장음표시 사용
31쪽
rum instituta commemorant; quorum non minor vis et
auctoritas quam legum ipsarum l).
De ceteris singulis, quae non legibus provisa aut institutis majorum stabilita erant, ad tempus, ut serebat necessitas, per decreta consulebatur, quorum nonnulla lapidibus incisa usque ad nostram aetatem permanserunt.
Artificum vero civitatem popularem dicere licet, in qua penes populum erant omnia. Qui e quibus hominibus conflatus fuerit satis docent tituli Occurrunt nempe poetae varii generis, musici omnium artium, de quibus in ludis recensendis melius disputabitur vide p. 66), actores, saliatores, magistri docendis choris, atque etiam vestium locatores Pueros quoque qui in choris sali
bant in collegio educatos fuisse e Delphicis tabulis vidimus vide p. 13 n. 1); quos etiam aliquam partem rei publicae attigisse demonstra titulus Argivus in quo laudatur cujusdam insigne studium jam a pueritia erga sodalitatem declaratum 2).
Hilarodi contra, mimi et ceteri id genus, quorum apud Graecos quoque copia suli 3 in nullo collegi reperiuntur, ei eorum artificium semper inhonestum et illiberale habitum est. Inter uirosque tantum sui discrimen ut Callippidi tragoedo arte superbieni et mirato quod non statim oculos Agesilai in se converteret interrogantique non agnoscis me, o rex's, nihil acerbiusquam illud respondere potuerit a nonne Callippides tu es dieriistat, Sic autem Lacedemonii mimos vocabant 4). Vix est quod moneam mulieribus nullum locum in scenicis collegiis suisse, quum res ludicra per viros tantum
32쪽
honeste agi putaretur; quaecumque seminae aui saltarent aut canerent ad tibiam citharamve serviles ei plerum que meretricum loco habitas fuisse satis est compertum. Traditur memoriae mulierem tibicinam, a Pharii Phocensium duce adamatam, quum Pythiis adire certamen auderet, spectantium ira exclusam indignantium pollui ludorum sanctitatem 1 . Omnino collegia scenica ex iis solum constiterunt qui artes quibus praemia in ludis sacris proponebantur, exercuerunt. Discrimen singulorum in ludis agendis, quum artificii genere, tum propria cujusque peritia, maximum in administranda republica, nussum dissimilis in certaminibus gloria, dissimilia etiam cuique generi praemia, similis in sodalitate conditio. Ad obtinendos honores, ad ineundos magistratus, nihil reserebat poetane an tibicen, magisterne docendis actoribus an synagonista tragicus laret; sed in summa juris aequalitate omnes versabantur 2).
Artificibus igitur universis idem jus serendi sufffragii,
idem adeundae concionis, penes quam summa rerum erat.
Quum decreta simpliciter inscribantur δοξε τω acotv ii, verisimile videtur nullam relationem per magistratus sa-ciendam fuisse, nullum προόουλευρια a senatu aut consilio, qui mos tamen in omni Graecia invaluit, ante proponendum quam legitime populus ad suss agi Vocaretur. COD- vocatis igitur in curiam, βουλευτήρι6, 3ὶ artificibus uni Versis, postquam unusquisque, prout era ingenium aut
i Athenaeus, XIII p. 604. 2 Operarum υπηρεσιαι quarum in duobus titulis mentio fit
Leias et,addington, Inser fAsie-Mineure 281, 1. I, Inscr. Andan. l. 98ὶ scilicet eorum qui actoribus et musicis apparebant nullum jus, nulla dignitas quippe id ministerii genus per servos aut libertos procuratum fuisse videtur.
3 Philostr. Vita Sophist. II, 82.
33쪽
dicendi facultas, pro iure suo senientiam protulerat, ser bantur suffragia, sine quibus nihil ratum esse potuit. Etenim lex, priusquam vigeret, populi scito erat san
Si quid negotii cum externis collegio incidisset, sive ut pactum fieret de mittendis ad est agenda artificibus 2), sive ut jura sua apud Amphictiones tueretur et eorum praesidium sibi vindicaret 3), serebatur in concione decretum quo conditiones pacti aut res petendae definirentur legati, et ii quidem ex artificum corpore suffragiis designati, nihil aliud quam populi scitum deserebant et verbis tuebantur. De communi aerario, ut par erat, commune omnium consilium. Postquam quaestor eorum nomina a quibus pecuniae erant repetenda protulerat, artificum erat statuere utrum debita remitterent a jure persequerentur 4). Haud alia ratione, si quid erat aedificandum, si quid ad deorum cultum aut splendorem collegii comparandum, expositis per magistratum rationibus, populus sententiam serebat 5 . Apud eumdem etiam sacrorum potestas, quum non nisi populi jussu nova sacra constituerentur aut templa erigerentur 6) De praemiis vero et honoribus quibus gratia bene meritis reserebatur, tota res erat concionis et decretis age
Illud autem non minoris momenti suffragiis designabantur ii quibus in externas civitates ad agendos senicos
34쪽
ludos eundum essei, mulcia mille drachmarum irrogata, si quis designatus imposito muneri deesset Excusationum quoque, morbi aut hiemis causa, penes concionem judicium, ita ut reus, suffragiis tantum latis, legitime absolveretur 1). Ex quo, quanquam non aliud adhuc occurrit exemplum, si probabile penes populum omnia fuisse judicia. Quum in tot et tam magnis rebus summa foret universi consilii potestas, nihil tamen ad conservandum collegiorum popularem statum magis valuit quam magistratuum ratio, in qua diligentissime provisum ut ii, quibus mandaretur rei publicae procuratio et adminis iratio, e populo semper penderent. Quippe, non nisi per suffragia et annuis vicibus, sacerdotia et magistratus adipisci licebat, et muneris suscepti rationes reddendae, atque etiam in ipso cursu honoris, si quid negotii extraordinem Occurrebat, nihil sponte sua agendi facultas magistratibus concessa, sed res prius ad populum revocandae. Praeterea corpus magistratuum nullum suti, sed singuli pro munere suo cum populo agebant. Primas tenet, in plerisque lapidibus, sacerdos; qui, ut est consentaneum et titulus quidam diserte declarat, Bacchi sacerdos in aliis, artificum aut collegii 2); in pluribus nude sacerdos nominatur 3 . Nec mirum sane iis collegiis quae se dei patrocinio tuebantur, sacerdotem praesuisse potius quam civilem magistratum. Cujus nomen, ut eponTmi, acti plerumque praeponitur, magis tamen honoris causa quam ut annus notetur. Nullam enim epocham sibi peculiarem artificum collegia seque
35쪽
bantur; sed, ubi annus accuratius definiendus erat, eamdem temporum rationem quam civitates in quibus e sabantur, usurpabant. Ita ei septimum annum regnaniis Attali praesert unus titulus 1); Argis, alterum et
tricesimum annum, nulla alia designatione qui, et ex aliis indiciis et e more in omnibus populis olim Achaiciscederis participibus obtinente, ab Achaia in formam provinciae redacta, computandus est 2 . Athenis vero, ut in omnibus aut civitatis aut collegiorum actis solitum, archontis epotirini mentione anni notantur 3). Is autem Bacchi sacerdos, non sorte sed suffragiis designabatur annua quidem erat dignitas, sed ita tamen ut idem per plures annos eligi posset. Quod ex illustri et jam ben nolo Cratonis exemplo manifestum est, qui bis sacerdotio functus est 4). Alterum etiam suppeditant Delphicae tabulae, quatuor annis ejusdem sacerdotis nomine praeposito 5)
Hunc autem ex artificum corpore suisse et propter dignitatem artificium non omisisse, quanquam per Sesatis patet, diseriis tamen lapidum testimoniis confirmari utile arbitror Crato certe tibicen cyclicus in nonnullis titulis appellatur 6 et eum cecinisse apud Iasenses certissimum est 7). In eodem lapide memoratus et alius tibicen, Satyrus Aristoclis Boeotus, idem esse videtur qui Satyrus, collegii Teii, Cratonis tempore, sacerdos 8 . Ex eodem collegio Cratinum sacerdotem probabile est
ii corpus inser gr. 3070. 2 Foucari, Revue archeoL 18 0, t. lI l. I. 3 Fr Lenormant, Recherches 4 Eleusis, 26, l. 13, 34. 4 Corpus inser gr. 3067, 1. 6-9. 5 Inseriptions inedites de Delphes, 3, 4 5, 6. 6 Corpus inser gr. 3067 et Seq. I Leias et,addington, Inser drasimvime ure, oo. 8 Comus insor. gr. 3068 A.
36쪽
non alium esse ac Cratinum Menophili Pergamenum tibicinem 1). Quin etiam videmus, in ipso sacerdotio, Philonidam Aristomachi Zacynthium ludis Soteriis praefuisse, una cum archonte Delphico ei hieromnemonibus assidentem, et eumdem eodem die in comoedia primas partes egisse 2). In lapide etiam Teio, sacerdos est artificum Demetrius et victor inscribitur citharoedus Demetrius Phocensis, quem eumdem esse verisimile videtur 3 . Unum modo poetam sacerdotio functum novimus, Philiscum scilicet, Philotae filium, Corcrrensem, haud ignobilem tragoediarum scriptorem, quarum etiam nonnulla fragmenta se vantur, quem regnante Ptolemaeo Philadelpho Alexandrinis artificibus praefuisse Suidas et Athenaeus iradid
In Atticis titulis, ante Hadrianum, nulla mentio acerdotis ad hunc diem reperta est, sive casu aliquo, sive potius quod ea dignitas publico Bacchi sacerdoti tribuebatur. Apud Teios, institutum sui etiam alterum sacerdotium, quum Pergamenos reges Eumenem et Attalum, quorum beneficiis collegium auctum et amplificatum suerat, artifices, Asiatica adulatione, ei vivos divinis honoribus prosequerentur ei mortuos in deorum numerum referreni 5) Crpri, sacerdotium scenicorum cum regum AEgyptiorum cultu ei aliquando cum publico civitatis sacerdotio conjunctum suit summus sacerdos cirutatis et artimum
37쪽
qui Bacchum et Deos benefactores colunt 1). Quod sacerdotium, viro aliis amplissimis muneribus lancio mandatum, fieri potui ut non artificibus sed alienigenis, honoris causa, a collegio tribueretur. Magistratus, alio apud alios vocabulo, eis nominis magis quam muneris diversitas est, melius erit singulos, prout copia lapidum suppeditabit, recensere.
Apud Teios occurrit universorum magistratuum mentio 2). Solus tamen nomine designatur agonotheia annuus et artificum suffragiis electus 3 . ujus praecipuum munus, ut seri ipse dignitatis titulus, erat certaminum cura quibus ipse praeerat 4). Res autem sui magnim menti quum duplici impensarum generi subveniendum
esset, nempe ui apparatus Omnes ad rem scenicam necessarii, Vestitus, ornamenta et cetera utensilia quae in
titulo quodam recensentur 5 diligenter et, quantum fieri posset, splendide praeberentur, deinde ut pecunia ad praemia artificum ei ad sacra quae cum ludis semper instaurabantur, praesto esset id est χορηΡα et δαπαvri 6). Quae omnia sumptibus collegii fieri, ab agonotheia tantum administrari valde probabile est in quo ne quid nimio luxu aut parcimonia peccaretur, legibus provisum quibus agonotheta obsequi jubebatur 7). Quanquam ei licuit et de suo addere quo ludi splendidius agerentur et ipse, conciliata per munificentiam artificum gratia, ad alias dignitates viam sibi muniret aut laudationem honoresque mereretur 8).
1 Corpus inser gr. 2620 - 2ὶ Corpus inser gr. 3068 B, l. 22. 3 corpus inser gr. 3067,l. 26 et t. 8. 4 Corpus inser gr. 3067 l. T 3068 B l. 30. 5 Corpus inser gr. 30M. 6 Corpus inser gr. 3067,l. 9- 0. 7 Corpus inser gr. 3068. 8 Corpus inser. r. l. 9-10 3068 B l. 12.
38쪽
Tertium illud et cum prioribus conjunctum, curare ut coronae ab artificibus propter beneficia tribula quotannis in theatro, praeconis voce nuntiarentur et ceteri ejusdem generis honores, secundum decreta collegii, temporibus statis, rite decernerentur 1). Iam hoc munus iidem homini iterum mandari potuisse docet insigne Cratonis exemplum, quin etiam cum sacerdotio simul suscipi sed altera designatione opus suit. Quae duplex dignitas simul iidem viro suffragiis sociorum delata tinus singularis videbatur, nec omissum sui in prioribus titulis commemorare uno anno eumdem et sacerdotem Bacchi et agonothetam tuisse creatum 2). Serius autem aut usu aut lege invaluit ut qui sacerdotium Eumenis obtinuisset, idem agonothetae munere ungere
Monotheta in titulis solum Teiis adhuc reperius est. In ea enim urbe artificum collegio concessum sui ut partem civilium etiam sacrorum sibi vindicaret et, quum apud ceteros Graecos agonotheiae et choragorum munera a civibus exercerentur, id omne ei artifices susciperent. Quae collegii potentia, nescio an nimia incolis visa, causam seditionibus dederit, propter quas eum deserere
Ex Attico collegio unum curatorem, πιμελητήv, OVimus. Cujus munus annuum quale suerit declarat titulus Eleusinius in honorem Philemonis cujusdam perscriptus qui res artificum calamitatibus temporum amicias erexit ei prope perditas restituit. Maximum sane hoc fuit, cui
39쪽
in primis commissa aerarii cura et quaerendi diligenter reditus 1). Hinc et sumptus ad celebrandos dies festos et peragenda sacra, quae ex artificum decretis aut secundum instituta majorum fieri debebant, curatori praebendi erant; nec minus largienda artificibus ex aerario in binos dies solennes secundum legem pecunia 2) Quin etiam, saltem apud Athenienses, curator pariem sacrorum attingebat quippe Philemo, artificum nomine, in Eleusinio templo, sacra Deabus peregit vide p. 35) Haec curatoris ordinaria munia; illa vero extra ordinem ei de collegii sententia, superaddita Quum aliare et templum artificum calamitas temporum evertisset scenici Philemonis diligentia et studio delectati, eum vehementer invitaverunt ei adduxerunt ut jacentia excitarei 3). In his omnibus non solum bene et innocenter se gessit Philemo, sed etiam aerarium, postquam omnibus impensis par essecisset, multa pecunia aucium tradidit 4). Nec impar diligentiae viri munificentia suit Bis enim hostias, apparatus et ceteros sumptus ipse ultro praebuit 5 atque sodales de suo, duorum dierum Spatio, magnifice excepit 6 . Quae liberalitas adeo artificibus grata fuit ut Philemonem, jam ter magistratu lancium, etiam quartum suscipere cogerent, viri modestiae vim inserentes
simul et pecuniae 7) Ut Attici curatoris, laudatio Philemonis, ita Argivi
quaestoris munus, solenne artificum ex Isthmo et Nemea,
qui Argis commorabantur, decretum illustravit. Quod munus maximi momenti suisse vel ex eo perspicuum est quod huic magistratui virum praefecerunt, jam a puerilia
40쪽
multis quum pietatis adversus deos tum benevolentiae adversus artifices documentis insignem, multis erga colle gium officiis comprobatum, praeclare functum omni munerum et magistratuum serie. Hunc autem quaesturae suae
annum is Zeno duplici officiorum genere maxime memorabilem effecit. Igrarium auxit, reditus collegii, qui e landis aut pecuniis locatis atque ceteris id genus bonis constabant,
diligenter persequendo et in publicum redigendo 1). Nec minore diligentia pecuniam suppeditavit ut legitima
sacra quoque mense perficerentur 2), et decretorum ab artificibus honorum expensae solverentur 3). Haec omnia muneris propria et legibus decretis' provisa jure suo et per se quaestor persecit. Illa ero quae studio communis utilitatis impulsus ad subveniendum collegii rebus aut ad augendum splendorem excogitaxit, ad populum reserenda suerunt, orationibus tuenda, artificum sententiis comprobanda, quae nec suscipere Sponte sua poterat nec rursus subire cogebatur. Muum multi pluribus annis moras restituendae pecuniae traherent,
ante populum eos indicavit et invitatus ab artificibus curavit ut debita recuperaret 4 Idem saepius verba secit ut scenicos ad ponendam Bacchi statuam aut Dranda ea quae in templo ornando aut sestis peragendis usui essent aut ad perficienda aedificia inchoata impellerei 5). Quae quum secundis auribus accepta Ssent, extra proprium muneris officium invitatus, omnia prudenter locanda aut exstruenda curavit 6 . Ceteri magistratus Argivae sodalitatis universi nominantur 7); menii peculiaris scribae qui inter alia, sa-