an publicus Bacchi minister Ceterum hac lege nulla apud Athenienses sancitor aut vetustior habita est, siquidem oratori, nemine adversante, affirmare licuit AEadem est lex de mysteriis quae de Dionrsiis, et illa recentius quam haec lata 2). Ad haec tantae pietatis in colendo Baccho testimonia si quis advertat animum, prosecto minus miretur iam diversam fuisse apud Graecos et apud Romanos scenico rum artificum conditionem, et in hac disputatione facile perspicia non modo quae uerti, sed etiam quibus causis exsilierit eorum collegiorum tanta aestimatio. Quae de artificibus, ante Alexandri agni aetatem, scriptores tradiderunt nunc mitio, singula in tempore, prout opus erit, repetiturus. Illa tempora polissimum persecutus sum, quibus viguit res eorum qui Graece οἱ

tur 3). Supersunt enim non pauci tituli, alii jam prius noti, plures his novissimis annis effossi, quorum non nullos ipse publici juris seci, plerosque irpis chartaceis

si Demosth. in Midium, argum et 24-29. 2 Demosth. , Ibid. 175. 3 In transferendis graecis verbis, Latini Bacchi mentionem omiserunt, quia Romae res ludicra nequaquam cum illius religione conjuncta fuit quam tamen translationem vulgo a latinis scriptoribus usurpatam in hac disputatione retinui.

22쪽

aut lapidibus inspeciis, rursus transcripsi ei, quantum fieri potuit, in meliorem sormam redegi l).

A principio scenici artifices private vitam agebani nec nisi exercendi artificii causa, et id quidem ad tempus, convenire solebant; tandem in corpus perpetuum sese congrega erunt non actores modo sed etiam poetae ei musici atque omnes quicunque Bacchi sessis inserviebant. Cujus mutationis tempus ceriis documentis statui non potest, quum acta collegiorum pleraque secundo ante christianam aetatem saeculo, pauca tertio assignanda sint. Prius tamen institutam fuisse novam hanc rationem prωbabile est, et circa Philippi Alexandrique empora initium habuisse. Vocabulum certe ipsum o περὶ ovlatovυ- Io eteo ιτα apud Aristotelem primum reperire est 2). Scenici non in unam societatem universi coaluerunt, sed eodem nomine, simili artificio, simili conditione et sortuna, singula in singulis regionibus collegia exstiterunt. Inde communi omnium vocabulo, pro se quaeque sodalitas mentionem peculiarem addidi regionum quas

1 De scenicis artificibus, videas maxime quae edidit Egger, simoires de litteratur ancienne, o , oesi surrhistoire des ae- teum dant antiquite situde surdes transis public checles Greus et les Romains, Appendice IV, Archises de corporations. latin, Etudes surae tragique grees t. I, p. 105 et Sq. 2 Aristotel. Probi , XXX, 10. - Alii quidem eos Dionysι adulatores, ipsi vero se artifere appellant; haec autem nomina ambo metaphorae sunt, sed alterum dedecorantium, alterum contra. Rhetor. III, 2.

23쪽

incolebat aui invisebai. In illis locis suisse ejusmodi collegia, maxime e lapidibus comperimus.

3. Isthmi ei Nemeae 3). Hujus collegii artifices nequaquam his in locis commorabantur, sed alii Argis, ui docet diserie litulus i. 40), alii, ut verisimile est, vicinis in urbibus ita ut collegium universum e sestis, quorum agendorum gratia conveniebant, nomen duceret, partes singulae adderent civitatis mentionem in qua domicilium posuerant. olum sui illud: inuectici artistere eae Isthmo et Nemea, Argivas sodalitatis. 4. Tei triplex sodalitas in unum collegium sese consociavit, retenta tamen originis aut peculiaris artificii

pant ex ipsa Teo oriundi videntur, et eos probabile est jampridem in ea urbe exstitisse quae Bacchum intra fines suos natum esse contendeba et dei praesidis patrocinio jus afri et immunitatem consecuta erat Altera sodalitas est artificum Ioniae et Hellesponsi qui in eam civitatem confluxerant quae, Baccho consecrata scenici maxime opportuna sedes destinabatur. Ea sui uirorumque ratioui, duplici cognomine, in unum communiter consulerent; nonnulla enim decreta utriusque nomine inscripta tenemus, nullum autem nude artificum praesidis Bacchi 4). Tertia sodalitas sui synagonistarum, conjuncta tamen cum prioribus. Quos cecinius artifices esse e diversis

Decreta Amphictionum. Leias, Attique 3II. M. Lenormant, Rectereheid deleuau, 26. 2 Lemas 3 partie 505. 3 Foucari, Re e relisil. 1870, t. II, p. 107, ubi cetera in laceris titulis latentia collegi et emendari. 4 Corpus inser gr. 3067, 3068 a. - Le Bas et Maddington,

24쪽

regionibus ad tempus certaminum eum adeuntes censuit, prava sane interpretatione s). Vix enim intelligas quomodo homines ad breve tempus coacti honores perpetuos decernere potuerint. Adde quod ad haec festa ex aliis civitatibus convenerunt non singuli artifices, sed universa collegia, ut videre est in decreto collegii artificum ex Isthmo et Nemea 2). eliori sententiae viam aperuit titulus Iasensis, in quo unus Inagonista tragicus cum poeta et musico ab artificibus Τeiis ad agendum de communibus rebus legatus mitti iur. Quod manifeste fieri non potuit nisi et ipse tum particeps esset et postea suturus esset collegit. Unde verisimile videtur fritagonistas nihil

aliud esse quam actores tragicos et comicos scenici populi quasi geniem. Hos omnes communiter de rebus ad universum collegium spectantibus consuluisse idem docet titulus 3). Attulistarum quorum quoque monumenta supersunt, nullum fuit aliud collegium 4). Iidem sunt qui artifices supra memorati, sed assumpto regi cognomine, Altat gratiam ob beneficia reserre studuerunt, necnon illius patrocinio res suas augere. 0uod quidem vocabulum non diutius quam Attali regnum permansit et priscum nomen rursus assumptum suisse demonstrant

lapides aetatis imperatoriae 5). Haud paucas hujus collegii migrationes commemoravit

Strabo. Deinde Lebedus. . . . Ibi scenicorum artificum conventus et domicilium est, qui in Ionia sunt usque ad Hellespontum hic solennis convenius ei certamina quotannis in honorem Bacchi peraguntur Teos proxima Ioniae urbs ante fuerat eorum sedes sed quum incidisset seditio, phesum confugerunt vivum ero Attalus eos

1 C p anser gr. 30684. - 2 Corpus inser gr. 3068 c. 3 Leias et waddington, Insor. 6 Asre-Μneure 281. 4 Corpus inser gr. 3069, 3070, 307 . 5 Corpus insor. gr. 3082, 2933.

25쪽

Μyonnesum iraduxisset quae est inter Teum ei Lebedum, missis legatis, ei a Romanis petiverunt ne contra se paterentur muniri Ionnesum ita illi Lebedum commigraverunt, Lebediis ob hominum penuriam, qua tunc premebantur, eos libentissime recipientibus 1) soliud etiam eorumdem domicilium omisit Strabo retulit enim Plutarchus Antonium, postquam Sami ludos scenicos perplures dies egisset, Prienen artificibus sedem assignasse Anton. , 57). Ubi non diu certe commorati sunt, quum Augusti aetate Lebedum incolerent. Indica etiam lapis aetatis imperatoriae eos posi iam longum exsilium et iam mulios errores, tandem eum remigrasse ei antiquam sedem repetivisse 2) 5. 3pri Artifices graecos ab Evagora et Nicocle accitos et in insula commorantes Isocrates commemorai 3); quae sui sane collegi origo Regum Cypriorum studia erga rem ludicram temporibus Alexandri, testatur Plutarchus Vide p. 4). Post hos, collegii patroci nium receperunt AEgrptii reges, tanto favore ut ipsorum nomen cum Baccho consociarent artifices 4).6. Alexandriae. Nullum adhuc innotuit lexandrini collegii monumentum. Sed Athenaeus, pompam describens in hac urbe a rege ductam scenicos artifices nominat ei praeeuntem ipsorum sacerdotem poetam Philis-

7. Fracusis. Quis credat amplissimam civitatem, caput Siciliae, insigni theatro, cujus ipsa rudera admiratio- l Strabo, XIV, I, 29.

2 Corpus inser gr. 3082. - Haud scio an de scenicis artificibus Τheophrastus scripserit in Characi 23 : Κα περὶ τω τε cvtτωv

26쪽

nem OVeni, collegio scenico caruisse cujus tamen tenuissimum modo vestigium e Livio eruere potuimus,

in quo fit mentio risionis cujusdam actoris tragici SI-racusani civis, in ea urbe commorantis XXIV, 14).8. Rhegii Titulus pessime descriptus mihi videtur; sed haud dubia est artificum collegii mentio l).9. Neapoli Collegium tantumm0do in duobus recentioribus titulis occurrit, quorum in uno latinis elementis verba mere graeca inscripta suerunt 2). Esi quoque testimonio Senecae epistola in qua de theatro Neapolitano ei de musicis certaminibus loquitur Epist. 6). Gravius illud et magis antiquum quod Brutus, quum vellet artifices graecos ludorum causa congregare, Neapolim se

contulit ubi plurimi versabantur 3). Quod collegium a

Romanis constitutum fuisse non credibile est, sed potius, ante Romanam dominationem jam florens, serius etiam

Nunc e quo hominum genere constiterint ea collegia quaerendum est. Rem sacram non nisi ingenuos attigisso et ipsa ratio per se indicat et manifeste declarant quum scriptores antiqui tum lapidum testimonia Nempe apud oratores alticos videre es scenicos artifices nullo publico vel civili jure caruisse, sed in judicia testimonii dicendieausa, Vel ad lites intendendas aut sustinendas aequo jure prodire domos aut undos possedisse nonnullos etiam amplissimis gentibus amnes, ut Phrinichum illum saltatorem Andocidae germanum. Nec minus honores civitatis adipisci publicis muneribus ungi vel amplissimis, verba sacere in concione aut in consilio per leges nec minus per hominum opinionem scenicis sui semper concessum. Vide p. l.)

Corpus inser gr. 5762. 2 Sacra synhodos Neapoli Orelli 254η. 3 Plutarch. Brutu8, 5 .

27쪽

Quod si Demosthenes pluribus locis Eschinis artificium cum irrisu et exprobratione commemoravit, non ei unquam probro vertit quod fabulas egisset, sed quod male. Hunc dicteriis persecutus est, tertiarum partium ess mum actorem, rusticum oenomaum in quo agendo in pago quodam ceciderat), sibilis explosum, cum Spectat ribus inexpiabile bellum gerentem quae iamen convicia non artificium ipsum, sed artificem insulsum laedunt. Nec magis scenicos, quod deo sacri habiti sunt, hier dulos suisse credideris. Hos enim, quanquam longe meliori sorte fruebantur, servili tamen et origine et conditione suisse constat, ei tantummodo ex hominum Servitute ad dei servitium migrasse Artifices contra coli giorum participes, ingenui cives erant, utpote qui et paternum nomen et civitatem suam proferrent. Nec desunt diseria lapidum testimonia quae inspicere haud inutile arbitror. In catalogis enim musicorum certamianum nullus victor Occurrit cujus non et civitas et pate num nomen addatur. In iis vero titulis qui proprie collegiorum uni, si quando ea mentio omissa fuit, facile res expediri potest. Nempe si in decretis Amphictionum de Atticorum scenicorum collegio, patria legatorum non designatur, satis apparet eos Athenienses suisse. Nec magis mirum quod Iasenses, in recensendis iis qui sumptibus suis spectandos vel audiendos artifices pra buerant, plerumque in peregrini generis scenicis paterni nominis mentionem neglexerunt. Ex quo temerarium sit conjicere eos conditione suisse non ingenua. Exempli causa, in uno titulo inscribitur Athenodorus comoedus, sine patris nomine in altero, idem audit Heraclidae filius l). Longum sit eos recensere quorum ci*itas, et

paternum nomen aliquando etiam avitum commemor suae Bas et addington, Inser duri Min re 251 et 237.

28쪽

iur 1). Attamen ne cui dubio locus supersit, Delphicarum tabularum mentionem faciam, in quibus, quum ducentilare artifices nominentur, omnium patria additur, quindecim circiter paterno nomine carent. In his etiam, quum eas muro templi inscribentem alicujus paternum nomen sugiebat, aliquid spatii vacui relinquebatur. In una tabula, inter saltatores comicos oschus Sicronius refertur idem, in duabus aliis, addito patris nomine,

Μoschus Sosiclis Sicronius 2 . Idem factum in tragoedo Sotylo Philoxeni AEtolo idem in Pantacle Daalcis Si

cronio 3). Ex quo satis patet paternum nomen, si quando in celeris omissum est, aut ignorantia aut casu aliquo tantum effluxisse. Nulla igitur dubitalio superes omnes scenicos artifices, quicunque collegia Baccho consecrata constituerint, ingenuos cives suisse, neque servis aut libertinis rem tam sacram, tam civilem adeundi concessam licentiam. Declarant etiam tituli, praecipue Delphici, quam diversis e regionibus artifices in quaedam collegia colverint. De Attico quidem nihil satis constat, quum perpauci nominatim designentur, et ii quidem, nussa patriae mentione. Unde dubium fit utrum hoc ex Atheniensibus solis consilierit an peregrinis quoque sodalitatis ineundaedala suerit facultas. Apud Teios nonnullos externos Videmus, Chalcedonium, Pergamenum, Samium alios praetereo quos hujus collegii participes fuisse tantummodo probabile est. Uberrimam autem materiam praebent tituli Delphici, in quibus quum mentio fiat omnium qui ludos attigerint, videre est scenicos e locis diversissimis

ortos in unum corpus coaluiSSe.

Quanquam plurimos Athenae, Boeotia, Arcadia, Sicron

i Corpus inset'. gr. 3090.

2 Inseriptions inedites de Delphes, III, 75 IV, 70 II 3 Ibidem III, 44 IV, 44. - ΙII, 46 IV, 68.

29쪽

tulerunt, haud paucos tamen ceterae partes Peloponnesi et insulae AEtolia etiam atque Acarnania, Thessalia, Thracia, acedonia paucissimos Asia sunt quidam elocis maxime remotis oriundi, hinc ex ipsis Ponti Euxini littoribus, Sinope et Bosporo, illinc ex AEgypto atque Cyrenis ei Tarento Perspicuum est eos non ad tempus sestorum congregari solitos, sed stabili ei perpetua Societate conjungi, praesertim quum multi haud semel eosdem ludos adierint. Omnis autem dubitatio tollitur quibusdam exemplis comoedorum et tragoedorum qui variis e civitatibus orti simul sabulas agere solebani; praecipue puerorum qui longissime a patria ier aut quater in ludis Soleriis saltaverunt 1). His igitur, quum reditus in patriam nulla speS, ne cogitatio quidem inesset, propter artificii necessitates, curandum fuit ne in externis civitatibus inquilinorum loco, quae conditio humilior erat, degerent, aut omnino serent απυλεις, qua calamitate nulla gravior antiquis habita est. Qui enim, aut eversa patria aut aliquo casu ἄπολις facius erat, is omnis humani divinique juris expers, is nullius religionis, nullius sacri particeps fieri poterat, quum suos sibi deos quaeque civitas diligentissime reservaret, externos conira excluderet 2). Artifices igitur, licet priscae patriae nomen non repudiarent, constitutis collegiis, novam patriam, novam civitatem adepti sunt, in qua ea omnia, quibus sublatis, vita vitalis esse non videbatur,

1 Idem grex comicus, eodem magistro IV et V. Idem grex tragicus III et IV. Vide tabulam pag. 3 propositam, in qua etiam invenias quosdam non semel in eis ludis egisse. Puer

Chalcidensis in quatuor ludis saltavit III, 20 IV, 20 V, 30;VI, 23); in duobus puer Atheniensis III, 18 V, 19); puer Boeotus III, 21 IV, 2 lin puer Argivus V, 24 VI, 22). In virorum

choro bis saltaverunt Atheniensis, Boeotus, duo ex insula Ceo, Tegeata, CytheriuS.

2 Foucari, Inseriptions inedites de Pile de Rhodes, ' 60 p. 72.

30쪽

invenirent. Hunc enim hominum non coetum fuisse quoquo modo congregatum, sed coetum multitudinis uris consensu et utilitatis communione sociatum declarant ipsorum monumenta in quibus requens mentio de Iegb bus, de populo, de magistratibus, de sacris occurrit. 0uae singula jam recensere Oportet. III.

Legibus suis collegia regebantur, quorum corpus universum periit, quaedam iamen vestigia e lapidibus eruere licet. Quae, etsi tenuia sunt, satis tamen docent, ut civi-iatum, ita collegiorum res in perpetuum provisas et de scriptas suisse. Illa tantum capita noximus :De ludis agendis et de munere agonotheiae l); De honoribus et coronis tribuendis 2); De celebrandis deorum sacris 3); De serendis in judicio artificum sententiis 4):

Exemplum etiam legis constituendae ex uno titulo tenemus, quo tibicen Crato hereditatis suae, cujus pariem Τeiis sodalibus reliquii, usum per legem, et eam quidem sacram, definivii 5) Nec rarius artifices, quod a seriptoribus oratoribusque divitatum maxime nobilium requenter usurpatur, majo-

SEARCH

MENU NAVIGATION