장음표시 사용
51쪽
etiam in partem convivii sacri vocabantur atque ipsorum quoque operae quibus in ministerio usi fuerant s). Eleusine vero, qua civitate nulla sanctior, egregia scenicorum pietas. Quo non solum migrabant ut rem ludicram in theatro, tempore mysteriorum, factitarent, sed etiam ut sacra sua, collegii nomine, per suos magistratus Cereri ei roserpinae peragerent. Hic, quod nulli alii unquam concessum audivimus, id artifices impetr verunt ut privato altari et templo uterentur. Quam parium tituli Eleusinii integram appono a Collegium augens, quantum potest, ei sacra ei alios omnes, qui decreti suerunt diis et benedictoribus, honores, decrevit et ipsum sacrificare et libare Cereri et Proserpinae, mysteriorum diebus, et altare exstruxit et, quum templum paravisset Eleusine libationes et paeanas per plures annos continuos peregit u Quibus in bello, nescio an
Srllano, dirutis, nihil artificibus antiquius sui quam ut
patria sacra interrupta renovarent. Pro munere Suo, curator si restitui patria sacrificia in earum honorem , idem bis litavit, diebus a patribus institutis,
libationes, et vδας καὶ επιν τευς, et paeanas Deabus persectis Pari studio artificum et curatoris, jacentia aedificiorum rudera excitata sunt uinum invitaverunt ei enixe impulerunt ui curam quoque susciperet instaurandi templi ut ad aram patriam, sine obstaculo, sacra perficiantur ille vero, quum erga eas pietate, tum insuperabili erga artifices benevolentia impulsus, propria cura, ex us quos ipse invenit, ad utilitatem collegii, ditibus, instaurationem templi perfecit et temporum calamitate eversum altare ipse rursus erexii 2) s
52쪽
Secundum deos, plurimi regum honores, non humani solum sed etiam divini, pessimo, sed usitato apud victos Graecos adulationis genere, homines in gratia reserenda aut quaerenda immodicos Effusi autem artifices suerunt in honorem regum Pergamenorum. Sacrificia enim pediagi solebant non diis solum, sed regibus et eorum um-ribus et fratribus regis Eumenis laudatur in sacris faciendis pietas sacerdotis erga deos et reges 1). De sacerdote Eumenis et vivi et delanci jam mentio facta est vide p. 20). Quin etiam, ut ipsius Bacchi, ita regis dies sacra cum pompa institui suit. Nec minor collegii erga se irem italum nec magis verecunda pietas. Quippe in ejus honorem aedem theeir contiguam dedicaverunt 2), ei solenniter certamina ejus nomine commiserunt 3). Illud ultimum uti, quod neglecto prisco Bacchi patrocinio, Atialistarum nomen, concedente rege, sibi assumpserunt 4) Cetera collegia non minus demisso erga reges STriae et Egypti animo fuisse verisimile est, quum etiam horum, ut deorum benefactorum, nomen cum Bacchi nomine, sodalitati suae praescribi artifices Crpri stu
53쪽
Haec collegia ex hominibus ingenuis constantia et informam civitatis congregatis, numinis non solum antiquo patrocinio sed recentioribus quoque oraculis conSecrata, pietate, quum in exercendo ipso artificio tum in per gendis deorum sacris insignia Graecorum favorem sibi conciliasse nequaquam mirum est. Artifices igitur non modo non minore jure quam ceteros, sed etiam praeclara
quadam conditione suisse et ipsa rerum ratio indicat et jam aliquot in tabulis inscripta documenia confirmabant. Rem vero multo illusiriorem effecit insigne marmor in ipsis theatri Dionysiaci ruderibus, anno 1866 etassum. Huic incisa sunt bina Amphictionum decreta, quorum exemplum ad populum Atheniensem missum et in Metroo, ubi deponi solebant publicae litterae, asservatum, artifices marmori incidendum curaverunt et in ipso theatro proposuere. Unum annis circiter 272-189 aut potius 225-189, quo tempore Etoli in Amphictionico consilio praepotentes facti sunt, assignandum est alterum anni 189-172 tribuendum, postquam victor ' Acilius
fractis Eiolorum viribus, antiquam formam consilii restituit. Haec decretorum tempora, certis argumentis confirmari possunt, sed, quoniam longius res foret repetenda, eam disputationem in praesens omisi, alias de integro repetam. Nunc utrumque, praeterii hieromnemonum commemoratione, apposui l).
1 Titulum primus edidit Oumanoudis in ephemeride Atheniensi, ρυσαλλίς, 45 janu. 866. Gallico transtulit Egger et inseruit libro Eludes historique fur es truites publies, p. 287 et sq.
54쪽
viii. ΕΜeiroo .... Placuit Amphictionibus et hiem- mnemonibus et agoratris et unedris universis inviolatos et immunes esse artifices qui sunt Athenis ne licea trahere ullum artificem neque bello neque pace, neque erraneque mari sed illis supersit immunitas et securitas, jam prius ab omnibus Graecis concessa sint autem artifices immunes omni militia et terrestri et maritima, ut deis legitimi honores, quorum gratia instituti sunt artifices, peragantur statis temporibus, quum eis negotia lacessere nemini liceat et ipsi sint sacri ad deorum legitimos honores. Nemini vero liceat trahere artificem bello aut pace neque ejus res rapere, nisi quis ob debitum civitati obnoxius si aut privatim privati debitor sit arti- sex. Si quis vero his contraria secerit, alio reddenda sit apud Amphictiones et ipsi et civitati in qua injuria artifici fuerit illata Supersit autem et immunitas et securitas data ab Amphictionibus artificibus qui sunt Athenis, in
omne tempus, quum sint sacri et inviolati. Scribis curandum si ut hoc decretum tabulae marmoreae incidant ei in templo proponant, mittant quoque ad Athenienses hujus decreti exemplum obsignatum, ut sciant Athenienses Amphictionibus maxime cordi esse erga deos piωtatem et comprobari rogationem artificum, ipsosque studere ut in futurum et haec serveni in omne tempus ei
quidquid aliud boni habeant decernendum de scenicis artificibus Legati erant Asirdamas, tragoediarum poeta, Aristodemus 'hiragoedus.
mione Consilium Amphictionum Atheniensium senatui ei populo salutem Quum ad nos venerint legati artifi-Repetiit ex exemplo graeco et chartaceo typo Wescheri simoires presentes h Acadsimi des inscriptions t. VIII, p. 20η. Ipse denuo titulum recensui, quem aliqua ex parte auctum et aliquot locis emendatum publici juris sacere mihi in animo est.
55쪽
cum qui collegii, quod apud vos est, participes sunt, Dionysius Nymphii tragicus hypodidascalus, Thrmoteles Philoclis, tragoediarum poeta, Elpinicus Epicratis tr gicus h3podidascalus, Philio Philomeli, tragicus πο-
didascalus, Arisio Zenonis, tragicus h3podidascalus, et opinati sint quod a nobis acceperunt responsum ad vos quoque miliendum esse, ad vos scripsimus decreti nostri
si Archonte Delphis Aristione Anaxandridae filio, mense Bucatio Prihiis, placuit Amphictionibus qui in unum
coluerunt, hieromnemonibus o sequuntur nomina hieromnemonum, quorum pars periit).ustuum scenici artifices qui uni Athenis miserint decretum ei legatos . . . repetuntur nomina legatorum)... et commemoraverint datam prius, decreto Amphictionum, artificibus qui sunt Athenis immunitatem et securitatem, quumque invitent Amphictiones ui convenientia agentes majorum voluntati tueantur quae ipsis humane decreta suerunt ut igitur appareat Amphictiones quae prius placuerini confirmare, placuit Amphictionibus artifices qui sunt Athenis inviolatos et tutos in omne tempus esse, quemadmodum suerunt e principio, et esse sacros ei immunes nemini liceat trahere artificem Attici collegii neque pace neque bello, neque re ejus rapere, neque pro pignore capere, sed sint sacri et omni negotio vacui, nisi quis eorum aliquem agat ob debitum priva-ium. Si quis vero his contraria lacerii, ratio reddenda sit
apud Amphictiones ei ipsi et civitati in qua injuria artifici
fuerit illata, ut his laciis artifices qui sunt Athenis inviolati et tuit sini atque appareat Amphictiones convenientia majorum voluntati sacere inscribatur vero hoc decretum Delphis similiter et mittatur hujus decreti exemplum ad populum Atheniensium ui obsequantur eis quae de Atticis artificibus humane decreverunt Amphictiones,
56쪽
supersini autem haec Atticis artificibus, nisi quid Romanis contrarium sit.
Illud primum facile est animadvertere, in utroque titulo, aliis verbis, res sere easdem repeti, nec quidquam magis e posteriore quam e priore lucrari artifices. Quod si tamen summopero ab Amphictionibus alterum decretum flagitaverunt, ea causa suit, quod mutata consilii ratione, veriti sunt ne prioris decreti vis et auctoritas abrogat 'ideretur. Hoc enim ab hieromnemonibus tum edictum, quum florebant res AEtolorum et ipsi consilii participes plerosque ex antiquis gentibus expulerant. Restituta autem a Romanis victoribus prisca consilii forma, curandum suit ui eadem novo decreto sancirentur. Eisi ad populum Atheniensem de ratico tantum collegi mittuntur Amphictionum decreta, certum est tamen ea non propria Atticorum artificum, sed universorum communia fuisse. Quod lapidum testimoniis confirmatur. In titulo lacero ei prave descripto, inter incerta quaedam quae resiliui non possunt, agnoscere tamen licet Amphictionum epistolae reliquias ad Athenienses missae, in qua mentio fit artificum ex isthmo et Nemea, necnon securitatis ipsis concessae 1). In altero quoque, non melius habito, decretum tenemus Amphictionum quo peculiari tutela protegant ejusdem collegii artifices Thebas, DionIsiorum causa, commigrantes 2ὶ Haec quidem aliqua ex parte obscura sunt, illud vero Teiorum aperiissimum qui gloriantur u quod universi Graeci jusserint inviolatos et tutos esse omnes artifices et in bello et in
pace, obsecuti oraculis Apollinis 3 u.
dam universorum Graecorum consensum, ut Teius I e Bas, Attique 376 l. 1 - 2. 2 Corpus inscr. gr. 1689, ubi Boeckhii emendatio nequaquam
3 Corpus insor. gr. 3067 l. 17-19.
57쪽
lapis, ii Amphictionum decreta commemorani s). Quem datum fuisse, ei indicia quaedam in scriptoribus, quae
mox repetam, supersunt et duorum populorum tituli diserte confirmant. Quum enim Teiorum civitas ad omnes legationem misisse quae rogaret ut suam urbem Baccho consecratam inviolatam esse juberent, inter plurima responsa, quae Te parieti cujusdam aedis incisa usque ad nostram aetatem permanserunt, Etolorum et Delphorum decreta notanda sunt. Hi enim, postquam benigne seceptae legationis mentio lacia est et sedulo definitae sunt immunitas et tutela urbi agroque et incolis Tei concessae, adduni: sicut et scenicis artificibus,, Illi etiam disertius ει quemadmodum in scenicis artificibus fieri lex Etolorum jubet 2 s. Unde fit verisimile in omnibus civitatibus certas leges ratas fuisse, quarum peculiari tutela
scenici artificium suum exercerent.
Ceterum, ut haec privilegia maximi momenti, ita in iis conserendis nihil inusitatum excogitaverun Amphictiones, sed pleraque e priscis temporibus et majorum institutis repetita suisse arbitror, quae in oblivionem aut dubium adducta artifices iuduerunt ut per commune
Graecorum consilium renovarentur, confirmarentur, et
melius desinii in omni Graecia vigerent. Quae singula recensenies, planius videbimus in his rebus Amphictiones nihil attulisse novi, praeier sanctionem. Omnino, si quaeris, duo sunt quae artificibus mira jus commune tribuuntur : immunitas et inviolabilitas. U Immunitas in utroque decreto saepius commemorata, quarum rerum sit, prior explana titulus jubensu artifices omnino immunes esse militia, quum maritimatum pedestri 3 s. Apud Romanos quoque provisum
58쪽
erat ne histriones stipendia sacerent 1). Sed in eadem conditione, causae diversissima : hi ob iurpitudinem artificii legionibus exclusi, illi honoris et sacri ministerii gratia, militia immunes. Huius beneficii auctorem, si Diodoro Siculo credimus, ipsum Bacchum eieres Graecipulaverunt a Bacchus thymelicos etiam ludos instituit, theatra exhibuit et musicorum acroamatum scholas con iiiiiii. Ad hoc illos publicis muneribus immunes esse intuit, qui in expeditionibus bellicis aliquid musicae ariis iractarent. Unde musica scenicorum artificum collegia posteri instituerunt et studiis hisce deditos immunes esse jusserunt 3).
Hanc vacationem militiae, de auctore, thenienses, Demosthenis aetate, scenicis tribuisse videntur, sed eam nec perpetuam nec universis concessam Demosthenes enim de Sannione et Aristide verba secit, chororum magistris, qui ob deseriam militiam damnati fuerant In Midium 58, 59). Praeterea, quanquam id usitatum atque etiam lege ratum fuerat ui qui Dionrsiis chori participes suturi essent, militia vacarent, idias hipparchus, ui Demosthenis chorum turbaret, non sivit ejus choreuius immunes esse In Midiam 15 Schol , p. 519, 14). Ex quo videtur tunc temporis, in Atheniensium civitate, eam vacationem, non nisi permittente legitimo magistratu, concedi potuisse. Hoc tamen idiae, etsi e lege actum, impuri hominis visum est ei magis privatae simultatis quam publici erga civitatem studii. Usus enim in aluit ut choreutis in annum muneris immunitas daretur; qua facultate abusi choragi eos juvenes potissimum deligebant quibus per aetatem militandum erat. Quae nimia sa-cilitas adeo perniciosa facta est ut Demosthenes, in tertia oratione truthiaca, non magis leges de theatrali pecunia
lyLivius, VII, 2. - 2 Diodorus, IV 5.
59쪽
quam de vacatione militiae, tanquam ast perniciem civitatis redundantes, aggressus sit Olynth. III, 11ὶ Suasit etiam, sicut tradidit grammaticus aliquis, ut quicunque catalogo inscripti essent militare cogerentur, ei in chorum eligerentur quorum aetas nondum usui esset Schol , p. 31, 16). In choris igitur, Athenis, militiae vacationem ex lege dari posse, eamque plerumque suisse concessam, aliquando iamen a magistratibus negatam videmus. De actoribus et musicis nihil compertum habemus. omnem vero dubitationem sustulerunt Amphictiones
a quibus decreta sui in perpetuum artificibus qui collegii participes erant, vacatio militiae. Quam, Augusti temporibus scenicis ab omnibus concedi docuit Diodori locus supra laudaius IV, 53.ν Alterum jus, quod non minus suit, duobus vocabulis, ἀσίλία et ασφαλεια, definitur, quae plerumque in proxenorum decretis conjuncta, idem sere significant. Si accuratius quaeras, haec ad personas, illa ad res spectat. Omnino vetitum me cui licere artificem trahere, neque bello, neque pace, neque res ejus rapere 1 n. Quantum
hoc valeat, declarvisti tituli quibus idem jus Teiorum civitati conceditur si Si quis publice aut privale Teiis
injuriam secerit contra decretam a nostra civitate ασυλίαv, liceat cuilibet Teiorum praesenti quum res, tum SerVOS prehendere, si quis abegerit magistratus autem qui munere langentur eos qui teneant reddere cogant, nec
ob id mulctam aut litem subeant 2) noli etiam ia-bula, jus auxilii non magistratibus solum sed privato cuique tribuitur, ita ut ei res suas repetenti privatus auxiliari possit, magistratus debeat 3ὶ Majus etiam in
60쪽
Aptorensium decreto additur Si quis ex Aptera Teiis injuriam secerit, teneatur lege de sacrilegio 1) u luribus rem explanant toti Ne liceat cuiquam Eloiorum aut eorum qui Etoliam incolunt trahere Teios aureos qui Teum incolunt, ex quolibet loco impetum acienti; sod ii tui et inviolati sunt ab Stolis et ab eis qui Eioliam incolunt. Si quis vero trahat vel ipsos vel res ex urbe
aut agro, quae quidem manifesta erunt, ea recuperanto praetor et novi semper unedri de iis vero quae non erunt
manifesta ratio reddenda sit illis qui injuriam intulerint, Teiis data lacullato litis iniendendae ei cetera jure persequendi, quemadmodum ei in scenicis artificibus fieri lex AEtolorum jubet 2). His ultimis verbis admonemur jam antea idem juris artificibus concessum suisse quod tunc Teiis conceditur. In bello quid hoc valeat, satis perspicuum est in pace, meminisse oportet, quando lis peregrino intenderetur, civi licuisse rebus et servis, de quibus litigetur, statim manum injicere. Quas vindicias, adve sus externos legitimas, sustulit ασυλια artifici concessa. In omnibus igitur regionibus, res suas repetere aut ad versus repetentem tueri, tanquam civis, potuit adjutores etiam habuit magistratus qui in munere erant, privatOS, quicunque volebant.
Quae securitas Amphictionum decretis confirmata est et pluribus verbis definita. Additum etiam in altero ne cui liceat artifices pro pignore irahere, ρυσιαζει, 3). Quod quidem e nova collegiorum institutione ori utia quum enim sodalitatis nomine cum urbibus aut privatis pacta fierent, timendum sui ne iis neglectis vel violatis, aut artifex aliquis traheretur, aut ipsius re raperentur ut pignoris loco essent.